Quæstio 5
QUINTO quæritur, Qualiter trinus ac trinitas Deo conveniant, et qualiter ista sit vera, Deus est unus et trinus,
An etiam trinus ac trinitas essentialiter in divinis dicantur.
Circa hæc in Summa sua, libro primo, Antisiodorensis loquitur : Videtur quod ista sit falsa, Deus est trinus et unus : quia si Deus est trinus, ergo est unus Deus, et alius seu secundus Deus, et tertius Deus : quod nequaquam conceditur. Item in hac oratione, Deus est trinus et unus, hoc nomen, Deus, aut supponit pro essentia, aut pro persona. Non pro persona, quia nulla est trina; nec pro essentia, quia nec illa est trina, sed tantum una. Si dicatur quod supponit pro omnibus divinis personis simul, ergo pro Trinitate, et iste est sensus, Trinitas est trina et una : quod falsum est, quoniam Trinitas non est nisi una. — Ad hoc quidam dixerunt, quod hoc nomen, Deus, quandoque supponit tantum pro una persona, ut quum dicitur, Deus generat; aliquando pro duabus, sicut dum dicitur, Deus spirat; nonnunquam pro tribus simul, ut quum dicimus, Deus est Trinitas. Et hoc ideo est, quoniam una et eadem deitas est in Patre, in Patre quoque et Filio, et item in Patre et Filio ac Spiritu Sancto. Et hoc videtur velle Damascenus, qui ait primo libro : Oportet scire quod in personis divinis unitas et indivisio est in re. Hinc quoque secundum Augustinum, in verbis illis Apostoli, Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria, per solum Deum intelligitur Trinitas tota.1 Hinc nobis videtur, quod quum dicitur, Deus est unus et trinus : hoc nomen, Deus, indistincte supponit pro tribus personis; et hæc dictio, unus, supponit formam tantum; et dictio ista, trinus, significat ternarium theologicum personalum prout indistincte supponuntur per hoc nomen, Deus, quia determinat illum ternarium in personis secundum quod sunt unius naturæ : quoniam trinitas dicitur ab istis nominibus, tres et unus; sicque respicit et suppositionem et formam significatam : quia per significatum primo, puta ternarium, respicit tantum suppositionem; quantum vero ad significatam secundo unitatem, respicit formam. — Hæc Antisiodorensis, qui de hoc scribit subtiliter ac diffuse.
Albertus quoque hinc loquitur: Trinitas, secundum Isidorum, dicitur quasi trium unitas, et quamvis secundum nomen importet essentiam in recto, quum dicitur, unitas trium; tamen secundum rei significationem est econtrario: ideo trinitas est tres uniti seu tres personæ unitæ in una essentia. Ideo hæc est vera, Deus est unus et trinus; et ly Deus, supponit essentiam in supposito in communi seu indistincte: ideo gratia essentiæ convenit ei prædicatum hoc, unus; et gratia suppositorum convenit ei hoc nomen, trinus. Hæc Albertus.
Præterea Thomas hic ait: In nomine trinitatis importatur unitas et numerus quidam. Unitas autem in divinis est duplex, videlicet essentialis ac personalis, ut dictum est. Itaque secundum quosdam, nomen trinitatis importat unitatem personalem, tamen indistincte; et secundum hoc, exponitur nomen trinitatis hoc modo: Trinitas, quasi ter unitas, quia sunt ibi tres unitates personales. Et secundum hoc, nomen trinitatis absolute relationem significat. Alii dicunt, quod unitas importata in nomine trinitatis, est unitas essentialis; sicque exponunt: Trinitas, id est trium unitas. Quod videtur convenientius esse, quia et Isidorus sic exponit; et nos Deum dicimus trinum a trinitate; nec potest dici ter unus, quia quum dicitur Deus unus, significatur unitas essentialis. Et juxta hoc, trinitas designat utrumque, videlicet unitatem essentiæ distinctionemque personarum. Unde quum dicitur, Deus est trinus, significatur quod est habens tres personas in una essentia: imo quantum ad veram nominis significationem, quum dicitur, Deus Trinitas, tantum est dicere, tres personæ unius essentiæ, sicut Magister exponit in littera. Hæc Thomas in Scripto.
Insuper in prima parte Summæ, quæstione tricesima prima: Nomen (inquit) trinitatis in divinis significat determinatum numerum personarum. Quemadmodum ergo ponitur personarum pluralitas in divinis, ita utendum est nomine trinitatis: quia hoc idem quod significat pluralitas indeterminate, significat hoc nomen, trinitas, determinate. — In Trinitate autem divina datur intelligi tam numerus quam personæ numeratæ. Quum ergo in Symbolo dicitur, Trinitas in unitate, non ponitur numerus in unitate essentiæ, sed personæ numeratæ dicuntur subsistere in unitate essentiæ, sicut supposita dicuntur esse in natura sua specifica. Nec tamen est concedendum quod Trinitas sit trina, quia insinuarentur novem res esse in Deo: quia quum dicitur, Trinitas est trina, distinctione numeri importati significatur multiplicatio ejusdem numeri in se ipsum, quum trinitas importet distinctionem in suppositis de quibus dicitur. Hæc Thomas in Summa.
His concordans Bonaventura, disseruit: In divinis singulari modo est numerus, scilicet ex distinctione suppositorum, servata unitate essentiæ: ideo speciali modo exprimenda est nomine quod simul dicit pluralitatem ac unitatem. Quoniam ergo hæc nomina, trinus et trinitas, pluralitatem et unitatem important, idcirco similia sunt nominibus collectivis. Sed quoniam unitas collectivorum est unitas aggregationis, quæ pluralitatem consequitur, in divinis autem est unitas formæ, quæ non est pluralitatem consequens; ideo tale nomen non est proprie collectivum. Propter quod dicit Magister, quod nomen trinitatis est quasi collectivum. Unde hæc nomina aptissima sunt ad exprimendum divinarum numerum personarum simul cum unitate naturæ. — Denique de hoc, qualis unitas sit quam important hæc nomina, trinus et trinitas, solet sic dici: Hoc nomen, trinitas, duplicem habet etymologiam. Uno etenim modo dicitur trinitas quasi ter unitas: sicque nomen numerale in eo includitur, et dicit relationem ut termini numerales; et unitas ejus est unitas personalis, quæ plurificatur, non essentialis. Alia etymologia est: Trinitas, id est trium unitas. Et tunc unitas non multiplicatur, sed significatur ut communicabilis tribus: et quia ista est unitas essentialis, ideo nomen trinitatis hoc modo designat unitatem essentialem. Et hæc etymologia secunda habet sine dubio veritatem. Sed prima non videtur veritatem habere. Nam quum eamdem habeant significationem trinus et trinitas, si prima etymologia est vera, tunc trinus diceretur ter unus: quod non convenit Deo. Idcirco dicendum, quod nomina talia important unitatem formalem, puta essentiæ, cum pluralitate: ideo quodammodo habent naturam termini substantialis, in hoc quod de tribus singulariter prædicant, ut item naturam termini numeralis, in hoc quod de nulla persona divina dicuntur per se, quia nec Pater est trinus aut trinitas, nec Filius. — Si autem quæratur, an essentia divina vel deitas ipsa possit dici trina: dicendum, quod hoc nomen, trinus, importat unitatem ut in concretione, et ita quasi pluribus inhærentem: idcirco de eo dicitur tantum quod concretive unitatem importat, sicut hoc nomen, Deus, quod supponit personas. Unde conceditur ista, Deus est trinus; non ista, Deitas est trina: quoniam deitas non supponit personam, neque hoc nomen, trinitas. Hæc Bonaventura.
Sed huic ultimo dicto obviare videtur, quod in hymno cantat Ecclesia: Te, trina Deitas unaque, poscimus. Et est hymnus a S. Thoma compositus. Ad quod forsitan dici potest, quod abstractum ibi capitur pro concreto, videlicet Deitas pro Deo.
His Richardus prorsus concordat. Qui etiam quærit hic, an unitas et simplicitas sint distincta attributa in Deo. Et respondet: Extendendo nomen attributi ad omnes perfectiones et absolutas proprietates divinæ essentiæ quæ de Deo vere ac proprie prædicantur, sic unitas atque simplicitas sunt attributa distincta ratione, non are. Nam et alia est formalis ratio unitatis, alia simplicitatis: quoniam ea quæ excluduntur per ea, distincta sunt. Unitas namque divisionem, simplicitas compositionem excludit: imo divisio est quasi opposita compositioni. Hæc Richardus.
Footnotes
-
1 Tim. 1, 17. ↩
Chapter 173 of 271