Quæstio 4
Quarto quæritur, An Deus sit immutabilis atque immobilis; et si sic, an hoc sit proprium ei, vel rebus possit convenire creatis.
Quod Deo conveniat mutari et moveri, primo probatur sic: Voluntas movet agentem libere ad agendum; sed Deus libere operatur in rebus: ergo a voluntate sua ad hoc movetur. — Secundo, Deus multa producit de novo: ergo procedit a potentia in actum, et aliter habet se dum talia operatur, quam ante seu quando ea non agit. Quod autem nunc et ante, seu diversis horis, aliter et aliter habet se, mutari ac moveri censetur. Circa hoc possent induci argumenta philosophorum qui ex consideratione immutabilitatis Dei dixerunt mundum ab æterno fuisse, atque probare conati sunt quod absque mutatione Dei non potuit fieri quod mundum ex tempore seu de novo produxerit. Nempe sic arguunt: Deus non potest aliquando agere, et aliquando non agere, nisi mutetur et moveatur: præsertim quum actio ejus non impediatur, nec approximatonem seu dispositionem passi requirat, saltem in mundi productione. Quod si aliquando non voluit et postea voluit mundum creare, videtur mutatus: imo et tempus exspectasse videtur, et habuit causam dilationis, et rationem determinantem ac inducentem cur tunc et non ante produxit. — Rursus, idem est rem fieri Deo volente et Deo agente: sed Deus non fit de non volente volens, ergo nec de non agente agens. — Insuper, in Scripturis frequenter Deo adscribuntur motus et mutatio, ut in libro Sapientiæ:1 Omnibus mobilibus mobilior est sapientia. Et in Genesi, videns Deus malitiam hominum, tactus dolore cordis intrinsecus, et præcavens in futurum:2 Pœnitet me, inquit, fecisse hominem. In Zacharia quoque: Convertimini ad me, et convertar ad vos;3 itemque, Sicut cogitavi ut affligerem vos, etc., ita conversus diebus istis cogitavi ut benefacerem vobis.4 Per Jeremiam quoque ait: Si pœnitentiam egerit gens, agam et ego pœnitentiam.5 — Præterea, odio sunt Deo impius et impietas ejus, justos vero diligit.67 Sed aliquis hodie justus est, cras iniquus. Ergo eum quem hodie diligit Deus, cras odit: quod sine mentis suæ mutatione non videtur accidere. — Amplius, S. Dionysius capitulo primo Ecclesiasticæ hierarchiæ, disseruit quod illuminationes supernæ Patre moto descendunt. Augustinus etiam super Genesim, libro octavo, fatetur quod creator Spiritus movet se nec per tempus neque per locum: ergo se movet.
At vero quod creaturis immobilitas competat, apparet ex hoc quod secundum Peripateticos, intelligentia est loco et operazione immobilis; et quia Corinthiis scribit Apostolus: Stabiles estote et immobiles.8 — Præterea, si Deus est immutabilis, ergo immutabiliter habet se ad immediatum suum effectum: ergo et ille est immutabilis. Id enim ad quod necessarium habet se necessario, oportet necessarium et invariabile esse.
In contrarium sunt auctoritates Scripturæ, quoniam scriptum est:9 Ego Dominus, et non mutor; in Numerorum quoque libro: Non est Deus ut homo, ut mentiatur, neque ut filius hominis, ut mutetur.10 Et Jacobus ait: Apud Patrem luminum non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.11
Ad hæc Thomas respondet in Scripto: Omnis motus seu mutatio, quocumque modo dicatur, sequitur aliquam possibilitatem, quum motus sit actus exsistentis in potentia. Quumque Deus sit purus actus, nihil habens de potentia admixtum, non potest esse in eo mutatio. — Porro in prima parte Summæ, quæstione nona, adjecit: Omne quod movetur, quantum ad aliquid transit, et quantum ad aliquid manet: sicque est in eo compositio aliqua. Deus autem omnino simplicissimus est, idcirco immobilis. Item, omne quod movetur, suo motu aliquid acquirit, et pertingit ad illud ad quod prius non pertingebat. Deus autem quum sit infinitus, comprehendens in se omnem plenitudinem perfectionis totius esse, non potest quidquam acquirere, neque extendere se ad aliquid ad quod prius non pertingebat. Hinc nullo modo competit ei motus. Unde quidam antiquorum quasi ab ipsa veritate coacti, posuerunt primum principium esse immobile. Hæc Thomas.
Hinc Richardus de S. Victore sic arguit libro suo de Trinitate: Omnis mutatio est in statum meliorem, aut deteriorem, vel æqualem. Deus autem mutari non potest in meliorem, quoniam optimus est; nec in æqualem, quoniam summus est; nec in deteriorem, quia omnipotens. Ergo est immutabilis.
Bonaventura quoque in Scripto: Deus, inquit, immutabilis est. Non enim movetur loco, quia ubique est; nec tempore, quia æternitas simul est; nec forma, quoniam purus est actus. Itaque mutationem secundum formam aufert simplicitas, mutationem secundum tempus tollit æternitas, mutationem secundum locum tollit immensitas. Tamen ab ipso est omnis motus causalitas, quia ut probat Augustinus, vultque Philosophus, omnis motus procedit ab immobili: ut quum movetur manus, stat cubitus; et cubito moto, stat humerus. Quoniam ergo sapientia Dei est stabilis et in se ipsa immobilis, ideo cuncta movet. Hæc Bonaventura.
Præterea Ægidius: Tripliciter, ait, dicitur res moveri. Primo, per se, ut corpora; secundo, per accidens: ut formæ corporibus inhærentes, et corporum partes, quæ dicuntur moveri per accidens, quoniam sunt in eo cui per se convenit moveri; tertio, ab intra: ut ea quæ tendunt in finem exteriorem; sicque etiam intelligentiæ moveri dicuntur, quoniam movent orbes propter primæ causæ bonitatem. Nullo horum modorum movetur Deus. Nempe ut decimo Metaphysicæ asserit Commentator, Deus est causa rerum in triplici genere, utpote efficientis, et formalis seu exemplaris, atque finalis. Et in quantum est causa efficiens, non movetur per se, quum non sit corpus, nec magnitudo corporea, sed virtus immensa, quæ nec est corpus, neque est in corpore terminata. Et in quantum est causa formalis, non movetur per accidens, quum non sit forma inhærens, nec exemplar quo agit dependeat a rebus. Et in quantum est causa finalis, non movetur ab intra, quum ipse sit omnium ultimus finis, nec tendat in alium finem. Verumtamen ratione suorum effectuum ac donorum, dicitur aliquo modo moveri. Propter quod divinus Dionysius nono de Divinis nominibus capitulo affirmat Deum moveri recte et oblique ac circulariter: recte, in quantum indeclinabiliter, inflexibiliter ac continue operatur in rebus; oblique, quia causata influentiam ejus difformiter capiunt; circulariter, quia a summo secundum influentias descendit per media usque in infima, infima quoque reducuntur per media ad supremum: et ita ad id a quo exitus cœpit fit reditus sicut in circulo. Unde et primo capitulo Angelicæ hierarchiæ testatur: Omnis processio luminum, Patre moto, in nos optime ac large provenit. Ubi loquitur Hugo: Motus Patris, effectus est suæ æternæ benignitatis, qua sola movetur ut sua super nos lumina fundat. Movetur, non turbatione sui, sed miseratione nostri; movetur, non se concutiens, sed nos colligens et reducens; non se evacuans, sed nos replens; movetur ut ad nos veniat, non ut a se recedat; movetur ut nobis esse incipiat quod non erat, et non movetur ut sibi deficiat esse quod erat. — A alio, et in se ipso omnino perfectus est. Hæc Durandus.
Si autem objiciatur quod Deus est nunc in mundo, vel in isto aut illo, in quo ante non erat, ergo videtur mutatus. Rursus, motis nobis, moventur omnia quæ in nobis sunt; sed Deus est in rebus quæ moventur: ergo movetur ad motum earum. Iterum, forma seu actio est in eo quod denominat; sed Deus a motu dicitur motor: ergo motus est in eo. Dicendum ad primum, quod Deus est ubi seu in quo ante non fuit, non per mutationem sui, sed aliorum. Ad secundum, quod motis rebus, moventur quæ in eis sunt per inhærentiam aut dependentiam. Ad tertium Avicenna respondet, quod forma aut actio non est semper in eo quod denominat, quum opus dicatur humanum, non propter humanitatem quæ sit in opere, sed in operante: conformiter motus motorem denominat non semper quia in motore, sed interdum quia solum est in moto. Hæc Ægidius.
Amplius, circa hæc scribit Durandus: Aliquid potest dici mutabile per potentiam quæ est in altero tantum, vel per potentiam quæ est in ipso. Et utroque modo Deus est immutabilis, et creatura mutabilis. Quod patet de creatura: Omne quod secundum se totum dependet ex virtute et compositione alterius, secundum se totum mutabile est ex subtractione influentiæ illius: talis autem est omnis creatura. Insuper, majoris videtur esse potentiæ rem causare, quam causatam relinquere sive destruere. Sicut ergo potuit Deus res creare, sic creata posset annihilare. Hoc tamen proprie non vocatur mutatio, quia non manet idem jam et ante aliter ac aliter se habens. Ideo etiam alio modo omnis creatura aliquo modo est mutabilis per potentiam quæ est in ea: utpote secundum formam substantialem, ut corruptibilia; vel accidentalem, ut alterabilia; aut secundum locum, vel electionem, agnitionem seu affectionem, ut spirituales substantiæ. Deus autem nullo horum modorum mutabilis est, quia nec dependet ab
Hinc Richardus: Omnes creaturæ aut corruptibiles sunt: quod est esse mutabile ab ente in actu in ens in potentia, ut generabilia; aut variabiles, id est mutabiles ab uno actu in alium: quod esse potest secundum formam substantialem, sicque variatur materia inferiorum; aut secundum formam accidentalem corporalem, ut corporale subjectum, præsertim corruptibile; aut secundum locum, ut corporalia, et etiam aliquo modo animæ et angeli; aut secundum affectiones, ut substantiæ immateriales. Omnes quoque creaturæ sunt vertibiles, id est annihilari possibiles, si suæ relinquerentur naturæ. Propter quod libro primo, capitulo tertio, asserit Damascenus: Quorum esse a versione (id est productione ex nihilo) incipit, hæc versioni subjecta sunt. Et Augustinus quarto super Genesim protestatur: Si ab his quæ creata sunt regendis et conservandis virtus quandoque cessaret divina, simul illa desineret species, omnisque natura consideret. Et hoc rationabile est. Quemadmodum enim antequam crearentur, non erat in eis potentia aliqua qua fieri possibiles erant, sed possibile fuit eas creari solum divina potentia; sic postquam creata sunt, non est in eis potentia qua possint in suo esse conservari, nisi per divinam manutenerentur potentiam. Unde sexto Metaphysicæ suæ loquitur Avicenna: Omne creatum indesinenter eget datore proprii esse. Hæc Richardus. — Quibus consonat quod in primo Timæi Plato inducit Deum deorum ad superiores creaturas loquentem: O dii deorum! quorum pater et opifex ego: natura quidem corruptibiles estis, mea autem voluntate incorruptibiles permanetis.
Insuper ad hæc clarius intelligenda valet quod Thomas hic scribit: Motus quocumque modo dicatur, sequitur potentiam seu potentialitatem; quumque omnis creatura habeat aliquid de potentia, oportet omnes creaturas esse mutabiles. Est autem duplex potentialitas in creatura : una, in quantum est creatura; alia, secundum id quod nata est habere. Prima consequitur creaturam secundum quod habet esse ab alio. Quidquid enim habet esse ab alio, non per se necesse est esse, ut probat Avicenna. Hæc autem possibilitas dicit dependentiam ad id a quo est. Quæ possibilitas duplex est. Una est secundum dependentiam totius esse ad Creatorem : quam sequitur mutabilitas quædam, quæ est vertibilitas in nihil. Quæ non est proprie mutabilitas : primo, quia in omni mutabili est aliquid quod substernitur ei quod per mutationem amovetur sive acquiritur. Secundo, quia nihil dicitur possibile, cujus contrarium est necessarium, vel quod non potest esse, nisi impossibili posito in esse. Esse autem creaturæ non potest omnino deficere, nisi retrahatur omnino influxus divinæ bonitatis in creaturas. Et hoc est impossibile ex immutabilitate voluntatis divinæ, quæ aliter decrevit : imo contrarium est necessarium. Idcirco creatura non potest ex tali retractione simpliciter dici corruptibilis sive mutabilis, sed sub conditione, puta si sibi relinquatur. Alia est dependentia seu possibilitas rei secundum partem sui, videlicet secundum formam, præsupposita materia, vel eo quod est loco materiæ : hancque possibilitatem sequitur mutatio variabilitatis, quoniam id quod habet ab alio, potest amittere quantum est in se, nisi forte impediatur ex immutabilitate causæ. Et sic Beati sunt immutabiles in esse gloriæ ex immobilitate voluntatis divinæ. Secunda possibilitas consequitur creaturam ex hoc quod non est perfecta simpliciter : quia ex hoc semper possibilis est ad receptionem, ideoque mutabilis. Hæc Thomas. — Quæ autem de hac re scribit in Summa, in verbis Durandi, quæ inde sumpta videntur, et aliorum, nunc habita sunt.
Advertenda sunt item quæ circa hæc scribit Albertus : Sententia Hieronymi et Augustini est, quod omne quod est, aliquo modo sit temporale, præter Creatorem; atque quod verba hæc, fuit et erit, aliquo modo dicantur de omnibus præterquam de Deo. Allegat enim Magister in littera Augustinum quinto de Trinitate dicentem : Deus vere ac proprie appellatur essentia, cujus essentia non novit præteritum vel futurum; Hieronymum quoque, qui ait : Deus solus veræ essentiæ nomen tenet : quia in ejus comparatione, qui vere est quia incommutabilis est, quasi non sunt quæ mutabilia sunt. De quo enim dicitur, Fuit, non est; et de quo dicitur, Erit, nondum est. Deus enim tantum est, qui non novit fuisse, neque futurum esse. Unde et Augustinus octavo super Genesim scribit : Deus nec loco nec tempore motus, creaturam spiritualem movet per tempus, et non per locum; corporalem autem, per tempus et locum. Hinc videtur dicendum, quod dum verba hæc, erit, fuit, dicuntur de Deo, dicunt nunc æternitatis stans in tota duratione æviternorum. Variatio autem significata per verba illa, est in inferiori mensura quæ est tempus. Ideo resolvuntur a doctoribus illæ locutiones hoc modo : Deus fuit, id est, Deus est respectu cujus accipitur aliquod temporale quod duratio Dei præcessit. Deus erit, id est, Deus est respectu cujus accipitur aliquod temporale quod duratio Dei sequetur. — Quoniam autem in duratione angelorum vel in potentia eorum ad esse, difficile aut impossibile est hoc assignare si tempus dicatur eodem modo, ideo eligenda videtur hæc via quod tempus multipliciter dicitur. Primo, mensura motus primi mobilis : qui motus causa est omnium motuum aliorum. Et illud tempus secundum se totum mensurat primi mobilis motum; et secundum partes suas mensurat motus causatos ab ipso, prout ait Philosophus, quod esse in tempore, est quadam parte temporis mensurari. Et tempus sic sumptum, non est unum de coæquævis; nec Deus per hoc tempus movet angelos in numero et successione intellectionum et affectionum eorum, quia nihil horum est ordinatum ad motum cœli. Dicimus ergo quod tempus alio modo est mensura cujuscumque mutationis, sive habentis medium, sive non: mutationis, inquam, non ordinatæ ad motum cœli. Et hoc tempus differt ac numeratur secundum temporalia, nec est unum temporalium omnium. Tertio dicitur tempus mensura mutationum simplicium, sicut sunt velle et intelligere: quod etiam non est omnium idem. Sicque large sumpto tempore, omnis creatura est temporalis in esse et posse ac agere. In esse: quia in nihil decideret ex se, et quod conservatur ac manet, hoc est ab alio; ideo continuus defluxus ipsius esse per naturam, est temporalis, et aliquid in ipso continue præteriret, nisi ab alio contineretur. Similiter posse suum idcirco non stat totum simul, quantum est de se. De operatione vero certum est quod vicissitudinem habeat. — Præterea, quamvis improprie concedatur quod Deus se moveat, non tamen concedendum videtur quod moveatur a se, vel quod simpliciter moveatur. Non enim movet se in se, sed in donis et effectibus, per quæ movet creaturam et procedit ad ejus inhabitationem. — Hæc Albertus, qui de his scribit diffuse; quanquam nonnulli aliter sentiant.
Udalricus autem concordat. Qui etiam secundo suæ Summæ libro exponens quod ait Apostolus, Qui solus habet immortalitatem, dicit quod intellectuales creaturæ tribus modis possunt dici mortales:12 primo, per comparationem ad Dei immortalitatem, a qua distant in infinitum; secundo, conditionaliter, utpote si sibi ipsis relinquerentur; tertio, prout omnis mutatio dicitur quædam mors. Quum enim vivere, sit esse viventibus, perfecta operatio rei vita ejus vocatur. Et quia in omni creatura est mutabilitas aliqua, dicitur in ea esse quædam mortalitas; et dum aliqua ejus actio desinit, est in ea quædam hujusmodi mors.
Denique Alexander circa hæc ait: Duplex est mutatio seu mutabilitas, puta ad esse, et in esse. Prima competit omni creaturæ, in quantum ex nihilo ad esse deducta est. Mutatio autem in esse, est duplex: una, in esse substantiali, quæ generabilibus et corruptibilibus competit; alia, in esse accidentali, quæ omnibus convenit creaturis, quantum ad quasdam earum actiones seu dispositiones. Deus vero nullo horum modorum mutabilis est. Hæc Alexander.
Petrus quoque: Quemadmodum (inquit) mortale, ita mutabile dupliciter dicitur. Primo, a necessitate mutationis: et sic non omnis creatura est mutabilis, eo quod habeat necessariam seu immutabilem causam suæ conservationis. Secundo, a possibilitate mutationis; et hoc dupliciter, scilicet: a possibilitate remota, videlicet si Deus influentiam suam retraheret, sicque omnis creatura mutabilis est; et a possibilitate propinqua: sic multa sunt immutabilia quantum ad esse. Hæc Petrus.
Ad primum objectum dicendum, quod in Deo sunt penitus idem, voluntas, volitio et volens. Voluntas dicitur Deum movere ad agendum, secundum nostrum modum intelligendi: non quod sit ibi realis motio aut motionis productio, sed quia non agit aliunde coactus: imo liberrime operatur, et sua voluntas sapientialis, invariabilis ac prorsus immobilis, est immediatum productivum principium rerum. Ex quibus datur responsio vera et efficax ad omnia philosophorum argumenta prætacta. Itaque dico quod in supersimplicissimo atque incommutabili Deo realiter idem sunt, activa agendi potentia et actio immanens; nec est ibi realis exitus de uno in aliud quasi in condistinctum. Sed juxta modum nostræ intellectionis de Deo loqui compellimur, quia ejus simplicitatem in se ipsa intueri et digne exprimere non valemus. Si autem per actum in quem exit, intelligatur effectus: verum est quod ille realiter differt a Deo creante, et illum producendo, exire seu procedere dicitur, non quia in se ipso moveatur, sed quia intra se practice apprehendit, vult ac jubet effectum produci. Quumque ipse sit sapientia penitus infinita, omnipotens, incommutabilis, producit de novo absque sui ipsius mutatione: quoniam quidquid producit in tempore vel produxit simul cum tempore, æternaliter et invariabiliter ordinavit, proposuit et decrevit tunc et taliter operari: sicut et homo potest hodie firmiter intra se proponere aliquid post annum efficere, et sine suæ voluntatis mutatione post tantum tempus propositum exsequi.
Quumque objicitur quod Deus aliter et aliter habet se producendo de novo, aut volendo aliquid nunc creare quod noluit ante creare: dicendum, quod Deus in se ipso nequaquam aliter et aliter habet se, sed aliter habet se ad creata, non per mutationem factam in ipso, sed in rebus creatis. Sicque dicitur factus creator, gubernator, judex, conservator et dominus: non quod aliqua realis relatio advenerit ei, nec talia dicant realem relationem in ipso, sed in creaturis, quæ realiter ab ipso dependent. Est tamen realiter dominus, creator et rector, ex reali effectuum relatione ad ipsum, et absque omni novitate ipsius, sed sicut ab æterno præordinavit. — Et ita de non agente fit agens: non quod in ipso sit reale fieri, sed quia realis effectus ab ipso procedit, et hoc juxta invariabilem dispositionem ipsius. Nec fit de non volente volens, imo ex invariabili voluntate producit tunc dum producit, quia tunc producere æternaliter voluit. Nec proprie loquendo exspectavit tempus, quum ipse sit totius temporis causa. Sed si tempus exspectasse dicatur, potest ita intelligi, quod non produxit quousque tempus seu tunc temporis adveniret, in quo producere æternaliter invariabiliterque decrevit. Quod si quæratur quæ fuit ratio dilationis, aut quid determinavit ejus voluntatem aut sapientiam ad producendum tunc, et non ante:13 responderi potest, Quis consiliarius ejus fuit? et item, quod primæ causæ non est causa; et rursus, quod ante mundi productionem non fuit tempus, ideo nec dilatio proprie. Et sicut non quæritur sapienter quare non fecerit mundum altius vel bassius, quia ante creationem non fuit locus aut situs; ita nec sapientialiter interrogatur cur non fecit mundum prius neque posterius, quia non exstitit tempus. Nihilo minus ex illuminatione divina et Scripturarum instructione, assignantur rationabiles causæ cur non ab æterno, sed de novo seu simul cum tempore, condiderit mundum: videlicet, ut innotescat quod non necessitate naturæ, sed liberrima voluntate, produxerit universum; et quia ex hoc clarissime atque facillime potest probari Deum esse, et ipsum solum æternum consistere. Verumtamen ista materia magis ad secundum pertinet librum: idcirco pertranseundum.
Porro ad præallegatas auctoritates Scripturæ in quibus motus seu mutatio, pœnitentia, dolor, ira, alteratio, invariabili Deo attribuuntur: dicendum, quod Spiritus Sanctus morem gessit et condescendit infirmitati humanæ imbecillitatique intelligentiæ nostræ. Idcirco induxit Sanctos ad loquendum de Deo more humano: non quod in Deitatis natura sint talia per veritatem affectionum, sed quod per similitudinem effectuum conveniant Creatori, quia per modum dolentis, irati seu contristati se habet, destruendo quod fecit, revocando seu non implendo quod dixit: quia videlicet sub conditione aut ex comm natione locutus fuit, et peccata hominum obicem præstiterunt, et ultionem expetierunt. Itaque Sapientia increata, seu Spiritus Sanctus, dicitur mobilis, et omni mobili ente mobilior, quia velocissime operatur, et quia in suis effectibus ordinate procedit, unum post alium illustrando.14 Vel active dicitur mobilis, quoniam alia movet: quemadmodum animal appellatur sensibile, quoniam sentit, quanquam sentire dicatur quoddam pati. — Pariformiter Deus dicitur quosdam nunc diligere, nunc odiere, non quod in ipso sit facta affectionum mutatio, sed secundum præsentem justitiam et meritorum exigentiam, atque effectus similitudinem. Verum secundum æternam prædestinationem et præscientiam suam incommutabilem, invariabiliter et æternaliter amat electos, oditque reprobos.
Præterea ad objecta quibus probatum est creaturis immutabilitatem competere, respondendum quod Peripatetici motum et mutationem naturalem ex parte materiæ provenientem, dixerunt non convenire substantiis separatis. Nihilo minus philosophi circa substantiarum illarum notitiam multipliciter erraverunt, ut suis locis patebit et patuit. Qualiter autem conveniat eis loco et operatione esse mobiles, sive immobiles, jam tactum est partim; et infra, præsertim libro secundo, habet ostendi. — Per hoc demum quod scribit Apostolus, Stabiles estote et immobiles, non aliud quam virtutum constantia, et reformatio passionum seu abstinentia a motibus vitiorum, insinuatur.15
Ad ultimum dico, quod ad omnem effectum seu cujuslibet creaturæ productionem, hoc est tam ad necessariorum et incorruptibilium quam ad corruptibilium ac contingentium creationem, Deus omnipotens et excelsus uniformiter et æque libere et æque invariabiliter seu æque necessarie habet se, quantum est ex parte ipsius, nisi quod singula propriis exemplaribus rationibus est producens: alioqui idem manens idem, facit idem; et ab uno eodem modo se habente, non nisi unum et idem procedere perhibetur. Itaque, sicut Deus gloriosus et adorandus universa, tam perpetua et immaterialia quam corruptibilia et contingentia, invariabiliter infallibiliterque cognoscit; sic omnia ista liberrime fecit, nec aliquid necessario condidit. Tamen quantum est ex parte ipsius, necessarium est ut invariabiliter habeat se ad cuncta agenda, ita quod aliter se habere non potest in faciendo, quam decrevit, estque necessarium ut sic agat, sicut agere invariabili voluntate ac perfectissima sapientia sua instituit. Et hæc necessitas est partim (ut tactum est) conditionata: absolute enim loquendo, aliter facere, imo et non facere posset. Quamvis autem Deus proprie loquendo sit immobilis, mystice tamen seu metaphorice loquendo, secundum Thomam de Argentina, dicitur mobilis ac moveri: ita ut dicatur moveri motu circulari, omnia gubernando; motu recto, justos remunerando; motu obliquo, impios a peccatis purgando. Eodem modo dici potest quod movetur motu naturali, omnibus creaturis juxta earum capacitatem se communicando ex inolita sibi bonitate; motu violento, iniquos damnando ac puniendo: quod est quasi peregrinum et alienum ab eo, cui proprium est misereri et parcere; motu voluntario, omnia conservando in esse. Sic etiam moralizari potest dictum Philosophi, qui assignat motum a centro, ad centrum, et circa centrum: ita quod Deus movebatur quasi a centro in Incarnatione, ad centrum in Ascensione, circa centrum undique prædicando.
Postremo circa hæc Scotus scribit prolixe. De cujus scriptis aliquid est tangendum, quanquam ad secundum Sententiarum magis pertineant. Grandem namque inquisitionem inducit, qualiter ab incommutabili Deo potest esse effectus formaliter habens esse necesse, seu necessarium et incorruptibile aut indestructibile esse. Itaque ait: Quum Deus sit perfecte simplex, omnino immutabilis est. Majorem vero habet difficultatem hæc quæstio: nam circa hanc partem theologi atque philosophi discordant. Siquidem circa intentionem Aristotelis ac Avicennæ declarandam, dicitur quod decem modis potest se aliquid habere ad esse. Sed pro nunc sufficit tres modos narrare. Etenim aliquid aliud a Deo, puta intelligentia, tripliciter ponitur esse. Primo, quod ex se sit necesse esse formaliter, sed a Deo causaliter. Secundo, quod ex se sit formaliter necesse esse, et ab alio dependenter, ita quod propter essentialem ordinem contradictio esset secundum esse sine primo, non econverso: sicut est ordo inter magis et minus perfectum, non inter causam et effectum. Tertio, quod aliquid habeat ex se esse possibile, ab alio autem necesse esse, quia illud necessario causat. Qui modus implicat. Similiter primus, quia quod est causatum ab alio, est ex se non ens, et possibile ad esse: aliter impossibile causaretur. Sed quod est necesse esse, nullo modo est possibile. Ergo inconveniens est dicere Philosophum hunc posuisse modum. — Ulterius quidam imponunt Philosopho, quod voluerit primo Cœli et mundi, quod quælibet substantia habeat suum esse ex sua natura, hæc semper, ista quandoque, ita quod hæc necessario semper est, hæc necessario quandoque non est, nec aliter queat esse, nisi una natura mutaretur in aliam; vel quod duæ naturæ contrariæ simul sint in eodem, ut primo Cœli Aristoteles et Commentator deducunt. Hinc dicunt quod secundum Philosophum, cœli et intelligentiæ non habent esse causatum, nec per creationem esse substantiam suam a Deo, sed per dependentiam tantum. — Dicunt quoque in summa, quod Philosophus posuit quamlibet intelligentiam esse unum Deum: quia dum duodecimo Metaphysicæ probasset Philosophus, quod Deus non est virtus in magnitudine corporali, quærit an sint multi, et quærit multitudinem intelligentiarum ex numero cœlestium orbium, et quærit utrum ponendum sit talem substantiam esse unam an plures, quum tamen ante probasset quod sunt infinitæ virtutis. Quamvis autem (ut dicunt) Philosophus sic posuit quamlibet intelligentiam esse Deum ac infinitæ virtutis, posuit tamen ordinem inter eas propter essentialem ordinem universi, non autem dependentiam secundum causalitatem, ita quod haberent suum esse a primo, sed secundum perfectius et minus perfectum, sicut est ordo in numeris et figuris. Hæc Scotus. — Quocirca sciendum quod specialiter notat Henricum, qui (ut paulo post pandam) in Quodlibetis suis et in Summa sua scribit diffuse hæc omnia.
A Deinde arguit contra Henricum: Ostendo, inquiens, quod hæc non fuit intentio Philosophi, eadem ratione qua ipse probat Philosophum hoc sensisse. Nempe ut ait, Philosophus non dixit contradictoria, sed contradictio est quod aliqua intelligentia dependeat a primo ente in essendo, propter essentialem ordinem universi, et tamen ex se sit necessarium esse, utpote habens esse ex se, non aliunde. A quo enim aliquid non habet esse, ab illo non dependet in essendo neque in permanendo, imo sine illo potest consistere et manere. Non ergo Philosophus ponit hoc. — Insuper, per auctoritates evidentiores probatur quod Philosophus posuit, id quod formaliter necessarium est habere causam a qua sit et dependet in essendo. Dicit enim Philosophus secundo Metaphysicæ, quod necesse est sempiternorum principia esse verissima. Ergo posuit aliqua principia sempiternorum: et loquitur ibi de causa effectiva. Ponit quoque nono Metaphysicæ, sempiterna esse necessaria: ergo aliquod necessarium ponit habere causam a qua est sua necessitas. Item, quinto Metaphysicæ docet, conclusionem formaliter necessariam habere suam necessitatem ex necessitate principiorum. Amplius, duodecimo Metaphysicæ ponit duplex bonum, videlicet bonum principis, et bonum universi; atque quod omnes cœli et intelligentiæ ordinantur ad primum sicut ad finem. Ergo intendit quod primum sit efficiens causa illorum: finis enim non est causa, nisi in quantum movet efficientem ad agendum. — Dico ergo quod intentio Philosophi in quæstione hac fuit, sicut et intentio omnium philosophorum communiter, dempto Platone, quod omne in se necessarium, necessario et immutabiliter habet se ad quodcumque ad quod habet se immediate et sine motu. Quoniam ergo Philosophus posuit quod prima causa efficiens necessarie habet se ad secundam, ideo secundum est necessarium, non tamen ex se, sed ex primo, quia primum necessario causat ipsum. Sicut nos ponimus quod Pater ex necessitate suæ naturæ producit Filium, Filiusque productus habet necessitatem essendi formaliter, et est necesse esse, et tamen est a Patre, et habet sic esse a Patre; ita imaginatur Philosophus de eo respectu productionis creaturæ, hoc dempto, quod causat creaturam in diversitate naturæ, id est substantialiter a se diversam. Potest ergo aliquid causaliter esse ab alio, et tamen necessarium esse formaliter, quoniam causa sua necessario ei dat esse. Quum ergo arguitur, Illud quod est causaliter ab alio, de se non est: dico cum Avicenna sexto Metaphysicæ suæ, quod omne causatum prius est non ens, quam habeat esse: prius, inquam, saltem ordine naturæ, et in apprehensione intellectus. Attamen licet secundum naturam non esse ejus sit prius suo esse, nihilo minus necessario simul sunt duratione. Sicque prioritate naturæ prius fuit in potentia ad esse, quam in actu essendi. — Præterea, contra hoc quod doctor ille imponit Philosopho dixisse quamlibet intelligentiam esse infinitæ virtutis, et sic esse Deum, arguitur ita: Philosophus duodecimo Metaphysicæ scribit, quod omnia ordinantur ad unum primum sicut ad ultimum finem, secundum magis et minus, prout plus vel minus distant ab illo. Sed infinito repugnat ordinari ad aliud sicut ad finem, quia sic esset finitum. Ponit quoque ordinem inter intelligentias, ita quod una est prior et altior alia: quod esse non posset si essent infinitæ virtutis. Et quamvis Philosophus, postquam probavit unam esse infinitæ virtutis, quærit an sint plures tales, non tamen refert hoc ad infinitatem virtutis, sed an sint plures tales, videlicet immateriales et simplices. — Hæc Scotus, qui de his scribit prolixe, prout opportunioribus locis, si Deus sic ordinaverit, referetur.
Nunc aliqua ex dictis Henrici tangenda sunt. Itaque quinto Quodlibeto quærit, utrum Deus necessario producit quidquid exterius immediate producit. Et respondet ad hoc: Erat sententia philosophorum, ut recitat Avicenna octavo et nono Metaphysicæ suæ, quod Deus triplici necessitate in unum concurrente agit ea quæ immediate agit, et quæ in prima rerum productione fecit. Quæ tria sunt, sua essentia, scientia, et voluntas, quæ sunt unum in re: ita quod primo et per se agit necessitate suæ naturæ, quia virtutis primæ non est aliud sua essentia quam actio sua, nisi secundum rationem. Sed sic non agit Deus per necessitatem naturæ, nisi secundum modum suæ scientiæ discernentis, suæque voluntatis complacentis. De scientia autem Dei dicit ibidem: Sua scientia est sciens quod sua perfectio et sua excellencia est ut fiat bonum: et hoc est de concomitantibus gloriam suam. Atque ex hoc quod intelligit se, sequitur ordinatio bonitatis seu voluntatis in esse, et intelligit qualiter est possibile et elegantius provenire esse totius: sicque fluit bonitas ejus fluxu quo perfectius pervenitur ad ordinem secundum possibilitatem. Omnis autem scientia qua scit quod provenit ex ea, et non miscetur ei impedimentum, placet ei quod provenit ab ea. Ergo primo placuit ei ut ex sua essentia flueret omne quod est. — Porro positio philosophorum talis erat, ut recitat Avicenna: Quidquid a Deo est, necessarium est quantum ad hoc quod ab illo est. Alioqui esset in Deo dispositio quæ non erat, qua scilicet fieret agens, et ad actionem applicaretur, si non ageret de necessitate. Et quia natura non est nisi ad unum, ideo primum non potest producere nisi unum immediate. tem scientia qua scit quod provenit ex ea, et non miscetur ei impedimentum, placet ei quod provenit ab ea. Ergo primo placuit ei ut ex sua essentia flueret omne quod est. — Porro positio philosophorum talis erat, ut recitat Avicenna: Quidquid a Deo est, necessarium est quantum ad hoc quod ab illo est. Alioqui esset in Deo dispositio quæ non erat, qua scilicet fieret agens, et ad actionem applicaretur, si non ageret de necessitate. Et quia natura non est nisi ad unum, ideo primum non potest producere nisi unum immediate.
Sed hæc omnia vana et frivola sunt, quoniam agens necessitate naturæ, non potest esse absolutum seu liberum ac independens ab eo quod agit (quia necessitas tendendi in aliud, et absolutio seu libertas ac independentia, contraria sunt): sicque perfectio primi dependeret ex suo effectu. Verum ad hoc Avicenna respondet, quod Deus non agit ob propriam perfectionem consequendam, sed ut suum esse communicet aliis, non quod esse ejus sit propter aliud a se : quemadmodum aqua refrigeratur propter se ipsam, ob suam speciem conservandam, non ut refrigeret seu infrigidet aliquid aliud extra se, sed hoc consequitur eam, nec prodest ei. — Quod autem dicit, quod nisi sic ageret ex necessitate naturæ, adveniret ei dispositio nova qua de non agente fieret agens, non oportet : quoniam voluntate æterna, immutabili ac libera potest effectum producere novum, nec tantum unum, sed plures ac diversos. Nec agit necessitate suæ scientiæ, sive ut concomitantis naturam, sive ut absolutæ. Sic enim sequeretur essentialis dependentia ad producta. Deus vero in se cognoscit omnium rationem. Nec agit voluntatis necessitate, quia nec alia volita a se habent necessariam habitudinem ad ipsum. Sed scire oportet quod alia a Deo, possunt dupliciter considerari. Primo, quoad esse essentiæ, quod est esse eorum quidditativum; secundo, quoad esse exsistentiæ. Primo modo, exsistentia extra Deum, essentialem habent habitudinem ad ipsum et ad bonitatem ipsius. Quod enim est aliquid per essentiam et naturam, licet non sit in exsistentia aliqua extra intellectum, tamen non potest non esse tale, nec potest non habere rationem perfectionis idealis in Deo; nec Deus potest non habere rationem perfectionis idealis ad ipsum. Loquendo ergo de isto esse quidditativo, conceditur quod Deus de necessitate vult quæcumque vult, et omnia illa vult se ipsum volendo. Porro secundo modo, ea quæ sunt extra Deum, accidentalem habitudinem habent ad ipsum : quia essentiæ rerum, quantum in ipsis est, indifferenter se habent ad esse et ad non esse exsistentiæ actualis. Et quoad hoc esse, Deus non vult de necessitate quæ extra ipsum sunt, nec producit ea de necessitate. Quum ergo arguitur, quod Deus de necessitate scit id quod vult facere : dicendum, quod verum est de necessitate consequentiæ, non consequentis : quoniam antecedens non est necessarium simpliciter, scilicet quod
A Deus vult facere id quod facit, nisi considerando actum voluntatis ut est in Deo divina essentia, qualiter non consideratur in proposita quæstione, sed solum secundum quod actualiter transit in volitum. — Hæc Henricus loco præfato.
B At vero Quodlibeto octavo quærit, an aliqua creatura, ut substantia separata, se ipsa sit formaliter necesse esse. Et arguit quod sic. Quod habet, inquit, causam intrinsecam sui esse formalem sibi semper præsentem, est ex se formaliter necesse esse. Substantiæ illæ sunt tales. Illæ namque substantiæ sunt simplices formæ quibus habent esse : quæ propter suam simplicitatem ipsis abesse non valent. — Item, quod non potest relinquere causam formalem sui esse, ex se formaliter est esse necesse. Sed substantiæ separatæ sunt tales, quia secundum Proclum propositione quadragesima quinta, Nullum simplex relinquit se ipsum.
C In contrarium est Avicenna, probans quod non sit nisi unum necesse esse.
D Circa hæc ponit Henricus undecim modos essendi. Primus est ejus quod ex se formaliter est ens, et a nullo principiative : sicque solus Pater in divinis habet esse. Secundus modus est ejus quod est ex se formaliter ens, et tamen habet esse suum ab alio. Quod potest poni tripliciter, videlicet : principiative, sicut Filius et Spiritus Sanctus; et causative, sicut inferiora corruptibilia; ac dependenter. Dicuntque aliqui quod Philosophus posuit substantias separatas ex se formaliter necesse esse, et tamen a Deo creative consistere, quia sunt in aliena substantia. Sed verius creditur Philosophum tertio modo posuisse mundum et ingenerabilia atque incorruptibilia habere ex se esse formaliter, sed solum dependenter ad primum. — Deinde doctor hic probat impossibile esse et implicare, quod aliquid sit ex se formaliter necesse esse, et tamen sit causative ab alio. Quod enim esse habet ab alio, ex se est in potentia ad esse. Et hoc potest esse dupliciter, scilicet: subjective, sicut materia ex qua aliquid generatur est in potentia ad esse substantiale; vel objective, sicut terminus productionis est in potentia ut sit. Quod vero ex se est necesse esse formaliter, non est in potentia ad esse, sed semper est actu ens necesse esse: quia necesse esse et possibile esse proprie sumpta, opponuntur; quamvis possibile esse communiter sumptum, sequatur ad necesse esse. Proprie autem acceptum possibile esse, potest etiam non esse; quod autem necesse est esse, non potest non esse. Ergo quod habet esse ab alio, non est ex se necesse esse formaliter.
— Deinceps Henricus nititur ex verbis Philosophi et commentatoris sui prolixe probare, quod intentio fuit ipsius Philosophi, corpora cœlestia et intelligentias non habere suum esse a Deo nisi dependenter, non effective. Unde duodecimo Metaphysicæ Averroes narrat, dicens: Joannes Grammaticus magnam movit Peripateticis quæstionem, dicendo: Si omne corpus habet finitam potentiam, et cœlum est corpus, ergo finitam habet potentiam; et omne finitum est corruptibile, quum non possit durare in infinitum, ergo cœlum est corruptibile, etc. Denique, quod Philosophus dixit esse impossibile inveniri in substantiis substantiam ex se possibilem, et necessariam ex alio, fuit ex hoc quod posuit permanentiam substantiæ æternam non esse nisi ex se, ita quod nullo modo causative ex alio. Hinc posuit, impossibile esse aliquid fieri a Deo ex nihilo, aut factum tale perpetuo conservari in esse, sed D Deum omnino nihil agere circa res, nisi quod ex ordine quodam ac dependentia quadam ad ipsum, conservarentur in esse per ipsum. Verum in his opinio Avicennæ multo verior et veritati fidei fuit propinquior: quoniam omnia quæ sunt citra Deum, dixit profluxisse ab illo et ex se non esse. Dicit tamen Deum esse causam rerum ex necessitate naturæ suæ. Porro nec fides catholica, nec Avicenna, nec Plato, ponunt mundum incepisse post tempus præcedens: imo affirmant tempus incepisse simul cum mundo; sed fides et Plato, quod non cœpit ab æterno, Avicenna autem, quod ab æterno incepit.
Consequenter Henricus arguit contra eos qui dicunt quod absolute loquendo mundus potuit ab æterno creari a Deo, ita quod vere haberet esse ab ipso et tamen non nisi ordine naturæ esset posterior. Cujus oppositum tenet Henricus, qui in ista quæstione ponit multa quæ censentur valde ambigua et obscura: ut quod creaturæ quoad esse exsistentiæ non habent ideas in Deo, et quod Avicenna in rebus incorruptibilibus non distinxit inter rei essentiam et exsistentiam, et quod Plato dixit mundum non fuisse ab æterno.
Porro alia quæ principaliter intendit in hac quæstione defendere ac probare, videntur stare non posse, videlicet quod intentio Aristotelis fuit, substantias separatas et cœlestia corpora non habere suum esse et quod sunt, a Deo vere causative et creative, sed dependenter dumtaxat. Et in his Scotus rationabiliter contradicit Henrico, imo solennissimi doctores, Boetius, Hugo, Alexander, Thomas, Albertus, Bonaventura, et ceteri frequenter præallegati, concorditer dicunt et probant contrarium, atque declarant quod Aristotelis intentio fuit, universa quæ sunt citra Deum, ab ipso principiative fluxisse. Nec puto quod Aristoteles in primo de Cœlo et mundo intenderit quod Henricus sibi imponit, præsertim quum apertissime dicat ibidem: Ab hoc ente omnibus derivatum seu communicatum est esse et vivere, his quidem clarius, his autem obscurius. In Topicis quoque fatetur, quod problema de mundi æternitate sit problema neutrum, id est pro utraque parte probabile. In quibus utique verbis præsupponit quod mundus esse suum a Deo causaliter habeat. Et nisi hoc sensisset ac præsupposuisset ibidem, judicasset quæstionem de mundi æternitate pro parte affirmativa certam ac demonstrabilem esse. Nempe quod esse habet a se, certum est non solum ab æterno fuisse, sed etiam increatum consistere. In Metaphysica demum solidissime probat Philosophus, quod solus Deus est purus actus, et absolute simpliciterque perfectus et illimitatus, et quod in ceteris cunctis, etiam intelligentiis, est quædam admixtio actus et potentiæ. Ex quibus insolubiliter sequitur, quod nullum tale sit absolute perfectum aut perfectionaliter infinitum, sed solus Deus, ideoque cetera cuncta in infinitum ab ejus excellentia distent, et comparentur ad ipsum ut media ad finem, ut instrumenta ad artificem, et ut ministri ad principem: quod totum Commentator concedit. — Insuper, omnis intellectus bene dispositus abhorret ponere plura increata. Et si intelligentiæ essent increatæ, non posset assignari ratio ordinis inter eas, et cur una esset perfectior alia, neque causa dependentiæ earum a primo. Imo quod convenit rei ex se, hoc convenit ei perfecte; nec potest esse minoratum in eo, quum et species rerum in indivisibili consistant, prout hoc Thomas in Summa contra gentiles idonee probat. Si ergo quælibet intelligentia habet ex se et a se entitatem, bonitatem, veritatem, potestatem, sapientiam et virtutem, nihil horum erit imperfectum in ea, nec potentialitati admixtum; sicque unaquæque esset purus actus et verus Deus, seu ens absolute perfectum: quod certum est nunquam sensisse Philosophum, qui tanti fuit ingenii, ut S. Hieronymus in Regula sua testetur ipsum fuisse grande miraculum in tota rerum natura, et item quod ei infusum videtur quidquid naturaliter sciri potest. Non ergo in tantum desipuit, nec adeo hebes fuit. Rursus, agnovit quod ab eodem sit rei esse et bene esse, et quod ab eodem sit rei esse et permanentia in essendo. Si ergo intelligentiæ ex se ipsis haberent esse, non indigerent primo ente in bene essendo, neque in permanendo, nec etiam in causando, et ita nequaquam dependerent ab ipso: imo sicut a se ipsis haberent esse, ita et voluntatem ac libertatem, nec esset earum certa ad Deum concordia neque subjectio. — Et breviter, infinita, vana, absurda et irrationabilia, imo penitus stulta ac rudia mendacia, ex tali sequerentur opinione. Ideo non est putandum, quod excellentissimus et ingeniosissimus ille philosophus unquam sic sensit. Et hoc etiam commentator ejus Averroes in libro suo de Substantia orbis apertissime fassus est: Nunquam, inquiens, fuit Aristotelis intentio, quod cœlum esset a prima causa solum quantum ad conservationem seu motum, sed quantum ad suam substantiam, ita quod vere a primo productum est.
Denique Plato et ejus discipulus Proclus in Elementatione sua theologica, efficaciter probant, quod omnem multitudinem oporteat esse ab uno, atque quod tota universi pluralitas profluxit a summo Deo. Nec putandum quod in tam evidenti, plana et rationabili veritate Aristoteles a Platone dissensit. In eadem quoque Elementatione Proclus fatetur, quod totus mundus a primo ac summo intellectu substantiam suam et esse suum sortitus sit, et nihilo minus ab æterno exstiterit, ac indesinenter ab intellectu illo dependeat. Hinc Boetius in doctrina Aristotelis et Platonis exercitatissimus, protestatur quod secundum Aristotelem et Platonem mundus fuerit ab æterno, et tamen vere productus sit a Deo. Idcirco nec verum censetur (quod Henricus ait) Platonem sensisse quod mundus de novo incepit ex tempore, quamvis Plato in primo Timæi videatur sic loqui. Unde et Aristoteles quandoque plus arguit contra verba quam contra mentem magistri sui Platonis.
Præterea, quod Henricus refert doctrinam esse Philosophi quod permanentia rerum æterna non sit nisi ex ipsis, non videtur sic esse:16 quia et Albertus in commento suo super librum de Causis, veraciter recitat Aristotelem in epistola de Principio universi scripsisse, quod totius universi esse in nihil dilaberetur, nisi a primo principio incessanter conservaretur. Et hoc utique consonat dictis Philosophi in pluribus locis : ut quum secundo Primæ philosophiæ testatur, quod id quod est maxime ens et maxime verum, sit ceteris omnibus causa entitatis ac veritatis; duodecimo quoque Primæ philosophiæ, quod ab hoc ente dependeret cœlum et terra et tota universi natura.
Præterea, quod ait Henricus ipsum Avicennam non posuisse realem distinctionem inter esse essentiæ et esse exsistentiæ in rebus incorruptibilibus, non apparet :17 quum et S. Thomas, Ægidius, ac alii plures, testentur quod secundum Avicennam in omni ente citra Deum, esse et essentia realiter distinguantur.
Rursus, opinio illa Henrici, quod creaturæ absolute loquendo, utpote omni creaturæ, repugnet posse ab æterno creari, a multis et magnis reprobatur doctoribus. Probabilior quoque in hoc videtur positio Scoti vel Thomæ, quod creaturæ incorruptibiles et substantiæ separatæ possunt dici habere ex se necesse esse formaliter, quamvis a Deo id habeant effective causaliter : non tamen ob hoc quod causa prima dedit et conservet eis esse necessario aut ex necessitate naturæ, quoniam causa prima ita non fecit quidquam, sed omnia sponte ac libere fecit; sed ideo, quia hujusmodi creaturæ in sua natura non habent contrarium nec intrinsecum corruptionis principium. Verumtamen dissensio ista inter doctores catholicos videtur esse verbalis potius quam realis, quoniam ut apparet, in diverso modo loquendi consistit.
Guillelmus autem Parisiensis in libro suo de Trinitate, capitulo decimo et deinceps, pulchre ostendit qualiter Deus universa sponte ac libere condidit, et tamen invariabili voluntate. Videtur quoque ad hoc declinare, quod creabilis res non possit ab æterno esse creata. Sed hæc suis locis ponentur. De his hoc loco tantumdem sufficiat tetigisse, de quibus aptioribus locis plenius ac diligentius est tractandum.
Footnotes
Chapter 105 of 271