Quæstio 6
S Exto quæritur, An Deo conveniat ratio universalis, seu generis aut speciei, vel esse in aliquo prædicamento.
Videtur quod sic. Primo, quoniam prædicatur de pluribus et vere distinctis personis. — Secundo, quoniam ipse est maxime res per se subsistens, cujus comparatione creata substantia est velut accidens, utpote increato enti innitens ut fulciatur et conservetur in esse. Ergo potissime competit ei esse in genere ac prædicamento substantiæ. — Tertio, quoniam ens dividitur per ens finitum et infinitum, itemque per ens creatum et increatum, et rursus per ens perfectum et imperfectum. Quarum divisionum altera pars seu differentia competit Deo: ergo est species. Sicque ens videtur esse univocum ad Deum et creaturas. — Quarto, quoniam actualitati et simplicitati Dei non videtur ratio universalis et prædicamenti, seu generis aut speciei, derogare aut repugnare. In eadem namque natura fundatur ratio omnium horum secundum varias considerationes et proprietates ejusdem: sicut in natura humana est aliquid invenire, quo convenit cum omni substantia, aliquid quo cum omni convenit corpore, aliquid quo convenit cum omni animali, et aliquid quo certa differentia differt a ceteris. Quum ergo in Deo sit pelagus prorsus immensum universæ perfectionis, possunt in ipso hujusmodi considerationes fundari, et aliquid commune et minus commune ac magis commune constitui. — Quinto, quia ratio substantiæ univoce competit Deo et rebus creatis, videlicet quia est res per se subsistens. — Sexto, secundum Augustinum, Boetium et Anselmum, in Deo sunt duo prædicamenta, puta substantia atque ad aliquid.
Præterea Scotus sic arguit: Deus formaliter est ens. Ens autem dicit conceptum dictum de Deo in quid: qui conceptus non est proprius Deo, sed communis sibi ac creaturis. — Item, sapientia formaliter prædicatur de Deo, et secundum eamdem rationem convenit nobis. — Damascenus quoque primo libro: Divina (inquit) natura est species personarum; et iterum: Deus et homo speciem designant communem, hypostasis vero individuum demonstrat. — Amplius, quod Deus non concipiatur conceptu communi et analogico sibi et creaturis, sed univoco, sic quod ens, bonum, sapientia, de Deo et creaturis dicantur univoce, ostenditur primo sic: Omnis intellectus certus de uno conceptu et dubius de duobus, habet aliquem conceptum de quo certus est, alium ab utroque de quo dubius est; sed omnis intellectus viatoris habet conceptum certum de ente et bono, dubitando per accidens de bono Dei et bono creaturæ, atque de ente Dei et ente creaturæ. Philosophi enim qui certi fuerunt de Deo quod esset ens et bonum, dubitaverunt quid esset Deus. Nam quidam dixerunt quod esset lis aut amicitia; quidam, quod cœlum aut motor ipsius. Ergo ens et bonum secundum se important conceptum alium a conceptu boni et entis in Deo et creaturis. — Item, quilibet experitur in se ipso, quod potest concipere ens, non descendendo ad ens participatum vel imparticipatum. Et si descendatur ad utrumque conceptum, quæro an stet conceptus entis communis. Si sic, habetur propositum. Si autem indeterminate importat quasi unum conceptum, et quando fit descensus sunt duo conceptus, tunc impossibile esset probare aliquid esse univocum, ut hominem respectu Socratis et Platonis. Dicam enim quod homo importat duos conceptus, sed tibi videtur quod sit unus, quia conceptus illi sunt propinqui, sicut tu dicis de ente. — Præterea, si conceptus dictus de Deo et creatura sit analogicus et realiter duo conceptus, nihil cognoscemus de Deo, quia non possumus eum in vita ista cognoscere nisi per creaturas. — Insuper theologi videntur uti conceptu communi Deo et creaturæ, quia accipiunt metaphysicales conceptus, removendo id quod imperfectionis est in creaturis, et Deo attribuendo quod est perfectionis.
In contrarium est quod Magister in littera ex verbis Augustini inducit, removendo a Deo prædicamenta dialecticæ artis: et ad hoc rationes in solutione quæstionis ponentur.
Ad hæc Alexander respondet: In Deo non est ponendum universale, nec particulare vel singulare; habet tamen esse divinum de eis quod est perfectionis, et deest ei quod est imperfectionis. Universale enim est in multis, et dicitur de multis: quia non est totum quod sunt singularia, sicut homo non dicit totum quod est Socrates, quia non dicit quantitatem, qualitatem et operationem quæ sunt in Socrate. Sed quum dicitur, Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus, dicitur esse divinum in multis, sed non dicitur de multis. Quum enim dico, Deus, dico totum esse Patris totumque esse Filii. Dici ergo de multis, imperfectionis est in esse universali; sed esse in multis, convenit esse divino, quia hoc est virtutis et nobilitatis in universali. Similiter particulare vocatur quod est in uno solo, et hoc est imperfectionis; sed non dicitur de multis: quod est perfectionis, quoniam dicit totum esse rei. Hinc esse divinum non est tantum in una persona, nec tamen multipliciter in personis, sed permanet unum. Insuper aliquid dicitur particulare vel a materia, vel ab accidentibus, vel a forma signata. Quum ergo in Deo non sit materia, nec accidens, nec limitatio formæ, nullo horum modorum est in eo particulare. — Sciendum vero quod prædicamentum dupliciter dicitur, scilicet proprie et communiter. Proprie appellatur coordinatio prædicabilium quorum unum est sub alio. Et sic non est prædicamentum in divinis, quia non est superius et inferius, nec universale neque particulare. Communiter vero prædicamentum potest dici quidquid se habet per modum prædicamenti. Sicque prædicamentum est in divinis. Nam quædam ibi dicuntur per modum substantiæ, quædam per modum relationis. Item in summa Trinitate reperitur similitudo ad prædicamentum. In omni namque prædicamento est unum quod est (id est prædicatur) de alio, et nihil de ipso prædicatur univoce, ut generalissimum; et aliud de quo aliud, et ipsum de nullo; tertium quoque, quod est de alio, et aliud de ipso. Similiter in Trinitate est persona de qua alia, et ipsa de nulla, ut Pater; et quædam persona quæ de alia, et de qua nulla, ut Spiritus Sanctus; et etiam persona quæ de alia, et de qua alia, ut Filius. Et ita qualis est ordo naturæ, talis et in personarum trinitate. In coordinatione etiam prædicamenti est similis ordo [sed cum prioritate et posterioritate]. In Trinitate vero non est proprie prius et posterius, ut infra magis patebit. Hæc Alexander.
Hinc Thomas: Deus non est in genere substantiæ. Et hujus quadruplex ratio assignatur. Prima ponitur in littera, et est ex parte nominis substantiæ sumpta. Nomen quippe substantiæ imponitur a substando. Secunda sumitur ex ratione ejus quod est esse in genere. Omne namque hujusmodi addit aliquid supra genus: idcirco quod summe simplex est, non potest esse in genere. Tertia ratio subtilior, est Avicennæ: quoniam omne quod est in genere, habet quidditatem differentem ab esse, ut homo: humanitati enim ex hoc quod humanitas est, non debetur esse in actu. Nam cogitari seu apprehendi potest humanitas, et tamen ignorari an aliquis homo sit: quoniam commune quod prædicatur de his quæ sunt in genere, prædicat quidditatem, quum genus et species prædicentur in eo quod quid. Porro quidditati illi non debetur esse nisi per hoc quod suscepta est in hoc vel in illo: ideo quidditas generis vel speciei non communicatur omnibus secundum unum esse, sed solum secundum unam rationem communem. Unde constat quod esse suum non est quidditas ejus. In Deo autem esse est quidditas sua: aliter accideret quidditati, et esset ei acquisitum ab alio, nec haberet esse per suam essentiam. Ideo Deus non potest esse in genere aliquo. Quarta ratio est ex perfectione divini esse, quod colligit et comprehendit in se nobilitates et perfectiones omnium generum. Hinc ad nullum genus determinatur. Potest addi et ratio quinta, quoniam genus prædicatur univoce de contentis in se; de Deo autem et creaturis nil prædicatur univoce, sed analogice tantum. — Præterea, ea quæ in creaturis sunt, prædicantur de Deo per eminentiam quamdam, omni imperfectione exclusa. In quolibet vero novem prædicamentorum accidentis duo considerantur: videlicet propria ratio accidentis, et ratio propria illius generis, videlicet quantitatis aut qualitatis. Ratio autem accidentis imperfectionem includit: quoniam esse accidentis, est inesse ac dependere, compositionemque facere cum subjecto. Hinc secundum rationem accidentis, nil convenit Deo, nec prædicamenta illa prædicantur de Deo. Si vero consideremus propriam rationem cujuslibet generis accidentis, adhuc quodlibet eorum imperfectionem importat, præter ad aliquid. Nam quantitas dicit rationem mensuræ in comparatione ad subjectum, qualitas vero dispositionem, sicque de aliis. Ideo eadem ratione removentur a divina prædicatione [secundum rationem generis], qua removebantur secundum communem rationem accidentis. Si autem consideremus species generum horum, sic aliquæ secundum differentias suas completivas important aliquid perfectionis, ut scientia, virtus, etc.; ideo prædicantur de Deo secundum rationem speciei, non generis. Porro ad aliquid, secundum rationem generis sui non importat dependentiam ad subjectum, imo refertur ad aliud extra. Hinc etiam secundum rationem sui generis reperitur et est in divinis. Hinc remanent tantum duo modi prædicandi in divinis, videlicet secundum substantiam et secundum relationem. Non enim speciei contentæ in genere debetur certus et specialis modus prædicandi, sed generi. — Quod si objiciatur de prædicamento actionis, quod proprie conveniat Deo, qui dicitur primum agens et vere est generans: dicendum, quod in Deo non differt actio ab agente. Hæc Thomas in Scripto.
In prima vero parte Summæ, quæstione tertia, ait: Aliquid est in genere dupliciter. Primo, simpliciter ac proprie, ut species, quæ sub genere continentur. Secundo, reductive, ut principia et privationes: quemadmodum punctus et unitas reducuntur ad prædicamentum quantitatis tanquam principia; cæcitas vero et omnis privatio reducitur ad genus habitus sui. Neutro autem modo est Deus in genere. Quod enim esse non possit alicujus generis species, tripliciter potest ostendi. Primo, quoniam species constituitur ex genere et differentia; semperque id a quo sumitur differentia constituens speciem, habet se ad id unde sumitur genus sicut actus ad potentiam: quemadmodum rationale sumitur a natura intellectiva, animal a sensitiva, quæ se habet ad intellectivam sicut potentia ad actum. In Deo autem nihil est potentialitatis. Secundo, quia quum esse Dei sit ejus essentia, si Deus esset in aliquo genere, oporteret quod ens esset genus ipsius: genus namque significat essentiam rei, quum prædicetur in eo quod quid*. Philosophus vero tertio Metaphysicæ probat quod ens non potest esse genus alicujus. Omne siquidem genus habet differentias quæ non participant essentiam generis; sed nulla valet differentia inveniri quæ sit extra ens nec ejus naturam participet, quum ens sit de omnium intellectu. Non est ergo Deus in genere. Tertio, quoniam omnia quæ sunt in genere uno, communicant in essentia generis, quod prædicatur de eis* in eo quod quid*, et differunt secundum esse. Non enim est idem esse hominis et esse equi; nec esse hominis hujus et esse hominis illius. Sicque oportet ut eorum quæ sunt in genere differat esse et quidditas, quæ in Deo sunt idem. Idcirco non habet genus, nec differentiam, nec definitionem, quia definitio ex genere ac differentia constat; nec ejus est demonstratio nisi per effectum: demonstrationis etenim medium nere. Quod enim esse non possit alicujus generis species, tripliciter potest ostendi. Primo, quoniam species constituitur ex genere et differentia; semperque id a quo sumitur differentia constituens speciem, habet se ad id unde sumitur genus sicut actus ad potentiam: quemadmodum rationale sumitur a natura intellectiva, animal a sensitiva, quæ se habet ad intellectivam sicut potentia ad actum. In Deo autem nihil est potentialitatis. Secundo, quia quum esse Dei sit ejus essentia, si*
C Deus esset in aliquo genere, oporteret quod ens esset genus ipsius: genus namque significat essentiam rei, quum prædicetur in eo quod quid. Philosophus vero tertio Metaphysicæ probat quod ens non potest esse genus alicujus. Omne siquidem genus habet differentias quæ non participant essentiam generis; sed nulla valet differentia inveniri quæ sit extra ens nec ejus naturam participet, quum ens sit de omnium intellectu. Non est ergo Deus in genere. Tertio, quoniam omnia quæ sunt in genere uno, communicant in essentia generis, quod prædicatur de eis in eo quod quid, et differunt secundum esse. Non enim est idem esse hominis et esse equi; nec esse hominis hujus et esse hominis illius. Sicque oportet ut eorum quæ sunt in genere differat esse et quidditas, quæ in Deo sunt idem. Idcirco non habet genus, nec differentiam, nec definitionem, quia definitio ex genere ac differentia constat; nec ejus est demonstratio nisi per effectum: demonstrationis etenim medium est definitio. At vero quod Deus non sit in genere per reductionem, hinc patet, quod principium quod reducitur in aliquod genus, non se extendit ultra genus illud: sicut punctum non est principium nisi quantitatis continuæ, et unitas quantitatis discretæ. Deus autem est principium totius esse: non ergo continetur in aliquo genere sicut principium. — Si autem objiciatur quod Deus est mensura omnium substantiarum, ergo est in genere substantiæ: respondendum, quod mensura proportionata, est in eodem genere cum mensuratis per eam; Deus autem est superexcedens rerum mensura. Hæc Thomas in Summa.
In Summa quoque contra gentiles, primo libro, capitulo vicesimo quarto, multipliciter probat quod esse divinum non potest designari per additionem alicujus differentiæ substantialis: alias divinum esse non esset in actu nisi illo superaddito exsistente ac aliquo superveniente, et ita non esset per se necesse esse; haberet se quoque esse Dei ad differentiam illam sicut potentia ad actum. Unde sequenti ibidem capitulo multa inducit motiva ad hoc quod Deus non sit in aliquo genere.
Concordat Petrus. Item Richardus, de cujus dictis in solutionibus argumentorum tangetur.
Bonaventura quoque consonans præinductis: Deo, inquit, non convenit esse in aliquo genere determinato, quoniam omne tale habet esse limitatum, arctatum, compositum. Nec convenit Deo in pluribus esse generibus: quia hoc esset vel propter naturarum diversitatem, aut propter proprietatum multiformitatem, aut propter generalitatem, ut transcendentia. Quum ergo Deus sit summe simplex et purum esse, se ipso distinctum ab omnibus, nullo horum modorum in pluribus consistit generibus. Hæc Bonaventura.
Idem affirmat Albertus, qui præ ceteris expositioni textus intentus, verba Augustini allegata in littera prolixe et bene exponit. Ait equidem Augustinus quinto de Trinitate: Intelligamus quantum possumus Deum sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ præsidentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla sui mutatione mutabilia facientem nihilque patientem. Quisquis Deum sic cogitat, etsi nondum invenire potest quid sit, pie caveat de illo quidquam sentire quod non sit. — Quocirca scribit Albertus: Novem generalissima accidentis duo habent in se, scilicet, quod accidentia sunt, et differentiam seu aliquid per modum differentiæ qua ab invicem distinguuntur. Quod enim quantitas est quantitas, non habet ab eo quod est accidens, sed ab eo quod est dimensio vel mensura substantiæ intus vel extra; similiter quod qualitas est qualitas, non habet ab eo quod est accidens, sed ex hoc quod est dispositio substantiæ naturalis sive adveniens intus vel extra. Ab eo autem quod accidentia sunt, omnia ordinem ad substantiam dicunt: et sic quoad id quod ratione generis convenit eis, puta inesse, removentur a divinis, quum hoc sit imperfectionis. Pro cujus intellectu notandum quod ait Boetius: Prædicamentorum quædam prædicant aliquid inesse ei de quo prædicantur; quædam autem extrinsecus adsistunt; quædam vero prædicant esse aliquo modo se habere ad illud quod extrinsecus adjacet, ut locus et tempus. Unde qualitas, quantitas, agere, pati, situs et habitus, aliquid prædicant inesse; sed relatio, extrinsecus adsistere, ut dextrum et sinistrum. Potest namque idem esse dextrum et sinistrum sine sua mutatione. Quando autem et ubi, prædicant illud quod ex adjacentia exterius mensurantis relinquitur. Illa ergo quæ prædicant inesse, removentur (ut dictum est) a divinis; sed gratia differentiæ prædicantur, dum differentia illa dicit actum aut ordinem ad finem, non ad subjectum: sicque in specie prædicantur de Deo, præsertim si species illa constituitur differentia dignitatis, ut bonus, sapiens, justus.
Illa vero quæ extrinsecus adsistentia ad alterum sunt, gratia ejus quod est in eis accidentis natura non prædicantur, sed mutantur in substantiam in divinis. Verum ratione ejus quod generalissimo addunt, non dicunt ordinem ad substantiam: ideo in divinis manent secundum propriam rationem. Nonnulla vero et imperfecta sunt ratione generis accidentis, et etiam ratione ejus quod addunt: ut situs, qui est corporalium rerum; et pati, quod est imperfecti; et habitus, qui corporeorum est entium. Ideo simpliciter removentur, nisi per translationem conveniant Deo. Verumtamen advertendum quod relatio habet duo in se, utpote, quod est proprietas: et ita convenit ei inesse soli personæ, et non solum adsistere; imo sic est constitutiva personæ, et naturam accidentis amittit, quia nil superaddit essentiæ. Habet quoque in se quod est ad alterum cui opponitur relative, et ex hoc habet extra determinari: sicque intelligendum est quod Boetius ait relationem adsistere. Hæc Albertus.
Qui etiam circa verba S. Hilarii scribit. Ait quippe septimo de Trinitate Hilarius: Non ex compositis Deus subsistit, qui vita est; neque qui virtus est, ex infirmis continetur; nec qui lux est, ex obscuris coaptatur; neque qui spiritus est, ex disparibus est formatus. — Circa hæc scribit Albertus: Prima compositio rerum est ex quod est et quo est: quæ est angeli et animæ rationalis; corporisque cœlestis, secundum eos qui non ponunt in cœlo materiam. Secunda compositio est primorum quæ sunt ex materia et forma: ut materiæ primæ ad elementum. Tertia compositio est ex cœlestis influentia corporis super inferiora, eo quod omnis mixtio et generatio inferiorum ad motum cœli reducitur sicut ad causam. Corpus autem cœleste movet per influentiam lucis super obscurum præcipue duorum elementorum, quæ sunt terra et aqua. Illa namque magis abundant in mixtorum corporibus: siccum enim terrestre terminativum est humidi aquei, et humidum aqueum continuativum est sicci; sicque fit mixtio movente superiorum corporum lumine per præsentiam vel adspectum, seu applicationem quamdam ad stellam respicientem conjunctionem vel oppositionem, aut alias proprietates quæ in scientia de stellis sunt determinatæ. Ad hanc commixtionem sequitur compositio complexionatorum et organicorum ad spiritualem naturam, quæ anima est: et ista compositio quarta est. Primæ compositioni opponitur seu repugnat vita in toto, id est vita pura. Id enim in quo est quod et quo, non vivit secundum se totum, nec est vita pura ipsumque vivere. Secundæ compositioni repugnat virtus perfecta, propter defectum privationis. Tertiæ opponitur lux in toto, id est lux pura, propter opacum elementorum. Quartæ opponitur esse spiritum in toto, id est totaliter spiritum esse, propter disparitatem grossi terrenique corporis ad spiritualem naturam animæ quæ corpori tali unitur. Hæc ille.
Denique de hac materia, cur scilicet Deus nec genus nec species sit, neque in genere neque in specie, scribit Udalricus satis fundamentaliter juxta Peripateticorum doctrinam, in Summa sua, tertio libro, septimo et octavo capitulis: Universale, inquiens, videtur maxime obsistere æqualitati personarum in Deo. Ideo ejus naturam plenius notificabimus. Universale proprie sumptum duobus constituitur, utpote: natura cui accidit universalitas seu generalitas; et respectu ad multa, qui complet rationem universalis. Quum autem respectus ille non conveniat naturæ nisi ut est secundum rationem separata et communicabilis, tria tamen sunt consideranda in ipsa natura. Nam in quantum est separata, sic est unum extra multa, puta particularia: sic enim in solo est intellectu. In quantum vero habet respectum ad multa quorum ipsa est esse substantiale, sic ipsa est unum in multis, in quibus diversificatur. Et tertio, in quantum ipsa ita non sumitur ut substantia secundum se ens, id est essentia divisa contra materiam atque compositum, sed sumitur ut totum esse substantiale, quod oportet in concreto significari cum implicatione ejus cujus est illud esse, sic prædicabilis est de toto, et est unum de multis. Porro, si universale sumatur secundum actum, videlicet prout actualiter est unum communicatum multis et prædicatum de eis, sic est solum in intellectu, videlicet quoad intentionem universalitatis. Propter quod Peripatetici communiter, et Avicenna, Algazel, Averroes, pluresque alii, dicunt universale non esse nisi in intellectu: quoniam forma secundum quod est in rebus, divisa est per esse, non una. Universale autem est simplex forma et una, a materia et ejus appendiciis separata; et hoc ei non confert nisi abstrahens intellectus. Hinc ait et Damascenus, quod in talibus consideratur commune ratione, non re. — Hæc et alia multa scribit Udalricus de universali in generali.
Præterea de natura generis subdit: Genus propriissime dicitur quod in definitione est primum et prædicatur in quid. Cui Philosophus primo attribuit quod est subjectum: quia in quantum genus accipitur ut consistens in se et in substantialibus suis, non indiget differentia ad esse suum in quantum genus. Aliter enim omne genus, etiam generalissimum, indigeret differentia ad esse suum, et recipereatur differentia in ejus definitione: quod falsum est, quoniam genus generalissimum definitionem non habet. Hinc genus non habet differentiam proprie dictam suum esse constituentem: vel si habet, non est simpliciter genus, sed genus subalternum, quod est etiam species; sicque in quantum species, constituitur differentia. Ad cujus intellectum advertendum, quod quum Philosophus dicat quod potentia et actus sunt principia generum, patet quod potentia simplex non est genus, sed potentia contracta per actum: qui actus est differentia. Et si differentia illa fuerit intranea enti, ita quod ei nil superaddit, sed addit vel solam rationem negationis, vel aliquid quod diminuit de ratione entis, et ex hoc quod est intra ens, non coarctat. Unde constitutum ex tali actu et potentia, est generalissimum. Tales autem differentiæ habent similitudinem differentiarum verarum, sed non sunt differentiæ veræ. Si vero differentia sit extra genus, quæ realiter addit supra potentiam generis, per hoc coarctat in partem. — Secundo, Philosophus attribuit generi quod est materia seu materiæ simile. Nam sicut in materia ponitur formarum inchoatio, sic in genere sunt differentiæ potentialiter; et ab eo quod se habet per modum potentiæ, sumitur ratio generis, ut in homine ab eo quod est esse corpus animatum sensibile. Differentia autem est essentialis qualitas generis: ideo prædicatur in quale. Species vero utrumque complectitur: idcirco est quale quid. Genus autem proprie dicit esse quid: quoniam est subjectum cui accidit esse determinatum vel non determinatum ad actum per differentias suas, quæ reducunt potentiam ejus ad actum qui est esse specificum. Hinc certum est quod Deo qui est purus et simplicissimus actus, non competit esse genus, nec esse in genere; nec esse ejus determinatur aut contrahitur ad certum gradum perfectionis per differentiam, quum sit ens illimitatum, simpliciter universaliterque perfectum. Ideo non est species nec individuum speciei, sed extra et supra omne genus ac ordinem rerum per eminentiam infinitam. Hæc in sententia Udalricus. — Et ista est doctrina Avicennæ et Algazelis aliorumque antiquorum: imo Augustini in textu, Boetii, Damasceni, Anselmi. Et qui aliter utuntur nominibus generis, speciei et differentiæ, ponendo ea in Deo, abusive loquuntur, et prorsus improprie et indocte.
His consonant scripta Ægidii hic dicentis: Si volumus scire an Deus sit in genere, oportet nos intueri an ea quæ sunt de generis ratione, conveniant ei. Itaque genus comparatur ad speciem tanquam ad contentum sub se, quum nihil sit in genere quod non est in aliqua specierum, ut in libro dicitur Topicorum. Comparatur autem ad speciem tripliciter. Primo, quia respectu speciei habet rationem totius universalis, quoniam prædicatur de specie. Secundo habet rationem potentialitatis, quum species definiatur per genus et differentiam, tanquam per potentiam atque actum. Tertio habet rationem continentis: nam virtualiter in se continet species, quæ uniuntur et colliguntur in eo tanquam in toto universali, quemadmodum membra in toto composito, et diversæ potentiæ in toto potestativo. Hinc secundo Metaphysicæ asserit Commentator, quod distinctio est inter genus et materiam, quia materia dicit potentiam puram, genus autem formam mediam inter actum et potentiam. Conformiter, genus ad differentiam comparatur tripliciter: quia respectu differentiæ dicit totum, quum differentia cadat a latere, genus autem secundum rectam lineam ordinetur; habet quoque respectu differentiæ rationem potentialitatis, quia differentia superaddita generi contrahit ipsum et constituit speciem; habet etiam rationem continentis, quum genus sit communius differentia. — Ad hoc ergo quod aliquid sit in genere, tria requiruntur. Primum, quod sit finitæ perfectionis. Nempe quum genus dicat quid medium inter actum et potentiam, et actus in potentia receptus contrahatur ad perfectionem determinatam, constat quod id non sit in genere cui competit perfectio infinita. Amplius, ex eo quod genus dicit totum, quæ totalitas quamvis sit secundum rationem, attamen quia his partibus rationis correspondent partes rei, nec proprie partes hujusmodi sumerentur nisi natura a qua sumuntur genus et differentia, aliquo modo partes haberet: ideo Deus, qui simplicissimam habet naturam, nullo modo est in genere. Simili modo, quia genus potentialitatem includit, Deus, qui purus est actus, in genere non est. Unde nec species est, nec individuum speciei. — Denique quatuor sunt gradus substantiarum. Nam quædam per se non habent esse, sed sunt in quantum dant esse: ut substantiales partes compositi. Aliæ per se habent esse, tamen habent aliquid in se quod non principaliter facit ad esse: sicut composita, in quibus habetur materia. Aliæ per se habent esse, et nihil est in earum natura quod non principaliter facit ad esse, ut intelligentiæ. Quædam vero est substantia quæ non solum per se habet esse, sed etiam est suum esse, ut Deus. — Postremo hæc tria propter quæ ostensum est Deum non esse in genere, Deo competere divinus et sanctus Dionysius innuit quinto capitulo de Divinis nominibus, dicens primam causam secundum omnem intentionem supersubstantialiter esse. Ex quo habetur quod in eo non est essentia differens aut distans ab esse, nec potentialitas in natura. Et subdit ibidem: Etenim non hoc quidem est, hoc autem non est; nec alicubi quidem est, alicubi autem non est. In quo innuitur non habere naturam compositam, quæ per conditiones materiæ determinatur ad aliquem locum. Et addit: Sed omnia est, ut omnium causa, omnia principia comprehendens et præhabens. Unde concluditur, quod non est materia neque forma, nec ad aliquod genus terminatum. Hæc Ægidius.
Circa hæc scribit Scotus: Hic sunt duæ opiniones extremæ: una negativa, quæ dicit quod cum simplicitate Dei non stat quod sit aliquis conceptus communis univocus Deo et creaturis. Alia tenet omnino oppositum, et ait quod etiam Deus sit in genere. Teneo autem opinionem mediam, scilicet quod cum simplicitate Dei stet quod aliquis sit conceptus communis Deo ac creaturis, non tamen ut genus. Prima pars probata est. Secundam probo auctoritate Augustini, septimo de Trinitate dicentis: Manifestum est Deum abusive dici substantiam, quia substantia dicitur a substando, eo quod accidentibus substet: quod Deo non convenit. Non intendit autem Augustinus quod ratio substantiæ sit substare accidentibus, sed ut substantia est genus : quia præmisit ibi quod absurdum est ut substantia relative dicatur. Sed substantia ut est genus, est limitata; omnis autem substantia limitata capax est accidentis : ergo quæcumque substantia est in genere, potest substare alicui accidenti*. Idem probat et tenet Avicenna.1 Et probatur sic : Primo, ex ratione infinitatis. Conceptus habens indifferentiam ad aliqua ad quæ non potest conceptus generis esse indifferens, non potest esse conceptus generis. Sed quidquid communiter dicitur de Deo et creaturis, est indifferens ad finitum et infinitum. Nullum vero genus potest ad finitum et infinitum esse indifferens : genus enim accipitur ab aliqua realitate quæ secundum se potentialis est ad realitatem a qua differentia sumitur. In Deo autem, quum sit infinitus formaliter, nihil est potentiale. Secundo arguo ex ratione ejus quod est necesse esse ; et est argumentum Avicennæ octavo Metaphysicæ suæ. Si necesse esse habet genus, ergo intentio generis vel erit ex se necesse esse, vel non. Si primo modo, tunc non cessabit quousque sit ibi differentia, ita quod genus differentiam tunc includet, quoniam sine illa non est in ultimo suo actu, sed necesse esse est in ultimo actu suo. Si autem genus includat differentiam, non est genus. Si autem detur secundum membrum, sequitur quod necesse esse erit constitutum ex eo quod non est necesse esse. Hinc dico quod ens prius dividitur in infinitum et finitum, quam in decem genera : quoniam alterum horum, videlicet ens finitum, est commune ad decem prædicamenta. Ergo quæcumque conveniunt enti ut indifferens est ad finitum et infinitum, vel ut proprium est enti infinito, conveniunt sibi non ut determinatur ad genus, sed ut est prius, et per consequens ut est transcendens et extra omne genus. Quæcumque autem sunt communia Deo et creaturæ, sunt talia : in quantum enim conveniunt Deo, sunt infinita; in quantum creaturæ, finita. Ergo illa per prius conveniunt enti quam dividatur in decem genera : idcirco esse tale, transcendens est. — Sed quæritur quomodo sapientia ponatur transcendens, quum non conveniat omnibus entibus, transcendentia vero videantur omnibus esse communia. Respondetur quod sicut de ratione generis generalissimi non est habere species sub se, sed non habere superveniens genus (sicut* quando*, quia non habet superveniens genus, est generalissimum, quamvis paucas aut nullas habeat species); ita transcendens est, quod nullum habet genus sub quo contineatur, sed quod ipsum sit commune ad multa inferiora, hoc accidit ei. Hæc Scotus.*
Cujus ultimo dicto objici potest, quod de ratione generis est prædicari de multis differentibus specie; quumque genus a generalitate impositum sit, ratio generis generi generalissimo potissime convenire videtur. — Demum, quod ait ens univoce prædicari de Deo et creaturis, doctrinæ et rationibus omnium præallegatorum solennium veterumque doctorum contrariatur. Imo quum Deus æternus et gloriosus in infinitum magis excedat omnem creatam essentiam et omne esse creatum ac modum essendi ejusdem, in omni dignitate, superessentialitate et incomprehensibilitate, quam quæcumque creata substantia accidens, aut unum accidens aliud : si ens prædicaretur univoce de Deo et creatura, multo plus ens finitum prædicaretur univoce de decem prædicamentis, ipsumque accidens de novem suis generibus, et videretur ens finitum esse genus ad decem generalissima : quo dato, illa non essent generalissima. Amplius argui potest, quia si ens de Deo et creaturis univoce dicitur et in quid, erit genus ad ea, eritque Deus in genere : quo dato, opinio illa implicare videbitur.
Præterea scribit Scotus : Aliqui probant Deum non esse in genere, quoniam continet in se perfectiones omnium generum. habet superveniens genus, est generalissimum, quamvis paucas aut nullas habeat species); ita transcendens est, quod nullum habet genus sub quo contineatur, sed quod ipsum sit commune ad multa inferiora, hoc accidit ei. Hæc Scotus. prædicari de Deo et creaturis, doctrinæ et rationibus omnium præallegatorum solennium veterumque doctorum contrariatur. Imo quum Deus æternus et gloriosus in infinitum magis excedat omnem creatam essentiam et omne esse creatum ac modum essendi ejusdem, in omni dignitate, superessentialitate et incomprehensibilitate, quam quæcumque creata substantia accidens, aut unum accidens aliud : si ens prædicaretur univoce de Deo et creatura, multo plus ens finitum prædicaretur univoce de decem prædicamentis, ipsumque accidens de novem suis generibus, et videretur ens finitum esse genus ad decem generalissima : quo dato, illa non essent generalissima. Amplius argui potest, quia si ens de Deo et creaturis univoce dicitur et in quid, erit genus ad ea, eritque Deus in genere : quo dato, opinio illa implicare videbitur. ipsumque accidens de novem suis generibus, et videretur ens finitum esse genus ad decem generalissima : quo dato, illa non essent generalissima. Amplius argui potest, quia si ens de Deo et creaturis univoce dicitur et in quid, erit genus ad ea, eritque Deus in genere : quo dato, opinio illa implicare videbitur.
Sed argumentum non valet, quia continens aliquid, continet illud per modum sui, etc. Ad quod dico, quod argumentum illud a præfatis doctoribus introductum, exstat idoneum. Et quamvis Deus incomprehensibilis et excelsus contineat in se omnium rerum ac generum perfectiones secundum suum proprium modum, tamen continet eas vere plene, actualiter, illimitate, imo in infinitum excellentius quam sint aut esse queant in rebus creatis; et taliter nullum creatum continet continereve potest universorum generum perfectiones.
Ait etiam circa hæc Scotus: Si Deus sola individua substantiarum causaret, illa (puta creata substantia) haberet virtualiter in se unde causaret accidentia omnia. Cui assertioni objicitur, quod nula creata substantia habet in se virtutem causandi supernaturales habitus gratiæ et theologicarum virtutum atque donorum.
Reprehendit insuper Scotus dictum Henrici, qui ait species generabilium et corruptibilium non corrumpi per se, sed per accidens, utpote per hoc quod individua in quibus sunt, corrumpuntur. Quæ reprehensio non censetur idonea, quum dictum illud communi assertioni philosophorum et theologorum concordet; et item, quia ut ait Philosophus, esse, agere, pati, generari, corrumpi, directe convenit suppositis, et ex consequenti seu per accidens aut ratione suppositorum, naturis specificis.
Durandus quoque fatetur Deum non esse in genere. Reprobat tamen argumentum supra inductum, quo id ita probatum est, quia in Deo quum purus sit actus, non potest fundari conceptus seu ratio potentialitatis, a qua sumitur genus. Itaque scribit: Iste modus probandi non videtur verus, quoniam sicut de Deo concipimus quod est bonus et sapiens, et hæc in Deo differunt ratione; ita concipimus de Deo quod est substantia, et quod est intellectualis: et primus ille conceptus est indeterminatus respectu secundi, et aliquo modo determinatur per ipsum, quemadmodum potentia per actum.
Sed ista objectio est invalida, atque ex dictis Ægidii plene soluta. Genus etenim sumitur ab aliquo quod ex sua natura aliquid habet potentialitatis, et non solum secundum modum apprehensionis humanæ. Substantia quoque prout convenit Deo, non nisi puram et perfectam notat essentiam; nec in supersimplicissima et actualissima Deitate est quidpiam ex sua natura contrahibile, determinabile, potentiale. Et quamvis Durandus prætactum reprobet argumentum, tamen in argumento suo quo illud corrigit, fatetur quod argumentum illud prætendit. Sic etenim arguit: Minus est in genere quod est illimitatum re et ratione, quam quod est limitatum re, quamvis non ratione. Sed Deus est illimitatus re et ratione; ens autem creatum in sua communitate acceptum, est limitatum ad minus re, et ut aliqui dicunt, etiam ratione: et tamen ipsum non est in genere: ergo a fortiori nec Deus. Et causa est, quoniam genus includit limitationem, ita quod perfectio contenta in uno genere non convenit rei alterius generis sine novæ rei additione.
Similiter Scotus reprobando argumentum quo ita arguitur, Deus continet in se perfectionem omnium generum, ergo non est in genere, paulo post incidit et affirmat quod reprobavit. Siquidem dicit Deum non esse in genere ratione suæ absolutæ infinitatis: et tamen hoc nihil aliud est dicere nisi quod Deus non est in genere quia continet in se omnium generum et omnium rerum perfectionem omnimode. — Quocirca pensandum, quia (ut in Quodlibetis suis frequenter atque in Summa sua testatur Henricus) quamvis aliqua essentia citra summum Deum esset infinitæ perfectionis in certo genere aut gradu vel specie, puta in sapientia aut virtute, non tamen esset absolute perfecta, neque simpliciter infinita: imo adhuc esset in genere, et haberet quo excederetur et limitaretur. Idem in hac quæstione Scotus fatetur.
Sed et Guillelmus Parisiensis in libro suo de Trinitate evidenter testatur et probat Deum non esse in genere, nec aliquid prædicari de ipso et creaturis univoce, sed analogice tantum. — Idem tenet Antisiodorensis. Qui tamen in Summa sua, libro primo, quæstione qua quærit, utrum persona dicatur univoce de personis increatis et creatis, ponit varios modos univocationis, prout suo loco poterit tangi.
Postremo constat ex habitis, quam inconveniens et absurda sit quorumdam opinio, dicentium quod ens non solum univoce de Deo et creaturis dicatur, sed item quod Deus sit in prædicamento ac genere, in tantum ut quidam dixisse legatur, quod Deus seu divina essentia in quantum quidditas, non est dignior quam quidditas asini : quod auribus vere religiosis detestabiliter sonat, et honorificentiæ superdignissimi Dei contrariatur, de quo cum omni reverentia et timore loqui debemus, quemadmodum Alexander in suis observat ac loquitur libris, in tantum ut beatissimus Dionysius et Damascenus affirment, non esse audendum aliquid de superessentiali dicere Deitate præter ea quæ Scripturis traduntur. Itaque dico quod divina essentia in quantum quidditas, secundum quod quidditas convenit ei, non solum quidditate asini, sed etiam quidditate excellentissimi angeli, in infinitum præstantior est. Nec in hoc simile est de Deo et creaturis. Nam quamvis homo in quantum substantia sensitiva non dicatur perfectior equo, sed in quantum rationalis, quia videlicet animal de homine et equo prædicatur univoce; de Deo tamen majestatis et excellentiæ penitus infinitæ loqui sic nefas est.
Ad primum igitur respondendum, quod quamvis Deus prædicetur de pluribus suppositis seu personis, illa tamen supposita non sunt plura, absolute loquendo, nec multa; nec multiplicatur in eis natura : imo nec absolute, sed relative dicuntur. Ideo Deo non competit ratio universalis, nec descriptio generis seu speciei; nec prædicatio illa esset proprie in quid. — Ad secundum, quod res non convenit univoce Deo et creaturis; nec proprie Deus appellatur substantia, quum substantia a substando dicatur : imo cum infinita excellentia et superessentiali illimitataque perfectione convenit ei per se esse; creaturis vero, cum aliquantula participatione subsistentiæ Dei. — Ad tertium, quod illæ et similes entis divisiones non dantur per univocationem, sed analogiam, et una pars per supereminentiam convenit Deo. — Ad quartum responsum est. Attamen instantia illa convincit quod aliquid simile rationi universalis et generis ac speciei Deo conveniat, et quod quantum ad id quod perfectionis est, conveniant Creatori; non autem simpliciter, sicut ex verbis patuit Alexandri et aliorum. Et quantum ad id, Damascenus et alii quidam authentici et antiqui usi sunt nomine speciei aut generis in divinis. Per quod patet solutio auctoritatum ex illis allegatarum. — Ad quintum jam patet responsio, quia substantiæ ratio non competit Deo et creatis univoce. Unde gloriosus Dionysius Deum toties supersubstantialem et superessentialem appellat*, et quod verius dicatur non esse substantia quam substantia, prout ultimo Mysticæ theologiæ capitulo protestatur.2 — Ad sextum, quod in Deo sunt duo prædicamenta quantum ad modum prædicandi, non quantum ad veram et propriam rationem aut proprietatem prædicamenti : quædam enim dicuntur de Deo absolute et essentialiter, quædam relative.*
Ad septimum et ad alia Scoti objecta dicendum, quod Deus formalius est superens quam ens, et quod generalis ille conceptus entis communissime sumpti, non convenit Deo et creatis univoce, sed analogice tantum. Nec aliud instantiæ illæ concludunt. Estque tenendum, quod conceptus seu ratio illa entis, sit unus unitate quadam analogica et communi, ac permanet in sua communitate quousque descendatur. Quumque descenditur ad increatum et creatum, seu infinitum et finitum, diversificatur in eis, et unicuique competit suus conceptus seu propria ratio. Nec est inconveniens quod aliquis habeat verum conceptum de aliquo communi, et tamen ignoret qualiter ratio seu conceptus hujusmodi conveniat contentis sub illo seu minus communibus. Nec rursus sequitur ex his, quod ex creaturis nil vere cognoscamus de Creatore : quia ut patuit, ens et alia multa non prorsus æquivoce, sed analogice competunt Deo et creaturis, quoniam res creatæ vere participant, imitantur ac repræsentant perfectiones et attributa supergloriosissimi Creatoris. — Postremo dicendum, quod theologi utuntur conceptibus quibusdam communibus Deo et creaturis, accipiendo metaphysicales conceptus, et removendo ab eis quod imperfectionis est, atque quod perfectionis est adscribendo Creatori, non univoce, sed per eminentiam incomparabilem et quamdam analogiam qua aliquid per prius dicitur de uno, et per posterius de aliis.
Footnotes
Chapter 107 of 271