Quæstio 10
Decimo principaliter quæritur, An angelus sit dignior homine, et utrum anima rationalis et angelus differant specie.
Videtur quod non, quoniam Augustinus in libro de Trinitate atque in libro de Civitate Dei testatur, quod mente humana solus Deus est major, et rursus, quod inter Deum et mentem rationalem nil mediat, atque quod ipsa a solo Deo immediate formatur. Item, præhabitum est, quod homo est omnium finis;1 et infra habetur, quod angeli ministrant hominibus. Ergo homines digniores sunt angelis.
In oppositum est, quod angeli sunt ordinis superioris et Deo similiores, nec corporum formæ, nec a corporalibus scientiam adipiscentes, sed concreatam sibi habentes scientiam.
Ad hoc Bonaventura respondet: Quæstio ista intelligi potest de duplici dignitate seu ordine. Primo de dignitate seu ordine per comparationem ad finem: et ita [homo et angelus] sunt pares, quoniam ad eamdem beatitudinem immediate ordinantur, atque ejusdem patriæ cœlestis erunt concives. Nec homo est simpliciter aut principaliter propter angelum, nec econtra: attamen unus quodammodo est propter alium, et econverso. Nam sicut in corpore naturali membra invicem sibi subserviunt, et unum alterius indigentiam supplet, quemadmodum et in ejusdem urbis videmus concivibus; ita in homine et angelo est pensandum. Homo namque labilitatem habet ad peccandum, et libertatem seu possibilitatem ad resurgendum. Angelus vero stans, habet perpetuitatem in stando; et cadens, impossibilitatem ad resurgendum. Ideo angelus stans, sustentat humanam infirmitatem; et homo resurgens, reparat ruinam angelicam. Ideo angelus quodammodo est propter hominem, et econtra: idcirco in isto ordine pares sunt. — Secundo intelligi potest hæc quæstio de ordine et dignitate naturæ: sicque angelus est dignior homine, utpote substantia simplex, immortalis, corporalis, altiorisque speciei. Angelus quippe et anima rationalis differunt non numero solum, sed etiam specie; similiter homo et angelus: alioqui angelus esset naturaliter corporis forma, sicut et anima.
Sed tunc remanet quæstio, quæ sit differentia illa qua differunt.
Quocirca est triplex positio. Una, quod specifice differunt per comparationem ad Deum, quoniam differentia ultimo completiva accipitur ab eo quod nobilius ac dignius est in re: sicque angelus differt ab anima, quoniam angelus habet intellectum deiformem, ut B. Dionysius contestatur.2 Propter quod habet species intelligibiles sibi innatas, et intelligit intuitu simplici. Anima vero habet intellectum potentialem et collativum seu inquisitivum, et hoc naturaliter, quidquid sit de gloria. — Verum ista positio non videtur omnino conveniens. Primo, quia differentiæ rerum sumuntur secundum comparationem quam habent inter se, non in relatione ad Deum, respectu cujus conveniunt. Amplius, deiformitas intellectus respicit potentiam intellectivam, nos autem inquirimus de differentia essentiarum, non potentiarum. Postremo, deiformitatem intellectus angelus sortitur per gloriam, imo et anima separata hanc habet; anima quoque Adæ etiam habuit species innatas : et ita hæc omnia ad differentiam spectant accidentalem.
Secunda positio est, quod angelus et anima differunt specifice per comparationem rerum ad invicem : et quia auctores hujus opinionis non potuerunt invenire actus differentes formaliter per quos devenirent in cognitionem diversarum differentiarum angeli ac animæ, sed invenerunt actus differentes gradu ac dignitate, dixerunt quod differunt specie secundum majorem excessum in simplicitate et bonitate naturæ, et iste excessus in essentialibus variat speciem, dum exit limitem debitum speciei, quemadmodum calidum in quarto gradu est alterius speciei quam calidum in primo. — Sed hoc valde ambiguum est, quod angelus in tantum excedat animam quod ex ipso excessu diversarum sint specierum, quum optima anima, scilicet anima Christi, sit nobilissima creatura, nec tamen humanam exeat speciem. Præterea, dato quod ibi esset talis excessus, non tamen penes eum sumeretur differentia horum specifica : imo potius videretur sequi differentiam specificam, quam econtra. Potius namque res diversarum bonitatum gradus habent in nobilitate propter diversas naturas, quæ sunt aptæ capere plus et minus, quam vice versa. Hæc quoque differentia est valde generalis et transcendens esse videtur : quia si ita potest hic accipi, pari ratione ubique.
Idcirco est tertia positio, quam puto probabiliorem, quæ sumit differentiam istam per comparationem animæ rationalis ad corpus humanum : ex qua parte anima nobis innotescit non solum secundum accidentia sua, sed etiam secundum suam essentiam; nec solum secundum id quod est indignitatis, sed item penes id quod est nobilitatis. Hoc namque quod est animam corpus vivificare et informare, non dicit actum accidentalem, neque ignobilem, quum anima ratione illius sit nobilissima forma, et in anima stet appetitus totius inferioris naturæ. Corpus quippe humanum nobilissima complexione et organizatione quæ sit in natura, est organizatum et complexionatum : ideo non completur nec natum est compleri nisi nobilissima forma. Hoc itaque quod anima unibilis est corpori tali, dicit quid essentiale respiciens quod est nobilissimum in anima : sicque penes illud recte sumitur specifica differentia secundum quam anima differt a natura angelica. — Hæc Bonaventura.
Concordat Albertus :3 Anima (inquiens) rationalis et angelus differunt specie et genere. Est enim anima animalis, intendens in delectabilia corporis; et sic genere differt ab angelo : angelus namque est spiritus, non respiciens ad delectabilia illa.
Differunt etiam specie. Anima enim rationalis secundum se ipsam et secundum totum affectum corpori exstat unibilis. Angelus vero separata substantia est. Denique, quod anima secundum esse suum corpori uniatur, patet per hoc quod ipsa est actus corporis organici physici vitam habentis in potentia : quod non est per potentias animæ tantum, ut quidam dixerunt, sed per suam essentiam; et nisi ipsa consisteret hominis forma substantialis, homo non esset homo. Propter quod decimo Ethicorum ait Philosophus: Homo est solus intellectus, eo quod a sola intellectuali anima tanquam ab ultimo perfectivo, respectu cujus omnia alia (quæ sunt in homine, utpote inferiora) in potentia sunt, homo est homo et esse specificum habet. Quod si objiciatur, quod intellectus nullius est corporis actus, hæc objectio est hominis se ipsum non intelligentis. In quantum enim nullius corporis actus est, est potentia omnium acceptiva. Quod si esset alicujus corporis actus, quemadmodum visus actus est oculi, non acciperet nisi quæ essent de harmonia compositioneque corporis sui, sicut visus non recipit nisi ea quæ sunt de harmonia, compositione et perfectione perspicui humidi et luminis. Nunc autem per abstractionem recipit omnia. Hinc sexto de Naturalibus loquitur Avicenna, quod anima rationalis sola secundum esse est actus et anima hominis; vegetabilis autem et sensibilis non se habent nisi tanquam potentiæ ad eamdem. — Verumtamen, ut ait Gregorius Nyssenus, sequens Platonem in hoc vera dicentem, anima rationalis non solum est corporis actus, sed etiam suppositum et subjectum in se perfectum, corpore utens et illud regens: ideo separatur post mortem, et est substantia vitæ in semetipsa; atque in hoc principaliter differt ab angelo. Et si quis instet, quia secundum hoc anima separata non differret ab angelo; dicendum quod imo, quoniam anima separata manet unibilis corpori, affectum et intentionem reservans ad illud, in tantum ut per hoc a contemplatione aliqualiter retrahatur. Unde duodecimo libro super Genesim ad litteram Augustinus loquens de anima rapta, a sensibus corporis alienata, et de statu post mortem, fatetur: Inest animæ quidam naturalis appetitus administrandi corpus, quo appetitu quodammodo retardatur ne tota intentione pergat in illud summum cœlum intellectuale, id est superbeatissimam Trinitatem, quamdiu ei non subest corpus cujus administratione appetitus ille quiescat.
Præterea, ex hac differentia quæ substantialis est inter angelum et animam, consequuntur quædam aliæ in eorum potentiis. Ex hoc enim quod anima forma est corporis, intellectus ejus conjungitur continuo et tempori, estque necesse ut a phantasmate sumat species intelligibiles: quod non facit intellectus angeli. Hinc quoque oportet ut intellectus animæ formetur et illuminetur ab inferiori, in quantum inferiora sunt sub lumine intellectus agentis. Intellectus vero angeli non formatur neque illuminatur nisi a superiori. Hanc differentiam ponit Alexander in libro de Motu cordis, dicendo: Anima est substantia intellectualis, illuminationum quæ sunt a Deo ultima relatione perceptiva. Et innuit, quod angelus est substantia intellectualis, illuminationum quæ sunt a Deo prima relatione perceptiva. Propter quod etiam S. Dionysius protestatur, quod angelus est deiformis intellectus, homo autem intellectus rationalis et inquisitivi.4 — Hæc Albertus.
In cujus verbis videtur minus congruenter sonare, quod asserit animam per hoc differre ab angelo genere, quoniam anima est intendens in delectabilia corporis. Animæ etenim virtuosæ, præsertim heroicæ, a delectationibus illis se retrahunt, et eas cordialiter aspernantur. Et si dicatur, quod ex sua natura affectabiles sunt ad eas, objici potest, quod affectatio illa venit ex fomite: vitium autem est contra vel præter naturam. Sed quidquid inde dicatur, apparet quod ex intendentia illa ad corporis oblectamenta genus sumi non queat: quia differentia generis etiam essentialis est, non accidentalis; intendere autem ad delectabilia illa, accidentale et separabile est. Attamen forsan quis dicat, quod actualiter in illa intendere, accidentale sit; intendere quoque in illa inordinate, exstat culpabile: sed in ea intendere aptitudinliter et prout delectationes illæ sunt pure naturales ac ordinatæ, nec accidentale est neque culpabile.
Porro Udalricus in Summa sua, libro quarto, differentiam ac distinctionem ponit in angelis inter se, et inter angelos ac animas rationales, ex majori et minori propinquitate ad Creatorem seu juxta distantiam ab eodem, hoc est, secundum quod magis aut minus participant de actu et potentia. Quæ enim propinquiores sunt per similitudinem mutationis primo principio, quod est purus actus, majoris sunt actualitatis, et minus de potentia sortiuntur: idcirco earum natura est formalior, spiritualior atque perfectior. Anima vero rationalis per hoc differt ab angelis, quod præ ipsis majoris est potentialitatis minorisque actualitatis, in tantum quod intellectualitas in ipsa in tantum occumbit ac deficit, ut a sensibilibus scientiam adipisci conveniat ei. Unde secundum Isaac Israeliticum philosophum, anima in umbra intelligentiæ producta, aptius rationalis ac discursiva quam intellectualis ac sinceriter intuitiva censetur. Hæc Udalricus. Cujus responsio, ut mox patebit, est aptior.
Insuper de hac re loquitur sanctus Doctor in pluribus locis, videlicet: in prima parte Summæ, quæstione septuagesima quinta;5 in Summa quoque contra gentiles, libro secundo, nonagesimo tertio capitulo; plenius vero in Scripto secundi, distinctione tertia, dicens:
Quidam dixerunt, quod anima rationalis non est in genere substantiæ sicut species, sed sicut principium speciei, quum sit forma, et ita non dicitur proprie differre ab alio specie. Sed hoc non videtur, quia ut ait Avicenna in Metaphysica sua, ad hoc quod aliquid sit proprie in genere substantiæ, requiritur quod sit res quidditatem habens cui conveniat esse absolutum, ita ut per se esse dicatur sive subsistens. Hinc secundum Avicennam, duobus modis potest contingere quod aliquid ad genus substantiæ pertinens, non sit in genere substantiæ ut species. Primo, quia res illa non habet quidditatem nisi suum esse: ideoque Deus non est in prædicamento substantiæ sicut species. Secundo, quia res illa non habet esse absolutum, ut dici valeat ens per se: idcirco materia prima et formæ materiales non sunt in genere substantiæ sicut species. Anima autem rationalis habet esse absolutum, a materia non dependens: ideo est species, in quantum res talis; atque principium speciei, in quantum est corporis forma.
Est ergo positio verior, quod angelus et anima differunt specie. Quibus autem differentiis specificis distinguantur, diversimode assignatur: quia secundum quosdam, differunt specie per unibile corpori et non unibile; secundum alios, per rationale et intellectuale; secundum quosdam, per hoc quod est habere intellectum possibilem respectu superiorum tantum, quod convenit angelo, qui a Deo et spiritu creato altiori illuminatur, et habere intellectum possibilem respectu superiorum et inferiorum, quod convenit animæ rationali, quæ a superioribus illustratur, atque a phantasiis cognitionem venatur; secundum nonnullos, per hoc quod est habere vertibilitatem immutabilem, quod convenit angelo, qui inconvertibiliter adhæret bono aut malo ad quod se semel per electionem convertit, et per habere vertibilitatem mutabilem, quod convenit animæ; secundum ceteros, per virtutem interpretativam, quia secundum Damascenum, angelus interpretatur seu loquitur quibusdam signis et nutibus intellectualibus absque vocis expressione, homo autem loquitur voce expressa. — Nec mirum quod tam diversimode angeli ac animæ differentiæ assignantur: quoniam differentiæ essentiales, quæ nobis ignotæ et innominatæ sunt, ut septimo Metaphysicæ dicitur, per differentias accidentales denotantur, quemadmodum causa per suum effectum; sicut et calidum et frigidum nominantur differentiæ ignis et aquæ. Sicque possunt plures differentiæ pro specificis assignari, secundum plures proprietates rerum specie differentium ex essentialibus differentiis causatas: quarum tamen illæ melius assignantur quæ sunt priores, quasi essentialibus differentiis propinquiores.
Quum ergo simplicium substantiarum differentia in specie sit secundum gradum actualitatis et potentialitatis in eis, ex hoc anima rationalis differt ab angelis, quod ultimum gradum in spiritualibus tenet substantiis, sicut materia prima in sensibilibus rebus, ut tertio de Anima loquitur Commentator. Quumque plurimum de potentialitate habeat, tam propinqua est materialibus rebus, ut corpus eam possit participare: ideo consequuntur illæ differentiæ inter angelum et animam, unibile corpori, et non unibile ei. Et item, rationale et intellectuale. Ex hoc quippe quod angelus plus habet de actu et minus de potentia quam anima, participat quasi in plena luce intellectualitatem: propter quod intellectualis vocatur. Anima vero eam participat defective et obumbrate: ideo appellatur rationalis, quoniam ratio in umbra intelligentiæ oritur. Ex his procedit distinctio tertia. Quum enim sit anima corporis forma, habet quasdam vires organicas, scilicet sensus, ex quibus ad intelligibilium cognitionem ascendit. Porro distinctio quarta nascitur ex secunda. Quum enim angelus intellectum habeat deiformem, convertitur immobiliter ad quodcumque; non autem anima, quæ per inquisitionem acquirit notitiam. Quinta distinctio ex prima descendit: quia quum anima corpori uniatur organico, potest exteriorem vocem formare, non angelus. — Hinc harum distinctionum prima est melior, quia accipitur secundum esse, quod primum est. Secunda vero et tertia sumuntur penes vim cognoscitivam. Quarta accipitur penes virtutem appetitivam, ad quam secundum Philosophum spectat electio. Quumque electio sit cognitione posterior, ideo ista differentia minus valet quam præcedentes. Quinta sumitur penes virtutem motivam, per quam fit vocis formatio. Estque motiva posterior cognitiva et appetitiva: ideo distinctio ista ceteris minus valet. — Hæc Thomas in Scripto.
A Quibus consonat quod idem affirmat in suo tractatu de Esse et essentia: Quoniam (inquiens) in intelligentiis ponuntur actus et potentia, non erit difficile multitudinem et ordinem intelligentiarum invenire: quod impossibile esset, si nulla in eis esset potentia. Unde dicit Commentator tertio de Anima: Si natura intellectus possibilis esset nobis ignota, non possemus invenire distinctionem et ordinem in substantiis separatis. Idcirco distinctio earum ad invicem est secundum gradum actus et potentiæ, ita quod intelligentia superior quæ magis propinqua est primo, majus habet de actu et minus de potentia, sicque de aliis; et completur in anima humana, quæ in intellectualibus substantiis ultimum tenet gradum: cujus intellectus possibilis ita se habet ad formas intelligibiles, sicut materia prima ad formas sensibiles, ut tertio de Anima loquitur Commentator. Ideo Philosophus comparat eum tabulæ rasæ, in qua nihil est pictum. Hinc inter substantias intellectuales plus habet de potentia; atque in tantum efficitur materialibus rebus propinqua, ut materialis res trahatur ad participandum esse ipsius, ita quod ex anima et corpore resultat esse unum in uno composito, quamvis esse illud prout est animæ, non sit dependens a corpore. Et ita post hanc formam, videlicet animam rationalem, inveniuntur aliæ formæ plus de potentia habentes, ac propinquiores materiæ, in tantum ut esse earum sine materia non sit. In quibus invenitur etiam ordo et gradus usque ad primas seu substantiales formas elementorum, quæ propinquissimæ consistunt materiæ: unde nec aliquam habent operationem nisi secundum exigentiam qualitatum activarum et passivarum, ac aliarum quibus materia ad formas disponitur. Hæc ibi.
Quibus satis concordant scripta Alberti in libro suo de Homine, et in tractatu de IV Coæquævis, in commento quoque super librum de Causis.
Hinc et Thomas in Scripto secundi: In homine, ait, est intellectus, nec tamen ob hoc in ordine intellectualium ponitur. Illa namque substantia intellectualis vocatur, cujus tota cognitio secundum intellectum est: quoniam omnia quæ cognoscit, subito et sine inquisitione intuetur. Anima vero per inquisitionem et rationis discursum ad notitiam rei venit. Ideo rationalis dicitur, quia ejus cognitio secundum principium tantum et secundum terminum intellectualis exsistit: secundum principium, quia prima principia statim cognoscit, propter quod habitus principiorum indemonstrabilium dicitur intellectus; secundum terminum quoque, quoniam inquisitio rationis ad rei intelligentiam terminatur. Idcirco anima intellectum non habet ut propriam naturam, sed per quamdam participationem. — Si autem objiciatur, quod ratio etiam interdum angelis, imo et Deo adscribitur (nam et Magister rationalem creaturam in angelum animamque distinguit; Gregorius quoque in homilia, Angelus, inquit, rationale est animal; imo et Plato in primo Timæi fatetur, quod Deus auctor est maximus operis sui ratione atque providentia); respondendum, quod ratio uno modo accipitur prout contra sensum dividitur, sicque convenit Deo et angelis. Hæc Thomas in Scripto. — Idem Udalricus in Summa, libro quarto.
Præterea Scotus videtur contradicere præinductis de specifica inter angelum et animam distinctione. Concedit equidem quod specifice differunt, non tamen sicut duæ species (quum anima non sit species, sed pars speciei, videlicet hominis), sed sicut species et pars speciei. Quod dictum a Thoma et Bonaventura satis est improbatum; nec locum habet cavillatio illa in anima separata, quæ non est actualiter pars speciei. Attamen verum est, quod anima rationalis, præsertim corpori sociata, non est ita proprie species sicut homo et angelus; nec etiam anima separata est tam proprie separata substantia ac persona quemadmodum angelus, quum ex sua natura corpori exstet unibilis tanquam pars essentialis.
Ulterius addit Scotus: Dicunt quidam, quod prima ratio hujus specificæ distinctionis est unibilitas ad materiam et non unibilitas. Sed contra, forma est finis materiæ, ex secundo Physicorum. Ergo distinctio materiæ est propter distinctionem formæ, non econverso. — Hinc alii dicunt, quod gradus intellectualis major aut minor in angelo et in anima, est principium distinctivum unius ab alio; asserunt quosque, quod iste distinctus modus intelligendi, est quod angelus intelligit sine discursu, anima cum discursu. Sed contra, anima non discurrit circa principia, sed circa conclusiones; nec circa objectum beatificum, sed circa objectum cognitum naturaliter. Si ergo isti duo modi cognoscendi differunt specie et specificam distinctionem inducunt, erunt in anima duæ intellectualitates specie differentes. Hæc Scotus.
Circa quæ dico, quod prima illa objectio rudis est, et nec contra verba nec contra mentem doctorum militat præfatorum. Nempe Alexander, Albertus, Bonaventura, et alii quidam differentiam illam inter angelum et animam assignantes, non dicunt, quod anima et angelus differunt per materiam et non materiam, prout Scotus eos dicere innuit et concludit, sed per unibilitatem et non unibilitatem ad corpus sive materiam: quæ unibilitas est ex natura animæ, seu ex gradu suæ intellectualitatis extremæ seu ultimæ et penitus imperfectæ, ex qua indiget ministerio cordoris ac sensuum ejus scientiam obtinere, sicut expositum est; et quæ non unibilitas angeli est ex natura ipsius, seu gradu suæ intellectualitatis perfectiori, qua naturale est sibi concreatam habere scientiam. Quamvis etiam forma sit finis materiæ, ex hoc tamen non sequitur, quod distinctio formæ nullatenus sit a materia: imo secundum Philosophum, materia est quæ distinguit et separat. Sic et sanitas est finis medicinæ, nihilo minus sanitatum distinctio a medicinis causatur. — Insuper instantiæ factæ contra secundam positionem prorsus invalidæ sunt. Differentiæ etenim accipiuntur et innotescunt nobis non ex quocumque sed ex principali et proprio naturalique actu naturæ specificæ: talis vero actus animæ rationalis, est ratiocinari sive discurrere, ad quem etiam cognitio principiorum subservit ac ordinatur.
Deinde Scotus suam positionem exprimendo, incidit hoc ipsum quod reprobat. Ait enim: Quidquid est et agere potest, est aliquod ens habens actum primum, qui secundum naturam prior est illi secundum se, quam in comparatione ad actum secundum cujus potest esse principium, ita quod licet id quo tale ens est principium actus secundi non sit aliud a sua natura, non tamen prima entitas sua est natura sua secundum quod est principium talis actus secundi, sed natura sua ut in se est hæc: et ita prima distinctio entis non est per naturam suam in quantum est principium talis operationis, sed ut est hæc natura, quamvis per identitatem ipsa sit principium actus secundi. Sic dico in proposito, quod licet natura angelica sit principium intelligendi et volendi, et anima similiter, ita quod istæ potentiæ nihil dicunt additum essentiæ animæ, tamen primum hic et ibi, scilicet in angelo et anima, est hæc natura et illa natura ad se; et ista distinctio prima est, quam sequitur distinctio principiorum operandi: quia enim est hæc natura, ideo est principium talis operationis, non converso. Hæc Scotus.
Ad quod dico, quod eo modo quo res ipsas cognoscimus, nomina eis imponimus. Ideo sicut rerum naturas specificas non nisi per earum proprias operationes agnoscimus, sic earum differentias significamus per nomina habitudinem, aptitudinem seu habilitatem quamdam signantia ad proprios actus illarum. Non quod essentialis differentia unius naturæ ab alia sit primo et immediate per hujusmodi actus, qui ipsam naturam et actuale esse ejus consequuntur tanquam effectus: siquidem actus secundus præsupponit actum primum, qui est esse. Porro una natura specifice differt ab alia per suam ultimatam et supremam essentialem perfectionem intrinsecam, a qua fluit esse et agere, præsertim si esse dicatur realiter distingui ab essentia; et neque essentiam neque esse rei distincte cognoscimus nisi per actus secundos, potissime principales ac proprios. Et ista est præfatorum doctorum intentio, quos dum Scotus reprobare conatur, in eorum positionem collabitur.
B Quod vero potentias animæ dicit non superaddere quid reale essentiæ animæ, hoc est realiter non distingui ab anima, improbatum est libro primo.6
Amplius quærit hic Scotus, Utrum creatio angeli sit idem angelo.
Et quoniam quæstionis hujus solutio dependet a solutione quæstionis qua quæritur, utrum relatio creaturæ sit eadem fundamento, id est realiter idem cum substantia, quantitate seu qualitate in qua fundatur, ideo quærit et hoc. Primoque improbat opinionem dicentium, quod relatio est eadem fundamento, quam tamen specialiter adscribit Henrico; et multipliciter probat, quod relatio sit quid reale a fundamento suo distinctum. Nihilo minus tenet, quod relatio ad Deum omni creaturæ communis, est idem realiter fundamento, differens formaliter ab eodem. Insuper de creatione subjungit: Creatio non tantum videtur importare relationem ad Deum sub ratione causæ efficientis, sed etiam ad non esse præcedens: et hoc, ordine durationis, prout proprie sumitur creatio. Sed ordo ille potest intelligi vel ad non esse præcedens immediate, vel indistincte: et primo modo dicitur res tantum creari in primo instanti; secundo modo dicitur res semper creari dum manet. Loquendo igitur de prima relatione, videlicet ad causam efficientem, patet solutio ex prædictis, utpote quod a fundamento non differt. De secunda relatione videtur quod ista non sit eadem fundamento.
Verum quæstio ista in primo libro discussa est, ubi ostensum est quod relatio secundum esse differt a fundamento realiter.7 Unde irrationabile esse videtur, quod Scotus concedit hoc ipsum, et nihilo minus tenet quod relatio ad Creatorem communis omni creaturæ non differat realiter a creatura. Tertium vero quod dicit, omni ratione censetur carere. Argumentum quoque quo probat relationem ad Deum communem omni creaturæ, idem esse fundamento, probatur invalidum. Sic enim arguit: Id quod proprie dicitur inesse alici, et sine quo illud non potest esse sine contradictione, est realiter illi idem. Hoc quippe faciliter reprobatur: quoniam accidens proprium proprie inest speciei, nec species sine illo potest esse; sicut homo non potest esse sine risibili, et tamen risibilitas realiter differt ab humanitate tanquam proprietas ejus. De his quia præhabita sunt, transeo. Consentiendumque est
A Alexandro, Thomæ, Alberto, Bonaventuræ, ceteris quoque præallegatis, concorditer affirmantibus quod passiva creatio sit realis relatio distincta realiter a fundamento, sicut ostensum est.8
Postremo Richardus hic sciscitatur, An tres personæ, Pater, Filius, et Spiritus Sanctus, sint æque primæ et immediatæ rerum principium.
Et respondet quod imo: quia creare convenit eis non ut sunt distinctæ personæ, sed ut sunt unum in natura et in creativa potentia; et quamvis Pater dicatur omnia operari per Filium, Pater quoque et Filius per Spiritum Sanctum, illa tamen mediatio non excludit istam immediationem, sed denotat quod Filius habet a Patre creativam virtutem, Spiritus Sanctus quoque a Patre et Filio. — Qualiter autem tres supergloriosæ et superbenedictæ et superadorandæ personæ dicantur unus creator et unum principium, in primo ostensum est libro.
Footnotes
Chapter 57 of 271