Skip to the text

Quæstio 3

Tertio quæritur, Quid sit æternitas, et qualiter sit propria Dei mensura, qualiter etiam verba temporalia conveniant Deo.

Et videtur quod Deo non conveniat habere mensuram. Primo, quoniam ipse est universorum mensura. Nempe ut ait Philosophus, In omni genere primum est mensura secundorum. — Secundo, quoniam incircumscripto et infinito repugnat habere mensuram : quia quod mensuratur, inter mensuræ suæ terminos continetur. — Tertio, quia mensura differt a mensurato, et adjacet ei : æternitas autem a Deo non potest differre, quum sit aliquid increatum. — Quarto, secundum Boetium, Æternitas est interminabilis vitæ tota simul et perfecta possessio. Possessio autem non dicit mensuram : ergo æternitas potius definiretur nomine durationis tanquam per genus, quam nomine possessionis. — Quinto, in Scripturis et dictis philosophorum æternitas creaturis adscribitur, juxta illud : Ite, maledicti, in ignem æternum;1 atque in Psalmo : Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis.2 Et in libro de Causis asseritur, quod causa prima est ante æternitatem; intelligentia, cum seu in æternitate. — Sexto, si æternitas est mensura divinæ vitæ et esse divini, non poterunt Deo adscribi differentiæ mensuræ quæ tempus vocatur, quæ contrario modo se habet ad æternitatem. — Septimo, secundum Boetium de Consolatione, et libro de Trinitate, nunc invariabiliter fixe stans, causat æternitatem, sicut nunc incessabiliter fluens, efficit tempus. Ergo æternitas est causata, nec Dei mensura.

In oppositum est Scriptura, et Boetius, ac Magister in littera.

Ad hæc Alexander respondet : Definitio prætacta Boetii convenit increatæ æternitati, et tanguntur in definitione illa tres conditiones ab æternitate inseparabiles : quæ sunt, interminabilitas, invariabilitas, simplicitas. Quædam enim sunt terminabilia et a parte ante et a parte post, ut generabilia et corruptibilia : ad quorum differentiam dicitur æternitas, interminabilis vitæ possessio. Quædam vero sunt interminabilia a parte post, quæ tamen sunt mutabilia, ut cœlum atque perpetua : ad quorum differentiam additur, tota simul. Nil enim variabile, est totum simul : imo quiddam habet actu, et aliquid nondum habet. Item quoddam est esse interminabile et invariabile, sed tamen compositum : ut esse angeli, in quo est compositio ex quo est et quod est. Ad cujus differentiam adjungitur, perfecta. Nullum enim perfectum, compositum. Insuper in quibusdam est terminabilitas simpliciter : ad quorum differentiam dicitur, interminabilis; in quibusdam, interminabilitas durationis essentiæ, sed non vitæ, ut in corporibus cœlestibus : ad quorum differentiam additur, vitæ. In quibusdam est interminabilitas vitæ, sed cum miseria : ad quorum differentiam dicitur, possessio, ad quam spectat jucunditas. In quibusdam est interminabilis vitæ possessio, sed non tota : ut in beatis hominibus ante judicium, qui secundum animam tantum beati sunt. In quibusdam est interminabilis vitæ possessio tota, sed non simul : sicut in angelis, in quibus est aliqua successio revelationum et gaudiorum, saltem ante finale judicium. In quibusdam est interminabilis vitæ possessio tota simul, sed non absolute perfecta : quemadmodum in Beatis post judicium generale. Ad quorum differentiam additur, perfecta, id est non indigens. — Amplius, æternum et sempiternum sic distinguuntur, quod sempiternum sicut et semper esse, duobus dicitur modis. Semper enim esse, uno modo dicitur omni tempore esse : et sic angeli semper fuerunt. Alio modo semper esse dicitur esse sine principio et sine fine : sicque convenit Deo semper fuisse. Hinc ait Richardus de S. Victore : Aliud videtur sonare æternum, aliud sempiternum. Sempiternum namque esse videtur quod caret initio et fine; æternum autem, quod caret utroque et omni mutabilitate. Et quamvis unum sine alio non inveniatur, recte tamen inter nominum significationes distinguitur. Hæc Alexander.

Hinc Thomas in Scripto : Æternum, inquit, dicitur quasi ens extra terminos. Porro esse potest dici terminatum tripliciter : primo, secundum totam suam durationem, ut esse generabilium et corruptibilium; secundo, ratione partium durationis, sicut quælibet pars motus ac temporis terminatur, atque ad præteritum seu præcedens et ad sequens refertur; tertio, ratione suppositi in quo ipsum esse recipitur atque finitur, et sic omne esse creatum est terminatum. Ad excludendam primam terminationem ponitur in definitione æternitatis, interminabilis vitæ. Ad excludendam secundam adjungitur, tota simul. Propter quod motus et tempus quamvis ab æterno fuissent et sine fine durarent, non tamen essent æterna. Ad excludendam tertiam additur, perfecta. Quidquid enim habet esse receptum et terminatum, est imperfectum; et solum illud absolute perfectum est, cujus esse est in se stans, non participatum, nec indigens aliquo : quod soli competit Deo. Sicque ei dumtaxat convenit illa æternitatis descriptio. Hæc Thomas in Scripto.

In prima vero parte Summæ, quæstione decima, ait : Sicut in cognitionem simplicium et spiritualium oportet nos devenire per composita et corporalia, ita in cognitionem æternitatis, per tempus : quod non est aliud quam numerus seu mensura motus secundum prius et posterius quæ sunt in successione partium motus. Sicut igitur ratio temporis consistit in numeratione prioris et posterioris in motu, sic in apprehensione uniformitatis ejus quod est penitus extra motum, consistit ratio æternitatis. Item ea dicuntur tempore mensurari, quæ principium et finem habent in tempore. Itaque ex duobus notificatur æternitas : primo, ex hoc quod id quod est in æternitate, est interminabile, id est principio carens ac fine; secundo, per hoc quod æternitas caret successione. Dicitur autem æternitas, tota simul, non quod habeat partes, sed quoniam ei nil deest. Hæc in Summa.

Præterea Albertus ait hic : Boetius definit æternitatem secundum quod est in eo quod vere æternum est, quum in Monologion dicat Anselmus : Quum divina et increata substantia non sit aliud quam sua vita et sua æternitas, nec sit aliquo modo terminabilis, nec nisi simul et tota perfecta : quid aliud est vera æternitas quæ soli convenit illi, quam interminabilis vita simul et perfecte tota exsistens? Unde patet quod Boetius definit æternitatem, non prout abstracte atque formaliter sumitur, sed potius materialiter, secundum quod consideratur et est in ipso durante, quod est causa durans : sicque vita taliter durans, hic æternitas appellatur, ut mihi videtur. Et accipitur vita hic pro intellectuali vita gloriæ in Creatore. Quæ considerari potest in se, et sic est in Deodumtaxat; vel ut participatur ab intellectualibus creaturis. Potest autem dupliciter considerari in se. Primo, ut est actus primus mentis divinæ: et sic non accipitur in ratione mensuræ, nisi forsan exemplariter, prout aliæ vitæ propinquant ad illam. Secundo, formaliter pro ipsa duratione: et ita est in ratione mensuræ, et habet se ad alias mensuras ut causa et mensura: exemplaris, ut mensura; excellens, ut causa. Ait namque B. Dionysius capitulo decimo de Divinis nominibus: Deus æternus laudandus est secundum quod ipse factor est ævi ac temporis, et ante sæcula exsistens. Dicitur quoque exemplaris mensura, quoniam alia imitantur eam ut possunt. Nam ipsa est simul in esse, in potentia et in actu. Ævum autem imitatur illam, puta æternitatem seu vitam primam, simul in esse et posse, sed non in actu: quia in angelis est vicissitudo intellectionum et affectionum. Ipsa quoque æternitas claudit in se ævum, excedendo illud ex parte principii; et tempus, excedendo illud ex parte principii et finis. — Præterea, si quæratur quid sit esse in æternitate, dicendum quod esse in æternitate dicitur tribus modis. Primo, sicut mensuratum in mensura adæquata: sicque solus Deus est in æternitate. Secundo, sicut mensuratum in mensura excellenti: et sic æviterna et temporalia sunt in æternitate, tanquam inclusa in ea, ut dicit Anselmus. Tertio, sicut participantia æternitatem et Deum æternum per vitam beatam: et sic Beati dicuntur esse in æternitate.Damnati vero non sunt proprie dicendi æterni, nisi cum determinatione, videlicet quod sunt æterni in pœnis. Hæc Albertus.

Concordat Udalricus, qui de his scribit diffuse in Summa sua, libro secundo, capitulo de æternitate. Ubi ex verbis S. Dionysii decimo capitulo de Divinis nominibus, manifestat qualiter æternitas de rebus creatis per quamdam participationem multipliciter dicitur, prout infra in solutionibus argumentorum tangetur. Porro Dionysius prætacto capitulo æternitatem definit secundum rationem mensuræ adjacentis æterno, et ait quod proprietas seu propria acceptio æternitatis, est antiquum, id est duratio sine initio, et per consequens sine fine. Quod enim est sine principio, finem non potest habere. Unde et Deus ratione suæ æternitatis dicitur in Scripturis Antiquus dierum. Philosophi quoque æternitatem mundi, quem putabant æternum, vocabant antiquitatem. Itaque æternitas est antiquum et invariabile totum secundum omnia quæ in eo sunt, metiens, id est sine successione et mutabilitate mensurans, actiones Dei quæ in eo sunt et sua essentia sunt, utpote intelligere, vivere, velle. — Isaac autem Israelita philosophus, in libro Definitionum, æternitatem secundum propriam rationem absolute sumptam definit, dicendo: Æternitas est spatium continuum non intersectum, id est mensura spatiosa, spatiositate non molis aut distentionis sed virtutis, quæ ambit totum esse inferius et infinitum, ac per hoc omnem quantitativam spatiositatem temporis ipsumque ævum in se includens: quod vocatur continuum,continuitate indeficiente, quoniam nunquam defuit, nec deest, nec deerit; non intersectum, divisione partium inter se divisarum, quemadmodum tempus intersecatur per præteritum, præsens et futurum. — In idem redit dedefinitio Richardi, libro de Trinitate dicentis: Quid est æternitas, nisi diuturnitas sine initio et fine, carens omni mutabilitate? — Porro Gilbertus Porretanus in quinto super Boetium de Trinitate, æternitatem nominat moram. Verumtamen non est mora habens partes, puta præteritum et futurum, sed in se semper indeficiens: et ex hoc dum comparatur ad tempus, dicitur neque defuisse in præterito et nunquam deesse in futuro. Hanc vero concomitantiam ejus ad temporis partes causatam ex indeficientia sua, designant verba temporum diversorum quæ de Deo dicuntur. A Ex quo patet cur verba temporalia dicuntur de Deo: quoniam nullo tempore defuit, deest, nec deerit. Quæ verba de Deo sic prædicata, dicunt indeficientiam Dei respectu omnium partium temporis et omnium quæ oriuntur in tempore, secundum Augustinum super Joannem. — Hæc Udalricus.

Circa hæc scribit Bonaventura: Quidam dicunt quod duratio ævi æterni est simplex et tota simul, non habens præteritum et futurum; attamen æviternum habet præteritum et futurum quantum ad affectiones, et ita æternum est proprium Dei. Alii dicunt quod omnis duratio creata, quoniam differt a durante et habet esse possibile, habet prius atque posterius: sed distinguunt de priori et posteriori. Nam quoddam dicit durationis successionem sine variatione, quoddam cum variatione et innovatione. Primum est in ævo; secundum in tempore. Et hoc vult Anselmus expresse, idque probabilius credo. Hæc Bonaventura.

Verumtamen mirum apparet qualiter hæc verba queant salvari. Videtur enim implicare, ponere successionem sine variatione, quum in successione res successioni subjecta aliter et aliter se habere probetur. Unde et Augustinus in libro de Civitate Dei testatur: Immortalitas angelorum non est præterita, quasi non sit; nec futura, quasi nondum sit; sed semper est præsens. Sed de hujus rei veritate suo loco, ubi de ævo tractabitur, inquisitio erit.

Postremo, secundum Albertum et Thomas, inter æternitatem, ævum et tempus ista datur distinctio. Quædam habent potentiam non recipientem actum totum simul: et hæc tempore mensurantur, quum in ipsis sit durationis successio. Quædam habent potentiam suscipientem totum actum simul: et hæc mensurantur ævo, saltem quantum ad hujusmodi actum. Quoddam est in quo essentia, esse et actus sunt idem: et hoc mensuratur æternitate.

Ad primam ergo objectionem dicendum, quod Deus est mensura universorum, extra omne genus et supra ordinem: quia et omnia in mensura creavit, et certam dedit perfectionem specificam; et quanto quid magis ad Deum accedit, propinquat aut assimilatur, tanto majoris est perfectionis; et quanto plus recedit et elongatur ab ipso, tanto imperfectius redditur. Nihilo minus ipse habet mensuram, quæ realiter idem est secum; non autem habet mensuram ipsum perficientem aut limitantem.

Circa hæc quærit Ægidius, utrum Deus sit mensura omnium creatarum substantiarum. Ad quod inter cetera dicit: Mensura dicitur esse quid certum, cui non contingat additio nec diminutio; idcirco est quid simplicissimum et primum, nec plurificatur per accidens, ut decimo Metaphysicæ dicitur. Quum ergo Deus sit substantia in se certissima, invariabilis, simplicissima et simpliciter prima, recte vocatur omnium secundarum substantiarum mensura; non tamen est ejusdem generis cum eisdem, nisi improprie et secundum quamdam analogiam. — Secundo quærit, an Deus sit mensura omnium entium. Et respondet quod imo. Quamvis enim species prædicamentorum addant quasdam perfectiones supra prædicamenta, prædicamenta tamen non addunt sic supra ens quod dicitur esse præcipue actuale. Quumque ratio mensuræ ab actualitate et perfectione sumatur, Deus qui est perfectissimum et actualissimum ens, recte mensura omnium entium appellatur.

D — Tertio quærit, an Deus dicatur propria omnium rerum mensura. Quocirca scribit, quod proprium dupliciter sumitur: primo, prout distinguitur contra commune; secundo, prout dividitur contra transumptum. Sumendo proprium primo modo, Deus est mensura rerum communis et propria: communis, quia est omnium artifex, omnem habens virtutem; et propria, quoniam singula propriis rationibus idealibus condidit. Sumendo proprium secundo modo, adhuc Deus est propria rerum mensura : quia de ratione mensuræ sunt duo. Primum est ratio minimi : omnia namque mensurantur minimo sui generis. Secundum est adæquatio seu proportionatio quædam : quoniam inter mensuram et mensuratum est quædam analogia, propter quam mensura dicitur unigenea mensurato. Minimum autem tripliciter dicitur. Primo, propter uniformitatem : quoniam quanto quid est amplius multiforme, tanto plus est in se plurificatum. Secundo, propter simplicitatem : quia quanto quid plus est compositum, tanto est plus multum. Tertio, propter indivisionem : minimum enim indivisibile debet esse. Quum ergo Deus sit maxime uniformis, simplex et indivisibilis, ejusque bonitatem cuncta participant, et ei aliquo modo assimilantur, recte omnium mensura vocatur. — Hæc in sententia Ægidius, qui ad ista multum prolixe respondet.

Ad secundum dicendum, quod ad mensuram pertinet certificare quanta sit mensurati virtus, moles seu actio, non terminare mensuratum. Sed ad locum pertinet circumscribere et intra se continere locatum.

Ad tertium, quod in creaturis mensura communiter differt a mensurato : non autem in Deo, nisi secundum rationem. Hinc Petrus testatur : Quamvis in Deo ratione suæ simplicitatis non differant suum esse et sua duratio, quæ est quasi mensura ejus, tamen differunt secundum rationem intelligendi. Idem quippe in quantum vita invariabiliter durans, est mensuratum æternitate; atque in quantum ipsa duratio accipitur ut mensura, habet rationem mensuræ. — Hinc præallegato loco scribit Udalricus : Quum unitas et quidquid intelligitur ut adjacens divinæ naturæ, sit ipsa divina essentia, patet quod nunc æternitatis et ipsa æternitas sunt divina essentia secundum rem, quamvis differant secundum rationem sicut mensura et mensuratum. Non enim oportet semper mensuram differre a mensurato realiter, quum et nos sæpe mensuremus aliquam quantitatem per partem ipsius, cujus totius quantitas non est alia a quantitate partium ejus simul sumptarum. Hinc sufficit differentia rationis. Et ita est in proposito, quoniam alia est ratio substantiæ stantis in esse indeficienti, et alia est ratio indeficientiæ seu diuturnitatis vel moræ illius substantiæ stantis in tali esse : et primum horum est ipsum æternum, secundum vero ipsa æternitas. Et sicut spatium temporis causatur a partibus motus numeratis, propter quod tempus mensurat motum ut numerus numerans; sic spatium æternitatis causatur a statu ac permanentia rei æternæ. Hæc Udalricus.

Ad quartum respondet Thomas, quod duratio ex sui nominis ratione quamdam importat distentionem : et quia in esse divino non exstat distentio, idcirco Boetius non posuit durationem, sed possessionem, metaphorice loquens, ad significandum quietem divini esse. Illud namque dicimur possidere, quod quiete et plene habemus. Sicque Deus possidere dicitur suam vitam, quoniam nulla inquietudine molestatur. — Alberto autem videtur quod æternitas definitur hic materialiter potius quam formaliter sub ratione mensuræ, ut dictum est : idcirco definitur nomine possessionis magis quam durationis.

Ad quintum, quod omnia in quibus æternitas attribuitur creaturis, intelliguntur non de æternitate perfecta, sed participata. Ut enim Ægidius ex verbis sacratissimi Dionysii capitulo decimo de Divinis nominibus manifestat (et idem dicunt Albertus, Thomas, Udalricus), diversæ creaturæ æternitatem diversimode seu magis et minus perfecte participant. Et quidquid super hoc scribunt, ex præhabitis verbis Alexandri apertissime elucescit. — Unde et Petrus : Quoddam, inquit, dicitur æternum per privationem principii et finis ac variationis, ut Deus : et hoc proprie est æternum. Quoddam autem vocatur æternum per privationem principii et finis, sed non successivæ durationis, ut mundus, secundum philosophos. Quoddam per privationem finis, non principii vel variationis, ut mors æterna. Quoddam per privationem finis et variabilitatis, non principii, ut vita æterna Beatorum in cœlis. Et hæc per participationem conditionum æternitatis dicuntur æterna. Quibus omnibus commune est quod aliquo modo participant interminabilitatem: quam quæ nullo modo participant, nullo modo æternitatem participare feruntur, secundum Thomam. — Denique, secundum Alexandrum, de Deo ceterisque præfatis quæ aliquo modo vocantur æterna, æternitas analogice enuntiatur, puta per prius et posterius, secundum quod magis aut minus veræ et increatæ æternitati assimilantur.

Ad sextum patet ex dictis solutio. Ostensum est equidem quo sensu et modo verba temporalia prædicentur de Deo. Verumtamen juxta magni Dionysii documenta in libro de Divinis nominibus, verba omnium temporum dicuntur de Deo, non solum quia æternitas omni tempori coexsistit et omne tempus includit, sed etiam quantum ad id quod perfectionis in ipsis est, et item per causam, quoniam omnia tempora ac temporalia causaliter et supereminenter in se comprehendit.3 Præteritum quippe ex sua præteritione quamdam habet necessitatem: quia ut tale, non potest non fuisse. Præsens ut tale, habet quamdam immutabilitatem; futurum, permanentiam. Et omnium horum perfectionem includit æternitas, omni temporum horum imperfectione seclusa. Nam et tempus quantum potest imitatur æternitatem. Et quoniam præsens non implicat successionem, nec habet non esse inclusum, ideo magis proprie prædicatur de Deo. Interdum tamen per præteritum designatur perfectio potius quam per præsens, et in talibus præteritum magis proprie de Deo pronuntiatur. Quædam etenim sunt quorum esse consistit in fieri, et horum complementum non est nisi dum ad terminum pervenitur: sicut sunt motus et successiva. Hinc eorum perfectio magis per præteritum designatur. Alia sunt quorum esse et perfectio consistit in permanendo. Hinc eorum perfectio aptius significatur per præsens. Unde et in divinis ea quæ dicuntur per modum rei permanentis, verius significantur per præsens: ut esse bonum. Quæ autem designantur per modum actus, aptius per præteritum exprimuntur. Nam magis proprie dicitur Filius Dei natus, quam nasci, ut sequenti distinctione habetur. — Sed his objici potest, quoniam quæ corporalem conditionem seu proprietatem important, non nisi metaphorice aut symbolice Deo conveniunt: ergo quum tempus corporalem dicat conditionem, quandocumque verbum temporale fertur de Deo, videtur metaphorica esse locutio. Et respondendum, quod dictio potest importare corporalem conditionem aut proprietatem dupliciter. Primo, quantum ad rem in nomine principaliter designatam, ut leo, lapis, ira: ideo non nisi symbolice competunt Deo. Secundo, quantum ad modum significandi: et hæc proprie de Deo dicuntur, quamvis eum non repræsentent perfecte; alias omnia nomina dicta de Deo essent symbolica, quoniam modus significandi ipsorum est secundum quod creaturis conveniunt. Atque de talibus sunt verba hæc, fuit et erit, quæ designant essentiam per modum actus, et connotant tempus. Unde secundum Augustinum super Joannem, hæc verba de Deo prolata, designant indeficientiam durationis esse divini respectu omnium partium temporis omniumque quæ temporaliter oriuntur. Hæc Thomas, Albertus, Udalricus.

Ad ultimum respondetur, quod causatio illa qua nunc æternitatis dicitur æternitatem causare, non est nisi secundum considerationem rationis dumtaxat. Quum enim cuilibet actui correspondeat sua mensura, et esse ac vivere dicantur per modum actus, oportet ut divino esse ac vitæ Dei intelligatur adjacere æternitas tanquam mensura, quamvis esse et vivere Dei realiter idem sit. Et quoniam vivere magis habet rationem actus quam esse, ideo forsan Boetius definivit æternitatem per vitam potius quam per esse : quanquam in illa definitione vivere accipi possit valde communiter, prout se extendit ad esse, juxta modum loquendi quo asserit Augustinus, quod omnis mutatio creaturæ aliqua ejus mors est.

Footnotes

  1. Matth.xxv, 41. ↩

  2. Ps. LXXV, 5. ↩

  3. cap. v. ↩

Chapter 104 of 271