Quæstio 2
Secundo quæritur, Quibus rebus sit utendum, an scilicet solo bono creato, an etiam cunctis creatis, et an malis pœnæ et culpæ.
Videtur quod non solum bono creato. Multi enim etiam justi serviunt Deo intuitu præmii, et ita in præmio statuunt sibi ultimum finem : ergo referunt Deum ad præmium suum, sicque utuntur Deo, et præmio illo fruuntur. Unde de Moyse ait Apostolus, quod adspexit in remunerationem. Et Psalmista : Inclinavi (inquit) cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum propter retributionem. — Secundo, beatitudo Sanctorum qua Deo formaliter perfruuntur, est quid creatum : et tamen ea fruuntur, quum sit ultimus finis et res per se amabilis. — Tertio, quia virtutibus est fruendum, tanquam bonis per se et propter se appetendis, prout in textu arguitur. — Quarto, Apostolus scribit ad Philemonem : Ita, frater, ego te fruar in Domino; et alibi, Si vobis primum fruitus fuero. Ergo hominibus est fruendum. — Quinto, creaturæ avertunt a Deo, puta divitiæ, deliciæ et honores. Non ergo eis utendum est, quia ut ex verbis patuit Augustini, utimur his quibus juvamur ad beatitudinem obtinendam. — Sexto, dæmonibus non est utendum, neque ariolis, neque maleficis, nec pravis consortiis, quæ omnia nos a Deo impediunt; similiter nec venenis : non ergo omnibus creaturis. — Septimo, quia mala, præsertim culpabilia, directe a Deo avertunt : non igitur est eis utendum. — Octavo, uti est aliquid in facultatem voluntatis assumere : quæ autem in facultatem voluntatis assumuntur, potestati et operationi subjacent assumentis ; talia autem non sunt angeli, neque cœlestia corpora. Ergo eis uti non possumus. — Nono, quia sequeretur quod omnem actum teneremur in Deum referre, et
Hebr. XI, 26.
Ps. CXVIII, 112.
Philem. 20.
Rom. XV, 24. peccaremus quandocumque non faceremus hoc.
In oppositum est determinatio Magistri in littera ex Augustini doctrina.
Ad hanc Thomas respondet : Nulla bona habent bonitatem, nisi in quantum ad similitudinem bonitatis divinæ accedunt. Unde quum bonitas sit ratio desiderii ac amoris, oportet ut omnia in ordine ad primam bonitatem amentur. Omne autem bonum a Deo est : unde quæ ab ipso non sunt, nec quærenda sunt, nec eis utendum est. Ideo nullo peccato utendum est, quia peccata a Deo non sunt. Pœna vero a Deo est : ideo utendum est ea, et est ordinanda ad finem, in quantum promovet meritum hominis, ducens eum in agnitionem suæ infirmitatis, et purgans a vitiis. Similiter rebus mundi utendum est, in quantum conferunt ad Dei cognitionem, et necessaria præbent vitæ in Deum ordinatæ. Sic et opera virtuosa a Deo sunt, et propter ipsum agenda sunt : non quod quamlibet operationem oporteat semper actualiter in Deum referre; sed sufficit quod homo habitualiter in Deo constituat finem suæ voluntatis. Hæc Thomas in Scripto.
Qui ait in Summa : Uti (ut dictum est) importat applicationem alicujus ad aliquid : quod autem sic applicatur, habet rationem medii ad finem. Hinc uti semper est ejus quod est ad finem : unde accommoda fini adipiscendo, dicuntur utilia, et ipsa utilitas interdum usus vocatur. Verum ultimus finis dupliciter dicitur : primo, simpliciter; secundo, quoad aliquem. Quum enim finis dicatur quandoque res ipsa optata, quandoque adeptio sive possessio ejus, sicut avaro finis est vel pecunia, vel possessio pecuniæ : hinc loquendo simpliciter, ultimus finis est res ipsa. Non enim possessio pecuniæ bona est, nisi propter pecuniæ bonitatem. Sed quoad hunc, possessio pecuniæ est finis ultimus. Non enim quærit avarus pecuniam, nisi ut habeat eam. Ergo proprie simpliciterque loquendo, pecunia fruitur is qui in ea sibi constituit finem; sed in quantum refert eam ad possessionem, dicitur ea uti. Hæc Thomas in Summa. Cui concordat Richardus.
Petrus vero respondet : Sicut ad consummandam domum utitur artifex securi et arte ac labore atque materia; sic in spiritualibus contingit aliquo quadrupliciter uti. Primo, ut instrumento conjuncto quo operamur : sic utendum est non omnibus, sed potentiis per quas in finem ordinamur. Secundo, ut habitu quo regulamur : sic non omnibus est utendum, quoniam habitus vitii magis obliquat quam dirigit. Tertio, ut actu quo movemur : sic etiam actibus deformibus non est utendum. Quarto, ut objecto circa quod inclinamur. Sic omnibus quæ in facultatem voluntatis possunt venire, cum intentione referendi in finem utendum est : et tale est omne aliud a fine. Potest enim aliquid assumi in facultatem voluntatis quadrupliciter : scilicet voluntatis operantis, ut propria opera bona; vel approbantis, ut bona aliena; vel tolerantis, ut mala pœnæ nostræ et culpæ alienæ; vel respuentis, ut propriæ culpæ. Hæc Petrus.
Præterea Ægidius circa hæc scripsit : Uti dupliciter sumitur. Primo large : et ita nil aliud est quam aliquid in facultatem voluntatis assumere. Et quoniam ipsum finem in facultatem assumimus voluntatis, ut in ipso quietemur et quiescamus; idcirco, sic sumendo uti, etiam Deo fineque ultimo utimur. Sicque decimo de Trinitate asserit Augustinus, quod uti, in voluntate est pertractare ea quæ sunt in memoria et intelligentia continentur, sive referat ea ad aliquid, sive in ipsis delectata quiescat. Et sic etiam is qui fruitur, utitur. Alio modo sumitur uti stricte et proprie, sicut præhabitum est : et ita non est Deo utendum. Frui quoque dupliciter sumitur. Primo large, prout dicit quietationem desiderii non referentis bonum in quo quietatur, ad finem ulteriorem : et sic bruta et iniqui fruuntur. Secundo proprie, prout dicit quietationem in ultimo fine : et sic soli justi fruuntur.
Consequenter refert Ægidius præinductam Thomæ responsionem, qualiter sit utendum et quibus. Loquitur tamen in generali; sed quasi de verbo ad verbum ponit responsionem sancti Doctoris, et dicit non valere eamdem. Tamen in processu non improbat eam, nisi quantum ad hoc quod sanctus vir scripsit malis culpæ non esse utendum. Contra quod objicit ille, quia Apostolus ait :1 Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Quo constat quod et mala culpæ cooperantur electis in bonum, sicque per ea juvantur in Deum.
Ad quod perfacile est respondere, dicendo quod malum culpæ ex sua natura non habet ut dirigat nos in Deum, vel cooperetur in bonum; sed accidentaliter et occasionaliter tantum, in quantum adspirante prævenienteque gratia Dei, ex consideratione propriorum excessuum magis compungimur, et humiliores, cautions ferventioresque reddimur :2 ita ut ubi abundavit iniquitas, abundet et gratia. Sicque martyres bene usi sunt crudelitatis tyrannorum. Itaque ob talem objectiunculam, non fuit responsio illa tanti doctoris idonea, taliter refutanda.
Hinc ait Petrus : Dupliciter est aliquo uti : scilicet per se et per accidens. Per se utimur eo quod habet in sua natura unde ad finem ordinetur, ut bonum; per accidens, quod aliunde accipit ordinabilitatem, puta a voluntate ordinantis.
Porro responsio Bonaventuræ est quæ nunc ex verbis Petri est recitata. Imo Petrus, qui scripsit post Bonaventuram, ex ipso Bonaventura suam videtur responsionem sumpsisse.
Durandus vero hic scribit : Dum quæritur quo sit utendum aut fruendum, potest intelligi, quo tanquam objecto, vel quo, id est qua potentia, vel quo habitu. Sed primus intellectus est aptior atque communior. Et dicendum, quod omnibus citra Deum objectaliter uti valemus, et ipso peccato occasionaliter. Omne enim quod est citra ultimum finem, cognoscibile est a nobis secundum vires apprehensivas, aut prosequibile sive fugibile secundum vires appetitivas, vel operabile secundum vires exsecutivas : et omnes hæ vires cum actibus suis cadunt sub facultate voluntatis. Sicque omnia ista assumi queunt in voluntatis facultatem, ut referat ea ad ultimum finem. Hæc Ducrandus.
Hoc ergo requirit debitus ordo, et caritas Dei ac vera justitia, ut rebus creatis discrete utamur; et quidquid bonitatis, amabilitatis aut perfectionis in eis consistit, ad superexcellentissimi Creatoris honorem, cultum et gloriam referamus; eique omnia illa cum infinita eminentia, cum omni reverentia adscribamus : sicque ex speculatione creaturarum et ordinis universi, ad contemplationem, admirationem, timorem et amorem supersublimis C Dei nos elevemus.
Amplius ad intelligendum qualiter Deus utitur creaturis, valet quod ait Ægidius : Uti, est assumere aliquid in facultatem voluntatis per relationem ad bonitatem divinam : aliter esset abusus. Assumere autem aliquid propter bonitatem divinam, potest esse tripliciter. Primo, propter eam communicandam : et sic utitur Deus rebus, ut bonitatem suam communicet et tribuat eis. Secundo, propter bonitatem divinam consequendam seu obtinendam : sicque boni viatores creaturis utuntur, ut ad increatæ bonitatis fruitionem pertingant. Tertio, propter divinam bonitatem jam habitam, possidendam et conservandam. Sic Beati utuntur creatis. Hæc Ægidius. — Et de isto habetur in textu diffusius. Imo etiam Deus utitur creaturis ad ostendendum et exercendum in eis suam æquitatem ac pietatem.
Ad primum objectum Petrus respondet : Est merces æterna et temporalis. Qui servit Deo propter mercedem æternam, nihilo A Sanctorum. Sed visio primæ veritatis clara per speciem, est beatitudo et præmium electorum: imo ut asserit Augustinus, visio est tota merces. Ergo fruitio et visio idem sunt: visio autem est actio intellectus. — Secundo, quia Salvator loquitur Deo Patri: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum.3 Cui concordat quod decimo Ethicorum scribit Philosophus: Felicitas (inquiens) est speculatio optimi speculabilis. Quum ergo fruitio sit merces atque felicitas electorum, videtur esse cognitio et esse in intellectu. — Tertio, nam sicut voluntas delectatur in summa bonitate, sic intellectus in prima veritate. Fruitio autem est vel delectatio et degustatio ultimata, vel actio cui delectatio hujusmodi est annexa. Ergo qua ratione fruitio ponitur actio voluntatis, ponenda est actio intellectus. — Quarto, quælibet vis animæ delectatur præcipue in operatione sua perfecta, ut decimo dicitur Ethicorum. Ergo ad unamquamque potentiam ac virtutem spectat fruitio. — Quinto, secundum Philosophum in Ethicis, signum virtutis est delectatio fiens in actu. Ergo ad quemlibet habitum virtuosum delectatio pertinet fruitiva. — Sexto, fruitio est optima actio, utpote beatitudo. Sed optima actio ad præstantissimam spectat potentiam, puta ad intellectum, qui secundum Philosophum decimo Ethicorum, est nobilissima vis animæ, cui et voluntas obedire tenetur: quum et divino Dionysio protestante, optimum hominis sit esse secundum rationem. Unde et primo fertur Politicorum: Ratio dominatur et præcipit voluntati. Fruitio igitur actus est intellectus.
Footnotes
Chapter 59 of 271