Skip to the text

Quæstio 5

Quinto quæritur, An Deus sit simplex, ac summe simplex.

Videtur quod non conveniat ei simplicitas. Quod enim convenit imperfectissimo, non convenit Deo. Sed simplicitas convenit materiæ, quæ est pura potentia. — Secundo, quia videmus quod simpliciora in rebus sunt imperfectiora, et compositiora sunt perfectiora : sicut materia prima est imperfectior elemento, quum tamen sit illo simplicior; elementa quoque, quæ simpliciora sunt mixtis, imperfectiora sunt eis. Homo autem inter omnia mixta est compositissimus, quia cum omnibus aliquid habet commune; estque in potentiis et actionibus summe multiplex ac diversus : et tamen inter omnia mixta est perfectissimus. — Tertio, ubi minor distinctio, ibi major simplicitas. Sed in divinis est realis distinctio personalum, distinctio quoque absoluti et relativi, imo et proprietatum in eodem supposito, ut innascibilitatis ac paternitatis in Patre. Non ergo est ibi pura et summa simplicitas : præsertim quum purum dicatur quod impermixtum est suo contrario; propter quod summa ac pura simplicitas exclusiva videtur omnis distinctionis ac differentiæ et alietatis. — Quarto, esse divinum aut est determinatum, aut indeterminatum. Si determinatum, ergo et limitatum, et habet in se aliquid superadditum quo determinetur : ergo non maxime simplex. Si indeterminatum, ergo de omnibus prædicabile, et a nullo distinctum. — Quinto, multa conveniunt Deo ex tempore, ut esse creatorem ac dominum, quæ ante ei non conveniebant. Ergo videtur ei aliquid advenisse : quod summæ repugnat simplicitati. — Sexto, Deus alio est Deus, alio Pater, alio sapiens, alio justus : non ergo est in eo unitas summa neque identitas maxima, ergo nec plena simplicitas.

In oppositum est auctoritas Augustini in littera.

Ad istud Bonaventura respondet : In Deo est summa simplicitas. Est enim aliquod unum in uno, et est aliquod unum in pluribus multiplicatum, et unum in pluribus non multiplicatum. Simplicius autem est unum multiplicatum in pluribus, uno quod tantum in uno est, ut patet de universali et individuo; et simplicissimum est ens quod est in pluribus personis non multiplicatum, ut Deitas seu divina essentia, quæ est Deus. Derogat ergo divinæ simplicitati, qui dicit Deum tantum unum in uno supposito, aut in suppositis multiplicatum. Præterea, ad nobilitatem et excellentiam summæ simplicitatis spectat actualitas maxima. Ubi autem actualitas maxima, ibi fecunditas summa et diffusio plena: quæ esse non valet nisi in emanatione divina ad intra. Ideo Deus perfecte et summe simplex non esset, nisi in eo consisteret personalis distinctio in unitate essentiæ. — Amplius, in omni genere primum est simplicissimum. Quum ergo Deus sit simpliciter primum in universitate ac ordine rerum, constat quod prorsus simplicissimus sit censendus. Imo tam simplex est Deus, quod est quidquid habet, præter id quod relative convenit ei. Pater etenim habet Filium, non tamen est Filius. Nihilo minus est substantialiter id ipsum quod Filius. — Rursus, quum virtus unita fortior sit quam dispersa, non conveniret Deo excellentissima virtus, nisi in natura simplicissimus esset. Hæc Bonaventura.

Hinc Alexander: Divina (inquit) essentia simplex est omnimoda simplicitate, ita quod nec essentialis nec accidentalis compositio est in ea. Omne namque compositum intelligi potest non esse, quia potest intelligi resolubile. Sed divina essentia non potest intelligi non esse, ideo nec composita esse. — Insuper, ubi compositio, ibi et dependentia, imo et indigentia. Compositum quippe indiget his ex quibus componitur, et esse suum dependet ex illis. In Deo autem nequaquam est dependentia aut indigentia. — Præterea, sicut est unitas essentialis, et item unitas personalis; ita est differentia essentialis opposita unitati essentiali, et differentia seu multiplicitas personalis opposita unitati personali: sed differentia essentialis non opponitur personali unitati, nec unitas essentialis differentiæ personali. Unde Richardus de S. Victore: Sicut esse substantialiter aliud et aliud, non tollit nec impedit ubique unitatem personæ, ut patet in homine, in quo sunt multa essentialiter ab invicem distincta; sic personaliter esse alium et alium, non scindit ubique unitatem substantiæ, utpote in divinis, ubi personarum pluralitas est ex relativa proprietate. Sicut videmus in puncto habitudines differentes, non tamen hoc ponit aliquam compositionem in puncto, qui manens in sua simplicitate, est finis lineæ unius, principiumque alterius, et econtra; imo ex sua simplicitate sibi id convenit: sic differentia personalium habitudinum non detrahit nec repugnat simplicitati divinæ. Hæc Alexander.

Hinc ait Thomas in Scripto: Quum Deus sit omnibus causa essendi, nobilissimo modo habet esse. Nobilissimus vero modus habendi esse, est quo aliquid est totum suum esse. Quod nulli convenire potest composito, quum esse ipsius consequatur componentia, quæ non sunt ipsum esse. Omne quoque compositum posterius est his ex quibus componitur. Deus autem est ens simpliciter primum. Hæc in Scripto.

Porro in prima parte Summæ, quæstione tertia, loquitur: Deum esse omnino simplicem, multipliciter patet. Primo, quia in eo non est compositio formæ et materiæ; nec in eo aliud est suppositum et natura, nec esse atque essentia; nec est in eo compositio generis et differentiæ, nec subjecti et accidentis, nec totius integralis et partium ejus. Secundo, quoniam omne compositum habet causam. Diversa enim non conveniunt in unum nisi per aliquam causam ea jungentem. Propter quod, secundum Philosophum, præter et extra formam et materiam oportet quærere causam efficientem. Deus autem non habet causam. In omni etiam composito sunt actus et potentia: quod in Deo non est. Et compositum est aliquid quod nulli suarum convenit partium, etc. — Ex his excluditur triplex error: unus, dicentium Deum esse animam mundi seu animam primi cœli; alius, opinantium quod Deus sit formale esse universorum; tertius, David de Dinando, qui stultissime dixit Deum esse primam materiam. Hæc in Summa. — In Summa quoque contra gentiles, libro primo, capitulo octavodecimo, hæc eadem continentur.

Hinc sanctus ait Bernardus: Sola increata natura hanc sibi vindicat simplicitatem, ut non aliud et aliud, non alibi et alibi, non modo et modo inveniatur in ea. Non partibus constat Deus ut corpus, nec affectibus distat ut anima, non formis substat sicut quod factum est. — Unde, ut ait Boetius, in Deo sunt penitus idem, quod est et quo; atque secundum Avicennam, esse et essentia. Ideo dixit Mercurius: In supercœlesti est unitas, in cœlesti alteritas, in subcœlesti pluralitas. Itaque Deus nequaquam compositus est, nec componibilis, neque miscibilis. Nam ut asserit Petrus: Compositum dicitur aliquid tripliciter. Primo, quia componitur ex alio et alio, seu ex diversis: ut totum compositum. Secundo, quia ipsum componitur alteri quasi præexsistenti: ut forma materiæ, et differentia generi, accidensque subjecto. Tertio, quia alterum componitur sibi quasi posteriori: ut materia prima formæ, et ens actui essendi, subjectumque accidenti. Et quidquid aliquo horum modorum est componibile, est aliquo modo possibile passiva potentia. Et quoniam Deus nullo modo ita possibilis est, ideo nullatenus componibilis fertur.

Idem Richardus. Et addit: Solus Deus est summe simplex, quoniam omnis creatura vel est composita ex aliis, vel componibilis alii, vel alia componibilis ei; et nullum tale est summe simplex. Siquidem eo ipso quod alicui componibilis est, est in ea aliquis actualitatis defectus. Hinc punctus et unitas, quamvis essentialiter non sint compositi, tamen a summa simplicitate deficiunt, quia cum aliis componuntur: ut punctus cum linea, unitas cum unitate seu numero. Tamen de unitate quæ est principium quantitatis discretæ, aliqui dicunt quod composita est ac divisibilis, quum numerus, qui est quantitas discreta, ex continui divisione causetur. Hæc Richardus.

Circa hæc refert. Ægidius: Quidam sic probant esse Dei non facere compositionem in Deo: quia dum aliquis effectus convenit pluribus causis, oportet illum uni causæ appropriari: sicut piper et gingiber conveniunt in calefaciendo; ideo calefacere reducitur in ignem, cui directe et proprie competit. Sic quum omnes causæ conveniant in hoc, quod dant esse, et diversificantur in hoc, quoniam quædam dant tale esse, aliæ aliud esse; oportet esse unam causam cui proprium sit producere ipsum esse. Et hæc causa est Deus, a quo oportet esse primum causatum tanquam a prima causa, utpòte ipsum esse. Propter quod fertur in libro de Causis: Esse est prima rerum creatarum. — Hanc positionem dicit Ægidius in duobus deficere. Primo, in modo argumentandi: quia non sequitur, Effectus talis reducitur in propriam causam, ergo prout est in causa illa non facit compositionem cum ea. Secundo, quia propositio illa libri de Causis non suffragatur huic proposito, quum liber ille extractus sit ex libro Procli, qui fuit Platonis discipulus.

Circa hæc videtur dicendum, quod positio illa, quæ est de mente Thomæ in prima parte Summæ, conveniens est et vera, et bene concludit propositum. Sequitur enim: Esse omne est a prima causa, cujus proprius effectus est esse, quod vocatur prima rerum creatarum. Ergo esse Dei est sua essentia, nec facit compositionem cum ea: alioqui et ipsa prima causa haberet suum esse ab alia causa. Res namque quæ non est suum esse, et cujus esse a sua essentia differt realiter, non potest sibi ipsi conferre esse, nec sibi esse causa essendi. Præterea, quamvis liber de Causis ex libro Procli sit sumptus, tamen ut ait Thomas in suo commento super librum de Causis, auctor libri de Causis Peripateticus fuit, non Platonicus. Ideo contenta in Proclo discordantia a Peripateticorum doctrina, dimisit vel suo proposito ea applicavit. Hæc breviter tetigisse reor sufficere.

At vero Scotus hic probat qualiter Deus sit penitus simplex. Sed ea quæ circa hæc scribit, jam virtualiter sententialiterque præhabita sunt.

Respondendum ergo ad primum, quod materia prima vocatur simplex per exclusionem et carentiam totius actualitatis: et hæc est simplicitas quæ spectat ad imperfectionem, et sequitur passivam potentiam. Porro Deus dicitur simplex per exclusionem carentiamque totius potentialitatis, utpote purus actus: et hæc est simplicitas pertinens ad perfectionem. — Et ex hoc respondetur ad secundum, quod simpliciora simplicitate potentialitatis et imperfectionis, sunt imperfectiora compositis. Et hoc est in ordine corporalium rerum, quæ quanto plus a simplicitate illa materiæ elongantur, tanto plus perfectionis sortiuntur. In ordine autem intellectualium substantiarum tanto unaquæque est perfectior, quanto actui primo ac puro propinquior. — Ad tertium, quod quamvis in divinis sit distinctio multiplex, nihilo minus ibi est summa simplicitas puraque unitas: quoniam totum est supersimplicissima Deitas; nec aliquid est in Deo quod non sit ipsa. Unde Henricus frequenter in suis asserit Quodlibetis, quod omnia quæ sunt in divinis, sunt una singularitas maxima, seu unum singulare subsistens purissimum esse. Neque relatio, neque proprietas, nec actio immanens aliquid reale superaddit essentiæ; nec aliquid simplicitati contrarium est in Deo, quoniam nulla compositio est in eo. Distinctio vero ibi exsistens, attestatur infinitæ perfectioni simplicitatis divinæ, in qua cum incomprehensibili ac eminentissima unitate et absoluta seu essentiali identitate omnis continetur perfectio, ex pura et actuali infinitate divini esse. De hoc dictum est plenius secunda distinctione, ubi et verba Henrici sunt diffusius inducta.1 — Ad quartum, quod divinum esse non est determinatum quasi aliqua differentia limitatum, neque receptum, sed purum et in sua puritate immensa subsistens, se ipso distinctum ab omnibus, atque ex sua excellentia infinita cunctis incommiscibile, incomponibile, improportionatum. Sicque vocatur indeterminatum, quoniam nulla differentia, nulla potentia, nulla materia potest determinari aut contrahi. Idcirco de nullo entium creatorum prædicatur. Quod vero ita indeterminatum est quod contrahi potest et limitari, potest de pluribus prædicari. Sic ergo divinum esse est sine additione et contractione, quia de ejus natura est ut ei nequeat additio fieri neque contractio. Esse autem abstractum seu generale, indifferens est [sive] ad additionem et contractionem, sive ad suam indeterminationem. — Ad quintum, quod illa conveniunt Deo non ex additione aut mutatione facta in ipso, nec ponunt in ipso relationem realem, sed in creaturis, ut dictum est sæpe. — Ad sextum, quod Deus non est alio et alio substantialiter differenti Deus et Pater, et justus ac sapiens; nec aliquo superaddito competit ei quidquam in se ipso: attamen alio et alio ratione aut relatione distincto competunt ei distincta.

Footnotes

  1. pag. 157. ↩

Chapter 106 of 271