Skip to the text

Distinctio 3

A. Quales facti fuerint angeli, et quod quatuor eis attributa sunt in ipso initio suæ conditionis.

ECCCE ostensum est, ubi angeli fuerint mox ut creati sunt.1 Nunc consequens est investigare, quales facti fuerint in ipso primordio suæ conditionis. Et quatuor quidem angelis videntur esse attributa in initio subsistentiæ suæ, scilicet: essentia simplex, id est indivisibilis et immaterialis; et discretio personalis; et per rationem naturaliter insitam, intelligentia, memoria et voluntas sive dilectio; liberum quoque arbitrium, id est libera inclinandæ voluntatis sive ad bonum sive ad malum facultas: poterant enim per liberum arbitrium sine violentia et coactione ad utrumlibet propria voluntate deflecti. Hugo, Summa Sent. tract. II, c. 2.

B. An omnes angeli fuerint æquales in tribus, scilicet, in essentia, in sapientia, in libertate arbitrii.

Hic considerandum est, utrum in sua substantia spirituali, et sapientia rationali, et libertate arbitrii, quæ omnibus inerant, omnes æquales fuerint: ut sit prima consideratio de substantia, secunda de forma, tertia de potestate. Persona quippe substantia est, sapientia forma, arbitrium potestas. Et ad substantiam quidem pertinet naturæ subtilitas, ad formam vero intelligentiæ perspicacitas, et ad potestatem rationalis voluntatis habilitas. Id. de Sacram. lib. I, p. v, c. 8.

Illæ ergo essentiæ rationales, quæ personæ erant et spiritus erant, naturaque simplices et vita immortales, differentem essentiæ tenuitatem et differentem sapientiæ perspicacitatem atque differentem arbitrii libertatem et habilitatem recte habuisse intelliguntur: sicut in corporibus nonnulla differentia est secundum essentiam ac formam et pondus. Quædam enim aliis meliorem ac digniorem essentiam et formam habent, et alia aliis leviora atque agiliora sunt. Ad hunc ergo modum credendum est, illas spirituales naturas convenientes suæ puritati et excellentiæ, et in essentia et in forma et in facultate, differentias accepisse in exordio suæ conditionis, quibus alii inferiores, alii superiores Dei sapientia constituerentur, aliis majora, aliis minora dona præstantis: ut qui tunc per naturalia bona aliis excellebant, ipsi etiam post per munera gratiæ eisdem præessent. Qui enim natura magis subtiles et sapientia amplius perspicaces creati sunt, hi etiam majoribus gratiæ muneribus præditi sunt, et dignitate excellentiores aliis constituti. Qui vero natura minus subtiles et sapientia minus perspicaces conditi sunt, minora gratiæ dona habuerunt, inferioresque constituti sunt sapientia Dei æquo moderamine cuncta ordinantis. In ipsa facultate arbitrii differentia animadvertenda est secundum differentem naturæ virtutem, et differentem cognitionis et intelligentiæ vim: et sicut differens vigor et subtilitas naturæ infirmitatem non adducit, minorque cognitio sapientiæ ignorantiam non ingerit; sic libertas inferior nullam arbitrio necessitatis voluntatem imponit. Ibid. c. 10. Ibid. c. 11.

C. Quæ communia et æqualia habuerunt angeli.

Et sicut in prædictis angeli differebant, ita et quædam communia et æqualia habebant. Quod spiritus erant, quod indissolubiles et immortales erant, commune omnibus et æquale erat. In subtilitate vero essentiæ, et intelligentia sapientiæ, et libertate voluntatis, differentes erant. Has distinctiones intelligibiles invisibilium naturarum ille solus comprehendere potuit et ponderare, qui cuncta fecit in pondere, Sap. XI, 21. numero et mensura.

D. An boni vel mali, justi vel injusti creati sint angeli; et an aliqua mora fuerit inter creationem et lapsum.

Illud quoque investigatione dignum videtur, quod etiam a pluribus quæri solet: utrum boni vel mali, justi vel injusti creati sint angeli; et an aliqua mora fuerit inter creationem et lapsum, vel sine mora in ipso creationis exordio ceciderint.

E. Opinio quorumdam dicentium, angelos in malitia creatos, et sine omni mora ruisse.

Putaverunt enim quidam angelos qui ceciderunt, creatos esse malos, et non libero arbitrio in malitiam declinasse, sed in malitia a Deo factos esse; nec aliquam fuisse moram inter creationem et lapsum, sed ab initio apostatasse; alios vero creatos fuisse plene beatos. Qui opinionem suam muniunt auctoritate Augustini, super Genesim ita dicentis: Non frustra putari potest, ab initio temporis diabolum cecidisse, nec cum sanctis angelis pacatum aliquando vixisse et beatum, sed mox apostatasse. Unde Dominus ait, Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: ut intelligamus, quia in veritate non stetit ex quo creatus est, qui staret, si stare voluisset.2 Idem in eodem: Non frustra, inquit, putandum est ab ipso initio temporis vel conditionis suæ diabolum cecidisse, et nunquam in veritate stetisse. Unde quidam in hanc malitiam libero arbitrio non esse inflexum, sed in hac, quamvis a Deo, putant esse creatum, secundum illud beati Job: Hoc est, inquit, initium figmenti Dei, quod fecit Deus ut illudatur ei ab angelis ejus. Et Propheta ait, Draco iste quem formasti ad illudendum ei:3 tanquam primo factus sit malus, invidus et diabolus, nec voluntate depravatus. — His aliisque testimoniis utuntur qui dicunt, angelos qui ceciderunt, creatos fuisse malos et sine mora corruisse. Eos vero qui perstiterunt, perfectos et beatos fuisse creatos, adstruunt auctoritate Augustini, qui super Genesim dicit, per cœlum significari creaturam spiritualem, quæ ab exordio quo facta est, et perfecta et beata est semper.

Aug. de Genesi ad litt. lib. XI, n. 21.

Aug. op. cit. n. 26.

Ibid. n. 27.

Job XI, 14, juxta LXX.

Aug. op. cit. lib. I, n. 3.

F. Aliorum sententia probabilis, qui dicunt, omnes angelos creatos esse bonos, et aliquam morulam fuisse inter creationem et lapsum.

Hugo, Summa Sent. tract. II, c. 2.

Aliis autem videtur, omnes angelos creatos esse bonos, et in ipso creationis initio bonos exstitisse, id est sine vitio, justosque fuisse, id est innocentes, sed non justos, id est virtutum exercitium habentes: nondum enim præditi erant virtutibus, quæ stantibus appositæ fuerunt in confirmatione per gratiam, aliis per liberum arbitrium superbientibus, et ideo cadentibus. Aliquam etiam fuisse morulam aiunt inter creationem et lapsum vel confirmationem: et in illa brevitate temporis omnes boni erant, non quidem per usum liberi arbitrii, sed per creationis beneficium; et tales erant qui stare poterant, id est non cadere, per bona creationis, et cadere per liberum arbitrium. Poterant enim peccare, et non peccare; sed non poterant proficere ad meritum vitæ, nisi gratia superadderetur: quæ addita est quibusdam in confirmatione. Et ad hoc confirmandum utuntur testimonio Augustini, qui super Genesim dicit, angelicam naturam primo informiter creatam, et cœlum dictam; postea formatam, et lucem appellatam, quando ad Creatorem est conversa, perfecta dilectione ei inhærens. Unde prius dictum est, In principio creavit Deus cœlum et terram; et postea subditum, Dixit Deus, Fiat lux, et facta est lux: quia in primo agitur de creatione spiritualis naturæ informis, postea de formatione ejusdem.4 Ratio quoque obviat illis qui dicunt angelos creatos fuisse malos.5 Non enim potuit Creator optimus, auctor mali esse: et ideo totum bonum erat, quod ex ipso illis erat; et totum bonum erat, quoniam ex ipso totum erat. Hoc modo probatur, quod boni erant omnes angeli quando primo facti sunt, sed ea bonitate quam natura incipiens acceperat.

Aug. de Genesi ad litt. lib. 1, n. 3, 7. 9.

Hugo, de Sacram. lib. 1, p. v, c. 19.

G. Probationem Augustini contra illos inducit qui dicunt angelos factos malos; verba etiam Job determinat, quæ illi pro se inducebant.

Ideoque Augustinus exterminans opinionem eorum qui angelos creatos fuisse malos putant, auctoritate et ratione probat bonos omnes fuisse creatos; et verba præmissa beati Job, quæ illi pro se inducebant, quomodo sint intelligenda aperit, dicens super Genesim: Omnia, inquit, fecit Deus valde bona. Naturam ergo angelorum bonam fecit. Et quia injustum est ut nullo merito hoc in aliquo quod creavit, Deus damnet: non naturam sed voluntatem malam puniendam esse credendum est;6 nec ejus naturam significatam esse, quum dicitur, Hoc est initium figmenti Dei, etc., sed corpus aerium quod tali voluntati aptavit Deus, vel ipsam ordinationem Dei in qua eum etiam invitum fecit utilem bonis, vel ipsius angeli facturam: quia etsi præsciret Deus voluntate malum futurum, fecit tamen eum, providens quanta de illo sua bonitate esset facturus. Figmentum ergo Dei dicitur, quia quum sciret eum Deus voluntate malum futurum, ut bonis noceret, creavit tamen illum ut de illo bonis prodesset. Hoc autem fecit ut illudatur ei. Illuditur enim ei, quum sanctis proficit tentatio ejus: sicut et mali homines, quos Deus malos futuros prævidens, creavit tamen ad sanctorum utilitatem, illuduntur quum præstatur sanctis eorum tentatione profectus. Sed ipse est initium, quia præcedit antiquitate et principatu malitiæ. Hæc autem illusio fit angelis malis et hominibus malis per angelos sanctos: quia subdit eis angelos malos et homines malos, ut non quantum nituntur, sed quantum sinuntur, possint nocere. — Ecce aperte ostendit, qualiter prædicta verba Job intelligenda sint, et angelicam naturam bonam creatam esse asserit.

Aug. de Genesi ad litt. lib. xi, n. 28.

Aug. op. cit. n. 29.

H. Quomodo intelligenda sint verba præmissa Domini disserit, evidenter tradens, angelos esse creatos bonos, et post creationem cecidisse.

Aug. de Genesi ad litt. lib. xi, n. 30. quia

Deinde qualiter verba Domini quæ supra posuit, accipienda sint, Augustinus aperit; ubi etiam sua quæ prædixit verba determinat, evidenter docens, angelos bonos fuisse creatos, et post creationem interposita aliqua morula cecidisse, ita inquiens : Quod putatur diabolus nunquam in veritate stetisse, nunquam beatam vitam duxisse, sed ab initio cecidisse, non sic accipiendum est, ut malus a bono Deo creatus esse putetur, quasi ab initio non cecidisse diceretur. Non enim cecidit, si talis, id est malus, factus est. A quo enim caderet? Factus ergo prius, statim a veritate se avertit, propria potestate delectatus; beatæque vitæ dulcedinem non gustavit, quam acceptam non fastidivit, sed nolendo accipere amisit. Sui ergo casus præscius esse non potuit, quia sapientia fructus est pietatis. Continuo autem ut factus est, cecidit, non ab eo quod accepit, sed ab eo quod acciperet, si Deo subdi voluisset. — Ecce hic aperte declarat, angelos bonos creatos fuisse, et post creationem cecidisse : et fuit ibi aliqua morula, licet brevissima. Quod Origenes confirmat, super Ezechielem dicens : Serpens est hostis contrarius veritati : non tamen a principio neque statim supra pectus et ventrem suum ambulavit. Sicut Adam et Eva non statim peccaverunt, ita et serpens aliquando fuit non serpens, quum in paradiso deliciarum moraretur. Deus enim malitiam non fecit. — Ecce aperte dicit, post creationem, interposita morula, cecidisse.7

Origenes, in Ezech. hom. 1, n. 3.

Ideoque illa verba sic accipienda videntur : Homicida erat ab initio vel mendax, id est statim post initium, quando sibi æqualitatem Dei promisit, et se ipsum occidit, qui homo dicitur in Evangelio.8 Nec in veritate stetit, quia in ea non fuit, sed ab initio temporis, id est statim post initium temporis, apostatavit.9 Potest etiam et sic accipi illud : Ab initio homicida fuit vel mendax, id est, ex quo homo fuit conditus, quem per invidiam in mortem præcipitavit, et fallaciter seduxit. Ex prædictis ergo liquet, angelos omnes bonos esse creatos, et post creationem quosdam cecidisse a bono quod habuissent, si perstitissent.

I. Quod triplex fuit sapientia in angelis ante casum vel confirmationem.

Hugo, de Sacram. lib. 1, p. v, c. 14.

Hic inquiri solet, quam sapientiam habuerunt ante casum vel confirmationem. Erat in eis triplex naturalis cognitio, qua sciebant, quod facti erant, et a quo facti erant, et cum quo facti erant; et habebant aliquam boni et mali notitiam, intelligentes quid appetendum vel respuendum illis foret.

K. An aliquam Dei habuerint dilectionem, vel sui invicem.

Solet etiam quæri, utrum aliquam Dei vel sui invicem dilectionem habuerint. Ad quod dici potest, quod naturalem dilectionem habebant, ut memoriam, intellectum et ingenium, qua Deum et se aliquatenus diligebant : per quam tamen non merebantur.

SUMMA

DISTINCTIONIS TERTIÆ

DECLARATO præcedenti distinctione, quod angeli sunt, et ubi ac quando creati exsistant, nunc inquiritur, quales sint conditi: et primo, quales in naturalibus; secundo, quales in gratuitis, utpote an facti sint boni et justi, an pravi atque injusti: et circa hoc ponit ac reprobat quorumdam opinionem erroneam, et sciscitatur, an inter creationem et lapsum reproborum spirituum fuerit mora notabilis. Tertio investigat, quales sint facti quoad felicitatem et miseriam, et exponit verba Scripturæ ex quibus quidam occasionem sumpserunt sui erroris.

Ostendit autem Magister, quod angelis in sua creatione attributa seu collata sunt quatuor, utpote: simplex essentia, personalis discretio (creari enim est suppositorum), sapientia quoque quantum ad intellectum, et libertas seu amor quantum ad voluntatem. Quocirca determinat in quibus conveniebant, et in quibus distinguebantur.

Footnotes

  1. Hugo, de Sacram.lib. I, p. v, c. 8. ↩

  2. Joann. VIII, 44. ↩

  3. Ps. CIII, 26. ↩

  4. Gen. 1, 1. ↩

  5. Ibid. 3. ↩

  6. Gen. 1, 31. ↩

  7. Sap. 1, 13. ↩

  8. Joann. viii, 44. ↩

  9. Matth. xiii, 28. ↩

Chapter 65 of 271