Quæstio 3
Tertio quæritur, An dictiones numerales in divinis dicant aliquid positivum; et si aliquid dicant, an dicant substantiam vel relationem potius.
Hæc quæstio duo includit. Primum est, an dictiones illæ aliquid ponant in Deo vel solum removeant. Secundum est, an prædicent essentiam vel relationem.
Prima pars quæstionis istius dependet ex introductis. Si enim unitas et numerus sunt in divinis, certum est quod dictiones numerales et partitivæ, et quæ comprehendunt utrumque, sicut nomen hoc, trinitas, dicant aliquid positivum in Deo. Et quia Magister dixit numerum non convenire divinis, consequenter asseruit quod dictiones istæ in divinis nil ponant, sed solum removeant, sicut in textu diffuse habetur. Quum ergo ostensum sit, qualiter unitas et numerus Deo aliquo modo conveniant, unitas utique proprie, numerus vero secundum quid, dicendum quod dictiones illæ aliquid positive dicunt in Deo.
Hinc ait Bonaventura: Opinio fuit Magistri, quod nomina numeralia in divinis nil ponunt, quia si ponerent aliquid, hoc esset numerus. Numerus autem non convenit in divinis, quoniam ubi numerus, ibi divisio, separatio et aggregatio: quæ in Deo locum non habent. Verum nec ista opinio nec ratio ejus conveniens est. Positio enim ista destruit semetipsam. Ponit namque quod nomina significantia pluralitatem dicantur privative in Deo, similiter nomina designantia unitatem. Et si hoc ita est, id est, si hæc sic invicem opposuntur ut utrumque sit privatio alterius, erit ibi circulatio in notificando; et si utrumque privatio exstat alterius, quum privatio non sit privatio privationis, sed habitus alicujus, utrumque aliquid ponit: et ita si dicantur privative, dicuntur et positive. Idcirco positio in se ipsa non valet. Ratio quoque ejus non est convenienter accepta. Nam numerus importat distinctionem, et ultra hoc, aggregationis compositionem. Quamvis autem in divinis non sit aggregatio nec compositio, est tamen ibi distinctio: ideo numerus non est penitus removendus a divinis, sed numerus talis. Magister autem omnino removet, ideo deficit. Unde in isto articulo communiter non tenetur a magistris Parisiensibus. Hæc Bonaventura.
Præterea de secunda parte quæstionis idem asserit Doctor: Quidam dixerunt, quod dictiones istæ numerales in Deo nihil dicunt nisi quod hoc nomen, personæ, pluraliter; ut si dicatur, Personæ sunt tres, idem subjiciatur et prædicetur. Ratio autem et modus intelligendi hoc, iste est: Quia si ponerentur formæ ab æterno fuisse, sicut fertur Plato posuisse ideas, tunc formæ hujusmodi plures essent, atque in aliquo numero certo; et numerus iste non esset proprietas nec passio sequens, sed ipsæmet formæ numerales: sicque dicere tres in divinis, non est aliud nisi dicere ipsas personas. Verumtamen non oportet sic dicere: quia si omnino est idem dicere, personæ, et tres, esset nugatio dum dicitur, tres personæ, seu una persona, vel duæ personæ; et videretur nihil plus dici, quum dicitur, Tres sunt personæ, quam quum dicitur, Personæ sunt personæ. — Hinc est alius modus dicendi, quod hujusmodi dictiones numerales dicuntur secundum relationem, et important ipsas notiones: quia in divinis important distinctionem, quæ est a proprietatibus in divinis. Sicque ly tres, importat trium personarum proprietates in concretione. Notio autem in quantum convenit soli, vocatur proprietas; in quantum vero distinguit ab alio, dicitur unitas. Unde dicuntur personæ tres proprietatibus suis distinctæ. Et si quæras quid dicitur, quando dicitur, tres notiones: dicendum, quod se ipsis distinguuntur proprietates (seu notiones), idcirco non dicunt nisi notiones ipsas.
Sed his objici potest, quia hæ dictiones numerales dicunt numerum, qui exprimit quantitatem. Quantitas autem in divinis in substantiam transit, ut Augustinus Boetiusque testantur: ergo hæ dictiones substantiam dicunt, non relationem. — Præterea, omnia nomina quæ ad se dicuntur, secundum substantiam prædicantur. Sed hæc nomina, duo et tres, dicuntur ad se, ergo non relative.
Dicendum ad primum, quod numerus in creaturis est quantitas, sed in Deo dicit relationem: quoniam in divinis distinctio est per originem, non per additionem. — Ad secundum, quod nomen dicitur ad se dupliciter, scilicet intra et extra, seu implicite et explicite. Dictio autem numeralis dicit relationem intra atque implicite, quia importat numeratorum distinctionem, et implicat relationem; sed nomen quod nec intra nec extra ad aliud dicitur, dicitur secundum substantiam. — Hæc Bonaventura.
Insuper quærit hic Doctor, utrum unus dicatur secundum substantiam in divinis. Et respondet: Quum ratio unitatis sit distingui ab aliis et indivisum esse a se, et in divinis ponamus essentiam ab aliis distinctam essentiis et personas distinctas per proprietates, necesse est in divinis ponere unitatem tam essentialem quam personalem. Quumque persona non sit aliud quam essentia, unitas essentiæ et personæ non sunt realiter duæ unitates, sed una differens ratione. Ideo unitas de hac et illa non prædicatur æquivoce, quia nec huic nec illi specialiter imponitur, sed utrique convenit generalis ratio unitatis. Quoniam ergo concretum specialem significationem non suscipit ab abstracto, hoc nomen, unus, in divinis importat unitatem essentialem et personalem, et dum adjective tenetur, indifferenter importat utramque; sed determinatur ad hanc vel illam per adjunctum: quia quum additur termino essentiali, importat unitatem essentialem; quum vero additur termino notionali aut personali, sicut quum dicitur, unus Pater, importat unitatem notionalem seu personalem. Porro dum substantivatur, necesse est quod ex se determinetur: quumque neutrum genus significet sub indistinctione, idcirco in neutro genere convenienter appropriatur et attribuitur unitati essentiali; in masculino autem, quia importat distinctionem ac certum suppositum in divinis, dicitque rationem producentis, appropriatur unitati personaali. Hinc unum non accipitur ut convertibile cum ente, nisi in genere neutro. Idcirco non sequitur, Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus Deus, ergo sunt unus: imo est ibi fallacia figuræ dictionis. Quamvis enim non varietur significatio per substantivationem neque per generis diversitatem, potest nihilo minus variari modus significandi, præsertim si usus id faciat, et ratio consonet usui. Hæc Bonaventura.
Concordat Thomas: In divinis, inquiens, non est aliqua unitas et multitudo, nisi secundum quod unum et multa dividunt ens commune: et ita non addunt reale aliquid supra ens de quo dicuntur. Propterea, sicut ens communiter se habet ad absoluta et relativa, et consimiliter indistinctio, quam addit unitas, et distinctio, quam addit multitudo; ita unum et multa: hinc secundum quod diversis junguntur, significant essentiam vel notionem. Unitas quippe essentialis est ipsa divina essentia in quantum est indivisa, et unitas personalis est unitas proprietatis ut est indivisa. Multitudo quoque seu pluralitas personarum sunt ipsæ personæ secundum quod sunt distinctæ: et quoniam non est ibi aliqua distinctio essentiarum, ideo nec aliqua pluralitas essentialis. Hæc Thomas in Scripto.
Amplius in prima parte Summæ, quæstione tricesima: Omnis (ait) pluralitas consequitur divisionem. Est autem duplex divisio. Una materialis, quæ fit ex divisione continui; et hanc sequitur numerus qui est species quantitatis: idcirco non est numerus talis nisi in rebus materialibus quantitatem habentibus. Alia est divisio formalis, quæ fit per formas oppositas seu diversas: quam divisionem sequitur multitudo seu numerus non exsistens in genere speciali, sed transcendens, sicut et ens, quod dividitur per unum et multa; talisque multitudo non est nisi in rebus immaterialibus. — Quidam ergo non considerantes nisi multitudinem quæ est species quantitatis discretæ, quæ in divinis non est, dixerunt quod termini numerales non est, dixerunt quod termini numerales nil ponunt in Deo, sed removent tantum. Alii vero eamdem multitudinem considerantes, dixerunt quod sicut scientia ponitur in Deo non secundum rationem generis sui, quod est qualitas non conveniens Deo, sed secundum propriam rationem quantum ad id quod perfectionis includit; ita et numerus sit in Deo secundum propriam rationem, non secundum rationem generis sui, quod est quantitas. Nos vero dicimus, quod termini numerales secundum quod veniunt in prædicationem divinam, non sumuntur a numero qui est species quantitatis, quia sic non nisi metaphorice dicerentur de Deo, quemadmodum aliæ proprietates corporalium rerum, ut longitudo et latitudo; sed sumuntur a multitudine secundum quod est transcendens. Multitudo vero sic sumpta, ita se habet ad multa de quibus prædicatur, sicut unum quod convertitur cum ente, ad ens, cui nil reale superaddit. Hinc multitudo ita accepta, designat res multas cum indivisione circa unamquamque earum. Verum numerus qui est species quantitatis, ponit quoddam accidens additum rebus numeratis; similiter unum quod est principium numeri. Termini ergo numerales in divinis significant ea de quibus dicuntur, nihil addendo nisi negationem. Et quantum ad hoc, veritatem dixit Magister: quia quum dico, Personæ sunt plures, significantur illæ personæ et indivisio circa unamquamque earum, quia de ratione multitudinis est quod ex unitatibus constet. Verumtamen auctoritates a Magistro inductæ, non probant sufficienter ejus propositum. Quamvis enim in divinis pluralitate excludatur solitudo, et unitate pluralitas deorum, non tamen sequitur quod his nominibus hoc solum significetur: sicut albedine nigredo excluditur, non tamen nomine albedinis sola nigredinis exclusio designatur. Hæc Thomas in Summa.
Petrus etiam his concordans: In divinis, inquit, nulla est realis distinctio in essentia, sed solummodo in personis. Nomina igitur quæ important realem distinctionem oportet dici non secundum substantiam, sed secundum personarum relationes. Quumque termini numerales designent realem in Deo distinctionem, dicunt relationem, non tamen distincte, sed indistincte, nisi ex adjuncto ad certam relationem determinentur. — Ad quæstionem demum qua quærit, an unum dicatur de Deo secundum essentiam vel relationem, respondet sicut ex Bonaventura responsum est, et addit quod unum dictum essentialiter, non est principium multitudinis personarum, sed unum dictum notionaliter.
Idem Richardus, qui etiam quærit, an omnis numerus sit accidens. Et respondet: Numerus potest considerari dupliciter, scilicet, secundum esse suum reale quod habet in entibus numeratis, et secundum esse suum imaginatum. Primo modo loquendo de numero, non est verum quod omnis numerus sit accidens, sicut nec verum est quod omnis unitas sit accidens. Essentialis etenim unitas est ipsa essentia rei: quumque ex quibuslibet unitatibus constituatur numerus, constat quod numerus ex talibus unitatibus constitutus, sit idem cum rebus, non accidens, neque in genere, sed transcendens. Loquendo autem de numero secundum esse suum imaginatum, omnis numerus est accidens: quoniam imaginatio nostra non comprehendit substantiam nisi per imaginationem et nisi per accidens, quemadmodum nec videri nisi per accidens potest. Hæc Richardus. — In ceteris scripta Richardi sententialiter sunt inducta.
Albertus demum in Scripto, et Udalricus in Summa, consonant præinductis.
Ad quæstionem vero qua quæritur, an unum et unitas ac numerus dicantur de Deo et creaturis univoce, respondet Albertus: Nec unum, nec unitas, nec numerus dicitur univoce de Deo et creaturis, quoniam Deo et rebus creatis nihil univoce convenit; sed dicitur de eis æquivoce: non quidem æquivocatione per casum et fortunam, ut canis et asinus, vas et animal; sed æquivocatione analogiæ ad unum: et non sicut ens est analogum ad substantiam et accidens, vel sanum ad animal et urinam, vel medicum ad artificem et clysterem; sed secundum analogiam causati et exemplati ad causam atque exemplar. — Si autem objiciatur: Quæcumque dicuntur secundum magis et minus, sunt comparabilia mutuo. Deus et creatura dicuntur secundum magis et minus, quoniam Deus est magis unus, bonus et sapiens, quam creata: ergo sunt comparabilia. Quæ autem sunt comparabilia exstant univoca, secundum Philosophum. Ad hoc respondendum, quod Deus creator et creata non sunt proprie comparabilia: quia quæ comparantur, secundum comparationis naturam susceptiva sunt æqualitatis. Idcirco abusiva est comparatio qua dicitur, Deus est magis unus quam creatura; et tantum valet: Deus est magis unus, quoniam est per se et primo imo et incomparabiliter unus, ut causa et exemplar; et creatura, minus una, id est, a Deo et ad Dei imitationem exemplata atque relata, est quid unum.
Chapter 171 of 271