Quæstio 1
Hic quæritur primo, An Deo vere ac proprie competat unitas.
Videtur quod non. Primo, quoniam S. Dionysius in libro de Divinis nominibus protestatur, quod Deus est ante omne unum, et ante omnem unitatem ac multitudinem, et ante omnem diversitatem ac ordinem: ergo non convenit ei esse unum aut unitatem. — Secundo, quoniam unum aliquid superaddit enti, alioqui non distingueretur ab eo: in simplicissimo autem Deo non est additio. — Tertio, unitas est principium numeri, secundum Philosophum; atque ut addit Boetius, unitas est potentia omnis numerus: idcirco est reductive in genere quantitatis, sicut et punctus. Deo autem non convenit quantitas: ergo nec numerus. — Quarto, unum dicitur indivisum in se, et divisum ab aliis: unde videtur quod omne unum sit in se terminatum. Deus autem in se interminatus est: non ergo est unus.
In contrarium sunt ratio naturalis et Scripturæ auctoritas, quum naturalis ratio (ut patuit) demonstret quod unus sit verus Deus.
A Ad hoc Alexander respondet: Inter omnes unitates quæ possunt esse aut intelligi, summa et maxima est unitas Dei; nec ei repugnat pluralitas personarum aut notionum. Et quod dicitur, quod major est unitas sine pluralitate quam cum pluralitate, dicendum quod hoc verum est in rebus creatis, non in divinis: imo sicut unitatem summæ potentiæ magis declarat multitudo creaturarum atque effectuum, quam unitas; ita pluralitas personarum amplius manifestat unitatem divinæ essentiæ, quam unitas personæ aut notionis. Unde secundum Augustinum, sicut verbum declarat id quod habetur in animo, sic pluralitas personarum virtutem ac unitatem divinæ pandit essentiæ. Itaque in hoc unitas ac simplicitas universalis essentiæ ab unitate divinæ essentiæ deficit, quod quamvis utraque communicata sit pluribus, universalis tamen essentia multiplicatur ac numeratur in his quibus communicatur, divina vero essentia permanet numero una et eadem in personis.
C Denique, quidquid est in divinis, ad unitatem reducitur ac refertur. Nam Patrem generare, nil aliud est quam Patrem esse Patrem; et Patrem esse Patrem, nil aliud est quam Patrem esse; et Patrem esse, non aliud est quam divina essentia. Idem dicendum de Filio ac Spiritu Sancto. Sicque omnia ista et omnes relationes ac notiones ad unitatem reducuntur essentiæ, atque ut divinus Dionysius loquitur, generationis fecunditas declarat essentiæ unitatem.1 —
D Hinc ad Eugenium libro quinto scribit Bernardus: Inter omnia quæ recte unum dicuntur, arcem tenet unitas Trinitatis. Nempe in omnibus in quibus communicat creatura cum Creatore, Creator creaturam excedit in infinitum: ideo sicut in bonitate, potestate et sapientia, ita in unitate et simplicitate Creator eminet omnibus incomparabiliter et penitus infinite. Hæc Alexander.
De hac materia dicta sunt multa supra in secunda et tertia distinctione, ubi de distinctione attributorum et personarum tractatum est. Ubi etiam ex dictis Henrici allegatum est et monstratum, quod omnia quæ in Deo sunt seu in divinis, sunt purissima ac simplicissima singularitas, quamvis nomen singularis juxta præhabita non dicatur proprie in divinis.2 Unde ut Alexander copiose declarat, unitas Dei non compatitur secum pluralitatem naturalum nec principiorum, sed personarum et idearum ac attributorum, imo et notio num et relationum: quæ ita a se invicem realiter distinguuntur, quod tamen in essentia unum et idem sunt.
Consonat Thomas: Deus, inquiens, vere ac propriissime unus est: quia secundum quod aliquid habet se ad indivisionem, ita se habet ad unitatem. Nam teste Philosopho, ens dicitur unum, quoniam indivisum. Ideo illa quæ sunt indivisa per se, ut Socrates, verius unum sunt quam quæ sunt indivisa per accidens, ut Socrates et album, quæ sunt unum per accidens. Et inter ea quæ sunt unum per se, verius unum sunt quæ sunt indivisa simpliciter, quam quæ sunt indivisa respectu alicujus generis vel speciei aut proportionis: quæ etiam non dicuntur simpliciter unum, sed unum genere vel specie aut proportione; sed quod simpliciter indivisum est, simpliciter unum est, utpote unum numero. In hoc tamen est gradus. Aliquid enim indivisum est actu, quod tamen divisum est in potentia, vel divisione quantitatis, vel divisione essentiali, vel secundum utrumque, ut materialia ista composita, vel intellectu, ut cœlum. Aliquid etiam indivisibile est actu et potentia: et hoc multipliciter. Quoddam enim habet in sua ratione aliquid præter rationem indivisibilitatis, ut punctum, quod præter indivisionem importat situm; aliquid vero est quod nihil aliud importat, sed est ipsa sua indivisibilitas: ut unitas, quæ est principium numeri, et tamen inhæret alicui quod non est ipsa unitas, puta subjecto. Unde patet quod illud in quo nulla est compositio partium, nulla continuitas dimensionis, nulla accidentium varietas, et quod nulli inhæret, et quod nulli componibile est, est vere et summe unum, ut concludit Boetius. Et hoc est Deus, cujus unitas est principium omnis unitatis, atque mensura omnis rei: quia in omni genere id quod est maximum, est principium ceterorum; et quod est simplicissimum, mensura est reliquorum in genere suo. Hæc Thomas in Scripto. — Qui etiam de unitate Dei scribit in prima parte Summæ, quæstione undecima, et in Summa contra gentiles libro primo.
Concordat Petrus. Qui etiam quærit hic, utrum unitas dicatur positive in Deo. Cujus quæstionis solutio valet ad intelligentiam horum. Itaque ait: De uno contingit loqui dupliciter: primo, quantum ad rem intellectam; secundo, quoad intelligendi seu innotescendi principium: sicut de puncto. Punctum enim secundum rationem essendi, dicit positionem in quanto; secundum rationem vero innotescendi, dicit privationem, quoniam punctum est cujus pars non est. Quum enim sit simplex, minus notum est sensui: idcirco describitur per abnegationem partis quantitatis tanquam per rem notiorem. Similiter unitas secundum rationem essendi, dicit aliquid positive; secundum rationem vero innotescendi, dicit privationem. Quumque divisio sit notior sensui, ideo unitas notificatur per divisionis privationem. Hæc Petrus.
Concordat Richardus, dicendo quod unitas in Deo dicit divinam essentiam, nec aliquid aliud positivum. Quærit ergo Richardus, an unitas quæ est principium numeri, sit in Deo. Ad quod respondet: Unitatem esse principium numeri, intelligi potest dupliciter. Primo, quod sit effectivum principium numeri: sicque unitas divina est principium omnis numeri, et unitas quæ sic est principium numeri, est in Deo. Secundo sic, quod unitas sit pars numeri simpliciter: et sic unitas quæ est in Deo, non est principium numeri. Quamvis enim in Deo sit numerus personarum, non tamen est in eo numerus simpliciter, ut infra patebit. Denique unitas Dei et unitas creaturæ non constituunt numerum simpliciter. Quæ namque constituunt simpliciter numerum univocantur in aliquo: quia quæcumque simpliciter numerantur, sub communi aliquo numerantur. Deo autem et creaturæ nihil est commune, similiter nec unitati Dei et creaturæ. Ideo non est proprie concedendum quod Deus et lapis sint duo, quamvis Deus sit unus et lapis sit unus, nisi eo modo quo contingit aliqua numerari sub uno communi de eis analogice dicto. Hæc Richardus.
Bonaventura demum: Quorumdam, inquit, et præsertim Magistri, fuit opinio, quod quidquid sit de hoc nomine, unum, in creaturis, in Deo non dicatur positive, sed privative dumtaxat. Et assumit auctoritatem a S. Hilario, quamvis ille aperte non dicat hoc, sed ait quod horum nominum usus inventus est magis causa privandi quam ponendi quidquam in Deo. Et ratio fuit Magistri, quoniam unum positive sumptum, principium est quantitatis ac numeri; Deus autem in se quantitatem non habet, neque in se est numerabilis, nec connumerabilis aliis. Et quamvis positio ista videatur probabilis, tamen communiter non tenetur: quoniam unitas multo perfectius est in Deo quam in creaturis. Quum ergo in creaturis sit aliquid positive, multo magis in Deo. Rursus, quum omnis unitas ad primam unitatem finaliter reducatur, nec finalis reductio sistat in privatione, oportet quod unitas Dei sit aliquid positivum. Idcirco dicendum, quod loquendo de uno in creaturis quantum ad rationem intelligendi, sic dicitur privative, sed dicitur positive quantum ad rem intellectam. Et ratio est, quia unum habet rationem primi: prima autem non intelliguntur nec notificantur a nobis nisi per posteriora. Porro loquendo de uno quantum ad rem intellectam, sic in rebus inferioribus habet respectum tam ad materiam quam ad formam: et ratione respectus ad materiam, est in se indivisum, potentia tamen divisibile; et quia potentia materialis se habet per modum privationis, idcirco et unum secundum istum respectum. Ratione vero respectus ad formam, quæ dat esse distinctum et limitatum, sic unum dicit quid positivum, videlicet esse divisum ab aliis. Quumque in Deo nihil sit materiale, sed formalitas summa et maxime actualis, unum in Deo non nisi positive accipitur; in creaturis autem, in quibus attenditur secundum formam atque materiam, interdum accipitur positive, aliquando privative. — Si autem objiciatur, quod unum non est principium numerandi in Deo, ergo non convenit ei: dicendum, quod unum dicit privationem multitudinis secundum generalem sui nominis rationem; sed privatio illa, quamvis nomine tenus exstet privatio, tamen realiter consistit positio: quoniam quanto plus est privatio divisionis in aliquo, tanto in eo est major perfectio. Quumque in Deo sit perfectissima unitas, ipsa in Deo accipitur per totius multitudinis privationem omnimodam; sicque unum vocatur, quod non habet in se multitudinem actu neque potentia, nec per se neque per accidens, neque per divisionem nec per aggregationem: et hoc est unum perfectum, summum et infinitum, quod non est in potentia ad numerum proprie sumptum, nec est connumerabile alii; sicque soli convenit Deo. Unde constat quomodo Deus dicitur unus positive, et qualiter differt unitas ejus ab unitate creaturæ. Hæc Bonaventura.
Circa hæc quærit Albertus, an Deus sit magis unus quam unitas ipsa. Videtur quod non, quia in unitate nihil est nisi unitas: ergo est simplicissima. Item, si Deus est simplicior unitate et magis unus quam illa, ergo ante unitatem est aliquid, quum tamen ipsa sit primum. — Ad quod respondet : Deus est magis unus quam unitas creata, quæ per respectum ad Deum se habet sicut effectus, et est in potentia atque componibilis alteri : quorum nullum convenit unitati increatæ quæ Deus est, qui est ante omnem unitatem creatam tanquam causa ipsius. Hinc dicunt philosophi, quod omne quod est citra Deum, est hoc et hoc. Atque Avicebron in libro Fontis vitæ fatetur : Primum creatum quod recipit a primo increato, recipiendo est duo, quia recipiens et receptum. Recipit enim esse a primo, et est quid unum receptum et participatum. Consideratur namque in eo aliquid per modum actus, et aliquid per modum potentiæ. Et ita secundum diversas considerationes unitas creata dicitur unitas et duo : siquidem ratione indivisibilitatis dicitur unitas, et dicitur duo in quantum quid creatum constitutum in specie creaturæ. Hæc Albertus.
Verumtamen de hac re, an scilicet unitas et numerus dicant aliquid positive in Deo, oportet plenius perscrutari.
Nunc igitur respondendum ad objecta. Atque ad primum dicendum, quod divinus Dionysius vult dicere, quod Deus est ante unitatem creatam tanquam exemplar et finis effectivaque causa illius, et quod ipsemet Deus est unus et unitas superessentialiter, et infinite eminentius quam capere valeamus. Unde ipsemet S. Dionysius iterum contestatur, quod Deus est unus et unitas, ordo et numerus :3 quia videlicet unus et unitas ex natura rei competunt ei, ordo vero et numerus per exemplar et causam. Tamen quomodo numerus Deo conveniat, mox clarius exprimetur. — Ad secundum, quod unitas Deo conveniens, est unitas entis non determinati ad aliquod genus. Hinc Thomas ad istud respondet : Unum dupliciter dicitur. Est enim unum quod convertitur cum ente, quod non est determinatum ad genus quantitatis, imo in omnibus entibus invenitur : et sicut Deus est ens non aliquo esse quod non sit ipse, ita est unus non aliqua unitate quæ non sit ipse, sed per essentiam suam, ideo maxime unum. Aliud est unum quod non convertitur cum ente, quod non potest transumi ad divina quantum ad genus suum, quod est quantitas, sed quoad differentiam suam, quæ ad perfectionem est pertinens, sicut indivisibilitas et prima ratio mensurandi, seu aliquid tale. Hoc autem unum quod cum ente convertitur, nihil reale superaddit eidem, sicut nec verum nec bonum, quæ convertuntur cum ente. — Et per hoc patet solutio tertii. Unde et unitas quæ est Deus, est omnis numerus activa potentia exemplarique ratione et superessentiali perfectione, qua omnium rerum ac numerorum perfectionem in se supereminenter comprehendit, habet et continet. — Ad quartum Thomas respondet, quod Deus est aliquid determinatum in se : alias de ipso negari non possent creaturarum conditiones et proprietates. Non tamen dicitur determinatus quasi termino ullo finitus, sed quia per excellentiam sui simplicissimi esse, quod additionem non suscipit, a creaturis cunctis distinguitur.
Footnotes
Chapter 169 of 271