Quæstio 7
Septimo quæritur, Quibus conveniat fruitio, hoc est, qui vere et proprie frui dicantur.
Et primo, An Deus fruatur se ipso. Videtur quod non, quia frui est finis, et ipso fine fruendum est; Deus autem non habet finem, quum ipse sit omnium ultimus finis. — Quæritur etiam, An in summa et superessentiali Trinitate unaquæque divina et increata persona fruatur se ipsa, et utraque alia. Videtur quod non, quoniam frui est alicui propter se tantum inhærere amore. Si ergo quælibet adoranda persona sibi ipsi ultimate ac tantum inhæret, non fruitur alia. Præterea, quidquid Filius est et habet, accepit a Patre : ergo totum debet ad Patrem referre, et non sibi ipsi inhærere. Ergo utitur se, et fruitur Patre. Conformiter argui potest de Spiritu Sancto respectu Patris et Filii. — Et multa circa hæc quæri possunt, quæ partim patent ex littera, et partim præhabita sunt. Idcirco sine argumentationibus breviter respondendum.
Itaque, secundum Antisiodorensem in Summa sua tertio libro : Personæ in divinis fruuntur se invicem, et quælibet fruitur se ipsa. Nec sequitur : Pater diligit Filium propter ipsum Filium, ergo non propter se Patrem. In talibus enim sermonibus, per dictionem exclusivam seu per præpositionem hanc propter, aliæ personæ non excluduntur, quum trium supervenerabilium personarum sit una bonitas et amabilitas summa. Atque ut tactum est, quum dicitur, Pater diligit Filium propter Filium, ly propter, privative tenetur, nec notat causam finalem, ut sit sensus : Diligit Filium propter Filium, id est non propter aliud.
Præterea, qualiter diversis diversimode competat frui, et qualiter diversi diversimode fruuntur, breviter docet Thomas, dicendo in Scripto : Fruitio importat delectationem in fine, loquendo scilicet de fruitione quæ convenit creaturis. Delectatio autem esse non potest nisi in cognoscente. Propter quod Plato dixit, quod delectatio est generatio sensibilis in naturam, id est, quæ sentitur naturæ conveniens. Quumque creaturæ insensibiles non cognoscant, non delectantur neque fruuntur. Item, fruitio proprie loquendo, est tantum ultimi finis : quem bruta non apprehendunt, nec finem proximum ordinare possunt ad ultimum finem, quum careant ratione, cujus est ordinare. Ideo non proprie fruuntur. Peccator quoque constituit sibi ultimum finem in quo vere non est ultimus finis : idcirco nec proprie fruitur. Rursus, fruitio proprie non est nisi adsit perfecta delectatio : quæ esse non valet ante ultimi finis consecutionem. Ideo justi in hoc sæculo non proprie frui dicuntur. Attamen aliquo modo frui dicuntur, in quantum in re apprehensa et acquisita propter se delectentur. Sed Beati, qui consecuti sunt ultimum finem, vere, proprie et perfecte fruuntur. Deus autem se ipso perfectissime fruitur, quia in ipso non differt fruens ab objecto fruentis. Unde super illud Job, Esto gloriosus, ait Gregorius:1 Ipse in se gloriosus est, qui dum se ipso perfruitur, accedentis laudis indigens non est. Hæc Thomas.
Insuper Petrus: Ad fruitionem, inquit, tria concurrunt: conjunctio, quietatio, et delectatio. Quietatio autem potest esse, vel secundum appetitum rationis: et sic fruittio est triplex. Triplex namque potest esse conjunctio, utpote: vel per indifferentiam essentiæ fruentis a fruibili, et tunc nulla est indigentia in fruente. Sicque Deus fruuntur semetipso. Vel per speciem gloriæ: et sic in fruente est indigentia necessitatis, quæ indigentia est etiam de bono habito. Et sic Sancti fruuntur Deo in patria. Vel per inhabitationem gratiæ: in qua est indigentia penuriæ, quæ est de bono nondum plene adepto. Et sic justi fruuntur Deo in via. Secundo, quietatio potest esse secundum appetitum libidinis. Sicque mali fruuntur bono creato: quod est improprie frui. Tertio, potest esse secundum appetitum sensualitatis. Sic bruta fruuntur cibo. Hæc Petrus. Idem Richardus.
Ægidius demum et Scotus circa hæc scribunt: Frui includit quietem. Ideo per simile de quiete corporum potest cognosci quibus competit frui, et quibus non: quia ut ait Augustinus in libro Confessionum, amor in spiritibus est sicut pondus in corporibus. Propter quod dixit: Amor meus, pondus meum; eo feror, quocumque feror. Nam sicut corpora per sua pondera ad naturalem locum tendunt, et in eo quiescunt; sic spiritus per amorem tendunt in proprium finem, et quiescunt in eo. Hinc sicut corpora habent diversos gradus in quiescendo, sic diversæ res habent diversas rationes fruitionis. Porro in corporibus est quoddam quod quiescit per se primo: ut terra habens locum centri. Alia vero quiescunt per se, quoniam habent formam gravitatis; sed non primo, quia quiescunt per naturam illius quod primo quiescit: ut mixta in medio terræ, in quibus terra prædominatur. Alia quiescunt vere et proprie, quia adhærent primo immobili; non tamen immobiliter quiescunt, quia non habent quietem motui repugnantem: ut arbores et terræ nascentia in superficie ejus. Alia quiescunt imperfecte, et non vere nec proprie; sed solum dicuntur quiescere, quia immobiliter adhærent alicui quod tamen movetur: sicut homo exsistens in navi, ita immobiliter navi adhæret, ac si illa esset centrum ipsius; sicut Deus est centrum spiritibus: est enim circulus cujus centrum est ubique, circumferentia nusquam. In spiritualibus ergo nihil est per se et primo immobile, nisi Deus; et quantum aliquid ei adhæret, in tantum quiescit, efficiturque immobile. Voluntas autem in hoc quod ordinat aliquid ad aliud, non quiescit in illo. Ideo ad hoc quod in illo quiescat, oportet quod acceptet objectum non ordinando ad aliud. Quod si voluntas ex sua natura acceptet, et objectum est sicut centrum immobile, tunc est propria quies ex parte actus et ex parte objecti. Et hoc competit Deo primo et per se, et soli Deo: quoniam Deus ex sua natura est summe amator sui, non propter aliud. Unde est ibi prima quies, quæ est primi quiescentis, ut voluntatis suæ ex se cum objecto, quod est quasi centrum, quod ipse est, sine relatione ad aliud. Secundo quiescunt in isto eodem centro aliqua per se et non primo, ut Beati. Quiescunt enim in Deo per se, quia sunt quasi incorporati ei per habitum gloriæ quo Deo fruuntur, sicut lapis per gravitatem quiescit in centro. Non tamen primo quiescunt atque fruuntur, sed participatione primi fruentis. Tertio aliqui quiescunt in isto centro, scilicet Deo, per actum fruitionis vere et proprie, sed non immobiliter: ut justi viatores, qui possunt peccare. Quarto fruuntur aliqui nec vere nec proprie, quantum est ex parte objecti: ut impii, qui creatis firmiter finaliterque adhærent; qui se ipsis fruuntur, quia peccata mortalia communiter fiunt et referuntur ad commodum et delectamentum peccantium. — Hæc illi. Quæ concordant prædictis, nisi quod Scotus dicit justos viatores proprie frui.
Ad primum argumentum Scotus respondet, quod ratio finis non est fruibile, sed id cui competit ratio finis, et in quo fundatur. Deus etiam non est finis sicut nec efficiens sui, quoniam istæ duæ causæ necessario simul concurrunt. Unde quod Deus dicitur agere propter finem, intelligendum est de fine effectus. — Actus quoque desiderii non est actus frictionis, sed actus amoris, quo volumus Deo bonum quod ipse est. Hæc Scotus.
Postremo, de mutua frictione superdiagnissimæ Trinitatis, sciendum quod quælibet adoranda persona amat se ipsam et alias duas amore intensive immenso. Idcirco fruitur se et illis cum delectatione et complacentia penitus infinita ac superdulcissima. Estque ibi plena et superperfectaportio ac unio fruentis ad fruibile, et hæc est beatitudo et gloria infinita superfelicissimi Dei. Et quamvis Filius referat ad Patrem, et Spiritus Sanctus ad Patrem ac Filium, totum quod sunt et habent, recognoscendo se inde accepisse, non tamen sicut ad finem, quum sint consubstantiales et coæquales personæ, et eadem numero bonitas summa in eis sit : ideo nec Filius nec Spiritus Sanctus utitur se.
Hæc circa primam distinctionem sint breviter tacta.
Footnotes
-
Job xl, 5. ↩
Chapter 64 of 271