Distinctio 1
SENTENTIARUM
IN QUO AGITUR DE HIS QUÆ DE SANCTISSIMA ET INDIVIDUA TRINITATE SEMPER ADORANDA CATHOLICE CREDANTUR.
A. Sacræ paginæ tractatum circa res vel signa præcipue versari.
VETERIS ac novæ legis continentiam diligenti indagine etiam atque etiam considerantibus nobis, prævia Dei gratia, innotuit sacræ paginæ tractatum circa res vel signa præcipue versari. Ut enim erregius doctor Augustinus ait in libro de Doctrina christiana : Omnis doctrina vel rerum est, vel signorum;1 sed res etiam per signa discuntur. Proprie autem hic res appellantur, quæ non ad significandum aliquid adhibentur; signa vero, quorum usus est in significando. Eorum autem aliqua sunt, quorum omnis usus est in significando, non in justificando, id est, quibus non utimur nisi aliquid significandi gratia, ut aliqua sacramenta legalia; alia, quæ non solum significant, sed conferunt quod intus adjuvet, sicut evangelica sacramenta. Ex quo aperte intelligitur quæ hic appellantur signa : res illæ videlicet, quæ ad significandum aliquid adhibentur. Omne igitur signum etiam res aliqua est. Quod enim nulla res est, ut in eodem Augustinus ait, omnino nihil est.2 Non autem econverso omnis res signum est, quia non adhibetur ad significandum aliquid. Quumque his intenderit theologorum speculatio studiosa atque modesta, divinam Scripturam formam præscriptam in doctrina tenere advertet. De his ergo nobis aditum ad res divinas aliquatenus intelligendas, Deo duce, aperire volentibus, disserendum est : et primum de rebus, postea de signis disseremus.
B. De rebus agit quibus utendum, vel fruendum.
Id ergo in rebus considerandum est, ut in eodem Augustinus ait, quod res aliæ sunt quibus fruendum est; aliæ, quibus utendum est;3 aliæ, quæ fruuntur et utuntur. Illæ quibus fruendum est, beatos nos faciunt. Istis quibus utendum est, tendentes ad beatitudinem adjuvamur et quasi adminiculamur, ut ad illas res quæ nos beatos faciunt, pervenire, eisque inhærere possimus. Res vero quæ fruuntur et utuntur, nos sumus, quasi inter utrasque constituti, et angeli, et Sancti. Frui autem, est amore alicui rei inhærere propter se ipsam; uti vero, id quod in usum venerit referre ad obtinendum illud quo fruendum est: alias abuti est, non uti. Nam usus illicitus, abusus vel abusio nominari debet. Res igitur quibus fruendum est, sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Eadem tamen Trinitas quædam summa res est, communisque omnibus fruentibus ea: si tamen res dici debet, et non rerum omnium causa, si tamen et causa. Non enim facile potest inveniri nomen quod tantæ excellentiæ conveniat, nisi quod melius dicitur Trinitas hæc unus Deus.
Res autem quibus utendum est, mundus est et in eo creata.4 Unde Augustinus in eodem: Utendum est hoc mundo, non fruendum, ut invisibilia Dei per ea quæ facta sunt intellecta, conspiciantur, id est, ut de temporalibus æterna capiantur.
Item in eodem: In omnibus rebus illæ tantum sunt quibus fruendum est, quæ æternæ et incommutabiles sunt;5 ceteris autem utendum est, ut ad illarum perfruitionem perveniatur. Idem Augustinus in libro decimo de Trinitate: Fruimur cognitis in quibus ipsis propter se voluntas delectata conquiescit;6 utimur vero eis quæ ad aliud referimus quo fruendum est.
C. Item quid intersit inter frui et uti, aliter quam supra.
Notandum vero, quod idem Augustinus in libro decimo de Trinitate, aliter quam supra accipiens uti et frui, sic dicit:7 Uti, est assumere aliquid in facultatem voluntatis; frui autem, est uti cum gaudio non adhuc spei, sed jam rei. Ideoque omnis qui fruitur, utitur: assumit enim aliquid in facultatem voluntatis cum fine delectationis. Non autem omnis qui utitur, et fruitur, si id quod in facultatem voluntatis assumit, non propter ipsum, sed propter aliud appetit. Et attende quia videtur Augustinus dicere illos frui tantum, qui in re gaudent, non jam in spe: et ita in hac vita non videmur frui, sed tantum uti, ubi gaudemus in spe, quum supra dictum sit, frui esse amore inhærere alicui rei propter se, qualiter etiam hic multi adhærent Deo.
D. Determinatio eorum quæ videntur contraria.
Hæc ergo quæ sibi contradicere videntur, sic determinamus, dicentes nos et II Cor. v, 7. hic et in futuro frui: sed ibi, proprie et perfecte et plene, ubi per speciem videbimus quo fruemur; hic autem dum in spe ambulamus, fruimur quidem, sed non adeo plene. Unde in libro decimo de Trinitate: Fruimur cognitis in quibus voluntas delectata conquiescit. Idem in libro de Doctrina christiana ait: Angeli illo fruentes, jam beati sunt, quo et nos frui desideramus; et quantum in hac vita jam fruimur, vel per speculum, vel in ænigmate, tanto nostram peregrinationem et tolerabilius sustinemus, et ardentius finiri cupimus.
II Cor. v, 7.8
Aug. lib. x, c. 10.
Id. lib. I, c. 30.
E. Alia determinatio.
Potest etiam dici, quod qui fruitur etiam in hac vita, non tantum habet gaudium spei, sed etiam rei: quia jam delectatur in eo quod diligit, et ita jam rem aliquatenus tenet. Constat igitur quod debemus Deo frui, et non uti. Illo enim (ut ait Augustinus) frueris, quo efficieris beatus, et in quo spem ponis ut ad id pervenias. De hoc idem ait libro primo de Doctrina christiana: Dicimus nos ea re frui, quam diligimus propter se; et ea re fruendum nobis esse tantum, qua efficimur beati, ceteris vero utendum. Frequenter tamen dicitur frui, cum delectatione uti. Quum enim adest quod diligitur, etiam delectationem secum gerit. Si tamen per eam transieris, et ad illud ubi permanendum est, eam retuleris, uteris ea; et abusive, non proprie, diceris frui. Si vero inhæseris atque permanseris, finem in ea ponens lætitiæ tuæ, tunc vere et proprie frui dicendus es: quod non est faciendum nisi in illa Trinitate, id est summo et incommutabili bono.
Aug. de Doctrina christ., lib. I, c. 33 et 31.
F. Utrum hominibus sit utendum vel fruendum.
Quum autem homines qui fruuntur et utuntur aliis rebus, res aliquæ sint: quæritur, utrum se frui debeant an uti, aut utrumque. Ad quod sic respondet Augustinus in libro de Doctrina christiana: Si propter se homo diligendus est, fruimur eo; si propter aliud, utimur eo. Videtur autem mihi propter aliud diligendus. Quod enim propter se diligendum est, in eo constituitur beata vita, cujus etiam spes hoc tempore nos consolatur. In homine autem spes ponenda non est, quia maledictus est qui hoc facit.9 Ergo si liquide advertas, nec se ipso quisquam frui debet, quia non se debet diligere propter se, sed propter illud quo fruendum est. Huic autem contrarium videtur quod Apostolus ad Philemonem loquens, ait:10 Ita, frater, ego te fruar in Domino. Quod ita determinat Augustinus: Si dixisset tantum, Te fruar, et non addidisset, in Domino, videretur finem dilectionis ac spem constituisse in eo; sed quia illud addidit, in Domino se finem posuisse, eodemque frui significavit. Quum enim, ut idem Augustinus ait, homine in Deo frueris, Deo potius quam homine frueris.
Ibid. c. 22.
Aug. op. cit. lib. I, c. 33. delectationis
Ibidem.
G. Hic quæritur, an Deus fruatur an utatur nobis.
Joann. xiv, xv.
Aug. de Doctrina christ., lib. 1, c. 31.
Sed quum Deus diligat nos, ut frequenter Scriptura dicit, quæ ejus dilectionem erga nos multum commendat: quærit Augustinus, quomodo diligit, an ut utens, an ut fruens. Et procedit ita: Si fruitur, eget bono nostro: quod nemo sanus dixerit. Ait enim Propheta: Bonorum meorum non eges. Omne enim bonum nostrum vel ipse est, vel ab ipso est.11 Non ergo fruitur nobis, sed utitur. Si enim nec fruitur, nec utitur, non invenio quomodo diligat nos. Neque tamen sic utitur nobis, ut nos aliis rebus. Nos enim res quibus utimur, ad id referimus, ut Dei bonitate perfruamur. Deus vero ad suam bonitatem usum nostrum refert. Ille enim miseretur nostri propter suam bonitatem; nos autem nobis invicem propter illius bonitatem. Ille nostri miseretur, ut se perfruamur; nos vero invicem nostri miseremur, ut illo fruamur. Quum enim nos alicujus miseremur et alicui consulimus, ad ejus quidem facimus utilitatem, eamque intuemur; sed et nostra fit consequens, quum misericordiam quam aliis impendimus, non relinquit Deus sine mercede. Hæc autem merces summa est, ut ipso fruamur. Item, quia bonus est, sumus; et in quantum sumus, boni sumus. Porro etiam quia justus est, non impune mali sumus; et in quantum mali sumus, in tantum etiam minus sumus. Ille ergo usus quo nobis utitur Deus, non ad ejus, sed ad nostram utilitatem refertur, ad ejus vero tantummodo bonitatem.
Aug. op. cit. lib. 1, c. 32.
H. Utrum utendum an fruendum sit virtutibus.
Ibid. c. 33.
Aug. de Trinitate, lib. xiii, c. 8.
Ambr. in Galat. v, 22.
Hic considerandum est, utrum virtutibus sit utendum an fruendum. Quibusdam videtur quod eis sit utendum, et non fruendum; et hoc confirmant auctoritate Augustini, qui ut prætaxatum est, dicit non esse fruendum nisi Trinitate, id est summo et incommutabili bono. Item dicunt ideo non esse fruendum eis, quia propter se amandæ non sunt, sed propter æternam beatitudinem: illud autem quo fruendum est, propter se amandum est. Sed quod virtutes propter se amandæ non sint, imo propter beatitudinem solam, probant auctoritate Augustini, qui libro tertiodecimo de Trinitate, contra quosdam ait: Forte virtutes quas propter solam beatitudinem amamus, sic nobis persuadere audent, ut ipsam beatitudinem non amemus. Quod si faciunt, etiam ipsas utique amare desistimus, quando illam propter quam solam istas amavimus, non amamus. Ecce his verbis videtur Augustinus ostendere quod virtutes non propter se, sed propter solam beatitudinem amandæ sint. Quod si ita est, ergo eis fruendum non est. Aliis vero contra videtur, scilicet quod fruendum eis sit, quia propter se petendæ et amandæ sunt. Et hoc confirmant auctoritate Ambrosii, qui ait super illum locum epistolæ ad Galatas, Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, etc.: Hic non nominat opera, sed fructus, quia propter se petenda sunt. Si vero propter se petenda sunt, ergo et propter se amanda.
Nos autem harum quæ videtur auctoritatum repugnantiam de medio eximere cupientes, dicimus quod virtutes propter se petendæ et amandæ sunt, et tamen propter solam beatitudinem. Propter se quidem amandæ sunt, quia delectant sui possessores sincera et sancta delectatione, et in eis pariunt gaudium spirituale. Verumtamen non est hic consistendum, sed ultra gradiendum. Non hic hæreat dilectionis gressus, neque hic sit dilectionis terminus; sed referatur hoc ad illud summum bonum cui soli omnino inhærendum est, quia illud propter se tantum amandum est, et ultra illud nihil quærendum est: illud est enim supremus finis. Ideo Augustinus dicit, quod eas diligimus propter solam beatitudinem: non quia eas propter se diligamus, sed quia id ipsum quod eas diligimus, referimus ad illud summum bonum cui solum inhærendum est, et in eo permanendum, finisque lætitiæ ponendus. Quare virtutibus non est fruendum. — Sed dicet aliquis: Frui est amore inhærere alicui rei propter se ipsam, ut prædictum est. Si ergo propter se virtutes amandæ sunt, et eis fruendum est. Ad quod dicimus: In illa descriptione ubi dicitur, Propter se ipsam, intelligendum est, Tantummodo, ut scilicet ametur propter se ipsam tantum, ut non referatur ad aliud, sed ibi ponatur finis, ut supra ostendit Augustinus, dicens: Si inhæseris atque permanseris, finem ponens lætitiæ, tunc vere et proprie frui dicendus es: quod non est faciendum nisi in illa Trinitate, id est summo et incommutabili bono. Utendum est ergo virtutibus, et per eas fruendum summo bono. Ita et de voluntate bona dicimus. Unde Augustinus in libro decimo de Trinitate, ait: Voluntas est per quam fruimur. Ita et per virtutes fruimur, non eis: nisi forte aliqua virtus sit Deus, ut caritas, de qua post tractabitur.
Aug. de Trinitate, lib. xiii, c. 8.
Id. de Doctrina christ., lib. 1, c. 33.12
Id. de Trinitate, lib. x, c. 1.
I. Epilogus.
Omnium igitur quæ dicta sunt, ex quo de rebus specialiter tractabimus, hæc summa est, quod aliæ sunt quibus fruendum est, aliæ quibus utendum est, aliæ quæ fruuntur et utuntur. Et inter eas quibus utendum est, etiam quædam sunt per quas fruimur, ut virtutes et potentiæ animi, quæ sunt naturalia bona. De quibus omnibus, antequam de signis tractemus, agendum est, ac primum de rebus quibus fruendum est, scilicet de sancta atque individua Trinitate.
EXPOSITIO
DISTINCTIONIS PRIMÆ
FINITO prologo atque proœmio libri hujus, sequitur exordium et tractatus primi voluminis. Dividitur autem hic liber totalis in quatuor libros partiales. In quorum primo tractatur de Deo, tam quoad essentiæ unitatem, et naturales ac absolutas seu attributales ejus perfectiones, quam ad superbeatissimæ Trinitatis mysterium, distinctionem, emanationem, et proprietates. In secundo agitur de rerum creatione ac principalibus creaturis, angelis atque hominibus; in tertio, de Christi mysteriis, et dispositionibus ad felicitatem ducentibus, puta virtutibus et præceptis; in quarto, de sacramentis, consummationeque sæculi et remuneratione finali. Simili modo procedit Damascenus in libro suo, qui in quatuor libros dividitur. Et forsan Magister formam taliter procedendi ex libro Damasceni accepit.
Circa hæc scribit Richardus: Liber iste est de Deo tanquam de subjecto. In primo itaque libro tractatur de Deo, quantum ad rationem suæ naturalis perfectionis. In secundo libro agitur de eo, in quantum sua perfectio relucet in operibus creationis; in tertio, secundum quod ejus perfectio relucet in operibus restaurationis; in quarto, secundum quod ejus perfectio relucet in sacramentis, quæ sunt instrumenta sanctificationis, et in operibus retributionis. Vel aliter potest dici, videlicet quod in isto libro tractatur de rebus magnis magnitudine essentiæ, puta de rebus quibus fruendum est; in secundo, de rebus magnis magnitudine evidentiæ, scilicet de creaturarum productione et administratione; in tertio, de rebus magnis magnitudine beneficentiæ, utpote de Christi incarnatione, nativitate, conversatione, prædicatione, passione, resurrectione, ascensione, et de dispositione recipiendi beneficentiam istam, quæ dispositio est per virtutes; in quarto, de rebus magnis magnitudine efficientiæ, puta de sacramentis, de judicio, de pœnis et præmiis. Unde et in persona Sapientiæ increatæ exprimente materiam sacræ Scripturæ, dicitur: Audite me, quoniam de rebus magnis locutura sum.13 Hæc Richardus.
Intendit autem Magister hic tradere notitiam divinorum, et quantum ad veritatis ostensionem, et quantum ad errorum destructionem. Ideo argumentative procedit, præsertim per argumenta ab auctoritate, quæ in materia fidei sortiuntur primatum. In prima parte seu distinctione hujus primi voluminis, pandit materiam libri istius; in secunda parte intentum exsequitur, incipiendo tractare de Deo. Et quoniam ea de quibus hic agitur, sunt aliquo modo materia hujus libri secundum quod ordinantur ad Deum; ideo primo dividit ea per absolutum et relativum, et ait:
Veteris ac novæ legis, id est totius Scripturæ seu Bibliæ, continentiam, id est contentam in illa materiam, diligenti indagine, id est inquisitione, etiam atque etiam, id est vicibus repetitis, considerantibus nobis, prævia Dei gratia, id est, nostrum intellectum juvante ac dirigente, innotuit nobis, sacræ paginæ tractatum, id est totius Scripturæ librum seu Bibliam, circa res vel signa præcipue versari, id est potissime loqui de absolutis non institutis ad significandum, aut de his quæ directe sunt instituta ad aliquid designandum, quemadmodum sacramenta.14 Quod consequenter probat auctoritate Augustini. Ut enim egregius doctor Augustinus ait: quem Bernardus vocat linguam Ecclesiæ, et inter doctores quodammodo soli comparatur; cujus doctrinam Ecclesia eminenter assequitur, quoniam ubi auctoritas Scripturæ aut determinatio Ecclesiæ non occurrit, rationabilius est locutus, ut in Decreto habetur. Itaque, ut asserit Augustinus in libro de Doctrina christiana: Omnis doctrina vel rerum est, vel signorum, id est, tractans de altero horum; sed res etiam per signa discuntur, quia per vocabula designantur, nec potest quis alium informare nisi per verba, seu signa rerum significativa.
Proprie autem hic res appellantur, quæ non ad significandum aliquid adhibentur. Per hoc solvitur objectio quædam quæ fieri posset. Posset enim quis ita arguere : Res est transcendens et communis ad omnia tam absoluta quam relativa significanda : ergo non bene condividitur signo, quia superius non dividitur contra suum inferius, imo prædicatur de eo. Ad quod ex textu respondetur, quod res non sumitur hic in sua generalitate, sed restricte, pro ente quod non est institutum ad aliquid designandum.
Signa vero proprie hic dicuntur, quorum usus est in significando, id est, quorum principalis significatio seu institutio est ad aliquid designandum. Eorum autem aliqua sunt, quorum omnis usus est in significando, non in justificando, ut aliqua sacramenta legalia, prout hoc infra quarto libro habet tractari atque exponi. Posset quippe quis ita arguere : Sacramentum dicitur a sacrando, et est spiritualis medela : ergo habet curare et aliquid agere, non solum significare. Ad quod dicendum, quod sacramenta legalia sanctificabant, et curaverunt, non ex se seu opere operato, imo sic erant solum significativa, sed ex opere operante, id est ex fide, devotione et caritate utentium illis. Alia sunt signa quæ non solum significant, sed conferunt quod intus adjuvet, sicut evangelica sacramenta, quæ contentiva et causativa sunt gratiæ, et efficiunt quod designant. Unde et evangelica lex dicitur gratiam continere ac dare, sumendo ipsam legem cum suorum inclusione sacramentorum. Talis vero non fuit lex, prout in epistolis ad Romanos, Galatas, et Hebræos docet Apostolus :15 Nihil, inquiens, ad perfectum adduxit lex.
Omne igitur signum etiam res aliqua est. Contra hoc argui posset, quod res et signum condistinguuntur; et item, quod sicut jam patuit, res accipitur hic pro ente quod non adhibetur ad aliquod designandum. Respondetur, quod res nunc sumitur in sua generalitate, non proprie et restricte ut paulo ante.
Non autem econverso omnis res signum est. Contra hoc objici potest, quia omnis res creata, est sui Creatoris aliquo modo repræsentativa, sicut effectus dicitur signum suæ causæ, utpote participata similitudo illius.
Ad hoc respondet Bonaventura : Duplex est signum, videlicet naturale, et institutum. De naturali non intenditur hic, sed de signo instituto, cujusmodi sunt signa vocalia et sacramentalia. — Thomas vero respondet, quod divisio ista per res et signa, non datur per oppositas res, sed per oppositas rationes secundum absolutum et relativum. Signum enim est, quod est institutum ad aliquid designandum; res autem est, quæ habet absolutam significationem, non ad aliud relatam. Unde non est inconveniens quod idem sit res et signum respectu diversorum, quemadmodum etiam idem homo est pater et filius. Sic enim corpus Christi verum et character Baptismi, sunt res et signum. Hæc Thomas. — Ægidius vero dicit, quod intentio Magistri magis esse videtur quod divisio ista per res et signa data, dicatur per res oppositas : quia Magister dicit se in alio libro partiali determinare de rebus, in alio autem de signis.
Quumque his intenderit theologorum speculatio studiosa atque modesta, non præsumptuosa et curiosa : quoniam in divinis et credibilibus ac incomprehensibilibus rebus, oportet modeste, timorate ac reverenter procedere, prout divinus Dionysius in libro de Divinis nominibus et in Mystica theologia ac alibi docet. Nempe, si bestia tetigerit montem, lapidabitur.16 Atque ut Salomon protestatur : Sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum; ita qui perscrutator est majestatis, opprimetur a gloria.17 Divinam Scripturam formam præscriptam in doctrina tenere advertet, id est, pensabit quod sacra Scriptura tenet hunc modum in suis doctrinis, quod scilicet est de rebus aut signis.
De his ergo, id est de rebus et signis, nobis aditum ad res divinas aliquatenus intelligendas, quas in hac vita plene intelligere non valemus, Deo duce, sine cujus directivo ducatu faciliter cadit et errat humana infirmitas, aperire volentibus: id est, quia jam volumus studiosis aperire accessum ad intelligendum utcumque divina; disserendum est nobis de his, id est, restat ut determinemus de istis. Et primum de rebus, postea de signis disseremus. Siquidem in tribus primis libris agit de rebus, in quarto de signis. Sed videtur ordo iste præposterus, quum per signa deveniamus ad rerum notitiam, ergo de signis primo disserere debuit. — Ad hoc Thomas respondet, quod dum res et signum ejusdem sunt rationis, primo determinandum est de signis, quam de rebus quæ per signa illa significantur. Sic autem non habent se signa sacramentalia ad ea de quibus in tribus primis libris hic agitur. Vel dicendum, quod alius ordo servandus est in accipiendo cognitionem, et dando eam. Accipiens namque cognitionem, procedit de signis ad signata, quasi modo resolutorio, quoniam signa magis sunt nota quoad ipsum; sed tradens cognitionem signorum, oportet quod res ante signa manifestet, eo quod signa sumantur per similitudines ad res. Sicque oportet præcognoscere ad cognitionem signorum res ad quarum similitudinem accipiuntur. Hæc Thomas. Idem Ægidius. Bonaventura autem et Richardus ponunt primam responsionem.
Consequenter dimissis signis, de quibus acturus est quarto libro, tractat de rebus. Et dividit eas in tria membra: quæ et deinceps describit, et circa hæc quæstiones inducit ac solvit.
Id ergo in rebus considerandum est, id est, ista rerum distinctio ac differentia seu divisio est pensanda, ut in eodem libro de Doctrina christiana Augustinus ait, quod res aliæ sunt quibus fruendum est, puta divinæ increatæ adorandæ personæ: quæ sunt unus omnium creator, unus finis et unus glorificator; nec sunt plures res, sumendo rem absolute, sed bene relative. Aliæ, quibus utendum est, utpote mediis ordinatis in ultimum finem objectalem. Aliæ, quæ fruuntur et utuntur, ut homo et angelus, qui Deo fruuntur, et rebus creatis utuntur. Illæ quibus fruendum est, beatos nos faciunt, scilicet Trinitas benedicta et summa, quæ est totius beatitudinis fons, causa et dator: estque nostra beatitudo objectalis, et efficienter facit beatos; ejus autem visio clara et fruitiva, est beatitudo nostra formalis, et formaliter facit beatos, sicut albedo album, et sapientia sapientem. Istis quibus utendum est, scilicet rebus creatis, tendentes ad beatitudinem profectu virtutum et caritatis affectu, magis quam gressibus corporis, adjuvamur. Sunt enim sustentaculum vitæ, et effectus in quibus majestas Creatoris relucet: sicque ex earum consideratione, in Creatoris cognitione proficimus, et ad ejus timorem, amorem et cultum excitamur; atque per hoc nos juvant ad beatitudinem obtinendam.
Sed his objici potest illud Sapientiæ: Creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animæ hominum, et in muscipulam et laqueum pedibus insipientium.18 Ergo per eas impedimur ac retrahimur ab ultimo fine.19 Nam et caro concupiscit adversus spiritum, et mundus trahit ad vana, et dæmones tentant. Propter quod diabolus, caro et mundus dicuntur tres animæ hostes. — Respondendum, quod creaturæ prout a Deo sunt factæ et ex sua natura, excitativæ sunt ad Creatoris amorem, timorem et cultum, juxta quod Salomon ait: Fecit Deus opera sua ut timeatur.20 Quod vero creaturæ avertunt a Deo, est ex abusu, perversitate ac stoliditate male utentium eis, materialiter tamen est ex creaturis. Aliquid enim amabilitatis, decoris et delectabilitatis est in rebus creatis, sicque movent et alliciunt appetitum; sed totum illud per rationem referendum est ad Creatoris honorem et caritatem. Insipientes vero et carnales sistunt et quiescunt in ipsis rebus creatis : sicque falluntur a diabolo, quemadmodum pisces hamo, et aves laqueo, prout in Ecclesiaste habetur.21 Dæmones vero et homines vitiosi directe suggerunt mala. Sic et caro infecta trahit ad vitia : quæ tamen si bene regatur, multipliciter servit prodestque animæ. Electis vero omnia cooperantur in bonum.22
Præterea contra illud, « Res aliæ sunt quibus fruendum est, aliæ, quibus utendum », objicitur, quia Deo et creaturæ nihil est commune. Dicendum, quod est divisio analogi.
Res vero quæ fruuntur et utuntur, nos sumus, quasi inter utrasque constituti, scilicet inter Creatorem quo fruendum, et inter creata inferiora quibus utendum. Quædam tamen sunt creata homine superiora, quibus uti debemus, non frui, ut angeli. Attamen in quantum utimur ipsis, quasi inter Deum et ipsos statuimur, prout agens consideratur ut medium inter objecta et terminos actionum suarum.
Contra istud arguitur, quia virtutibus est utendum : si ergo constituti sumus inter utibile atque fruibile, erit bonum naturæ super bonum gratuitum, et dignius bono virtutis ac gratiæ. Quo contra asserit Augustinus, quod virtus est de numero maximorum bonorum, quibus nullus male utitur; naturales autem potentiæ sunt media bona, quibus bene et male uti contingit.
Dicendum, quod non sumus constituti inter omnia utibilia et fruibilia, sed inter fruibilia et utibilia homine inferiora. Homo quoque in quantum substantia et subjectum virtutum, est melior et dignior eis, saltem in genere causæ formalis, dignitate speciei. — Thomas autem respondet sic : Ordo bonorum dupliciter potest considerari. Primo, per comparationem ad rectitudinem vitæ : et sic virtus, quæ est per se causa rectitudinis talis, est maximum bonum; potentia vero naturalis, quæ est sicut materiale ad rectitudinem illam, est medium bonum; et res aliæ exterius adminiculantes, sunt minima bona. Potest quoque considerari ordo bonorum per progressionem in beatitudinem : et sic bonum beatificans, est maximum bonum; et participans beatitudinem, est medium; disponens vero ad eam, est minimum.
Præterea, contra divisionem prætactam potest dupliciter argui. Primo, quod sit superflua : quia omnis res est finis, vel ad finem : si finis, fruendum est ea; si ad finem, ea utendum est. Ergo tertium superfluit membrum, videlicet quod aliud est fruens et utens. — Videtur rursus quod sit diminuta : quia sicut est res quædam fruens et utens, ita est res qua utendum est et fruendum, videlicet Christus Deus et homo.
Dicendum, quod divisio ista datur per rationes oppositas magis quam per res diversas. Potest etiam responderi, quod aliquid est ad finem ordinatum dupliciter : primo, sicut tendens in finem, sicque res utens et fruens dicitur esse in finem; vel sicut via in finem, et sic utibile est in finem. — Porro quartum membrum ad duo prima reducitur.
Deinde ponuntur descriptiones fruitionis et usus. Frui autem, est amore alicui rei inhærere propter se ipsam tantum, id est propter propriam bonitatem ejus eam diligere, non referendo hoc ad aliquid aliud aut melius. Uti vero, est id quod in usum venerit, id est ipsum utibile, referre ad obtinendum illud quo fruendum est, ordinando illud ad summum bonum, et propter bonum illud amando rem illam.
Contra descriptionem hanc argui potest, quia videtur idem per se ipsum, et per æque ignotum, describere. — Respondetur, quod totum illud complexum, « id quod in usum venerit », ponitur loco unius vocabuli, puta utibilis, quod est objectum istius actus qui dicitur uti, qui per suum objectum congrue definitur.
Res igitur quibus fruendum est, sunt A Pater et Filius et Spiritus Sanctus, in quibus sicut est una bonitas summa, sic tribus personis illis una fruitione fruuntur Beati fruitione perfecta, bonique viatores fruitione imperfecta, sicut et imperfecte cognoscunt. Eadem tamen Trinitas quædam summa res est, utpote Deitas una, imo et unus Deus subsistens, prout infra declarabitur plenius, communisque omnibus fruentibus ea, id est generale objectum fruitionis omnium Beatorum : non tamen est formale esse universorum, nec universale per prædicationem de omnibus, ut quidam stolidissime putaverunt. Si tamen res dici debet, et non rerum omnium causa. Utrumque equidem horum adscribitur Deo. Aptius tamen dicitur omnium causa, quam res aut aliquid rerum, quum esse conveniat ei infinite perfectius, specialiori supersubstantialiorique modo, quam in hoc sæculo capere valeamus. Si tamen et causa. Nam et nomen ac ratio causæ incomparabiliter eminentius competunt ei, quam concipere hic possimus. Non enim facile potest inveniri nomen quod tantæ excellentiæ, id est Deo tam immensæ eminentiæ ac dignitatis, conveniat, nisi quod melius dicitur Trinitas hæc unus Deus, ad insinuandum simplicitatem atque essentiæ unitatem.
Deinde ponitur alia descriptio fruitionis. Idem Augustinus in libro decimo de Trinitate : Fruimur cognitis in quibus ipsis propter se, id est propter ipsa sic cognita, voluntas delectata conquiescit. Præhabita autem prima definitio fruitionis, datur per comparationem ad objectum et habitum elicientem actum fruendi; secunda vero jam tacta, datur per comparationem ad potentiam cujus est actus secundum ordinem ad potentiam præcellentem, scilicet cognitivam. Utimur vero eis quæ ad aliud referimus quo fruendum est. Sicque omni pura creatura et toto mundo uti debemus, ea amando et ipsis utendo ordinate ac moderate, in quantum nobis necessaria vel expedientia sunt ad unionem beatam cum Deo; et quidquid bonitatis, perfectionis, aut decoris in creaturis consistit, Deo altissimo cum omni reverentia et gratiarum actione attribuendo.
Consequenter ex verbis Augustini ponit alias descriptiones uti et frui, videlicet : Uti, est assumere aliquid in facultatem voluntatis. Quæ descriptio datur de uti communiter sumpto, per comparationem ad potentiam operantem universaliterque moventem, videlicet voluntatem. — Quæritur, quid intelligatur per facultatem voluntatis. Respondet Albertus : Sicut in usu loquendi facultas dicitur id quod facit hominem habere posse ad nutum (sic scientiæ dicuntur facultates, quia ad nutum habetur per eas potestas intellectus, id est vis utendi actibus rationis; et bona fortunæ dicuntur facultates, quia faciunt hominem sufficere sibi et suis); ita facultas voluntatis est id quo voluntas habet velle ad nutum seu facilem potestatem : quod præcipue est id quod quietat ab opere; et est utile in quo aliquo modo tenetur et gustatur finis intentus.
Sequitur tertia definitio fruitionis, quæ datur per comparationem ad proprietatem, seu delectationem consequentem ipsam fruitionem in quantum perfecta est per unionem cum suo objecto. Frui autem, est uti cum gaudio non adhuc spei, sed jam rei, id est non cum gaudio concepto ex fiduciali exspectatione, sed cum gaudio concepto ex unione perfecta et immediata cum suo objecto. — Circa hoc quæritur, qualiter describat frui per uti, quum jam distinxerit unum ab alio. Respondetur, quod uti, hic sumitur multum extense, tanquam genus ad frui et uti proprie sumpta.
Ideoque omnis qui fruitur, utitur, sumendo uti prædicto modo extenso. Non autem omnis qui utitur, et fruitur : sicut qui refert creata ad Creatorem. — Circa hoc ait Bonaventura : Uti, in sua generali ceptione, importat libertatem; atque in sua propria acceptione, importat libertatem et collationem ad aliud: idcirco nullatenus convenit brutis, in quibus non est collatio talis, quum sit actus rationis. Frui vero, importat libertatem et delectationem: idcirco, quamvis non competit brutis libertas, tamen quum delectari conveniat illis, aliquo modo competit ipsis frui. — Ægidius quoque: In fruitione, inquit, est quinque considerare, videlicet actum, objectum, potentiam, finem, et delectationem; et secundum hæc diversimode definitur.
Consequenter ostendit Magister, qualiter frui diversimode conveniat viatoribus et comprehensoribus: et circa hoc determinat et concordat verba Augustini, quæ prima facie repugnantiam quamdam habere videntur. Et plana est littera. Et quantum in hac vita jam fruimur, id est, quo in isto exsilio Deo perfectius inhæremus cum gaudio, tanto nostram peregrinationem et tolerabilius sustinemus propter consolationem afflictioni nostræ admixtam, et ardentius finiri cupimus: quia quo plenius nunc gustamus quam dulcis est Dominus, et quanta sit futuræ felicitatis sancta voluptas;23 tanto affectuosius adspiramus ad illum, dicentes illud Apostoli: Infelix ego homo!24 quis me liberabit de corpore mortis hujus? et illud Psalographi: Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum;25 quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Illo frueris, in quo spem ponis. Proprium namque et principale objectum spei est Deus. Secundario tamen in Sanctis Dei tanquam in auxiliariis nostris, speramus.
Consequenter in textu multa pulchra ponuntur, quæstiones moventur ac dissolvuntur; et planus est textus. Difficultates vero ipsum concernentes, in quæstionibus subsequentibus elucidabuntur. Specialiter vero quærit, an hominibus sit utendum, et an homo debeat se uti an frui; an etiam virtutibus sit utendum, et utrum Deus utatur nobis an fruatur. Et sumpta sunt omnia ista ex verbis Augustini, præsertim ex libro de Doctrina christiana. Ostendit demum Magister, qualiter uti diversimode conveniat Deo et nobis: et hoc in duobus. Primum est, quod Deus usum quo utitur creaturis, refert ad suam propriam bonitatem, quæ est omnium ultimus finis. Unde et scriptum est:26 Omnia propter se ipsum operatus est Dominus. Nos vero non ad bonitatem nostram, sed suam. Secundo, in hoc quod usum nostrum quo operamur circa res, referimus ad nostram utilitatem, quamvis ulterius ad Dei (ut dictum est) bonitatem. Deus vero usum quo utitur creaturis, refert non ad utilitatem suam, quia bonorum nostrorum non indiget;27 refert tamen ad suum honorem.
Quia bonus est, sumus, id est, ex Dei bonitate est quod sumus producti. Bonitas namque est communicationis prima origo, quum bonum sit sui diffusivum. Hinc ait Bonaventura: Causa hujus consequentiæ est, quia bonitas est conditio causæ in quantum causa, et quia bonitas proxima est ad actum, et etiam quia est dispositio generalis in qua consistit vestigii ratio: dicit enim respectum ad finem. Unde sicut Deus unus imprimit unitatem, ita bonus bonitatem. Hæc ille. — His consonat quod Plato ait in primo Timæi: Bonus erat; a bono autem invidia longe est relegata. Voluit ergo omnia suæ bonitatis esse participativa: quam quidem Dei voluntatem si quis dixerit rerum causam, recte eum putare consentiam. Hinc non sequitur: quia bonus est, sumus: ergo quia æternus, justus et sapiens est, æterni, justi et sapientes sumus.
Et in quantum sumus, boni sumus bonitate entis. Bonum enim et ens convertuntur: ideo quamvis formaliter distinguuntur, non tamen realiter. Imo consequens est: si est, ergo bonum est. Sicque quod ait, « in quantum », non denotat identitatem rationis formalis, sed realitatis et concomitantiæ naturalis.
Verumtamen contra illud, « quia bonus est, sumus », posset quis objicere quod in libro de Hebdomadibus ait Boetius: Si bonitas per intellectum removeatur a Deo, adhuc creata manebunt entia, sed non bona. — Respondetur, quod effectus Dei comparari possunt ad divina attributa sicut ad causam efficientem et exemplarem: sicque exemplariter sapientia creaturæ est a sapientia Dei, et esse creaturæ ab esse divino, et bonitas creata ab increata. Et ita loquitur ibi Boetius. Sed tamen, quoniam bonitas habet rationem finis, et finis est causa causarum: hinc omnes istæ processiones perfectionum in creaturas, attribuuntur bonitati divinæ etiam a Dionysio, quamvis a diversis attributis exemplentur. Hæc est responsio Thomæ. — Et idem sub aliis verbis dicit Ægidius: Deus, inquiens, est causa rerum in genere causæ formalis, et etiam in genere causæ finalis. Et in quantum est causa formalis omnium exemplaris, sic per bonitatem est causa bonorum, et per pulchritudinem causa pulchrorum. In quantum vero est causa finalis, sic propter bonitatem suam sunt omnia: et quantum ad hoc, dictum est, Quia bonus est, sumus.
Circa hæc scribit Albertus: Bonum et ens dupliciter considerantur: primo, secundum intentiones, id est formales rationes; secundo, secundum sua supposita, id est quoad res in quibus sunt. Primo modo non convertuntur, quia bonum addit super ens relationem ad finem. Unde Dionysius quinto capitulo de Divinis nominibus ait: Ens ante alias Dei participationes positum est. Hinc quarta propositione libri de Causis, habetur: Prima rerum creatarum est esse, et ante ipsum non est aliud creatum. Et additur in commento: Ens est per creationem, bonum autem per informationem. Et esse per creationem vocat id quod effluens a primo, non præsupponit aliud in quo fundetur; per informationem vero, id quod non effluit nisi præsupposito alio in quo fiat. Addit igitur bonum super ens relationem ad finem, quia bonum est quid appetibile. Tamen duplex est ad finem relatio, scilicet secundum quod finis est terminus motus causæ efficientis, vel secundum quod finis est per intentionem in efficiente. Et primo modo dicuntur bona, quæ sunt a bono; secundo modo, quæ sunt ad bonum quod intendit efficiens, id est, quod movet eum ad operandum. — Si autem considerentur bonum et ens secundum supposita, id est secundum ea in quibus sunt, sic convertuntur: quia bonum est causa per respectum ad efficiens, secundum quod ipsum efficiens est bonum; et non operatur efficiens nisi per bonum intentionis. Ideo bonum semper concomitatur ipsum ens, et non separatur ab ipso secundum rem, licet separetur secundum intentionem. — Si autem accipiantur bonum et ens in diversis, scilicet in causa et causato, bonum est causa ante ens: quia ens non causat nisi bono, id est ex bonitate qua diffundit se. Hæc Albertus.
Footnotes
-
Aug. de Doctrina christ., lib. 1, c. 2. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Aug. de Doctrina christ., lib. 1, c. 3. ↩
-
Ibid. c. 4. Rom. 1, 20. ↩
-
Aug. op. cit. lib. 1, c. 21. ↩
-
Id. de Trinitate, lib. x, c. 10. ↩
-
Ibid. c. 11. ↩
-
I Cor. xiii, 12. ↩
-
Jer. xvii, 5. ↩
-
Philem. 20. ↩
-
Ps. xv, 2. ↩
-
Joann. IV, 8. ↩
-
Prov. viii, 6. ↩
-
A (p. 95) ↩
-
Hebr. vii, 19. ↩
-
Exod. xix, 12, 13. ↩
-
Prov. xxv, 27. ↩
-
Sap. xiv, 11. ↩
-
Galat. v, 17. ↩
-
Eccle. III, 14. ↩
-
Eccle. IX, 12. ↩
-
Rom. VIII, 28. ↩
-
1 Petr. II, 3. ↩
-
Rom. VII, 24. ↩
-
Ps. XLI, 3. ↩
-
Prov. xvi, 4. ↩
-
Ps. xv, 2. ↩
Chapter 57 of 271