Quæstio 2
Secundo principaliter quæritur, Utrum in Deo vere sit numerus; et an unitas ac numerus dicant in Deo quid positivum.
Videtur quod in Deo non sit numerus. Primo, quia de ratione numeri est numeratorum diversitas : nam et teste Isidoro, numerus dicitur quasi nutus memoris, id est diversitatis.1 In Deo autem, ut patuit, nulla consistit diversitas. — Secundo, Philosophus nono Metaphysicæ loquitur : Numerus est multitudo mensurata per unum. Deus autem est infinitus et immensuratus. — Tertio, quia Boetius in libro suo de Trinitate disseruit : Hoc vere est unum, in quo nullus est numerus. Et intelligit de divinis. Non ergo in Deo est numerus, quum ipse sit verissime ac simplicissime unus. — Quarto, Ambrosius asserit super Lucam: Nihil circumscriptum, nihil præscriptum, nihil mensum, nihil dimensum Trinitas habet. In summa igitur Trinitate nulla est numeratio. — Idem probatur auctoritate rationibusque Magistri in littera, auctoritatibus quoque Sanctorum quos allegat.
In oppositum est quod in Canonica sua prima beatissimus ait Joannes:2 Tres sunt qui testimonium dant in cœlo, Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus. — Rursus, in divinis est vera et realis distinctio personalum, imo verissime tres personæ, quæ designantur quum dicitur, Trinitas personalum. Ergo est ibi numerus verus. Quod si ita est, constat quod unitas et numerus positive in Deo dicantur.
Ad hæc respondet Albertus: Numerus multipliciter consideratur. Quidam namque est numerus quantitatis discretæ, qui est aggregatio unitatum, ita quod facit in eo discretionem defectus continuationis inter unitatem et unitatem, ut dicit Philosophus. Si enim continuatio esset inter unitatem et unitatem, sicut inter punctum et punctum in linea, non esset discreta quantitas. Et hunc numerum videtur Magister auferre a Deo. Nulla etenim discretio separans unum ab alio, est in divinis, ubi una persona est in alia per substantialem identitatem. — Secundo accipitur numerus ex parte rei numeratæ, quia res numerata secundum quod accipit rationem unius quod potentia est numerus, sic rationem accipit numeri. Porro res numerata accipit rationem unius a forma sua, non secundum quod forma est, sed secundum quod terminat id cui dat esse. Sunt enim tres actus formæ seu ejus quo res est. Primus est dare esse. Secundus est dare rationem naturæ seu speciei. Tertius est terminare: et ab hoc actu formæ est ratio unius, quia per hoc efficitur res in se indivisa, et divisa ab aliis. Sicque bene dicimus, quod Deus est unus; sed non debemus personaliter hoc modo dicere, Pater est unus, Pater et Filius sunt duo; Pater, Filius et Spiritus Sanctus sunt tres: quum non sint a se invicem per formam et esse divisi. Et sic denuo recte ait Magister, quod non est numerus in personis. — Tertio dicitur numerus id quod exit per multitudinem numerans potentiam unius: et hoc dupliciter, puta secundum materiam et secundum formam. Secundum materiam, sicut dicimus decem ulnas esse numerum quantitatis panni, quoniam ulna decies iteratur in ipsa panni quantitate. Secundum formam autem, sicut dicimus ea quæ facta sunt, fiunt et fient, esse numerum exemplarium divinorum: sicque unum vocatur mensura per modum principii ad esse atque per modum formæ exemplaris, ut prima causa est unum increatum numerans causata: non quod iteretur in illis, vel quod numeratio sua activa quantitas sit illorum, ut quidam male intellexerunt; sed quod uniuscujusque forma per relationem ad ipsum Deum tanquam ad exemplar, facit unum et unitatem in re, et omnes formæ exemplatæ faciunt multitudinem. Itaque hoc modo solum Deum dicimus unum, qui est principium effectivum et exemplar totius multitudinis creaturarum: et hoc unum non est potentia seu potentialiter multa per sui iterationem, quum non sit multiplicabile, sed potestate sua productiva effectuum et exemplatorum multorum. Hæc est intentio Philosophi quum ait: Unum est quod non dividitur, etc. Hoc quoque est quod B. Dionysius ultimo de Divinis nominibus capitulo ait: Theologia totam Thearchiam, id est divinam majestatem, sicut omnium causam laudat nominatione unius; et dicitur unus Deus Pater, et unus Dominus Jesus Christus, et unus et idem Spiritus Sanctus, propter excedentem totius Divinitatis simplicitatem, in qua omnia singulariter congregata sunt et superunita, et supersubstantialiter præsunt.3 Propter quod ad ipsam omnia merito revertuntur ac reponuntur, a qua, ex qua, per quam, in qua, et ad quam omnia sunt, et coordinata sunt, et manent. Quod et Algazel in sua Metaphysica tangit. — Quarto dicitur numerus ex parte rei numeratæ, secundum quid et non simpliciter, scilicet causata pluralitas a distinguente quocumque modo : quemadmodum etiam dicimus punctum in medio continuantem, esse duo, quoniam ut duobus utimur eo, videlicet ut fine et ut principio; centrum quoque in circulo dicimus esse multa in ratione principii, in quantum multæ lineæ egrediuntur ab eo ad circumferentiam. Sicque personam sua proprietate distinctam et determinatam, dicimus unam; et duas personas distinctas, plures : atque hoc solo modo numerus positive est in divinis, tali originis proprietate. Et in hac numeri consideratione diminutus est Magister, quoniam iste numerus non est simpliciter numerus, sed numerus quidam, quem agit proprietas determinans et distinguens; numeratumque illo numero, est persona. Hæc Albertus.
Denique idem Doctor supra distinctione nonadecima de hac ipsa scribit materia : Concedendum est, quod duæ seu tres personæ in divinis sunt plures quam una, loquendo de numero quem facit ibi relatio; tamen una non est pars duarum aut trium, nec unitas illa est pars binarii alicujus. Quod patet, quia in inferioribus est forma substantialis uniuscujusque, cujus actus est rem in se terminare, atque ab aliis separare, in quibus non est eadem numero forma. Per actum igitur illum forma facit rem esse unam, et est unitas ejus. Quumque unitates duarum rerum sequantur formas substantiales, non sunt una nec unum : ideo unitas hujus unitasque illius pariter sumptæ, reddunt binarium, et tres ternarium. In divinis autem essentia non dividit sed potius unit personas : ideo unitas personæ ut est persona, non est essentia. Sed notio seu relatio distinguit personas, et numerum facit in eis. Attamen quoniam notio aut relatio non dividit personam a persona essentialiter, ideo non simpliciter facit pluralitatem : ergo nec simpliciter facit binarium aut ternarium. Unde quamvis in divinis sint duæ personæ, non tamen binarius; et quamvis sit ibi pluralitas personarum, non tamen multitudo. Idcirco non æstimo concedendum, quod unum in divinis sit pars duorum etiam discreta, sicut unitas est pars binarii vel ternarii : quoniam numerus quem notio sive relatio agit in divinis, non est simpliciter numerus. Hæc Albertus.
Rursus quærit ibidem, utrum personæ differunt numero. Videtur quod sic, quoniam numero discernuntur, nec una est alia. — Damascenus quoque affirmat quod differentia causa est numeri. Quum igitur differant ab invicem, videtur quod numero. — Iterum, non differunt genere nec specie, ergo numero.
Ad quod respondet, quod non differunt numero qui sit simpliciter numerus, sed differunt numero relationum seu personarum : quod non est simpliciter differre numero, quoniam forma dividens in quantum dividens, causa est numeri. — Quamvis ergo personæ ab invicem discernantur, non tamen proprie differunt, quia non habent differentias; sed per relationes distinguuntur : quod non est substantialiter diversificari, neque simpliciter numerari. Ideo proprie loquendo, non differunt genere, nec specie, nec numero : quoniam illa divisio locum habet ubi numerus sequitur multiplicationem seu divisionem essentiæ. In personis autem essentiæ unitas perseverat. — Hæc Albertus.
Concordat Udalricus in Summa sua in pluribus locis, præsertim in ultimo tertii libri capitulo.
Præterea Thomas hic asserit : Quemadmodum unitatis ratio consistit in indivisione, sic ratio numeri ac multitudinis consistit in divisione distinctioneve aliqua. Unde ea quæ invenimus divisa simpliciter, dicimus multa simpliciter; et quæ invenimus divisa secundum quid, dicimus multa secundum quid. Divisio autem simpliciter attenditur vel secundum essentiam sive formam, vel quantitatem sive materiam. Hinc ea quæ differunt secundum essentiam, dicimus esse multa, ut hominem et leonem; similiter duas partes lineæ jam divisæ, dicimus lineas duas. Divisio autem secundum quid, est quæ attenditur secundum rei proprietates: sicut hominem album dicimus alium a se nigro. Et adhuc magis est divisio secundum quid in his in quibus attenditur distinctio relationum rationis, non rei: velut si punctus dicatur multiplex, in quantum est diversarum principium linearum. — Itaque in divinis non est numerus simpliciter, qui est per divisionem essentiæ aut quantitatis, sed numerus quidam, videlicet numerus relationum, non tamen rationis, sed vere realium. Sicque divinarum numerus personarum est medius inter numerum simpliciter dictum et numerum rationis. Si autem comparemus numerum personarum ad numerum proprietatum absolutarum quæ sunt in creaturis, habent se sicut excedentia et excessa, quia si attendatur ratio distinctionis, invenitur major distinctio in proprietatibus absolutis creaturarum, quam in divinis personis: quoniam, verbi gratia, color et sapor essentialiter distinguuntur, habentque aliud et aliud esse accidentale; sed in divinis personis est unum et idem esse, nec essentialiter sunt distinctæ. Si vero consideretur perfectio distinctorum, sic numerus personarum excedit in ratione distinctionis ac numeri, quia relationes in divinis sunt subsistentes: idcirco ad numerum relationum sequitur numerus personarum; non autem ad numerum proprietatum in creaturis, quoniam proprietates illæ non sunt subsistentes, sed inhærentes. Hæc Thomas in Scripto.
Consonat Petrus, de hac re supra distinctione nonadecima loquens: Numerus proprie sumptus, est quantitas discreta, quæ in hoc differt a quantitate continua, quod partes quantitatis continuæ copulantur ad terminum unum communem, ut lineæ partes ad punctum, et partes temporis ad instans; quantitas vero discreta, est cujus partes ita non copulantur ad terminum communem. Numerus ergo importat et distinctionem et separationem. Pater vero et Filius et Spiritus Sanctus non separationem habent, sed distinctionem, ut sanctus ait Ambrosius: idcirco non differunt numero simpliciter, sed numero cum additione determinante, utpote numero personarum, qui distinctionem tantum, non separationem importat. Et quantum ad hoc, veritatem sortitur quod loquitur Damascenus libro primo: Hæ tres sanctæ hypostases differunt numero. Porro communis illa auctoritas, Quæcumque differunt re, differunt genere, specie aut numero, vera est de rebus in genere substantiæ, non de aliis quibuscumque. Hæc Petrus.
B Concordat Alexander: In divinis, inquiens, non est numerus simpliciter, quia non est ibi differentia secundum substantiam; sed est ibi ut numerus, id est numerus secundum quid, vel cum additione. Ad intelligendum vero cur S. Dionysius dicat Deum esse numerum, advertendum quod secundum Boetium libro de Trinitate, duplex est numerus, scilicet numerans et numeratus. Deus ergo non est numerus numeratus, sed numerus numerans, quia ipse dinumerat omnia.4 Hæc Alexander.
C Durandus quoque circa hæc multa scribit, in quibus præallegatis contradicit doctoribus in nonnullis, sed inepte: quod prolixitatem vitans, non prosequor.
D Sed et dominus Antisiodorensis circa hæc multa scribit in Summa sua, primo libro, satis concorditer ad præallegatos doctores: cujus dicta sententialiter sunt inducta.
Insuper Scotus circa hæc loquitur: Si dicatur quod numerus habeat unitatem formalem, respectu cujus formalitatis unitates sunt materiales et quasi materia formæ illius, sic non est numerus in divinis: quoniam quælibet persona divina est infinita, et quælibet proprietas personalis est numerus; nec etiam est esse commune ad idem et eadem infinito, et nihil tale est potentiale aut pars alicujus. Si autem dicatur quod numerus sit tantum unus aggregatione unitatum, sicut acervus lapidum, sic etiam non est numerus in divinis: quia sic aggregata sunt simpliciter diversa, nec sunt nec faciunt aliquid unum per se; divinæ autem personæ sunt substantialiter idem alicui vere uni, puta divinæ essentiæ. Si demum dicatur quod numerus habeat esse solum in intellectu plura una seu plures unitates simul concipiente: quum intellectus aliquis possit concipere tres personas simul, vel unam, non concipiendo tres, nec sit tam perfectus conceptus concipiendo unam personam sicut tres personas concipiendo; posset poni quod ibi est unus numerus, quasi unus totalis conceptus Trinitatis in intellectu. Sed omittendo an numerus sit in intellectu, et loquendo de numero in re, dico quod numerus simpliciter dictus non est in divinis; sed est ibi numerus secundum quid et cum hac additione, personarum, ut dictum est, et in numero illo fit abstractio ab omni quod imperfectionis est in numeris. Hæc Scotus.
At vero de hac quæstione, utrum unitas et numerus aliquid ponant in divinis, ita quod non dicantur ibi tantum per remotionem, diffuse hic S. Thomas scribit: De quidditate unitatis diversa fuit opinio inter philosophos atque theologos. Avicenna etenim dixit, quod unum quod convertitur cum ente, est idem quod unum quod est principium numeri; et quod multitudo quæ est numerus, idem est cum multitudine quæ dividit ens. Sicque vult, quod utrumque positive aliquid addat supra ea quibus adjungitur, eo quod in uno intelligitur esse, non solum ut in subjecto, sed et sicut id quod in suo cluditur intellectu. Unde unum est quoddam esse quod non dividitur. Et hoc esse non dicit quod sit esse substantiæ, quia sic non invenirentur in generibus accidentis unitas et quentes quidam theologi, dicunt quod unitas et numerus transferuntur in prædicationem divinam, non quantum ad esse accidentis aut quantitatis, sed quoad rationem propriam unitatis ac numeri: sicque in Deo dicunt aliquid positive, sicut scientia. — Alii philosophi, ut Aristoteles et Averroes, dicunt quod unum et multa quæ dividunt ens, realiter differant ab uno quod est principium numeri, et a multitudine quæ est species quantitatis. Et hoc rationabile est. Non enim convenit aliquid contentum sub inferiori, esse differentiam superioris, sicut rationale non est differentia substantiæ: ita nec multitudo quæ est sub quantitate, potest esse differentia entis simpliciter. Ideo dicunt quod unum quod convertitur cum ente, nil addit reale ei cui adjungitur: quoniam res non dicitur una per dispositionem adjunctam, quia sic esset ire in infinitum, si dispositio illa adjuncta esset una per aliquam additam unitatem. Itaque dicunt, quod unum in suo intellectu cludit ens, et superaddit privationem seu negationem, utpote indivisionem: et ita unum quoad id quod addit super ens, non dicit nisi negationem, estque convertibile cum ente, et sola ratione differt ab eo. Eadem ratione multitudo quæ dividit ens, non addit supra res multas nisi rationem divisionis. Porro prima ratio divisionis, qua unum ab alio distinguitur, in affirmatione et negatione consistit. Ideo multitudo in sua ratione dicit negationem, prout multa sunt quorum unum non est alterum: cujus divisionis negatio importatur in ratione unius. Unum vero prout est principium numeri, superaddit enti esse mensuræ: cujus ratio primo invenitur in unitate, deinde in aliis numeris, ac deinceps in quantitatibus quoque continuis, et exinde translatum est nomen mensura ad omnia alia genera, ut dicitur decimo Metaphysicæ. — Præterea quidam mediam viam tenent, consentientes Aristoteli in hoc quod unum quod cum ente convertitur, nihil reale addat enti cui adjungitur; Avicennæ vero, in hoc quod dicit unum quod convertitur cum ente, et quod est principium numeri, non differre realiter. Et ita secundum eos, unum quolibet modo sumptum, nil addit reale ei cui adjungitur. Sed hoc stare non valet: quia si unitas quæ est principium numeri dicat privationem, tunc non erit nisi in anima, et ita nec numerus cujus exstat principium; et ita non posset esse species in aliquo genere.
Itaque dico, quod unitas et numerus secundum quod sunt in genere quantitatis, non inveniuntur nisi in quibus invenitur commensuratio quantitatis: propter quod inveniuntur tantum in rebus habentibus quantitatem continuam. Propter quod, juxta Philosophum, non cognoscimus numerum nisi divisione continui. Et hic numerus subjectum est arithmetici, ut Avicenna testatur. Sicque numerus iste et unitas non veniunt in prædicationem divinam, sed unum et multitudo prout consequuntur ipsum ens universaliter: et ita nil addunt in divinis nisi rationem negationis, sicut Magister dicit in littera. — Hæc Thomas in Scripto.
Insuper in prima parte Summæ, quæstione undecima: Unum, inquit, non addit super ens nisi divisionis negationem: idcirco cum ente convertitur. Nam omne ens aut simplex est, aut compositum. Quod autem est simplex, est indivisum actu atque potentia; compositum vero non habet esse quamdiu partes ejus ab invicem sunt divisæ, sed postquam componunt et constituunt ipsum. — Qui autem dixerunt idem esse unum quod convertitur cum ente, et quod est principium numeri, in duas opiniones contrarias sunt divisi. Nam quoniam unum quod convertitur cum ente, non addit enti quidquam reale, sed significat substantiam rei prout est indivisa, Pythagoras et Plato opinati sunt idem esse dicendum de uno quod est principium numeri; et quoniam numerus componitur ex unitatibus, crediderunt quod numeri essent substantiæ omnium rerum. Econtrario Avicenna considerans quod unum quod est principium numeri addit aliquid supra substantiam rei, credidit quod etiam unum quod convertitur cum ente, addat aliquid supra essentiam entis: quod falsum est. Hæc Thomas in Summa.
Ad argumenta dicendum, quod probant dumtaxat quod in divinis non sit numerus proprie ac simpliciter dictus, qui diversitatem et essentialem distinctionem includit, sicut est declaratum. Nec in Deo est proprie multitudo, nisi pluralitas ex relationibus originis manans. Qualiter autem incircumscriptibili Deo conveniat habere mensuram aut mensurari, tactum est paulo ante, et plenius supra, ubi tractatum est de æternitate, qualiter sit mensura Dei. Hæc namque mensuratio non est per aliquid realiter additum Deitati; nec numerus in divinis realiter differt a numeratis personis. Boetius quoque numerum essentialem ac proprie dictum, non personalem, a divinis excludit. Ex his omnia illa solvuntur de facili argumenta.
Footnotes
Chapter 170 of 271