Skip to the text

Quæstio 2

Secundo principaliter quæritur, An Esse seu Qui est, sit primum et proprium nomen Dei, et an Deus sit esse omnium rerum.

Quod Esse, seu Qui est, non sit primum aut proprium nomen Dei, probatur. Primo, quoniam esse est communissimum et summe transcendens: non ergo est alicui proprium, sed universis commune. — Secundo, quanto aliqua sunt communiora, tanto sunt magis indeterminata et contrahibilia ac in potentia: ergo minime competunt Deo, qui est actus purus, ens incontrahibile, et de se maxime hic. — Tertio, quoniam nomina de Deo affirmative dicta, verius magisque proprie de ipso negantur. Ergo non esse potius convenit Deo quam esse: quod et ultimo Mysticæ theologiæ capitulo divinus Dionysius apertissime contestatur. — Quarto, quia ut fertur in libro de Causis, esse est prima rerum creatarum: ergo non prædicatur de Deo, qui est ens increatum. — Quinto, quoniam Christus in Evangelio ait:1 Nemo bonus nisi Deus. Ergo bonum, est primum et proprium Dei nomen. Quod et in libro de Divinis nominibus S. Dionysius sentire videtur, prius determinando ibidem de bono et qualiter competat Deo, quam de ente aut esse.

In oppositum est quod Deus in Exodo ait ad Moysen: Ego sum qui sum;2 hæc dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Et sanctus Job loquitur: Deus solus est;3 itemque, Nonne tu qui solus es? In Jeremia quoque legitur:4 Qui creavit omnia, ipse est, et Israel sceptrum hereditatis ejus.5 Hinc nono libri primi capitulo asserit Damascenus: Principalius eorum quæ de Deo dicuntur nominibus, esse videtur Qui est, quemadmodum ipse oraculo loquens Moysi in monte, ait: Dic filiis Israel, Qui est, misit me. Totum enim in se ipso comprehendit esse, velut quoddam pelagus substantiæ infinitum et indeterminatum.

Ad hoc Alexander respondet: Hoc nomen, Qui est, potest duobus modis considerari. Primo, ut est nomen infinitum, et ita est essentiale. Sicque secundum Damascenum, significat divinam essentiam velut quoddam pelagus substantiæ infinitæ et indeterminatæ. Secundo, ut est relativum : et hoc dupliciter : primo, secundum proprietatem sermonis qua dictum est, Qui est, misit me; secundo, secundum appropriationem. Si ergo respiciatur sermonis proprietas, determinatur per substantivum antecedens, quod est essentiale. Unde dicitur ibi : Deus patrum vestrorum misit me ad vos.6 Et sequitur : Si dixerint, Quod est nomen ejus? dices, Ego sum qui sum; hæc dices, Qui est, misit me. Porro si adspiciatur appropriatio, tunc nomen hoc, Qui est, attribuitur Filio, sicut et liberatio generis humani, quæ ibi præfigurabatur. Hinc super illud Isaiæ, Ecce ego ad gentes, Glossa fatetur :7 Filius loquitur, qui Moysi dixit, Ego sum qui sum. At vero ut est relativum, habet in intellectu suo articulum subjectivi, ratione cujus arctatur ad supponendum personam, et non quamlibet, sed Filii. Articulus namque discretionem notitiamve importat quæ Filio appropriatur. Hæc Alexander.

Thomas quoque : Inter alia (inquit) nomina, Qui est, est maxime proprium Dei nomen. Cujus est quadruplex ratio. Prima sumitur ex Hieronymi verbis in littera, ex perfectione divina. Illud enim perfectum est, cujus nihil est extra ipsum. Et tale est esse divinum, in quo nihil præteriit, nec quidquam futurum est, sed totum æternaliter ac perfectissime præsens est : esse vero temporalium partim jam abiit, et aliquid ei futurum est. Secunda ratio sumitur ex verbis Damasceni, dicentis quod Qui est, significat esse indeterminate, et non quid est. Et quia in hac via de Deo cognoscimus quia est, non quid est, nec valemus rem nominare nisi prout eam cognoscimus : ideo Deus propriissime nominatur a nobis, Qui est. Tertia sumitur ex verbis B. Dionysii in libro de Divinis nominibus protestantis, quod inter omnes divinæ bonitatis participationes, esse est primum et quasi principium aliarum, præhabens in se omnia illa secundum modum unitum, sicut et Deus est principium universorum, et in ipso omnia unum sunt.8 Quarta ex verbis accipitur

A Avicennæ, dicentis quoniam, quum in omnibus sit quidditas, per quam unumquodque in determinata consistit natura, et esse, per quod dicitur esse in actu : hoc nomen, res, imponitur rei a sua quidditate; ens vero seu qui est, ab actu essendi. Quumque in creaturis esse ab essentia differat, res creata proprie denominatur a sua quidditate, non ab actu essendi, sicut homo ab humanitate. Porro in Deo ipsum esse est quidditas ejus : ideo nomen quod ab esse accipitur, proprie nominat ipsum, et esse est proprium nomen ejus. Hæc Thomas in Scripto.

Idem in prima parte Summæ suæ, quæstione tertiadecima, ubi inter cetera dicit : Hoc nomen, Qui est, triplici ratione est maxime proprium nomen Dei. Primo, propter suam significationem. Non enim significat aliquam formam, sed ipsum esse. Idcirco, quum esse Dei sit ejus essentia, maxime competit Deo. Secundo, propter suam universalitatem, qua alia omnia nomina includit et comprehendit. Alia autem nomina vel sunt minus communia, vel si convertantur cum ente seu esse, tamen superaddunt aliquid secundum rationem, sicque quodammodo ipsum determinant et informant. Intellectus vero noster non potest in statu præsenti essentiam Dei cognoscere secundum quod est in se; et quemcumque modum determinet circa id quod de ea intelligit, deficit a modo quo Deus est in se ipso. Hinc quo nomina sunt magis indeterminata, absoluta atque communia, tanto plus proprie dicuntur a nobis de Deo. Tertio, ex ejus consignificatione. Significat enim esse in præsenti : quod potissime competit Deo, cujus esse non novit præteritum nec futurum. — Si autem objiciatur, quod hoc nomen, Qui est, est magis communicabile quam nomen hoc, Deus, aut nomen Domini tetragrammaton, ergo minus proprie competit Deo quam illa : dicendum quod hoc nomen, Qui est, est magis proprium nomen Dei, quam hoc nomen, Deus, quantum ad id a quo nomen imponitur, puta ab esse, tam quoad modum significandi quam quoad modum consignificandi. Sed quantum ad id ad quod significandum imponitur nomen, magis proprium est nomen hoc, Deus, quod impositum est ad significandum divinam naturam; et adhuc magis proprium est nomen tetragrammaton, quod impositum est ad significandum Dei substantiam incommunicabilem, nude et absolute in se, et (ut loqui sic liceat) singularem. Hæc Thomas in Summa.

Qui item in Summa contra gentiles, libri primi capitulo vicesimo secundo, super his loquitur satis profunde. Ubi et sanctum allegat Hilarium, asserentem: Esse non est accidens Deo, sed subsistens veritas, manens causa, et naturalis generis proprietas. Quod et in littera allegatur. — Concordant Petrus et Richardus.

Denique, supra in tertia distinctione allegata sunt dicta quædam Bonaventuræ in Itinerario mentis in Deum, quam proprie, eminenter, plene, perfecte et incomparabiliter, esse conveniat Deo: ita quod quidquid excogitari potest aut concipi pertinere ad omnimodam plenitudinem, nobilitatem, perfectionem, excellentiam et beatitudinem ipsius esse, hoc totum cum perfectione penitus infinita, superperfectissime, supersimplicissime et prorsus incomprehensibiliter convenit Deo excelso et adorando. Unde in prætacto tractatu scribit Bonaventura: Vide ipsum purissimum esse, si potes, et occurrit tibi quod ipsum non potest cogitari ut aliunde acceptum, ac per hoc necessario cogitatur ut omnimode primum, quod nec de nihilo, nec de alio potest esse. Quid enim est per se, si ipsum esse non est per se, nec a se, id est non aliunde? Occurrit etiam tibi ut omnino carens non esse, ac per hoc ut nunquam incipiens, nunquam desinens, sed æternum. Occurrit etiam tibi ut nullo modo in se habens nisi quod est ipsum esse, ac per hoc nullo modo compositum, sed simplicissimum. Occurrit tibi ut nihil habens possibilitatis (quia omne possibile aliquo modo habet aliquid de non esse), ac per hoc ut summe actualissimum. Occurrit tibi ut nihil habens defectibilitatis, ac per hoc ut perfectissimum. Occurrit postremo ut nihil habens diversificationis, ac per hoc ut summe unum. Si hæc vides in pura mentis simplicitate, aliqualiter perfunderis æternæ lucis illustratione. — Sed habes unde subleveris in admirationem. Nam hoc ipsum esse, est primum et novissimum, est æternum et præsentissimum, est simplicissimum et maximum, est actualissimum et immutabilissimum, est perfectissimum et immensum, est summe unum, et tamen omnimodum. Si hæc pura mente miraris, majori luce perfunderis, dum ulterius vides quod ideo est novissimum, quia primum. Quia enim primum, omnia operatur propter se ipsum: idcirco necessè se est quod sit omnium ultimus finis, initium et consummatio, Alpha et Omega.9

Ideo quoque est præsentissimum, quia æternum. Quia enim æternum, non fluit ab alio, nec deficit a se ipso, nec decurrit ab uno in aliud: ergo nec habet præteritum, nec futurum, sed esse præsens tantum. Et quia est simplicissimum in essentia, ideo maximum in virtute. Ideo etiam est immutabilissimum, quia actualissimum. Quum enim sit actualissimum, est actus purus; et quod tale est, nihil novi acquirit, nihil habitum perdit: idcirco non potest mutari. Ideo item immensum, quoniam perfectissimum. Nempe quum sit perfectissimum, nihil potest cogitari ultra ipsum melius, nobilius, majus aut dignius: ideo infinitum. Ideo demum omnimodum, quoniam summe unum. Quia etenim summe unum, ideo est omnis multitudinis universale principium, quoniam omnis multitudo fluit ab uno; atque per hoc ipsum, est universalis omnium causa efficiens et exemplaris ac terminans, tanquam causa essendi, ratio intelligendi, et ordo vivendi. Est ergo omnimodum, non sicut omnium forma aut esse, sed sicut cunctarum essentiarum superexcellentissima, sufficientissima ac universalissima causa: cujus virtus quia summe unita in essentia p. 225 C. essentia, ideo summe infinitissima et multiplicissima in efficacia. — Denique, quia æternum et præsentissimum, ideo omnes durationes intrat et ambit, quasi simul exsistens ipsorum centrum et circumferentia. Quia simplicissimum et maximum, ideo totum intra et totum extra, ac per hoc est sphæra intelligibilis cujus centrum ubique et circumferentia nusquam. Quia actualissimum et immutabilissimum, ideo stabile manens, dat cuncta moveri. Quia perfectissimum et immensum, ideo est intra omnia, non inclusum; extra omnia, non exclusum; supra omnia, non elatum; infra omnia, non prostratum. Quumque sit summe unum atque omnimodum, ideo est omnia in omnibus, quamvis omnia sint multa, et ipsum non sit nisi unum:10 et hoc, quia per simplicissimam unitatem, sincerissimam veritatem et serenissimam bonitatem, est in eo omnis virtuositas, omnis exemplaritas et omnis communicabilitas. Ac per hoc ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia:11 et hoc, quia omnipotens, omnia sciens, et omnimodum bonum, quod clare videre, est esse beatum, sicut dixit ad Moysen:12 Ego ostendam tibi omne bonum. Hæc Bonaventura.

Insuper de hac re ait Udalricus in Summa sua libro secundo: Hoc nomen, Qui est, dicit in Deo esse ab omni dependentia absolutum, et denotat esse superplenum ad influendum indesinenter in causata: quia nec aliqua determinatione additæ naturæ ad speciem contractum, nec participatione sui est individuatum. Hinc juxta Damascenum, nomen hoc significat pelagus substantiæ infinitæ, et non quid est. Pelagus namque vocat esse divinum, in quantum non solum in se ipso perfectum est perfectionibus omnium generum, sed etiam tanquam plusquam perfectum, redundans extra se, est principium omnium entium causatorum, quemadmodum juxta Philosophum, mare est indeficiens principium fluminum. Sicque nomen hoc prædicatur de Deo causaliter. Substantiam vero vocat Damascenus illam naturam quæ est perfecte ens, per se exsistens, et non per aliud: quod proprium est divinæ naturæ, quæ omnia portat sua virtute, et a nullo sibi substante portatur.13 Et solius talis substantiæ esse, est absolute necessarium necessitate immutabilitatis: ideo sua singulari et incomparabili excellentia differt ab omni esse creato. Hinc sic esse prædicatur de Deo per eminentiam super quam fundatur negatio: quoniam Deus magis proprie dicitur non ens quam ens, secundum quod nomen entis sumitur ab ente nobis noto. Denique hoc esse Damascenus asserit infinitum, id est non finitum seu indeterminatum. Non tamen est universale, quasi sit esse omnium formale quod de omnibus prædicetur: imo per suam causalitatem et eminentiam est distinctum ab omnibus. — Præterea Hilarius dicens quod esse non est accidens Deo, non sumit accidens pro eo quod advenit post esse completum, quia sic nulli rei suum esse est accidens; sed sumit ipsum transumptive pro accidentali quod habet modum accidentis, qualiter substantia accidit substantiæ, ut habitus corpori. Sicque esse creatum habet tria in quibus habet tres accidentis conditiones. Prima est, quod accidens non in se, sed in sua causa, id est in suo subjecto, sustentatur. Similiter esse creatum sustentatur in prima causa omnia continente verbo virtutis suæ:14 ideo esse creaturæ vocatur accidentale. Secunda conditio est, quod sicut accidens potest inesse et non inesse, sic potest esse et non esse: ita et esse creatum, eo ipso quia creatum, potest non esse. Tertia, quod accidentis essentia non est quidditas ipsa subjecti, sed facit compositionem cum ea. Sic esse creatum differt a natura ipsum contrahente. Sed esse primum est incontractum, et est quidquid habet; et sic dicit Hilarius quod est proprietas naturalis, id est propria natura, quæ in creaturis unumquodque specifica informat differentia, quæ proprietas est generis (id est generalis naturæ) entis: quoniam quidquid videtur specificare esse divinum, est ipsummet ente nobis noto. Denique hoc esse Damascenus asserit infinitum, id est non finitum seu indeterminatum. Non tamen est universale, quasi sit esse omnium formale quod de omnibus prædicetur: imo per suam causalitatem et eminentiam est distinctum ab omnibus. — Præterea Hilarius dicens quod esse non est accidens Deo, non sumit accidens pro eo quod advenit post esse completum, quia sic nulli rei suum esse est accidens; sed sumit ipsum transumptive pro accidentali quod habet modum accidentis, qualiter substantia accidit substantiæ, ut habitus corpori. Sicque esse creatum habet tria in quibus habet tres accidentis conditiones. Prima est, quod accidens non in se, sed in sua causa, id est in suo subjecto, sustentatur. Similiter esse creatum sustentatur in prima causa omnia continente verbo virtutis suæ: ideo esse creaturæ vocatur accidentale. Secunda conditio est, quod sicut accidens potest inesse et non inesse, sic potest esse et non esse: ita et esse creatum, eo ipso quia creatum, potest non esse. Tertia, quod accidentis essentia non est quidditas ipsa subjecti, sed facit compositionem cum ea. Sic esse creatum differt a natura ipsum contrahente. Sed esse primum est incontractum, et est quidquid habet; et sic dicit Hilarius quod est proprietas naturalis, id est propria natura, quæ in creaturis unumquodque specifica informat differentia, quæ proprietas est generis (id est generalis naturæ) entis: quoniam quidquid videtur specificare esse divinum, est ipsummet modum accidentis, qualiter substantia accidit substantiæ, ut habitus corpori. Sicque esse creatum habet tria in quibus habet tres accidentis conditiones. Prima est, quod accidens non in se, sed in sua causa, id est in suo subjecto, sustentatur. Similiter esse creatum sustentatur in prima causa omnia continente verbo virtutis suæ: ideo esse creaturæ vocatur accidentale. Secunda conditio est, quod sicut accidens potest inesse et non inesse, sic potest esse et non esse: ita et esse creatum, eo ipso quia creatum, potest non esse. Tertia, quod accidentis essentia non est quidditas ipsa subjecti, sed facit compositionem cum ea. Sic esse creatum differt a natura ipsum contrahente. Sed esse primum est incontractum, et est quidquid habet; et sic dicit Hilarius quod est proprietas naturalis, id est propria natura, quæ in creaturis unumquodque specifica informat differentia, quæ proprietas est generis (id est generalis naturæ) entis: quoniam quidquid videtur specificare esse divinum, est ipsummet esse Dei. Ideo Rabbi Moyses loquitur quod hoc sit ineffabile nomen Dei, quod dignissimum habebatur inter nomina Dei; et fuit principium vitæ passionis, id est vitæ quæ passio seu proprietas est viventis. Sic ergo esse creatum, recte accidentale vocatur. Hæc Udalricus. — Concordat Albertus in Scripto.

Ex quibus innotescit, quod Deus non sit formale atque intrinsecum esse universorum, ut quidam insipientissime putaverunt. Unde in libro de Causis asseritur, quod causa prima est in omnibus rebus præterquam commisceatur eis. Verumtamen divinus Dionysius quinto capitulo libri de Divinis nominibus et alibi aliquando, ait quod Deus est esse omnium: quod (ut ipsemet pandit) intelligendum est, per causam et exemplar. Tamen objici potest, quod quinto capitulo illo testatur: Neque solum causaliter est exsistentia omnia, sed ipsum esse exsistentium omnium. Et respondendum quod hoc ideo dictum est, quia non solum est causa essentiarum omnium rerum, sed etiam causa est ipsius esse cunctorum, ita quod esse et essentiam, seu quo est et quod est, sortiuntur a Deo, qui et causa est conservationis eorum. Hinc eodem capitulo ait Theologus: Ipse Deus non ita est hoc, ut non illud; nec ita est alicubi, ut non sit alibi: sed generaliter est omnia, ut omnium causa, et omnia comprehendit et præhabet, et super omnia est, sicut supersubstantialiter ante omnia superexsistens, et tamen nihil est omnium.

Circa hoc scribit Ægidius quod triplex est forma, puta: inhærens, et sic Deus non est esse formale rerum. Secunda est forma denominans, non inhærens, sicut cibus dicitur sanus: et sic Deus est omnium esse, quoniam res dicuntur esse participatione esse divini. Tertia est forma exemplaris: sic quoque Deus est esse universorum, quia exemplar et causa est omnium.

Præterea ad quæstionem hanc, an esse conveniat proprie Deo, respondet Durandus: Proprium sumitur uno modo prout dividitur contra commune; alio modo, prout dividitur contra translatum. Nam pratum ridere dicitur translative, homo proprie. Dicimus etiam quod homini proprium est ratiocinari, non autem sentire, quum tamen sentire sit proprium homini prout proprium distinguitur contra translatum. Si itaque quæstio intelligatur de proprio prout dividitur contra translatum, sic Deo maxime proprie competit esse: quoniam esse plures perfectiones includit modo unito et.incontracte, et minus determinat divinam naturam. Porro si quæstio intelligatur de proprio diviso contra commune, sic Esse, seu Qui est, non est proprium nomen Dei, quum et aliis competat; est tamen Deo aliquo modo appropriatum, quoniam ei maxime competit esse. Hæc autem appropriatio non est respectu aliorum nominum quæ simili modo possunt Deo appropriari, ut esse bonum, esse sapientem; sed respectu creaturarum, quoniam nulli creaturæ potest esse ita appropriari. Hæc Durandus. — Hinc alii dicunt, quod esse potest considerari dupliciter. Primo, simpliciter et absolute, hoc est in sua plenitudine et perfectione: et sic soli convenit Deo. Secundo, participative et secundum quid: sicque convenit creaturis.

Ex prædictis habetur duplex solutio ad primam instantiam in principio quæstionis inductam. Thomas quoque ad eam respondet, dicendo: Quum dicitur aliquid proprie convenire alicui, hoc intelligi potest dupliciter. Primo, ut per proprietatem excludatur esse extraneum a natura subjecti: ut quum dicimus proprium hominis esse risibile. Sic esse non est proprium Deo, quia convenit creaturis. Secundo, ut per proprietatem excludatur omne extraneum a natura prædicati: ut quum dicimus hoc proprie esse aurum, quia non habet admixtionem metalli alterius. Sicque esse est proprium Deo, quia divinum esse non habet admixtionem alicujus privationis aut potentialitatis ut esse rei creatæ. Hinc in littera pro eodem sumuntur veritas et proprietas. — Ægidius vero vult quod esse prout dicitur proprium nomen Dei, non potest sumi communiter et abstracte abstractione rationis, quum et illud sit Dei effectus et communis participatio ejus. Ideo dicit hoc debere intelligi de esse abstracto realiter in se subsistente et imparticipato, sicut Plato posuit formas ideales realiter separatas. Verumtamen dici potest juxta præhabita dicta Thomæ et Durandi, quod esse communiter sumptum, prout dividitur in ens creatum et increatum, atque de Creatore et creaturis analogice prædicatur, sit primum et proprium seu appropriatum nomen Dei.

Ad secundum dicendum, quod communia quæ sunt genera, aliquid potentialitatis, imperfectionis et contrahibilitatis includunt: et quantum ad hoc, non competunt Creatori. Imo species eorum potius conveniunt Deo quam genera ipsa: sicut virtus, scientia, justitia, magis congruunt Deo quam qualitas. Transcendentia vero, ut ens et convertibilia secum, propter elongationem suam a determinationibus et materialibus proprietatibus ac limitationibus, dicunt actualitatem et perfectionem seu formalitatem: sicque conveniunt Deo, imperfectione seclusa quæ in creaturis eis annexa est.

Ad tertium responsio est expressa. Quamvis enim prædicata perfectionalia de Deo verius negari dicantur quam affirmari, secundum quod nos ea in vita hac apprehendere possumus, tamen secundum veritatem et naturam rei significatæ conveniunt Deo potissime, quamvis incomparabiliter eminentius quam intelligere valeamus. Sic enim esse et bonitas ac sapientia, infinite perfectius Deo conveniunt quam creatis. — Ad quartum dicendum, quod esse quod dicitur prima rerum creatarum, est esse per participationem, nec convenit Deo.

Quinta autem objectio specialem habet difficultatem, videlicet qualiter esse sit primum nomen Dei, et qualiter bonum.

Ad quod respondet Albertus supra in secunda distinctione, quod nomina ista accipi possunt tripliciter. Primo, secundum suas simplices intentiones seu rationes formales: et sic esse est prius, quia absolutius, et primo cadit in intellectu, et alia aliquid secundum rationem ei superaddunt. Secundo, penes supposita in quibus sunt: et ita sunt simul et æque prima, ens, verum, bonum et unum. Tertio considerantur in causa prima secundum quod causa est: et sic bonum præcedit, quia ex bonitate sua Deus communicat se, et aliis esse largitur.

Concordat Thomas in prima parte Summæ, quæstione tertiadecima, dicens quod bonum est primum nomen Dei in quantum est causa, non tamen simpliciter: nam esse præintelligitur ad esse causam. In Scripto quoque ponit præfatam Alberti distinctionem; et addit quod secundum rationem causalitatis bonum præcedit: quoniam habet rationem causæ finalis, esse vero rationem causæ effectivæ et exemplaris; finis autem est prima causarum, et movet efficientem.

His consonat quod in Itinerario mentis scribit Doctor devotus: Duo sunt, inquiens, modi seu gradus contemplandi Dei invisibilia et æterna, quorum unus versatur circa essentialia Dei, alter circa propria personarum. Primus modus primo ac principaliter defigit adspectum in ipsum esse, dicens quod Qui est, est primum Dei nomen. Secundus figit adspectum in ipsum bonum, dicens hoc esse primum Dei nomen. Primum spectat potissime ad vetus Testamentum, quod maxime prædicat divinæ essentiæ unitatem. Unde dictum est Moysi: Ego sum qui sum. Secundum, ad novum, quod determinat personarum pluralitatem, baptizando in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ideo magister noster Christus volens adolescentem qui servaverat legem, ad evangelicam levare perfectionem, nomen bonitatis principaliter

Exod. III, 14.

Matth. XXVIII, 19. et præcise Deo attribuit :15 Nemo (inquiens) bonus nisi Deus. Damascenus ergo sequens Moysen, ait quod Qui est, sit primum nomen Dei. Sanctus vero Dionysius sequens Christum, dicit quod Bonus, est primum Dei nomen.16 Hæc Bonaventura. — Ex cujus verbis elicitur, quod bonum competit Deo in quantum est principium emanationum ad intra, quemadmodum secundum præfatos convenit Deo in quantum est causa emanationum ad extra. Una quippe persona divina non est proprie causa alterius : quoniam causa est, ad cujus esse sequitur aliud.

Hinc quoque Antisiodorensis in Summa sua, primo libro, disseruit : Hoc nomen, Qui est, secundum veritatem atque simpliciter est primum Dei nomen. Bonum autem, primum est quoad nos, quoniam Deum cognoscimus primo secundum fluxum suæ bonitatis : opera etenim bonitatis divinæ primum movent hominem ad investigandum divinam essentiam. Vel dici potest, quod Bonum, non est primum nomen Dei, sed principalius et dignius, quia determinativum naturæ secundum quam ipse est Alpha et Omega. Bonitas namque Dei induxit Deum ut faceret creaturas rationales, ad hoc ut essent divinæ bonitatis participes. Unde Psalmista :17 Confitemini Domino quoniam bonus, etc. Sicque B. Dionysius incipit non a primo sed principali ac digniori nomine Dei, quemadmodum Christus in Oratione dominica a digniori incepit petitiones, et Isaias septem dona enumerando, primo expressit sapientiæ donum.1819 Hæc Antisiodorensis.

Postremo circa hæc loquitur Alexander: Fuerunt qui dicerent, quod in via in qua consideratur Deus ut efficiens, primum nomen ejus est Ens, quia intentio efficientis est ad hoc ut res sit; si vero consideretur ut finis, primum nomen ejus est Bonum. — Sed objicitur quia secundum Boetium, omnia appetunt esse; quod autem appetitur, rationem finis sortitur : ergo et ens rationem obtinet finis. Ad quod dici posset, quod quamvis ens moveat appetitum, non tamen nisi in quantum induit rationem boni. Sicque non sequitur quod ex se rationem finis designet aut nominet. — Sed adhuc objicitur quoniam Ens et Qui est, significant in omnimoda absolutione : ergo significant præter intentionem seu rationem causalitatis efficientis sive finalis. Quod concedendum est, et dicendum, quod Qui est, est simpliciter primum nomen Dei; Bonum vero, quoad nos. Divinum enim esse potest considerari secundum se absolute : sicque accipitur ut infinitum pelagus divinæ essentialitatis; et ita proprie designatur hoc nomine, Qui est. Potest quoque divinum esse considerari ut causa seu principium : et sic consideratur in ratione boni. Bonum namque dicit conditionem efficientis. Unde asserit Augustinus : Quia bonus est, sumus. Rursus bonum dicit conditionem finis, quia ut ait Boetius, omnia bonum exoptant. — Hæc Alexander. Cujus verba modicum discrepant a prædictis verbis Thomæ, dicentis quod esse dicit rationem causæ effectivæ et exemplaris.

Præterea advertendum quod juxta doctrinam magni Dionysii, bonum est communius ac latius ente. Ait namque quarto capitulo de Divinis nominibus, quod non ens seu non exsistens, puta materia, appetit bonum et participat bono. Et hoc videtur consonare doctrinæ Platonis, qui dixit materiam esse non ens, et tamen esse bonum, quia ordinatur ad bonum, quia ad formam. Quod et Proclus Platonicus in Elementatione sua theologica evidenter fatur.

Quocirca Thomas conscribit : Bonum est communius ente, non secundum ambitum prædicationis, quia sic cum ente convertitur; sed secundum rationem causalitatis. Causalitas enim efficiens exemplaris, extenditur tantum ad ea quæ participant formam. Hinc causalitas entis secundum quod est nomen divinum, extenditur tantum ad entia, atque causalitas vitæ ad viventia. Sed causalitas finis extenditur quoque ad ea quæ nondum participant formam, quoniam etiam imperfecta desiderant finem, et tendunt in eum. Unde divinus Dionysius materiam vocat non ens, propter privationem ei adjunctam. Denique, quia B. Dionysius in libro de Divinis nominibus tractat de ipsis secundum quod habent virtutem et rationem causalitatis, et prout in participatione creaturarum manifestantur, hinc tractat ibi de bono prius quam de ente. Hæc Thomas. — Ex quibus apparet, quod quamvis Ens et Qui est, significant absolute, ut asserit Alexander, attamen verum est quod Thomas affirmat, quod esse dicit rationem causæ effectivæ et exemplaris : quoniam Deo ut primo enti, convenit efficienter producere juxta exemplar; et esse creatum, est terminus effectivæ productionis divinæ.

Ex his habetur responsio ad omnes partes quæstionis istius, in qua tria tanguntur : primum, an Esse seu Qui est, sit proprium nomen Dei; secundum, an sit primum nomen ipsius; tertium, an Deus sit omnium esse formale.

Footnotes

  1. Marc. x, 18. ↩

  2. Exod. III, 14. ↩

  3. Job XXIII, 13. ↩

  4. Job XIV, 4. ↩

  5. Jer. II, 19. ↩

  6. Exod. III, 13, 14. ↩

  7. Is. LXXV, 1. ↩

  8. cap. v. ↩

  9. Apoc. 1, 8. ↩

  10. 1 Cor. xv, 28. ↩

  11. Rom. xi, 36. ↩

  12. Exod. xxxiii, 19. ↩

  13. Hebr. 1, 3. ↩

  14. Ibidem. ↩

  15. Marc. x, 18; ↩

  16. Luc. xviii, 19. ↩

  17. Ps. cv, 1. ↩

  18. Is. xi, 2. ↩

  19. Matth. vi, 9. ↩

Chapter 103 of 271