Quæstio 1
PRimo ergo hic quæritur De veritate, quid sit et quotuplex, et qualiter Deo conveniat.
Videtur autem quod non conveniat Deo: quia secundum Philosophum, bonum et malum sunt in rebus, verum et falsum in intellectu: ergo divinæ naturæ in se ipsa non competit veritas. — Rursus, si veritas est proprietas Dei, ergo simili ratione bonitas ac unitas, quum ista sint æque communia et cum ente convertibilia: et si bonitas ac unitas sunt proprietates Dei, cur de eis non tractat hic sicut de veritate?
A De hac re, utpote quid sit veritas, loquitur Alexander: Ponendæ sunt notificationes veri ac veritatis a diversis doctoribus assignatæ. Augustinus in libro Soliloquiorum definit sic: Verum est quod videtur ita ut est. Hæc autem descriptio veri colligitur ex suo opposito: si enim falsum est quod aliter videtur quam est, ergo verum est quod ita est ut videtur. Insuper in eodem libro loquitur Augustinus: Verum est quod ita se habet ut cognitori videtur, si velit et possit cognoscere. Iterum ait ibidem: Verum est id quod est. In libro quoque de Vera religione: Veritas (inquit) est qua ostenditur id quod est; et colligitur sic: si falsitas est qua id putatur quod non est, ea est veritas qua ostenditur quod est. Cui descriptioni similis est quam ponit Hilarius: Verum, inquiens, est declarativum seu manifestativum ipsius esse. Rursus, in libro de Vera religione loquitur Augustinus: Veritas est summa similitudo principii, quæ sine ulla dissimilitudine est, unde (id est de qua dissimilitudine) falsitas oritur. Anselmus vero in libro de Veritate, disseruit: Veritas est rectitudo sola mente perceptibilis. Porro quidam philosophus sic definit: Veritas est adæquatio rei et intellectus, quemadmodum generaliter est adæquatio signi atque signati. Ponitur etiam ista: Veritas est indivisio esse et quod est. — Hæ descriptiones sic distinguuntur. Nam quædam earum communis est ad omnem veritatem, tam creatam quam increatam: videlicet ista, Veritas est rectitudo sola mente perceptibilis. Et nomine rectitudinis, dividitur ab omni re quæ rectitudo non appellatur; et per id, « sola mente perceptibilis », dividitur a rectitudine omni visibili. Quædam vero datæ sunt de veritate comprehensionis, ut illa: Verum est quod ita est ut videtur; et illa: Verum est quod ita est ut cognitori videtur, etc. Quædam vero, de veritate signi seu significationis, ut illa: Veritas est adæquatio signi, rei, vel intellectus. Aliquæ autem, de veritate rei, ut illæ duæ: Veritas est id quod est; et, Veritas est indivisio esse et quod est. Nonnullæ dantur principaliter de increata veritate, ut duæ hæ Augustini: Veritas est qua ostenditur id quod est. Et in idem redit descriptio Hilarii. Prima namque veritas se habet ad intelligibilia sicut lux solis ad visibilia. Itemque descriptio illa: Veritas est summa similitudo, etc., quæ datur de veritate increata prout personaliter sumitur et Filio appropriatur, quemadmodum unitas Patri, et bonitas Spiritui Sancto. Sicque Filius est summa similitudo principii, id est Dei Patris. Præcedens vero veritatis descriptio datur de veritate increata essentialiter dicta.
Insuper veritas multiplex est, utpote increata, quæ Deus est, et creata. Et ista est multiplex. Est enim veritas signi, ut in sermone, juxta illud Zachariæ:1 Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo. Et est veritas cogitationis, secundum illud in Psalmo: Qui loquitur veritatem in corde suo.2 Est etiam veritas voluntatis, juxta illud: Diabolus in veritate non stetit.3 Est item veritas operationis, de qua in Joanne: Omnis qui facit veritatem, venit ad lucem. Et quoniam unumquodque ita se habet ad veritatem, sicut ad esse et entitatem, idcirco in omnibus rebus est aliqua veritas. Unde quemadmodum aliqua habent esse necessarium, aliqua esse contingens; sic in rebus duplex est veritas, scilicet veritas necessitatis et veritas contingentiæ, sicut et in significatione et enuntiatione. Ex quibus patet responsio ad quæstionem qua quæritur, in quibus sit veritas. — Si autem quæratur, an tantum sit una veritas, an plures: dicendum quod veritas rei dicitur duobus modis. Primo indivisio ipsius esse et quod est, secundum quod asserit Augustinus: Veritas est id quod est. Et veritas ista fundatur super debita principia essentiæ rerum et
Ibid. m, 21. debitam eorum unionem in creaturis. Hinc veritas ista multiplicatur secundum multiplicationem essentiæ rerum. Alio modo, secundum quod ab Augustino veritas dicitur lux intelligibilis, eo quod instar lucis manifestat omnia vera, et tenet atque conservat in esse quemadmodum lux est principium conservativum suorum effectuum: prout dicitur ab Anselmo, rectitudo mente perceptibilis, eo quod per ipsam mensurantur omnia vera, sicut per tempus temporalia omnia. Sicque est una sola veritas prima et summa. — Præterea, si quæratur an plures veritates sint ab æterno: dicendum quod una sola est veritas cui proprium est esse sine initio, scilicet veritas prima, quæ omnium aliarum veritatum est principium, priorque illis causalitate atque duratione. — Ex quo habetur responsio, si quæratur an veritas sit æterna, et utrum enuntiabilia sint ab æterno. Et apparet quod sic, quoniam Augustinus affirmat: Nil magis æternum quam ratio circuli, et duo ac tria esse quinque. Similiter sine initio verum est: Antichristus nascetur; et ab æterno verum fuit: Mundus erit. Ad quod respondendum, quod veritas talium propositionum uno modo potest retorqueri ad ea in quibus radicatur ut in subjecto: et ita non sunt æternæ, sicut nec res ipsæ, nisi sumatur æternum pro perpetuo, aut pro sempiterno. Alio modo retorquetur ad primam veritatem et ad divinæ mentis notitiam: sicque unaquæque earum æterna est, nec aliud est quam Deus. Nec tamen idcirco simpliciter est dicendum, quod ratio circuli sit Deus, sed ratio circuli prout est in Deo. Sic Antichristum fore, in mente divina fuit æternaliter verum; nec aliud fuit quam Deum esse facturum Antichristum, seu Deus Antichristum facturus. Sic quoque per relationem ad Deum non aliud fuit, Antichristum futurum esse, quam Petrum futurum esse. Hinc sicut dicimus plures esse ideas per comparationem ad ideata, quæ tamen ideæ per comparationem ad mentem divinam in qua sunt, unum sunt; sic hujusmodi veritates in re ad extra sunt plures, sed una in Deo. — Hæc Alexander.
Thomas autem, non in hac distinctione q. 5, art. 1. octava, sed infra, distinctione nonadecima, scribit de ista materia satis diffuse. Et primo quærit, an veritas rei sit idem quod ejus essentia. Ad quod respondet: Quædam totum esse suum habent extra animam, ut homo, lapis. Quædam nil habent de esse, nisi in anima, ut Chimæra. Quædam vero habent fundamentum in re, sed complementum formalis rationis eorum est per operationem animæ: ut sunt universalia, quorum ratio per abstractionem a particularibus completur; et tempus, ac etiam veritas, cujus ratio completur per actionem intellectus apprehendentis rem eo modo quo est. Hinc secundum Philosophum, verum et falsum sunt in anima. Quumque in re sint quidditas ejus et esse, veritas fundatur in esse rei magis quam in quidditate, sicut et nomen entis ab esse imponitur; atque in actione intellectus accipientis esse rei sicuti est, per similationem quamdam ad ipsum, completur relatio adæquationis, in qua consistit ratio veritatis. Hinc esse rei causa est veritatis, secundum quod est in cognitione intellectus. Nihilo minus ratio veritatis prius est in intellectu quam in re: quemadmodum medicinalia sunt causa sanitatis in animali, et tamen animal per prius dicitur sanum. Itaque verum per prius dicitur de veritate intellectus, et de enuntiatione in quantum est signum veritatis illius, et de re in quantum est causa veritatis. Unde res dicitur vera, quæ nata est facere de se veram conceptionem. Utraque quoque veritas, scilicet rei et intellectus, reducitur in Deum tanquam in primum principium: cujus esse est causa omnis esse, et cujus intelligere causa est omnis cognitionis. Ideo ipse est veritas prima, et maxime verus: quoniam unumquodque ita se habet ad veritatem sicut ad esse. Propter quod secundo Metaphysicæ ait Philosophus, quod prima causa essendi, est prima causa veritatis. Porro veritas enuntiationis reducitur in prima principia per se nota, præsertim in illud, Affirmatio et negatio non sunt simul veræ, ut asserit Avicenna. Dicendum ergo quod veritas secundum rationem addit super essentiam ordinem ad cognitionem vel demonstrationem alicujus. — Quum vero Anselmus veritatem definit, quod sit «rectitudo», metaphorice loquitur: quoniam rectitudo proprie est passio continui. Et quamvis bonitas ac justitia sint quædam rectitudines sola mente perceptibiles, veritas tamen formaliter differt ab eis, et rectitudo secundum diversas rationes competit ipsis. Invenitur namque in recto quædam æqualis propotio principii et medii ac finis. Hinc secundum quod aliquis in distribuendo servat medium æquitatis, seu mensuram æqualitatis justitiæ, aut tenorem præcepti, dicitur rectitudo justitiæ; secundum autem quod aliquid non egreditur commensurationem finis, dicitur rectitudo bonitatis; sed in quantum non egreditur ordinem commensurationis rei et intellectus, vocatur rectitudo veritatis. Quemadmodum enim unum superaddit enti rationem indivisionis, et bonum rationem finis; sic verum, rationem ordinis ad cognitionem. Hæc Thomas in præfata distinctione.
At vero in prima parte Summæ, quæstione sextadecima, ad quæstionem qua quærit, an veritas sit in re vel intellectu, testatur: Quemadmodum bonum nominat id in quod tendit appetitus, ita verum dicit id in quod tendit intellectus. Hoc autem distat inter appetitum et intellectum seu quamcumque cognitionem, quod cognitio est secundum quod cognitum est in cognoscente; appetitus autem, secundum quod appetens inclinatur in rem appetitam. Sicque terminus appetitus, est bonum in re appetibili; terminus vero cognitionis, verum in intellectu. Quemadmodum autem bonum est in re in quantum habet ordinem ad appetitum, propter quod ratio bonitatis derivatur a re appetibili in appetitum, secundum quod appetitus dicitur bonus, prout est boni; ita quum verum sit in intellectu secundum quod conformatur rei intellectæ, necesse est ut ratio veri ab intellectu derivetur ad rem intellectam, ita ut res intellecta dicatur vera, secundum quod ordinem aliquem habet ad intellectum. Porro ad intellectum potest ordinem habere dupliciter, scilicet per se, et per accidens. Per se quidem ordinem habet ad intellectum a quo secundum esse suum dependet: velut si domus comparatur ad intellectum artificis; per accidens autem comparatur ad intellectum a quo non dependet, et a quo cognoscibilis est. Judicium vero de re non sumitur secundum id quod ei per accidens convenit, sed secundum id quod convenit ei per se. Hinc quælibet res dicitur vera absolute, secundum ordinem ad intellectum a quo dependet. Unde artificiata dicuntur vera, per comparationem ad intellectum artificis: ut vera domus, quæ assequitur similitudinem formæ quæ est in mente domificatoris. Consimiliter res naturales dicuntur veræ, prout assequuntur similitudinem idearum mentis divinæ: ut verus lapis, qui habet naturam juxta divinæ mentis præordinationem. Hinc asserit Avicenna: Veritas uniuscujusque rei est proprietas sui esse quod stabilitum est ei. Hinc constat quod Deo potissime convenit esse verum, imo et ipsam veritatem, quum ipse omnia plenissime apprehendat; suumque esse non solum est conforme suæ cognitioni, sed et realiter idem cum ea; et suum intelligere, est mensura et causa omnis alterius esse atque notitiæ veræ. — Præterea, si quæratur an veritas sit mutabilis: respondendum quod veritas intellectus creati humani dupliciter potest mutari. Uno modo ex parte rei quæ subest mutationi; alio modo ex parte intellectus qui de re eodem modo se habente, nunc ita, nunc aliter sentit, vel de re variata uniformiter opinatur. — Hæc Thomas, qui in ceteris Alexandro concordat.
Porro ad quæstionem qua quæritur, an sit una sola veritas in omnibus veris, Petrus respondet: Veritas comparatur ad tria, videlicet: ad subjectum quod informat; ad principium quod imitatur et repræsentat, puta ad intellectum divinum; ad intellectum quoque humanum, quem excitat atque illuminat. Quum ergo veritas sit media inter duplicem intellectum, videlicet divinum, a quo mensuratur, et humanum, quem mensurat seu regulat, potest intelligi numerari tripliciter. Primo, per comparationem ad subjectum: et ita sunt plures veritates simpliciter secundum multitudinem subjectorum seu intellectuum quibus insunt. Secundo, per comparationem ad intellectum divinum: et ita est una omnium secundum quid, quoniam omnis veritas creata attenditur in comparatione adæquationis ad intellectum divinum. Tertio, ad intellectum creatum: et ita plures sunt veritates, quoniam res diversæ aptæ natæ sunt facere diversas conceptiones in intellectu. Hoc quoque scendum, quod una est veritas omnium exemplaris et efficiens, non creata. Unde in libro de Veritate ait Anselmus: Sicut unum solum est tempus omnium temporalium, sic una est veritas universorum verorum. Quod etiam probat sic: Pereunte vero, non perit hæc veritas, quod verum est perisse verum. Hæc Petrus.
Concordat Thomas in Summa, loco prætacto: Veritas, inquiens, per prius est in intellectu, et per posterius in rebus secundum quod ordinantur ad intellectum divinum. Si ergo loquamur de veritate prout est in intellectu, sic multæ sunt veritates in intellectibus multis, imo et in uno intellectu creato, secundum multitudinem cognitorum. Propter quod ait Glossa super illud in Psalmo, Diminutæ sunt veritates a filiis hominum: Sicut ab una facie hominis resultant similitudines plures in speculo, sic ab una veritate divina resultant multæ veritates in rebus ac mentibus; et sicut plurium rerum similitudines slucent in speculo uno, sic omnium rerum creatarum veritates resplendent in mente divina. Si vero loquamur de veritate secundum quod est in rebus, sic omnes res sunt veræ una prima veritate, cui unumquodque per suam entitatem assimilatur. Et sic, quamvis sint plures formæ atque essentiæ rerum, tamen una est veritas intellectus divini, secundum quam, id est secundum cujus imitationem et participationem, omnes res denominantur veræ. Unde et mens humana judicat de rebus, non secundum veritatem quamcumque, sed secundum veritatem primam, in quantum resultat in anima tanquam in speculo, juxta illud:4 Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Hæc Thomas.
Amplius quæri potest, an in solo Deo sit veritas. Videtur quod sic, quia Hieronymus ait: Solus Deus vere est. Et Augustinus: Lux (inquit) increata est ratio cognoscendi se et cetera omnia.
Ad hoc Petrus respondet: Veritas dupliciter dicitur. Primo, prout falsitati opponitur, et ita non convenit Deo tantum. Secundo, prout opponitur permixtioni: unde dicitur verum aurum, cui nihil metalli alterius est admixtum. Et sic convenit Deo solum, quoniam nihil privationis, nihil defectionis aut non esse ei miscetur, juxta illud: Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ.5 Sicque intelligendum est verbum Hieronymi. Verbum vero Augustini ita est exponendum, quod Deus est ratio seu medium intelligendi cetera omnia efficiens, non autem ratio formalis. Hæc Petrus.
Denique duobus prætactis modis sumendi veritatem, quidam addunt tertium: utpote, prout veritas opponitur vanitati. Et sic rursus convenit Deo dumtaxat, quum omni creaturæ vanitas sit admixta.6
Circa hæc scribit Richardus: Veritas ex hoc est in intellectu, quia intelligit ipsum intelligibile secundum quod est, ita quod apprehensio intellectus, seu intellectus apprehendendo, conformatur intelligibili. Hinc aliqui dicunt quod veritas est adæquatio rei et intellectus. Porro divinus intellectus intelligit suam essentiam sicut est, etc., sicut præhabitum est. Denique veritas est in essentia rei dupliciter. Primo, in quantum per eam res (quantum in se est) ostendit id quod ipsa est, etiam quamvis hoc nullus consideret. Sicque veritas est ratio per quam ens est objectum intellectus: quoniam nisi res nata esset ostendere quod est, non posset intelligi. Verumtamen ratio illa non est primo intellecta, sed ens absolute est primo intellectum. Secundo, in quantum res per suam essentiam conformatur intellectui primo, et exemplari rationi quam habet in eo. Et quoniam intellectus creati artificis non est immutabiliter verus, sed potest concipere falsum rei artificialis exemplar; ideo, quamvis in conformitate rei artificialis ad intellectum creati artificis, aliquo modo consistat veritas rei artificiatæ, non tamen simpliciter, quoniam non est veritas in tali conformitate, nisi in quantum exemplar hujusmodi intellectus concordat exemplari rei in mente artificis increati. Hæc Richardus.— Concordat Bonaventura.
C Hæc Richardus.— Concordat Bonaventura.
Albertus quoque hic loquitur: Quamvis verum diversis modis sumatur, tamen hic dicitur verum, quod est naturæ extraneæ impermixtum. Sunt autem tria rei præsertim extranea, puta privatio, potentialitas, diversitas. Quod enim in privatione est, non est, sed aptitudinem habet essendi; et quod in potentia est, nondum est, sed potest esse; et id in quo diversitas est, non habet purum et proprium esse, sed diversorum. Et quoniam nullum horum trium in Deo est, quum ipse sit purus et invariabilis actus ac maxime simplex, ipse solus est vere et plene ens, et verus ac veritas. Hæc Albertus.
D Udalricus demum libro suæ Summæ secundo: Deus est, inquit, veritas prima; et veritas duplici ratione convenit ei, videlicet veritas suæ naturæ, et veritas sui intellectus. Veritas divinæ naturæ secundum rem est divina essentia; tamen secundum rationem veritas superaddit essentiæ intentionem proprietatis, secundum Avicennam dicentem: Veritas rei est proprietas sui esse, quod stabilitum est ei et perfectum in actu: quia proprietas naturæ non consistit in potentia materiæ, sed in forma et actu determinante materiam ad esse specialis naturæ. Hæc autem proprietas perfecte invenitur in Deo, actualiter sine potentia, habitualiter sine privatione, simpliciter sine permixtione, et essentialiter sine participatione. Porro veritas divini intellectus est perfecta cognitio ejus, habens quidquid ad perfectam cognitionem est pertinens: a qua veritate divina causatur omnis veritas rerum; nomenque veritatis analogica communitate dicitur de Creatore et creaturis. Hæc Udalricus.
Qui capitulo quinto præallegati libri reprehendit præinductam Thomæ positionem, dicentis quod ratio veri per actum rationis completur. Ait ergo Udalricus: Veritatem rei aliqui dicunt in rebus esse materialiter, formaliter autem rationem ejus compleri per intellectum, contradicentes in hoc Hilario, Augustino, Aristoteli, et Avicennæ, qui omnes hanc veritatem dicunt ipsum esse rei, nullam mentionem facientes de anima. Errant autem, quoniam nomen non convenit alicui rei ratione ejus quod materiale est sine formali. Alioqui, si ejus quidditas non esset comprehensa ab intellectu, vel non esset res vera, aut esset minus vera quam id cujus quidditas est in intellectu: quod falsum est, quoniam lapis in profundo terræ absconditus et nunquam visus, non est minus lapis quam ille qui visus est. Innituntur tamen et ipsi verbo Philosophi protestantis quod verum et falsum sunt in intellectu, quum tamen Philosophus ibi non loquatur de veritate rei, sed de veritate quæ in compositione intellectus consistit, ut patet sexto Metaphysicæ ex circumstantia litteræ. Hæc Udalricus.
De hac item materia, scilicet quod Deus est veritas, et veritas prorsus purissima, prima ac summa, tractat Thomas in Summa contra gentiles, libro primo, capitulo sexto et duobus sequentibus.
Præterea, sicut Udalricus, sic et Ægidius contradicit hoc loco præinductæ positioni sancti Doctoris atque sequacium ejus; tamen alia ratione. Udalricus namque prætendit, quod veritas absolute loquendo sit etiam in ipsis rebus. Ægidius vero videtur prætendere, quod veritas formaliter ac proprie et subjective sit solum in intellectu. Positio autem B. Thomæ inter hos medium tenet, et rationabiliter, ut apparet. Nam juxta præhabita, veritas competit rebus creatis et ipsis naturis, duabus ex causis: primo, in quantum habent conformitatem et assimilationem cum exemplaribus et idealibus suis formis ac rationibus quas habent in mente primi artificis, supersapientissimi Creatoris; secundo, in quantum natæ sunt facere veram apprehensionem de se in mente consideratoris. Sicque utraque causa seu ratio ista veri ac veritatis, habitudinem dicit et ordinem quemdam ad intellectum: quoniam prima denotat comparationem, respectum ac ordinem ad intellectum increatum divinum; secunda, ad intellectum creatum, præsertim humanum.
Objectiones autem Udalrici faciliter queunt solvi. Ut quum ait nomen non convenire alicui rei ratione sui materialis absque suo formali, hoc potest concedi: et dico quod sicut formale ac complementum motus et temporis ac universalis est ab anima, nihilo minus nomina ista passim adscribuntur rebus per ea significatis, tam in Scripturis et libris theologorum, quam philosophorum, absque hoc quod mentio fiat de anima, cujus consideratio causa est hujuscemodi complementi. Ita et nomen veri ac veritatis in theologia et philosophia attribuitur non solum veritati mentis ac propositionis, sed etiam naturarum et rerum ac operum sine mentione ipsius animæ. Nec exprimi oportet causam complementi illius, sed ipsum formale in nomine rei aliquo modo insinuatur. — Quumque arguitur quod lapis incognitus non minus est verus lapis quam cognitus: respondetur quod omnis res creata, ab intellectu divino indesinenter cognoscitur, et ab intellectu creato semper est agnoscibilis; nec oportet ut a quolibet intellectu intueatur aut incessanter apprehendatur, sed sufficit consideratio illa ex qua ei nomen impositum est, sicut de motu et tempore atque de universali jam tactum est. — Ægidius vero circa hæc scribit multa quæ possent facillime solvi: quod brevitati studens pertranseo.
Præterea, circa quæstionem qua quæritur, an veritas sit in rebus vel in anima, Durandus inter cetera scribit: Hic videnda sunt duo: primum, quid sit veritas; secundum, in quo sit. Circa primum communiter dicitur, quod veritas est conformitas seu assimilatio rei ad intellectum, vel potius ipsius intellectus ad rem: quod non est intelligendum de adæquatione quantum ad essentiam vel ad esse, quum res intellecta quandoque sit corpus, intellectus autem spiritualis potentia. Talis ergo conformitas attenditur secundum aliquid quod est in intellectu inhærenter aut subjective. Dicuntque aliqui, quod attenditur secundum aliquid quod subjective est in intellectu: quod est similitudo seu species rei cognitæ; vel secundum negantes hujusmodi species, ipse actus intelligendi, qui etiam est similitudo rei intellectæ. Quod non videtur posse stare, quoniam talis conformitas aut esset in essendo, aut in repræsentando. Non primum, quum omne quod subjective est in anima, sit accidens; res autem intellecta frequenter est substantia: quæ diversorum sunt generum. Nec secundum, quoniam repræsentatio rei apud intellectum, præcedit saltem ordine naturæ actum intelligendi. Prius namque ordine naturæ oportet objectum esse præsens seu repræsentatum potentiæ, antequam sequatur cognitio. Veritas autem simul est secundum naturam cum actu intelligendi, aut posterior: ergo veritas non consistit in adæquatione aut conformitate quæ est inter speciem et rem quantum ad repræsentationem. Sicque adæquatio illa non attenditur penes aliquid quod sit subjective in intellectu: ergo attenditur secundum aliquid quod in intellectu sit objective dumtaxat. Quocirca notandum, quod veritas non est conformitas aliqua quæ sit inter intellectum et actum intelligendi, vel inter speciem et rem intellectam; sed est conformitas rei ut intellecta est, ad se ipsam, secundum illud quod est natura ipsius. In hoc quippe primo consistit veritas, quod res sic apprehendatur sicut est in sua natura, et in opposito consistit falsitas. Sicque veritas non est nisi relatio rationis, ejusdem ad se ipsum, secundum aliud et aliud esse, videlicet secundum esse intellectum, apprehensum seu cognitum, et secundum esse reale. Porro res ad extra non dicitur vera, nisi quoniam nata est apud intellectum causare apprehensionem suæ entitati conformem; et per oppositum dicitur falsa. Ergo propositioni et intellectui atque rei ad extra ut sic, convenit veritas ratione rei intellectæ: non quia intellecta est solum (alioqui omne intellectum esset verum), sed quia intellecta est conformiter ad se ipsam ut est in natura sua: ita quod hæc conformitas primo est rei ad se ipsam secundum aliud et aliud esse; et tamen derivatur ad intellectum, qui dicitur verus in quantum apprehendit rem uniformiter ad naturam ipsius; ultimo vero est propositionis signantis rem sic uniformiter apprehensam. — Si autem quæratur in quo sit veritas, respondendum quod esse in aliquo quantum ad præsens dupliciter potest intelligi, utpote subjective et objective. Si itaque quæratur in quo sit veritas subjective, dicendum quod nusquam est. Quidquid enim est alicubi subjective, sive in re, sive in anima, est res vera, et non ratio tantum seu ens rationis. Veritas autem est tantum ens seu relatio rationis: quia quod competit rei solum secundum esse intellectus, non est res, sed ratio tantum. Veritas autem competit rei intellectæ, solum secundum esse intellectus. Est ergo veritas relatio rationis, quum sit conformitas rei ut intellecta est, ad se ipsam ut nata est esse. Sicque patet quod veritas in nullo est subjective. Hæc Durandus.
Contra cujus positionem non videtur necessarium multum argui, quum a communi Catholicorum doctrina sit aliena. Verum enim cum ente convertitur, nec reale quid superaddit enti: idcirco est ens reale. Et quamvis formalis ratio veri dicatur per actum rationis compleri, ex hoc tamen non sequitur quod solum sit ens rationis, sicut nec tempus aut motus. Imo materialiter est in re, formaliter quoque et actualiter, per comparationem ad intellectum divinum causalem. Denique, sicut veritas rei est in re realiter sicut bonitas et unitas, sic veritas intellectus est subjective ac realiter in intellectu, quem et vere realiterque denominat, sive veritas intellectus dicatur vera cognitio, seu simile quiddam. Amplius, quum intellectus directe apprehendat per abstractionem a rebus, non cognoscit rem sicut in sua consistit natura, in qua particulariter mutabiliterque consistit, sed juxta esse ab individualibus appendiciis depuratum. Unde secundum Philosophum atque Boetium, cognitio (præsertim intellectualis) fit secundum modum cognoscentis, non cogniti: sicut et res dicitur esse in alio secundum modum ejus in quo est, puta recipientis, non secundum proprium modum. Multa autem contra hæc dicta Durandi objici possent, de quibus quum plana sint et satis præhabita, reor pertranseundum.
Objectionum autem in principio inductarum solutio patet ex dictis.
Footnotes
Chapter 102 of 271