Quæstio 6
Quæritur adhuc pro evidentiori intelligentia inductorum, An unum convertibile cum ente et unum quod est principium numeri realiter differant.
Videtur quod sic, quia sunt in diversis prædicamentis.
Ad hoc respondet quarto Quodlibeto Henricus: Ad intelligendum diversitatem unitatis substantialis ab unitate accidentali, sciendum quia ut quinto capitulo de Divinis nominibus S. Dionysius ait, in monade omnis numerus ante subsistit. Quod intelligi potest dupliciter: primo, secundum virtutem et perfectionem in esse; secundo, secundum substantiam et naturam. Primo modo monas penitus prima substantialis (imo potius supersubstantialis) est unitas divinæ essentiæ: a qua primo intra se per sui communicationem ad intra, procedit primus numerus ternarius, divinarum videlicet personarum; secundo ab eadem ad extra procedit omnis numerus multitudinis creaturarum, secundum gradus et ordines differentium specie naturarum. — Secundo modo est duplex monas seu unitas in creaturis, a qua numerus duplex procedit: una monas est substantialis, alia accidentalis. Unitas substantialis est quælibet forma substantialis creaturæ in esse specifico considerata, seu potius ipsa natura specifica secundum suum esse quidditativum accepta, ut humanitas, asininitas: quæ est pars numeri substantialis. A qua unitate procedit numerus suppositorum speciei ejusdem: qui numerus revera est substantialis, quia realiter idem sunt natura et res naturæ, id dinis; tamen mensura, quæ est relatio, non est de significato ipsius. Non enim idem est, esse aliquid numeri, et esse mensuram ejus, nisi sicut fundamentum et relatio sequens sunt idem. Ex quo patet quid dicat unum quod est principium numeri, sub uno quod cum ente convertitur: quoniam dicit specialem indivisionem in natura quantitatis, et ultra hoc dicit aliquid numeri: et in hoc dicit aliquid positivum, quod convenit ei ratione sui fundamenti; rationem autem mensuræ non importat nisi extrinsece. Hæc Durandus.
Sed istud videtur contrarium positioni Thomæ, qui (ut paulo ante in secunda hujus distinctionis patuit quæstione) affirmat, quod unum quod est principium numeri, superaddit enti esse mensuræ.1 Contra quam positionem Ægidius quoque prolixe hic scribit, inter cetera loquens: Hoc dictum stare non potest, quoniam sicut reprobatur opinio dicentium, quod unum quod est principium numeri non dicit nisi quid privativum (quod reprobatur, quoniam unum istud constituit numerum, qui est realis species quantitatis), ita improbatur quod unum dicat esse mensuræ, quum mensura exsistat relatio, et ex relatione non constituitur absolutum seu species quantitatis. Verum ad hoc pro defensione S. Thomæ poterit responderi, quod dicat unum hoc addere esse mensuræ materialiter: quoniam ei quod addit ultra ens, competit ratio mensuræ respectu multitudinis, ut etiam Durandus fatedur, et Thomas auctoritate Aristotelis idonee probat; non tamen dicit unum hoc mensuram aut relationem formaliter: et per hoc omnia dissolvuntur argumenta Ægidii.
C D
Footnotes
-
p. 180 A. ↩
Chapter 174 of 271