Quæstio 4
Quarto quæritur, An sit in Deo diversitas.
Videtur quod sic. Tres enim superbenedictæ et superessentiales personæ sunt tria supposita, et Augustinus in libro de Trinitate affirmat quod sunt tria. Hilarius quoque in libro suo de Trinitate ait: Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt quidem per substantiam tria, sed per consonantiam unum. Doctores item scholastici in scriptis suis interdum utuntur nomine diversi ac diversitatis in divinis, ut patuit sæpe.
In oppositum est auctoritas litteræ.
Ad hæc Thomas respondet: Circa fidem Trinitatis fuerunt hæreses duæ perniciosæ. Una Arii, asserentis personas in essentia differentes; alia Sabellii, affirmantis quod solo nomine sint distinctæ. Concedenda sunt ergo quæ utrique hæresi adversantur, et neganda sunt quæ utrique sunt consona. Unde contra Arium quatuor ponit Ecclesia, scilicet: essentiæ unitatem, et ex hoc confitetur Deum unum, et negat diversitatem. Secundo ponit divinæ essentiæ simplicitatem: ideo confitetur esse Deum simplicem, et negat eum esse multiplicem; et negat a Deo multiplicitatem vel divisionem, quæ ponit rationem totius et partis, quæ simplicitati adversantur; similiter separationem, quoniam propter essentiæ identitatem inseparabiles sunt personæ. Tertio ponit similitudinem in natura deitatis prout significatur ut forma quædam. Hinc fatetur Filium similem Patri, et eum alienum esse a Patre negat, quamvis sit alius: quoniam alienum vocatur quod est a natura alicujus extraneum. Quarto ponit indivisam virtutem et magnitudinem trium personarum: idcirco concedit unam personam alteri esse æqualem et parem, negatque inæqualem ac disparem. — Consimiliter Ecclesia quatuor ponit contra Sabellium. Primo, naturæ communicationem suppositis pluribus: ideo prædicat in Deo pluralitatem, et excludit singularitatem. Secundo ponit quod pluralitas ista non solum est rationis, sed etiam rei, quoniam sunt tres res: ideo prædicat in Deo distinctionem, excluditque unicum. Tertio ponit in rebus istis esse originis ordinem: hinc asserit in divinis discretionem, quæ ordinem quemdam importat; et excludit confusionem. Quarto ponit tres personas esse unitas societate amoris, qui est Spiritus Sanctus. Propterea confitetur in divinis consonantiam atque consortium, solitudinem vero excludit. — Hilarius ergo dicendo Patrem et Filium ac Spiritum Sanctum esse per substantiam tria, substantiam accipit pro hypostasi seu persona, et tria pro tres, sicut et Augustinus. Hæc Thomas in Scripto.
Per quæ patet ad duo objecta solutio. Proprie namque loquendo non est concedendum quod personæ divinæ sunt tria, quamvis sint tria supposita. Doctores autem utendo nomine diversitatis in divinis, extense sumunt hoc nomen.
Concordat Bonaventura, circa textum dicendo : Quum dicimus plures esse personas, singularitatem solitudinemque excludimus : quoniam in divinis recipimus unitatem, non singularitatem nec solitudinem, quia singularitas excludit communicabilitatem, solitudo pluralitatem. Nos autem unam ponimus essentiam in tribus personis. Notandum quoque ex parte pluralitatis, quod recipimus ista quatuor in divinis, alietatem, pluralitatem, distinctionem, discretionem; et econtrario quatuor ista vitamus, diversitatem, multiplicitatem, divisionem, separationem. Separatio namque supponit divisionem, divisio multiplicitatem, multiplicitas diversitatem; diversitas autem notat formæ seu naturæ distinctionem. Econverso discretio præsupponit distinctionem, distinctio pluralitatem, pluralitas alietatem : alietas quippe non tantum attenditur penes formæ, sed etiam quoad personæ distinctionem. Differentia vero nominum horum est, quia alietas et pluralitas important distinctionem a parte rei, distinctio et discretio per comparationem ad nostram cognitionem; sed alietas per modum substantiæ seu personæ, pluralitas per modum quantitatis, quamvis in Deo non sit proprie quantitas. Diversitas vero attenditur penes substantiæ distinctionem, multiplicitas quantum ad veram quantitatem, divisio penes positionem seu discontinuationem, separatio quantum ad ubi. Hæc Bonaventura.
Chapter 172 of 271