Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, de angelorum simplicitate, videlicet, An sint puræ et immateriales essentiæ seu formæ in se subsistentes, an potius aliquid materiæ, saltem spiritualis, sit in eis.

Videtur quod in eis sit spiritualis materia. Primo, quia si non esset eis materia, actualitas eorum esset illimitata, utpote non recepta in aliquo. Hoc autem est proprium Deo, esse actum illimitatum. — Secundo, ens dividitur in actum et potentiam. Si ergo essentia angelorum est simplex actus, non admixtus materiæ, sed forma in se subsistens, videretur esse actus purus: quod Deo est proprium. — Tertio, in omni creatura reperiuntur proprietates materiæ, quæ sunt, recipere, indigere, moveri, mutari, substare: recipit namque esse et alia multa a Deo, et incessabiliter indiget eo;1 et sicut jam patuit, etiam angelis convenit moveri, mutari successionemque pati. — Quarto, angeli sunt in prædicamento substantiæ: ergo sunt materiales. Ait namque Boetius, quod Aristoteles extremis relictis, videlicet forma atque materia, agit de medio, id est de substantia composita. — Quinto, in libro de Causis asseritur, quod intelligentia est habens hyliathim. Hyle autem vocatur materia. Sicque videtur habere materiale principium.2 Rursus, in eodem dicitur libro, quod esse creatum componitur ex finito et infinito: et per finitum intelligitur actus limitatus, per infinitum indeterminata materia, ut videtur. Quum ergo angelus sit ens creatum, videtur ex illis compositus. Ad idem possunt multa adduci similia: sicut quod libro de Trinitate testatur Boetius, Forma simplex subjectum esse non potest; et rursus, In omni (inquit) creato differunt quod est et quo est. Sanctus quoque Dionysius ac Damascenus fatentur, quod angeli quoad Deum sunt materiales, imo et corporales, atque quod solus Deus gloriosus et adorandus est prorsus immaterialis. Idem senserunt Plato et magni Platonici, utpote quod in omni ente participato particulariter subsistente, inveniatur materia, ut patet in Elementatione Procli, et in libro Avicebron, de Fonte vitæ.

In oppositum est auctoritas Peripateticorum, qui substantias illas intellectuales nominant separatas. Magnus etiam Dionysius quarto et septimo capitulo de Divinis nominibus, angelos vocat immateriales.

Porro de hac materia, puta de simplicitate angelorum et animarum, tractatum est primo libro, distinctione octava, et alibi in eodem, videlicet, an in illis differunt realiter essentia atque potentia:34 idcirco nunc brevius pertransibo. de Causis asseritur, quod intelligentia est habens hyliathim. Hyle autem vocatur materia. Sicque videtur habere materiale principium. Rursus, in eodem dicitur libro, quod esse creatum componitur ex finito et infinito: et per finitum intelligitur actus limitatus, per infinitum indeterminata materia, ut videtur. Quum ergo angelus sit ens creatum, videtur ex illis compositus. Ad idem possunt multa adduci similia: sicut quod libro de Trinitate testatur Boetius, Forma simplex subjectum esse non potest; et rursus, In omni (inquit) creato differunt quod est et quo est. Sanctus quoque Dionysius ac Damascenus fatentur, quod angeli quoad Deum sunt materiales, imo et corporales, atque quod solus Deus gloriosus et adorandus est prorsus immaterialis. Idem senserunt Plato et magni Platonici, utpote quod in omni ente participato particulariter subsistente, inveniatur materia, ut patet in Elementatione Procli, et in libro Avicebron, de Fonte vitæ.

In oppositum est auctoritas Peripateticorum, qui substantias illas intellectuales nominant separatas. Magnus etiam Dionysius quarto et septimo capitulo de Divinis nominibus, angelos vocat immateriales.

Porro de hac materia, puta de simplicitate angelorum et animarum, tractatum est primo libro, distinctione octava, et alibi in eodem, videlicet, an in illis differunt realiter essentia atque potentia: idcirco nunc brevius pertransibo.

Itaque Thomas: Circa hæc, inquit, est tes, quæ non possunt esse nisi præinteligatur divisibilitas, quæ consequitur quantitatem, quæ sine corporeitate non est. Unde oportet quod tota materia sit forma corporeitatis vestita: ideo omne incorporeum oportet esse immateriale.

Verumtamen compositionem quamdam in angelo ponimus. Nempe in rebus ex materia et forma compositis, natura rei, quæ quidditas vel essentia dicitur, ex conjunctione formæ ad materiam resultat, ut humanitas ex conjunctione animæ et corporis. De ratione autem quidditatis in quantum est quidditas, non est quod sit composita: quia nunquam inveniretur simplex natura; quod ad minus de Deo est falsum. Nec est de ratione naturæ quod sit simplex, quum quædam sit composita, sicut humanitas. Esse autem secundum quod res dicitur esse in actu, diversimode habet se ad diversas naturas seu quidditates. Quædam namque natura est de cujus intellectu non est suum esse, quia intelligi potest ignorando an sit, ut phœnix. Alia natura est de cujus ratione est suum esse, imo ipsa est suum esse. Taleque esse non potest esse acquisitum: quia quod res habet ex sua quidditate, habet ex se. Porro omne quod est citra Deum, habet esse acquisitum ab alio: idcirco in solo Deo suum esse est sua essentia. Sed quum quidditas quæ sequitur compositionem dependeat ex partibus, oportet quod non sit subsistens in esse quod sibi acquiritur, sed ipsum compositum, quod vocatur suppositum: ideo quidditas compositi non est ipsum quod est, sed est hoc quo aliquid est, sicut humanitate est homo. Quidditas vero simplex quum non fundetur in partibus, subsistit in esse quod ei a Deo confertur. Hinc quidditas angeli est quod subsistit, et esse suum est quo est: sicque angelus fertur compositus ex quod est et quo est, seu ex essentia et esse. Idcirco in libro de Causis asseritur, quod intelligentia non est esse tantum, ut causa prima; sed est in ea esse, et forma, quæ est quidditas sua. Quumque omne ens sit in potriplex opinio. Una, quod in omni substantia creata exsistit materia, atque quod omnium est una materia. Cujus positionis auctor videtur Avicebron, qui fecit librum Fontis vitæ: quem multi sequuntur. Secunda est, quod materia non est in substantiis incorporeis, sed in omni corporali substantia, etiam specie una: et hæc est positio Avicennæ. Tertia positio est, quod corpora cœlestia et elementa non communicant in materia. Et hæc est opinio Rabbi Moysis atque Averrois, quæ et Aristoteli magis concordare videtur: idcirco eligimus eam, dicentes quod quidquid sit de corporibus, tamen in angelis nullo modo potest esse materia, tum ratione intellectualitatis, tum ratione incorporeitatis. Quod enim nullum intellectuale sit materiale, communiter tenent philosophi. Nam ex immaterialitate intellectualitas naturæ concluditur: quia materia prima recipit formam non in quantum est forma simpliciter, sed in quantum est hæc. Hinc forma exsistens in materia, non est intelligibilis nisi in potentia: quia cognitio est formæ in quantum est forma. Idcirco intellectus habens materiam non posset per formam suam intelligere, nec forma sua esset intellecta nisi in potentia. Cujus signum est, quod forma materialis non est intelligibilis nisi abstrahatur a conditionibus appendiciisque materiæ: sicque efficitur perfectio intellectus ei proportionata. Et ista necessitas abstrahendi non consequitur materiam ex parte alicujus formæ, quum omnis forma per abstractionem a materia intelligibilis fiat; sed consequitur eam secundum se, sive sit sub forma corporali, sive spirituali. — Secundo, ratione incorporeitatis. Quum enim uni perfectibili debeatur una perfectio, et in materia prima non sit ulla diversitas, oportet quod omnis forma ante quam non potest in materia esse neque intelligi ulla diversitas, investiat eam totam. Sed ante corporeitatem non potest in materia intelligi diversitas aliqua: quia diversitas præsupponit partentia quoad id quod habet aliunde et non ex se, quidditas est sicut potentia, et esse suum est sicut actus. Unde ex consequenti est ibi compositio ex actu et potentia. Et si ista potentia vocetur materia, angelus dicetur compositus ex materia et forma, quamvis hoc sit omnino æquivoce dictum: sapientis enim est de nominibus non curare. — Hæc Thomas in Scripto.5

At vero in prima parte Summæ, quinquagesima quæstione, primo probat angelos incorporeos esse: Necesse est, dicens, aliquas creaturas incorporeas ponere. Id namque quod Deus præcipue in rebus creatis intendit, est bonum, quod consistit in assimilatione ad Deum. Perfecta autem assimilatio effectus ad causam attenditur, quando effectus imitatur causam secundum id per quod causa producit effectum: quemadmodum calidum efficit calidum. Deus vero operatur per intellectum et voluntatem. Hinc ad perfectionem universi requiritur quod sint aliquæ creaturæ intellectuales. Porro intelligere non potest esse actus corporis, nec alicujus virtutis corporeæ: quoniam omne corpus determinatur ad hic et nunc. Ad hoc ergo quod universum sit perfectum, oportet quod sit aliqua incorporea creatura.

Antiqui vero, ignorantes vim intelligendi, nec distinguentes inter intellectum et sensum, putabant nihil esse in mundo nisi quod sensu imaginationeque capi potest:6 et quia sub imaginatione non cadit nisi corpus, æstimabant nullum ens esse nisi corpus, ut quarto Physicorum ait Philosophus. Inde processit error Sadates S. Dionysii ac Damasceni sunt exponendæ.

Consequenter probat ibidem angelos esse immateriales: Quidam, inquiens, dicunt angelos ex materia et forma compositos. Quod Avicebron in libro Fontis vitæ conatur adstruere, supponens quod quæcumque distinguuntur intellectu, distinguantur et re. In substantia autem incorporea intellectus aliquid apprehendit per quod distinguitur a substantia corporali, et aliquid per quod cum illa communicat. Unde concludit, quod id quo substantia incorporea differt a corporea, sit ei pro forma; et id quo cum ipsa communicat, quod et subjicitur formæ, sit ejus materia. Hinc ponit, quod spiritualium et corporalium eadem sit communis materia, ita quod forma substantiæ incorporalis impressa sit materiæ spiritualium, sicut forma quantitatis impressa est materiæ corporalium. — Sed primo adspectu apparet hoc impossibile esse. Forma etenim spiritualis et corporalis recipi nequit in eadem parte materiæ: quia sic una et eadem res numero esset corporalis et spiritualis. Nec materia dividi potest nisi per quantitatem: qua remota, substantia manet indivisibilis, ut primo Physicorum habetur. Oporteret ergo materiam spiritualium quantitati esse subjectam: quod est impossibile. Hinc impossibile est unam spiritualium corporaliumque esse materiam. Impossibile quoque est quod substantia intellectualis materiam habeat qualemcumque. Operatio namque cujuslibet rei est secundum modum substantiæ ejus. Intelligere autem est operatio prorsus immaterialis: quod apparet ex ejus objecto, a quo actus sumit rationem ac speciem. Sic quippe unumquodque intelligitur, secundum quod a materia abstrahitur. Nam formæ in materia sunt individuales: quas intellectus non apprehendit ut tales nisi per reflexionem, etc. Nec oportet distincta secundum intellectum, distingui realiter, quoniam intellectus non apprehendit res secundum modum rerum, sed suum. Unde materialia infra art. 2. intellectum exsistentia, simpliciori modo sunt in intellectu quam in se ipsis. Angeli vero sunt supra nostrum intellectum: idcirco non valet pertingere ad apprehendendum eos secundum quod sunt in se ipsis, sed per modum quo apprehendit composita. Sic quoque apprehendit et Deum. — Hæc in Summa.

Amplius de hac re loquitur Thomas diffusius in Summa contra gentiles, libro secundo per diversa capitula: primo ostendens, quod ad perfectionem universi exigitur esse quasdam substantias intellectivas, ad Deum creatorem reditivas non solum quantum ad similitudinem sui esse, quod est actus primus, sed etiam operationis, quæ est intellectio ac volitio, ita quod Creatorem suum cognoscerent, amarent et colerent; deinde, quod tales substantiæ non sunt corpus, nec corpora, nec corporeæ, quum illæ substantiæ sint omnium receptivæ, contentivæ et cognitivæ, immaterialiter et abstracte, non commensurative, nec quantitative, ideoque immateriales exsistant, et formæ in se subsistentes, non tamen omnimode simplices. Et de his multa conscribit ibidem juxta sua principia: quæ tamen faciliter solverentur ab aliter sentientibus. Attamen angelos immateriales esse, simpliciter reor tenendum, præsertim ob auctoritatem divini et magni Dionysii, qui in pluribus locis id insinuare videtur, vocando eos simplices et deiformes intellectus, ac lumina quædam pura, mentes et animos supermundanos. Unde et quarto de Divinis nominibus ait capitulo: Propter divinæ bonitatis radios substiterunt omnes intellectuales substantiæ, quæ sicut incorporales, ita et immateriales censentur.

Verumtamen Petrus præfatas duas narrans opiniones, primam dicit planiorem, et ei magis consentire videtur, utpote quod in angelis sit spiritualis materia. Concedit tamen, quod in omni creato differunt realiter esse et quidditas, et ipsum quod est angeli, dicit esse ejus essentiam prout est in potentia ad esse quod recipit; atque hoc ipsum quod est, concedit esse compositum ex materia spirituali et forma. Verumtamen sobrie opinativeque loquitur, utriusque opinionis motiva movens et solvens. — Porro ad quæstionem hanc, utrum substantia angeli sit simplex, compendiose respondet: Aliquid dicitur simplex dupliciter. Primo universaliter, a privatione omnimoda compositionis. Et sic nulla creatura, præsertim subsistens, est simplex: differunt enim in ea, esse et agere, essentia et actio, quod est et quo est. Secundo, in genere creaturarum seu comparative. Sicque angelus simplex est, quoniam minimam inter omnes creaturas per se subsistentes habet compositionem. Materia autem secundum suam essentiam est simplicior angelo; sed ipsa est pars rei subsistentis, non per se subsistens. Ipsa quoque secundum esse suum non est simplicior angelo, sed econtra: componitur enim diversitate substantialium accidentaliumque formarum. — Quatuor vero attributa sunt angeli, utpote: simplex essentia, personalis discretio, potentia imaginis, et libertas arbitrii. Hæc Petrus.

Præterea præinductis objici posset, quod in libro de Mirabilibus Scripturæ loquitur Augustinus: Deus omnipotens ex informi materia, quam prius de nihilo produxit, cunctarum rerum sensibilium et insensibilium, intellectualium et intellectu carentium, species multiformes divisit. Et respondendum, quod Augustinus in verbis illis materiam primam sumpsit largissime pro omni eo quod est in potentia ad aliud: sicque non solum materia corporalium, sed quidditas quoque substantiarum immaterialium, nomine materiæ continetur. Proprie autem sumendo materiam, Augustinus perhibet angelum et materiam simul creatos; angelum prope Deum, materiam prope nihil. Hinc et Boetius libro de Duabus naturis Christi, fatetur: Omnis natura incorporalis substantiæ nulli materiæ fundamento innititur.

Præterea Richardus hic satis fortiter tenet, quod in angelis sit spiritualis materia, alterius rationis a materia corporali : Ad istam (inquiens) quæstionem aliqui dicunt, quod angeli essentia non est composita ex forma atque materia, sive loquamur de materia unigenea (id est unius rationis seu generis) cum materia corporalium, sive non. Nec tamen essentia angeli pure est actualis, sed aliquo modo possibilis seu potentialis : non enim oportet quod quælibet possibilitas requirat materiam, quoniam omnis forma creata, in quantum a Deo, est dependens atque possibilis. Pro hoc videtur esse quod primo suæ Metaphysicæ loquitur Avicenna, quod esse substantiæ in quantum est substantia tantum, non pendet ex materia : alioqui non esset substantia nisi sensibilis. — Sed hi debili innituntur fundamento. Non enim dicitur materia esse necessaria ad hoc ut sit res sic possibilis respectu primæ causæ, sed ad hoc ut sit possibilis respectu sui ipsius, seu alicujus inferioris. Angelus autem quum moveat se de uno velle ad aliud, et de una cogitatione ad aliam, atque de loco ad locum, quamvis non per commensurationem, possibilis est aliquo modo respectu sui ipsius : quoniam omne motum in quantum tale, possibile est respectu motoris. Auctoritates autem B. Dionysii et Boetii quæ ad oppositum allegantur, intelligendæ sunt de materia unigenea materiæ corporalium. Nec debent inniti auctoritati Avicennæ, quoniam Avicenna et Aristoteles et auctor de Causis senserunt intelligentias nunquam incepisse, nec eas esse possibiles nisi respectu causæ primæ, nec ullo modo mutabiles : ideo non est mirum, si in hoc errore manentes, negaverunt in ipsis materiam. Si autem credidisset Avicenna eas incepisse ac esse mutabiles, posuisset in eis materiam, quum quarto Metaphysicæ suæ loquatur : Omne quod incipit esse post non esse, habet sine dubio materiam. Secundo quoque Metaphysicæ suæ dicit, quod res secundum quod est in potentia et in actu, est alia et alia. Si demum credidisset Aristoteles, quod intelligentiæ a se ipsis essent mutabiles, posuisset in eis materiam, quum secundo Metaphysicæ dicat : Materiam in omni quod movetur intelligere est necesse.

Hinc mihi videtur, quod essentia angeli composita est ex forma et materia, extendendo nomen materiæ ad omnem naturam possibilem ex qua et alia natura actualiori constituitur unum per essentiam. Quod sic declaro : Idem respectu ejusdem non est agens et patiens simul ratione ejusdem rei : quia quum agens agat in quantum est in actu, et non in quantum est in potentia, et patiens patiatur in quantum est in potentia, non ut in actu ; si idem respectu ac ratione ejusdem simul esset agens et patiens, sequeretur quod idem respectu ac ratione ejusdem simul esset in actu et non in actu, et in potentia et non in potentia : quæ contradictoria sunt. Sed movere, est agere ; et moveri, pati : ergo idem respectu ejusdem non est movens et motum simul ratione ejusdem. Quumque modo præfato angelus se moveat ac mutet, patet quod idem angelus est movens et motus respectu ejusdem, videlicet sui ipsius. Ergo in ejus essentia est una res per quam ipse se movet, et alia per quam movetur : quarum primam, dicimus formam ; secundam, materiam. — Ad hoc facit quod in libro Confessionum asserit Augustinus, Omne mutabile insinuat notitiæ nostræ quamdam informitatem quæ accipit formam ; et quod undecimo Metaphysicæ loquitur Commentator, Causa potentiæ in rebus in quibus est potentia, est materia. Super octavum quoque Physicorum : Hæc (inquit) propositio est convertibilis : Quod simplex est, caret potentia ; et quod caret potentia, simplex est. Potentia enim est causa compositionis alicujus ex duabus substantiis. Unde et capitulo secundo de Trinitate testatur Boetius : Formæ simplices subjecta esse non queunt. Nam quod ceteræ formæ accidentibus subjectæ sunt, ut humanitas, non ita accidentia suscipit eo quod ipsa est, sed eo quod materia ei subjecta est. Interpositis quoque paucis, subjungit, quod forma quæ est sine materia, non potest esse subjectum. Angelus autem quorumdam accidentium est subjectum. Ad hoc valet quod ait libro de Uno et unitate, de angelo et anima, quod unumquodque eorum unum est conjunctione formæ atque materiæ. — Hæc Richardus.

Amplius quærit Richardus, Utrum in angelis sit aliqua realis compositio ex esse et essentia. Et quamvis de hac quæstione introducta sint multa super primum, distinctione octava, secundum Thomam, Albertum, Bonaventuram, Ægidium, Udalricum, præsertim quoque secundum Henricum;7 hic tamen aliqua addam, et primo secundum Richardum, qui de hoc frequenter scribit opinative, et super primum differt, ac refert se ad secundum.

Itaque ait: Eo modo quo essentia angeli et esse ipsius differunt, est compositio ex eisdem. Dicuntque aliqui, quod esse angeli non differt realiter a sua essentia, sed ratione dumtaxat: idcirco ex esse et essentia non est compositio in angelo nisi secundum rationem. — Sed hæc opinio stare non valet: quia quæ sola differunt ratione, de se invicem prædicantur, ut genus de specie, ut species de individuo; hæc autem est falsa, Esse angeli est sua essentia. Præterea, Hugo primo Didascalicon, capitulo sexto: In solo (inquit) Deo idem est esse et quod est.

Alii dicunt, quod quum essentia angeli sit composita ex actuali et possibili, illud quod est actuale in ejus essentia, est actuale esse ipsius. Et si objiciatur, quod essentia potest intelligi simplici intellectione præter actualem ejus exsistentiam, nec potest intelligi præter ea quæ sunt de ejus ratione, seu præter id quod ipsa est; respondent, quod angelus intelligi nequit non intellecta re quæ est ejus exsistentia actualis, quamvis non sub ratione actualis exsistentiæ. Nec mirum. Quod enim est unum in re, potest esse plura ratione, atque intelligi sub una sua ratione, non sub alia. Sicque id quod est actuale in essentia angeli, sub alia ratione est pars suæ essentiæ, atque sub alia ratione est illius essentiæ actuale esse seu exsistentia actualis. Hinc secundum istos, esse angeli non prædicatur de ejus essentia, sicut nec pars de toto. — Sed contra hoc arguitur: Per id quod est possibile in essentia angeli, aut intelligunt carentiam perfectionis actualitatis, aut aliquam materiam intelligibilem quæ est natura potentialis non simpliciter, sed respectu formæ angeli, aut aliquam naturam pure potentialem. Si primum, quum illa carentia non dicat reale aliquid positivum, non potest esse pars essentiæ angeli. Atque secundum hoc, esse actuale essentiæ angeli esset realiter sua essentia, non differens ab ea secundum aliquid positivum absolutum seu relativum: sicque non esset essentiæ pars, sed tota essentia. Si secundum, adhuc nihil esset de essentia angeli nisi actualitas: quoniam sicut possibilitas formæ non esset ejus essentia, ita nec possibilitas materiæ, sed tantummodo constitutum ex actualitate materiæ incompleta, et actualitate formæ complente. Sicque adhuc sequeretur, quod actuale esse angeli esset realiter sua essentia, non pars ejus. Si tertium, probabilis esset opinio, supposito quod in natura angeli posset esse aliqua natura pure potentialis de ejus essentia, utpote spiritualis materia. Sed quoniam id quod est loco materiæ in angelo, non est natura pure potentialis, sicut patebit (videlicet quia spiritualis illa materia est alterius rationis a materia corporalium), ideo illi opinioni non consentio.

Alii dicunt, quod esse angeli ultra suam essentiam addit rem aliquam absolutam, ita quod esse est actus essentiæ, nec est accidens, imo est quid nobilius essentia, quia essentia plus habet de possibilitate quam esse suum: quod intelligunt de esse actuali, quia in hoc cuncti conveniunt, quod esse essentiæ non differt realiter ab essentia saltem re absoluta.

Alii dicunt, quod esse nil absolute dicit super essentiam angeli seu aliorum, sed tantum realem relationem ad datorem ipsius esse. Talis namque est distinctio inter substantiam et accidens, quod substantia nata est exsistere in se, accidens autem in alio. Si igitur esse esset absolute aliud ab essentia, quum non valeat exsistere in se, sed in ipsa essentia, esset accidens essentiæ: quod esse non potest, quum esse sit actualius quam essentia. Denique secundum Philosophum primo de Generatione, substantia non habet esse simpliciter per aliquod accidens, sed esse tale. Sequeretur itaque, quod essentia angeli per suum esse non haberet esse simpliciter eo modo quo esse simpliciter competit creaturæ. Esse ergo, ultra essentiam angeli seu alterius creaturæ non dicit nisi relationem ad Deum in quantum est causa efficiens et dator ipsius esse. Ideo non conceditur, quod esse creaturæ est sua essentia; sicut nec ista, Currere est cursus: quia quod cursus dicit absolute, currere significat in relatione ad currentem. Verumtamen, quoniam relatio creaturæ ad datorem ipsius esse, res aliqua est, quamvis non absoluta, ideo sive dicatur quod esse creaturæ dicat rem aliquam absolutam ultra essentiam, sive solam relationem, concedendum est, quod in angelo omnique creata substantia est compositio quædam realis ex esse atque essentia. — Et si huic objiciatur opinioni, quod possumus intelligere actualem exsistentiam angeli non intelligendo eam sub ratione qua creatus est; dico quod eo modo quo intelligo actualem exsistentiam angeli, intelligo relationem ejus ad Creatorem. Si enim intelligo actualem exsistentiam ejus in communi, intelligo relationem ejus ad datorem sui esse implicite atque in generali; si autem intelligo actualem exsistentiam ejus distincte et in speciali, intelligo relationem ipsius ad sui esse datorem in speciali et distincte. — Hæc Richardus.

Qui divertit ad hoc, quod esse superaddit essentiæ quid reale; sed an relationem dumtaxat, an quid absolutum, non determinat, sed per modum indifferentis se habet, utriusque opinionis argumenta dissolvens, et inter cetera dicens, quod secundum nonnullos, Boetius per quod est, non solum designat essentiam, sed suppositum creatum, quod dicit creatam essentiam cum naturalibus suis proprietatibus; et per esse seu quod est, quidam intelligunt esse divinum et increatum, quo omnia sunt efficienter, non formaliter. — Argumentum quoque quo Thomas præcipue utitur ac inniti videtur, quod scilicet essentia potest intelligi præter suum esse, imo et intellecto illo non esse, dicit sic posse solvi: Quamvis essentia angeli non queat intelligi præter id quod realiter est suum esse, attamen potest intelligi non sub formali ac propria ratione qua dicitur esse, quia ejusdem materialiter seu realiter possunt esse rationes diversæ. Unde intelligi potest color non sub ratione qua specialis color, nihilo minus idem sunt color et specialis color.

Præterea quid hac de re sentiat Henricus, dictum est supra primum, ubi inducta est ejus responsio in primo suo Quodlibeto, quæstione nona.8 Verum tertio Quodlibeto, quæstione nona, quærit, an ponenda sit essentia aliqua in creaturis, per indifferentiam se habens ad esse et non esse. Et arguit quod sic: quoniam ad scientiam habendam de re, non requiritur esse neque non esse rei. Nam sive res actualiter sit, sive non sit, nihilo minus scitur de ea quid sit. Et respondet: Sicut vult Avicenna primo Metaphysicæ suæ, unaquæque res in sua natura specifica habet certitudinem propriam, quæ est ejus quidditas, qua est id quod est, et non aliud a se. Hinc convenit ei intentio seu ratio qua dicitur res: quæ intentio alia est ab intentione ipsius esse, quæ sequitur intentionem essentiæ. Ex hoc namque quod certitudo rei est id quod est secundum se, ex hoc (inquam) habet esse in anima seu in conceptu intellectus creati aut increati, aut in singularibus extra. Certitudo quippe naturæ cujuscumque, quantum est de se, habet conceptum absolutum, quo scitur quid est res, absque communicantia vel concomitantia intelligendi eam esse ullo modo jam tacto. Verumtamen non dico, quod extra animam seu intellectum, et extra singularia, habeat esse absolutum aut separatum, sed quod natura secundum se habet absolutum conceptum absque omnibus conditionibus quæ sequuntur. Sic namque de ratione humanitatis non est universalitas, nec particularitas, nec unum, nec multa, sed solum humanitas. Nec sequitur inde, quod sit realiter separata: imo rei sic absolute acceptæ, solum convenit esse hoc quod est. Ipsum enim hoc quod est in se natum habere secundum se conceptum absolutum sine omnibus conditionibus quæ sequuntur illud, habet esse in istis, et non nisi in istis: quia aut est in anima, et universale; aut in rebus extra, et singularare.

Denique circa rei quidditatem possumus habere triplicem intellectum verum, et unum falsum. Triplicem quippe habet intellectum verum, sicut et tres modos in esse. Unum enim habet esse naturæ extra in rebus, alterum vero habet esse rationis, tertium autem habet esse essentiæ: quemadmodum animal acceptum cum accidentibus suis in singularibus, est res naturæ; acceptum vero cum accidentibus suis in anima, est res rationis; sed acceptum secundum se, est res essentiæ, de qua dicitur, quod esse ejus est prius quam esse suæ naturæ, vel rationis, sicut simplex est prius composito. Hoc esse essentiæ proprie dicitur esse definitivum et quidditativum: quod nulli convenit, nisi cujus ratio exemplaris est in intellectu divino, per quam natum est produci realiter, ita quod sicut ex relatione et respectu ad Deum tanquam ad causam efficientem, habet quod sit ens in effectu et esse exsistentiæ habens, ita ex relatione et respectu ad ipsum sicut ad causam et formam seu rationem exemplarem, habet quod sit ens aliquod per essentiam seu esse essentiæ habens. Necesse esse, est semper, et est per ipsum, et non per aliud a se; ceteris non convenit esse, sed magis privatio. — Intellectus autem falsus circa id quod secundum se est quidditas aliqua, est intelligere ipsum esse aliquid secundum se, absque omni conditione alterius, tam extra intellectum quam extra singularia. Sicque aliqui imaginantur esse essentiæ rei, quod distinguunt ab esse exsistentiæ, et ab esse rationis. Sed male sic opinantur. Quemadmodum enim esse naturæ seu exsistentiæ rei, appellatur certitudo ejus cum conditionibus seu proprietatibus quas habet ab efficiente in ipsis rebus, et esse rationis appellatur certitudo ejus cum conditionibus quas habet ab intellectu in ejus conceptu in relatione ad aliquid aliud; sic esse essentiæ rei appellatur certitudo ejus absolute accepta, absque omni conditione et proprietate quam nata est habere in esse naturæ et rationis.

Dum itaque quæritur, an sit ponere aliquam essentiam habentem se per indifferentiam ad esse et non esse: aut intellectur de non esse ejus quod non habet exemplar in Deo, nec natum est esse, nec est positiva natura, ut esse Chimæræ; aut de non esse quod negat esse secundum unum modum essendi, ponit tamen esse secundum alium modum, videlicet quod negat esse actualis exsistentiæ. Loquendo igitur de non esse primo modo, et de quocumque esse sibi opposito, non est ponere in rerum natura neque in intellectu aliquam essentiam quæ per indifferentiam se habeat ad esse et ad non esse: quia quod illo modo est non esse, de se est necesse non esse; quod autem ex sua natura est vera essentia, non potest sic non esse, imo natum est esse. Loquendo autem de non esse secundo modo, puta de non esse actualis exsistentiæ, et de esse sibi opposito, bene est ponere essentiam indifferentem se habentem ad esse et non esse: sicut essentia rosæ est esse florem qui tempore hiemali non est, tempore æstivali est.

Verumtamen distinguendum est de indifferentia. Nam aliquid per indifferentiam se habere ad esse et non esse, intelligi potest dupliciter: primo, quod de facto habet neutrum, sed æqualiter habet se ad utrumque; alio modo, quod quantum est de natura et essentia sua, non ita sibi determinat unum, quin possit habere alterum. Isto secundo modo essentia cujuslibet creaturæ in quantum est creatura, per indifferentiam se habet ad esse et non esse: imo relictum sibi, cadit in non esse, estque a Deo creabile aut creatum. — Si demum loquamur de indifferentia essentiæ ad esse et non esse primo modo, ita videlicet quod de facto neutrum habeat, sed æqualiter se habeat ad utrumque; hoc modo per indifferentiam se habere ad esse et non esse, intelligi potest dupliciter: primo modo, quoad conceptum mentis de ipsa essentia; secundo, quantum ad ipsam rem in se ipsa. Primo modo dico, quod essentia cujuslibet creaturæ per indifferentiam simpliciter et absolute se habet ad esse et non esse. Esse etenim et non esse, sunt extra et præter essentialem rei definitionem, intentionem et rationem, ut patuit. Mentis ergo conceptus essentiam rei concipit absolute: super quam fundatur per se veritas enuntiationum de inhærentia essentiali, ut quod homo est homo, seu animal; et per accidens fundatur super hoc, quod habet esse in particularibus. Nempe quod homo est homo et animal, pro certo habet ex certa ratione suæ naturæ: non ab alio effective, quoniam quantum ad hoc, non est aliquid factum; sed solum habet hoc, quia formaliter est in intellectu divino. Hinc veritas enuntiationum super certitudinem talem fundata, potest esse æterna in intellectu æterno; et æqualiter vera est re exsistente et non exsistente, quoniam actuale esse, extra certitudinis veritatem est. Si vero loquamur de essentia creaturæ quoad certitudinem ejus in se ipsa, sic dico, quod nullo modo per indifferentiam se habet ad esse et non esse in effectu seu actu, ita quod de facto neutrum habeat. De quolibet enim affirmatio aut negatio, et non simul de eodem.

A Quamvis enim essentia creaturæ neutrum illorum in sua ratione includat, semper tamen alterum illorum habet. — Hæc Henricus.

Ex cujus dictis habetur, quod esse actuale (seu exsistentia actualis) et essentia, non differunt realiter, sed ratione et relatione: ita quod unum et idem, relatum ad Deum sicut ad causam exemplarem, vocatur essentia seu esse essentiæ; relatum vero ad Deum ut ad causam efficientem, dicitur esse exsistentiæ. — Verum verba hæc ejus jam tacta, videlicet, Nempe quod homo est homo et animal, habet ex ratione suæ naturæ, non ab alio effective, quia quantum ad hoc, non est aliquid factum, sed solum habet hoc, quia formaliter est in intellectu divino: istud, inquam, non videtur satis resolute ac secure prolatum. Nam jam secundum rei veritatem atque de facto, hominem esse hominem et animal, est aliquid positivum reale: ergo creatum est. Rursus, hominem esse hominem, non est nisi ipsemet homo, qui creatura veraciter dicitur. Iterum, quidquid habet creatura, habet effective a Deo: ergo quod homo est animal, habet effective a Deo. Denuo, hominem esse hominem, et hominem esse, sunt realiter idem secundum Henricum. Sed hominem esse, est effective a Deo: ergo et hominem esse hominem, est aliquo modo a Deo efficienter, et non solum habet hoc quia formaliter est in intellectu divino, per rationem videlicet exemplarem præsertim. Et est alia ratio ac confirmatio prædictorum: quia quod Deus de rebus in se ipso formaliter exemplariterque concepit, hoc eis effective et exsutive per creationem seu efficientiam contulit. Ideo sicut hominem esse animal, est a Deo formaliter per æternam præconceptionem exemplaremque institutionem, ita est ab ipso per realem et effectivam productionem et exscriptionem.

Præterea decimo Quodlibeto movet idem doctor hanc quæstionem:9 utrum ponens essentiam creaturæ idem cum suo esse, possit salvare creationem. In cujus quæsiti determinatione prolixe ac diffuse, imo et profunde, de ista tractat materia, ponens fortiora alterius opinionis motiva, ac eadem solvens, et inter cetera loquens: Hic oportet primo videre, quomodo esse se habeat ad essentiam. Et de hac re in primo nostro diximus Quodlibeto et adhuc dicimus, quod esse creaturæ non est aliquid re absoluta aliud a creaturæ essentia, additum ei ut sit actualiter seu in effectu: imo creatura sua essentia seu quidditate, qua est id quod est, habet esse, non in quantum est essentia secundum se et absolute considerata, sed ut considerata in comparatione et ordine ad divinam essentiam. Etenim in quantum ipsa secundum se absque omni addito absoluto, est similitudo divinæ essentiæ secundum rationem causæ formalis seu exemplaris, convenit ei esse essentiæ; in quantum vero ipsa in se absque omni absoluto adjuncto, est effectus divinæ essentiæ, vel immediate vel mediate, secundum rationem efficientis, convenit ei esse exsistentiæ: ita ut nec esse essentiæ nec esse exsistentiæ aliquid superaddat formale et absolutum creatæ essentiæ, sed solum respectum ad aliud.

Cf. t. XIX, p. 405 A' et s.

Sed objicit nobis adversans, quia essentia de se est in potentia ad esse: ergo recipit illud aliunde, nec est realiter idem cum illo. Dicendum, quod aliquid ex se est potentiale dupliciter. Primo, ut subjectum transmutationis a non esse in esse: sicque materia sola in naturalibus est in potentia. Secundo, ut terminus productionis: et sic forma quæ educitur est in potentia, seu ipsum compositum; et tale ens ut relatum ad causam efficientem, est quid actuale, in quantum participat actualitatem et perfectionem illius. — Secundo sic arguit: Ex eo quod creata essentia habet respectum ad Deum, non exsistit, sed est ad aliquid: ergo relatio ad primam causam efficientem non confert essentiæ quod sit ipsa exsistentia actualis. Dicendum, quod exsistere creaturæ revera non est exsistere absolute, sed sub quadam dependentia ad manutenentiam Creatoris, et ita in quodam respectu.

Denique quod esse nihil reale superaddat essentiæ, probavimus triplici medio. Primo, quoniam veritas, bonitas et unitas, nihil reale absolutum addunt essentiæ: ergo nec entitas. Ad quod adversarius ille respondet: Ens uno modo dicitur prout dividitur in decem prædicamenta, quod est ens ab esse essentiæ, nec aliquid addit quidditati, sicut nec veritas, unitas, seu bonitas. Secundo dicitur ens quod exsistit in rerum natura, quod est forma addita quidditati: aliter creatura tantæ esset actualitatis, quod ex se ipsa posset exsistere. Contra quod dico, quod non sequitur, quoniam essentia creata ex se ipsa non habet esse, sed effective a Deo. — Secundo sic probo intentum: Si essentia non habet esse nisi per absolutum quid additum, hoc additum est creatura, de se non habens exsistere, neque secundum se neque in alio: ergo ei per creationem acquiritur seu confertur esse aliud a se, eademque ratione illi esse aliud esse, et ita in infinitum. Juxta hoc adversarius arguebat ad idem adversus se, sic: Sicut essentia est possibilis ad esse et non esse, ita et illud esse: ergo non nisi per aliquid additum habet exsistere, quemadmodum neque essentia; et ita in infinitum. Ad quod respondit, quod illud esse est possibile esse, cui acquiritur esse. Sed hoc est per accidens, videlicet quia non habet esse nisi in ipso possibili ad esse. Verumtamen quantum est de se, semper habet esse: sicut dicunt philosophi, quod omnis forma quantum est de se, est actus quidam et necesse esse; sed quod non est necesse esse, venit per accidens, scilicet quia recipitur in possibili esse, hoc est in materia. Idcirco non itur in infinitum, quoniam illud primum esse non recipit aliud esse a se: quia non recipit esse nisi quia recipitur in alio quod eo habet esse. Verum ex hoc dicto apparet mox falsitas periculosior, quod scilicet formæ creaturarum

Cf. t. XIX, p. 406 C et s. ex se, et ipsum esse quo creatura formaliter exsistit, non sunt possibile esse, sed necesse esse, nisi quia sunt in possibili esse, quum tamen non sit nisi unicum necesse esse, puta esse divinum et increatum. — Tertio arguo sic: Tale esse non potest esse accidens, neque substantia, quia nec est materia, nec forma, neque compositum. Ad quod ille respondet, quod licet non sit substantia recipiendo de se substantiæ prædicationem, est tamen de genere substantiæ sicut principium et forma quædam, dans actualitatem essentiæ, sicut forma dat actualitatem:10 et hoc, suo modo, quemadmodum punctus est de genere quantitatis, quamvis quantitas non prædicetur de eo. Sed hoc stare non valet, quoniam esse non est de prædicamento substantiæ ut forma substantialis. Tunc enim rerum essentiæ se ipsis seu suo esse essentiæ non constituerent prædicamentum, sed suo esse exsistentiæ; nec esset aliquod prædicamentum nisi essentiis rerum exsistentibus: cujus contrarium vult

Avicenna, atque Themistius super Prædicamenta.11 Præterea Algazel in Logica sua dicit expresse, quod hujusmodi esse exsistentiæ accidens est entis. Avicennaque ait, quod essentiæ rei accidit esse quod non est ipsa, ut quod sit universalis vel particularis, in anima aut extra animam, et universaliter quod sit seu non sit. Averroes quoque super quintum Metaphysicæ contestatur, quod istud esse est de prædicamento accidentis, et illud quod est esse essentiæ, est de prædicamento generis substantiæ. Quod et ipse sufficienter confesnamque et id quod eo est, nullo prorsus conveniunt genere. Et super illud de Duabus naturis Christi, Quæ est Dei hominisque conjunctio: Esse, inquit, et id quod est, nec ejusdem generis nec ejusdem sunt rationis; idcirco non componuntur, constituendo aliquod totum quod sit in genere per se. — Sentiendum est itaque, quod esse non sit quid absolutum essentiæ additum; nec tamen essentia ex se sola proprietateque sua est suum esse, sed ex hoc quod est effectus Dei.

B Differunt quoque essentia et esse, non re nec sola ratione, sed medio modo, videlicet intentione. Verum contra hoc clamat ille: Non intelligo quid sit differre intentione aliud quam ratione differre. Declaro ergo ut capiat. Ecce album et rationale inter se differunt, rationale etiam et animal inter se differunt, similiter homo et animal rationale. Homo autem et animal rationale sola differunt ratione, sicut definitio et definitum, ita ut nullam faciant compositionem. Rationale vero et album differunt realiter, quia faciunt compositionem realem; sed rationale et animal differunt medio modo, quia aliquam faciunt compositionem in specie, non tamen realem. Baptizetur ergo medius ille modus differendi, quatenus detur ei congruum nomen, si dici non potest differentia secundum intentionem. Sed fatuum est disputare de nomine, dum constat de re.

C D Quum igitur quæritur, utrum ponens essentiam creaturæ esse idem cum suo esse, possit creationem salvare: dico quod imo, dummodo dicat ea distingui modo prætacto; non autem si dicat esse nullam addere relationem ad causam efficientem super essentiam, ita quod essentia habeat esse sua proprietate absque extrinseca participatione: sic enim sola divina essentia habet esse. Verumtamen non est ruditer imaginandum, quod essentia creaturæ participet esse quasi quid absolutum diversum a se, sicut aer participat lucem: sicut hoc dictum est plenius primo Quodlibeto (super octavam primi libri distinctionem).12 Alio igitur modo quippe absolutissimum est, et omne dependens, eo ipso quo dependens, cadit in aliquam compositionem, quia differt quo est et quid est. Consideratur quoque quoad suum effectum : sicque habet compositionem ex substantia atque potentia. Consideratur nihilo minus ut ens in genere : sicque secundum metaphysicum componitur ex actu et potentia; secundum logicum vero, ex genere et differentia. Rursus consideratur ut ens in se : et ita quantum ad esse actuale, est in ipso compositio ex ente et esse; quantum vero ad esse essentiale, componitur ex quo est et quod est; et quantum ad esse individuale seu personale, ex quod est et quis est. Aliquæ tamen compositiones a substantia angeli removentur, propter quod simplex vocatur, utpote : compositio ex partibus quantitativis, compositio ex partibus heterogeneis, compositio ex natura corporali et spirituali. Sed de compositione materiæ et formæ hic specialiter quæstio est. Dixeruntque aliqui, quod non est in angelis. Sed quum in angelis sit ratio mutabilitatis, et ratio cujusdam passibilitatis, ratio item individuationis et limitationis, postremo ratio essentialis compositionis secundum propriam naturam; non video quomodo possit defendi, quod in substantia angeli non sit compositio ex diversis naturis, similiter in essentia omnis creaturæ per se entis. Quumque naturæ illæ se habeant per modum actualis et potentialis, et ita per modum formæ atque materiæ, verior apparet positio quod compositio ex materia et forma consistat in angelo. — Hæc Bonaventura, qui ad istud multas auctoritates et motiva satis præhabita introducit.

Nunc redeundo ad principale quæsitum, an videlicet angelus sit ex materia et forma compositus, ponenda est responsio Bonaventuræ dicentis : Certum est angelum non habere essentiam simplicem per totius compositionis privationem. Potest enim considerari per comparationem ad suum principium productivum : et ita compositus est, quia dependens. Simplicissimum mi libri distinctionem). Alio igitur modo quippe absolutissimum est, et omne dependens, eo ipso quo dependens, cadit in aliquam compositionem, quia differt quo est et quid est. Consideratur quoque quoad suum effectum : sicque habet compositionem ex substantia atque potentia. Consideratur nihilo minus ut ens in genere : sicque secundum metaphysicum componitur ex actu et potentia; secundum logicum vero, ex genere et differentia. Rursus consideratur ut ens in se : et ita quantum ad esse actuale, est in ipso compositio ex ente et esse; quantum vero ad esse essentiale, componitur ex quo est et quod est; et quantum ad esse individuale seu personale, ex quod est et quis est. Aliquæ tamen compositiones a substantia angeli removentur, propter quod simplex vocatur, utpote : compositio ex partibus quantitativis, compositio ex partibus heterogeneis, compositio ex natura corporali et spirituali. Sed de compositione materiæ et formæ hic specialiter quæstio est. Dixeruntque aliqui, quod non est in angelis. Sed quum in angelis sit ratio mutabilitatis, et ratio cujusdam passibilitatis, ratio item individuationis et limitationis, postremo ratio essentialis compositionis secundum propriam naturam; non video quomodo possit defendi, quod in substantia angeli non sit compositio ex diversis naturis, similiter in essentia omnis creaturæ per se entis. Quumque naturæ illæ se habeant per modum actualis et potentialis, et ita per modum formæ atque materiæ, verior apparet positio quod compositio ex materia et forma consistat in angelo. — Hæc Bonaventura, qui ad istud multas auctoritates et motiva satis præhabita introducit.

Porro hanc quæstionem non invenio in Scripto Alexandri. Sed quærit, an angelus sit incorporea substantia; et respondet quod imo. An vero in angelis sit spiritualis materia, in Scripto ejus determinatum non cerno.

Albertus vero : Angelus, inquit, non constat ex forma atque materia; nec est

Nunc redeundo ad principale quæsitum, an videlicet angelus sit ex materia et forma compositus, ponenda est responsio Bonaventuræ dicentis : Certum est angelum non habere essentiam simplicem per totius compositionis privationem. Potest enim considerari per comparationem ad suum principium productivum : et ita compositus est, quia dependens. Simplicissimum

Nunc redeundo ad principale quæsitum, an videlicet angelus sit ex materia et forma compositus, ponenda est responsio Bonaventuræ dicentis : Certum est angelum non habere essentiam simplicem per totius compositionis privationem. Potest enim considerari per comparationem ad suum principium productivum : et ita compositus est, quia dependens. Simplicissimum

Albertus vero : Angelus, inquit, non constat ex forma atque materia; nec est ponenda aliqua simplex materia : quia ut dicitur in libro de Substantia orbis, materia non est nisi corporalium, et determinata ad motum, et quantitas sequitur eam. Boetius quoque in libro de Duabus Christi naturis, fatetur : Incorporalia ex nulla materia sunt, ut angelus et anima. — Si autem quis dicat, quod secundum librum Avicebron (quem librum quidam nominant Fontem vitæ, quidam vero de Forma et materia) duplex exstet materia, scilicet spiritualis et corporalis, et quod in angelis sit spiritualis materia ; objicitur contra hoc, quoniam Augustinus super Genesim ad litteram disputat, utrum anima rationalis sit ex incorporali materia ; et quum multum ventilet quæstionem, an materia illa sit viva vel non viva, vel ubi sit illa materia, tandem definit, quod ex nulla materia sit anima : ergo multo minus angelus, qui Deo propinquior atque simplicior perhibetur quam anima. Imo secundum Augustinum et Boetium, nulla est materia spiritualium. — Si vero objicitur, quia secundum Damascenum libro secundo, angelus dicitur immaterialis et incorporalis quantum ad nos, non quantum ad Deum (omne enim creatum comparatum ad Deum, grossum et materiale invenitur; solusque Deus essentialiter immaterialis et incorporalis consistit); dicendum, quod corporeum et incorporeum dupliciter dicitur. Primo, a forma corporis quæ per essentiam suam in corpore est, quæ est esse longum, latum, profundum : et per hujus corporeitatis carentiam, angelus et anima incorporales censentur. Imo hoc fuit hæresis Tertulliani, quod dixit angelum et animam corporalibus lineamentis figuratos, quia interdum visibiliter sic apparent. Secundo, a proprietate corpus consequente, quæ est localitas. Nempe ex hoc quod corpus terna dimensione terminatur, circumscribitur loco, et superficies sua ad loci superficiem terminatur. Hinc omne ens cujus esse, virtus seu extensio terminatur et loco continetur, vocatur corporeum : sic quoque angelus et anima dicuntur corporei, quia sunt definitive in loco. Solus quoque Deus sic appellatur incorporeus, quoniam ejus essentia est simpliciter infinita, et nusquam ac termino nullo inclusa. Hæc Albertus.

Insuper de his in alia loquitur quæstione, quod angelus est substantia composita ex quod est et quo est, et differunt in eo, habens et id quod habet, essentia quoque et potentiæ; et quod est compositum ex essentialibus partibus, non tamen ex materia et forma substantiali.

Quæ omnia qualiter sint sumenda, super primum, distinctione octava, inductum est.13 Verumtamen improprie dictum videtur, angelum ex essentialibus partibus esse compositum, præsertim secundum eos qui in eo non ponunt materiam. — Per quod est, in angelo accipit Albertus suppositum; per quo est, naturam seu formam. Et hæc in angelo idem censentur, quia in eo suppositum nihil de genere substantiæ addit essentiæ : et sic ista in eo non videntur realem facere compositionem. Et tamen Albertus hic scribit : Angeli compositio dignoscitur in hoc, quod angelus est, et hic angelus. Constat autem, quod angelus et hic angelus, realiter idem sint; nec individuum, præsertim in substantiis separatis, aliquid substantiale adjicit speciei, et de se invicem essentialiter atque identice prædicantur. Divinus etiam Dionysius et Augustinus evidenter testantur, quod angelus est simplex essentia : quia videlicet ad ejus substantiam seu naturam nil pertinet nisi simplex immaterialisque forma : forma (inquam) non informans, sed foris manens, ut ait Boetius; non tamen sicut de ideis asseruit Plato, quod sint formæ per se separatim subsistentes ac foris manentes. Præterea, in libro de Causis, propositione septima, dicitur : Intelligentia est substantia quæ non dividitur. Non est ergo ex essentialibus composita partibus, quum omne compositum dividatur in componentia sua, ac omne totum in partes. Rursus, vicesima octava propositione libri de Causis asseritur : Omnis substantia stans per essentiam suam, solis sit corporalibus, diversæ tamen rationis sit in diversis. est simplex. Quod inter creata nulli tam vere ac proprie competit, ut intelligentiæ seu menti angelicæ. Albertus quoque in commentario suo super de Causis, frequenter appellat intelligentias, essentias sive substantias simplices. Et si anima rationalis est simplex spiritus, quanto magis angelus ?

At vero in libro de IV Coæquævis, tractatu de angelis, ait : Quatuor sunt principia substantiæ compositæ, scilicet, materia et forma, quod est et quo est. Et per quod est, intelligo id quod substat formæ, et præcipue id ratione cujus subsistit; esse autem seu quo est, voco formam compositi, quæ prædicatur de ipso composito. Hæc ibi.

Ex quibus constat vera esse quæ dixi, et quod quod est et quo est, non faciunt in angelo compositionem realem, secundum verba Alberti, quamvis verba ejus in multis locis oppositum prætendere videantur. Et forsan vult dicere, quod formaliter, id est secundum proprias rationes, non substantialiter, distinguantur. Aliqua item ad subsistentiam personalem concurrunt ac pertinent quæ non sunt de ratione naturæ, imo superadduntur eidem.

Insuper Udalricus in Summa sua, libro quarto, tuetur positionem dicentium in angelis non esse materiam, et quod in solis corporalibus materia sit ponenda, prout supra primum, distinctione octava, ostensum est ac relatum.14

Henricus vero Quodlibeto quarto disseruit : Aliquorum fuit opinio, quam tenet Avicebron in libro Fontis vitæ, quod omnia citra Deum (videlicet cuncta creata) subsistentia, habent materiam, et quod in omnibus eis materia sit rationis unius. — Alii ponunt materiam in rebus corporalibus tantum; dicuntque eamdem in omnibus illis ejusdem consistere rationis, quia materia secundum se est pura potentia, nullam in se habens actualitatem per quam una possit differre ab alia. — Tertia opinio est, quod materia, quamvis in

Porro Philosophus duodecimo Metaphysicæ, loquens de intelligentiis quas nos appellamus angelos, ut decimo Metaphysicæ suæ loquitur Avicenna : Hæ, inquit, substantiæ sunt extra materiam, quibus non admiscetur potentia, neque in substantia neque in loco, id est, passiva potentia, neque ad generationem et corruptionem, neque ad loci mutationem. Hinc alii dicunt, quod in angelis est materia specialis ac propriæ rationis. — Quod si rationabiliter dicatur, oportet ut de hoc nos doceat transmutatio aliqua : quia ut asserit Commentator circa finem primi Physicorum secundum mentem Philosophi, transmutatio docuit ac monstravit esse materiam. Unde et secundo Metaphysicæ protestatur : Oportet imaginari primam materiam in re mota. Porro transmutatio quam in angelis ratione convincere possumus, propter quam ratione receptionis in angelis materiam propriam ponere possumus, illa non est nisi secundum intellectum et voluntatem : quoniam illa quæ est secundum locum, ponitur propter limitationem, quæ indifferenter in angelis ponitur, sive sint formæ puræ, sive materiales. Sed hoc, puta materiam talem esse in angelis, nequit nos docere aliqua transmutatio secundum intellectum : quare neque secundum voluntatem, quum actio intellectus magis consistat in recipiendo, quam voluntatis. Cujus summa probatio est ex ratione operationis intellectualis : et hoc, per ea quæ dicit Philosophus circa nostri intellectus immaterialitatem, quo quum angeli sint digniores in specie magisque separati, oportet quod simpliciores et immaterialiores sint eo. Unde tertio de Anima asserit Commentator, quod ex his quæ de nostro cognoscimus intellectu, ad eorum notitiam ascendimus quæ circa intellectus sunt separatos. De nostro autem intellectu docet Philosophus tertio de Anima, quod non habet de ratione passionis nisi hoc tantum, quod accipit intelligibilem speciem, et in potentia est ad eam; nec transmutatur a forma illa, ut sensus: quia non est materialis, nec corpus, nec virtus in corpore. Denique quod oporteat eum talis esse naturæ, probat ex ejus operatione: quia videlicet intelligit materialia omnia, nec posset omnium esse receptivus, si esset de natura alicujus in speciali, quoniam recipiens non debet esse de natura recepti. Rursus, sicut Philosophus et Commentator ostendunt ibidem, ad hoc quod intellectus intelligat, oportet quod recipiat formas simpliciter ut sunt formæ, et universale non secundum quod est hoc aliquid. Materia vero et omnis forma materialis, præsertim de cujus essentia est materia, non recipit formas nisi ut hoc aliquid et particulare: quæ sunt solum potentia intelligibiles, non in actu. Si ergo intellectus ita reciperet, non intelligeret per formam ita receptam. Quumque angeli sint summe intellectuales substantiæ, necesse est quod sint omnino immateriales, maxime ita, quod materia non sit de eorum essentia: hoc namque plus impediret actionem intellectualem, quam si esset actus materiæ. Hæc itaque via est probandi immaterialitatem intellectualis naturæ. — Idcirco si compositio in ea est, illa non est ex forma atque materia, sed ex aliquo se habente ad modum materiæ, et ex aliquo se habente instar formæ (hoc est ex actu et potentia), in quantum omnis creatura deficit a simplicitate divina. Et de tali modo compositionis loquitur Commentator, super tertium de Anima dicens: Quemadmodum omne sensibile dividitur in materiam et formam, sic intellectuale in consimilia istis. Hinc solus Deus est pura forma et actus purus. Cetera compositionem habent ex essentia et quidditate, seu ex quod est et quo est: appellando quidditatem, quo est; et essentiam, quod est. Vel ipsum suppositum dicitur quod est. — Hæc Henricus. Tamen in communi modo loquendi, essentia et quidditas pro eodem sumuntur; et per quo est, intelligitur esse.

Præterea Guillelmus Parisiensis secunda parte libri de Universo: Scire (inquit) debes quosdam qui inter sapientes nominari voluerunt, posuisse omnem receptibilitatem formarum propriam esse materiæ, ideoque nullam substantiam esse immaterialem, quia ut opinati sunt, receptibilitas illa non nisi per materiam adest substantiæ. — Erraverunt autem homines isti multipliciter in isto sermone. Primo, in intellectu ac ratione materiæ. Receptibilitas namque simpliciter non est dispositio materiæ, sed magis substantiæ, quemadmodum Aristoteles ait, quia maxime est substantiæ proprium, esse susceptibile contrariorum. — Secundo errarunt in ratione receptibilitatis, nimium extendentes receptibilitatem materiæ, quum nullatenus se extendat nisi ad formas corporales, quarum acquisitione fit generatio, et quarum amissione corruptio. Alias enim formas quæ sunt post ipsas, sive sint substantiales, sive accidentales, sola substantia composita recipit et sustinet. — Tertio errant in hoc, quod ponunt materiam primo exire a Creatore, sicque omnium substantiarum imperfectissimam, esse propinquissimam Deo, et prius emanare a Creatore quam aliquam aliarum: et ita imperfectum, ordine naturali prius erit perfecto. — Quarto errant in ratione substantiæ, non intelligentes vel non advertentes, quod substantia est ens per se, id est non indigens sustinente aut sustentante. Quum ergo omnis forma substantialis substantia sit, non omnis forma creata indiget sustentante aut recipiente materia. Nec indiget ea propter receptibilitatem congruentium sibi formarum, quia hanc habet ex sua natura seu parte, quia substantia, cujus est substare. — Hinc quinto errant in nomine substantiæ, non attendentes etymologiam ipsius. Substantia etenim dicta est ab eo quod stat sub, non ab eo quod stat supra: sicque potest recipere atque substare. — Sexto errant in superfluitate positionis hujus materiæ: quod manifestum est ex consideratione formarum quarum susceptibiles sunt substantiæ hujusmodi. Quemadmodum enim intelligere non est in corpore, nec per corpus, nec adjuvatur in anima humana corpore suo (intelligere, inquam, quod desuper irradiatur); sic intelligere hujusmodi substantiarum, videlicet intelligentiarum seu angeli, ab hujusmodi non juvatur materia. Intelligere vero quod ab inferiori est, indiget adjuvaturque corpore: quoniam formæ sensibiles, a quibus fit abstractio, recipiuntur in sensibus corporis. Porro in materia quam ponunt in intellectualibus illis substantiis, nulla fit receptio formarum desuper advenientium: ideo propter intelligere illud, et propter receptionem intelligibilium specierum, radiorum seu luminum desuper provenientium, nequaquam indigent substantiæ illæ materia. Considera enim omnes formas substantiarum hujusmodi, et videbis eas nihil omnino habere in materia: sicut scientia et virtutes, ac similes formæ quæ sunt in animabus humanis, nihil habent in corpore. — Septimo jam patefactum est tibi, quod sicut corpora impediunt nobiles hominum perfectiones desuper venientes, ita materiæ spiritualium illarum substantiarum impedirent perfectiones earum, quum illæ perfectiones sint omnino formales.

De his consequenter scribit hic doctor diffuse et multum acute contra aliter opinantes, quorum opinionem vocat deliramenta et somnia ac figmenta, varias quoque auctoritates Aristotelis atque Averrois et quorumdam Catholicorum ad positionis suæ corroborationem allegans. Verumtamen scribit hoc loco, sicut et alibi, quod in angelis sicut et in inferioribus, realiter distinguuntur quod est seu ipsum ens, et quo est, id est ipsum esse seu exsistentia actualis.

Amplius in eodem volumine introducit grande capitulum ad demonstrandum intellectualium illarum substantiarum immaterialitatem: In omnibus (inquiens) vivis compositis, forma vivificat suam materiam; materia autem substantiarum illarum non est capax vivificationis intellectivæ, quia nec intellectio neque volitio potest subjectari in ea. — Insuper, invenitur substantia omnino corporalis ac materialis, ut lapis; et substantia partim corporalis partimque spiritualis, ut homo: ergo est substantia creata omnino spiritualis et immaterialis. Posuit quoque Avicenna exemplum de oxymelle, quod est ex aceto et melle compositum: quod quum sit in rerum natura, oportet tam mel quam acetum esse seorsum et separatum. — Adhuc autem, quum tam infinita sit speciositas, simplicitas ac unitas Dei, non decet in præclarissimis ejus creaturis vilem materiam ponere, et compositionem realem ex ipsa et forma in illis asserere, quum processus creaturarum a Creatore per assimilationem contingat. — Postremo, agnosce quod homines qui negaverunt vel adhuc negant puritatem et immaterialitatem substantiarum illarum, non fecerunt hoc nisi propter causas prætactas, et quoniam terruit eos et adhuc terret eorum aliquos nomen formæ. Ridendus autem in eis est, qui philosophi volunt vocari, hic error, utpote puerilis et ridiculosus. Non enim materia ad formam simpliciter dicitur, sed ad formam generabilem, sicut mater ad prolem. Inde et nomen materiæ sumptum est ac derivatum, videlicet a nomine matris. Forma vero agentis ac generantis, est quasi pater genitæ formæ. Et in hoc laudanda est Platonis sententia qua posuit formas esse immateriales et separatas. Quamvis hoc non intellexerit de his formis, in hoc tamen reputo eum laudandum, quod formas ad materias non retorsit, nec retulit, sed abstraxit. — Hæc Guillelmus, qui non intelligit hoc quasi ponendæ sint ideæ sicut posuit Plato.

In his verbis videtur hic doctor fundamentaliter satis probare intentum. Aliqua tamen scribit non certa nec clara, utpote receptibilitatem materiæ se nequaquam extendere nisi ad generabilium et corruptibilium formas: ex quo sequeretur in corporibus cœlestibus non esse materiam.

Quod quamvis Commentator in libro suo de Substantia orbis persuadere conatus sit, opinio tamen sua nequit salvari, et a doctoribus communiter reprobatur, præsertim quum juxta Philosophum omne quantum et dimensionatum, omne quoque corpus, et item omne sensibile, sed et omne localiter mobile ac commensurative locabile, veram sortiantur materiam.

Insuper Durandus in conclusione concordat Thomæ, Alberto, Henrico, Guillelmo, etc. Dicit tamen argumenta quædam prætacta non procedere: ut dum ita arguitur, Illud cujus propria et per se operatio est intelligere, non habet materiam; sed angelus est hujusmodi. — Secundo, dum ita arguitur: Anima rationalis non habet materiam, ergo nec angelus.

Primum argumentum dicit invalidum, quoniam operatio intelligendi potest esse alicujus dupliciter. Primo, sicut principii immediate elicientis aut actionem illam suscipientis: sicque convenit animæ et ejus potentiæ, et de illo procedit objectio. Secundo, sicut personæ agentis: et ita non valet instantia, quum homo sit suppositum intelligens, et tamen materiam habens. — Verum cavillatio ista modici est momenti. Primo etenim dici potest, quod nec hominis nec animæ ejus nec potentiæ ejus propria et per se operatio est intelligere, sed potius discurrere et ratiocinari, ut tam sublimiores theologi, Dionysius, Boetius, Damascenus, quam clariores philosophi, Plato, Aristoteles, Avicenna, Averroes, contestantur. Imo propria et per se operatio substantiæ separatæ, est intelligere: propter quod ab actu illo, substantiæ hujusmodi intelligentiæ a Peripateticis appellantur; a divino autem Dionysio, deiformes intellectus, videlicet quia ad imitationem increatæ mentis, simplici intuitu sine discursu intelligunt.15 Secundo dici potest, quod inducentes primum illud argumentum, intelligunt ipsum de principio elicitivo, et de incorporeis illis substantiis de quibus est quæstio ista; non de homine, de cujus materialitate nulla est quæstio.

A Secundum quoque argumentum dicit Durandus inefficax, quoniam anima est pars speciei, non angelus. — Ad quod dicendum, quod argumentum est evidenter idoneum, quum multo major ac copiosior ratio simplicitatis, immaterialitatis et puritatis sit in angelis, præsertim superioribus, quam in anima. Nec anima rationalis ita omnifarie est pars speciei ut formæ inferiores corruptibiles, quibus nulla convenit actio transcendens materiam: propter quod inseparabiles a materia corruptibilesque censentur. Porro anima rationalis in quantum intellectiva ac libera, transcendit materiam, et separabilis est et separata, atque ut sic, per se subsistens, ut Thomas, Albertus, Ægidius, Henricus et alii plures fatentur ac probant; nec anima separata est actualiter pars speciei.

Deinde Durandus efficacius aliis volens arguere, arguit sic: Si angelus ex materia et forma est compositus, aut forma illa separabilis est a materia, aut non. Si est separabilis, angelus esset corruptibilis; si non separabilis, ergo imperfectior est anima rationali separabili, quoniam forma inseparabilis a materia, imperfectior est forma separabili, utpote magis dependens. — Sed huic argumento objicitur, quod formæ cœlestium corporum sunt inseparabiles a suis materiis: nihilo minus perfectiores sunt (secundum philosophos ponentes corpora illa animabus nobilibus animata) animabus humanis separabilibus; atque secundum veritatem perfectiores sunt formis mixtorum, saltem non viventium, quæ per corruptionem separantur a suis corporibus.

Secundo arguit sic: Quod non habet cognitionem nisi intellectivam, ut angelus, nullatenus indiget corpore. — Ad quod alterius fautor opinionis dicere posset, quod angelus indiget corpore, quoniam movet atque movetur et variatur, vicissitudinemque operationum sortitur, actum quoque et potentiam, et ex genere et differentia compositionem. Hinc efficaciores videntur præhabitorum rationes doctorum.

Hanc autem quæstionem non reperi motam in Scoto. Postea tamen patebit ejus intentio.

Verior demum, probabilior, subtilior, et Peripateticis magis conformis videtur positio, quod in angelis non sit vera seu nominis veri materia, et quod non sit in aliquo spiritualis materia.

Ad primum ergo in oppositum est dicendum, quod actualitas substantiæ separatæ quandoque vocatur actuale esse ipsius, quod secundum quosdam receptum est et limitatum in ejus essentia, sicut quo est in quod est. Melius vero respondendo, dicendum quod actualitas angeli est quidditas ejus quoad perfectionem suam specificam, essentialem, intrinsecam et supremam; et hæc in se ipsa est per propriam differentiam limitata atque finita, id est, in certo determinatoque gradu intrinsecæ perfectionis locata et constituta : quia differentia rei ultimatam ejus essentialem perfectionem designat, nec opus est ut in aliquo materiali suscipiente ac sustentante recipiatur. — Sed objici potest, quod S. Thomas in tractatu suo de Esse et essentia scribit : Intelligentiæ superius sunt finitæ, inferius infinitæ. Finitæ sunt enim quantum ad esse suum, quod a superiori recipiunt; non tamen finiuntur inferius, quia earum formæ non limitantur ad capacitatem alicujus materiæ recipientis. Ad quod respondetur, quod utique earum formæ atque essentiæ limitatæ sunt et finitæ, quamvis non in aliquo recipiente, quia limitibus suæ essentialis perfectionis sunt terminatæ, et circumscribuntur terminis suæ perfectionis, Deo creatore eos ita determinante, cujus solius esse est indeterminatum atque incircumscriptum, prout libro secundo loquitur Damascenus.16 Thomas autem loquitur secundum suam opinionem qua inter esse et essentiam ponit in angelis distinctionem realem.

Ad secundum, quod in angelis sunt actus et potentia, non realiter ab invicem differentes : quia ipsa essentia, prout ex se nihil est, et distans atque deficiens a plenitudine infinitæ actualitatis primi principii, jugiterque dependens ab ipso et indigens conservatione ipsius, multas quoque bonitatum ac luminum influentias ab ipso mediate aut immediate recipiens, rite vocatur potentia; et hæc ipsa essentia, ut primi ac puri actus, qui Deus est, perfectionem participans, ac Creatori propinquans ac similis, ejusque donis referta, recte vocatur actus. Potentia etiam appellatur, quantum ad suam rationem ac perfectionem communem, qua cum aliis multis communicat, a qua sumitur ejus genus, videlicet, prout est substantia intellectualis. Sed dicitur actus, quantum ad suam perfectionem essentialem, specialem et ultimatam, a qua sumitur differentia ejus, quæ latet nos, juxta illud Damasceni libro secundo, capitulo tertio : Cujus substantiæ speciem specialissimam et terminum solus qui creator est, noscit. — Alii dicunt, quod in angelo actus et quo est, sit esse seu actualis exsistentia ejus. Ex quo sequeretur, quod angeli in sua natura et specie, secluso eo quod advenit ipsi naturæ, non haberent actum atque potentiam : imo secundum esse suum quidditativum et propriam rationem, essent vel purus actus, vel pura potentia : quod censetur erroneum.

Ad tertium respondet Averroes, quod proprietates materiæ inveniuntur æquivoce in corporeis et incorporeis rebus. Formæ autem creatæ eo ipso quod creata est, competere queunt proprietates istæ quæ sunt, recipere, substare, perfici, moveri, eo modo quo angelis adscribuntur, sicut ostensum est.17 — Ad quartum, quod auctoritas Boetii intelligenda est in genere et ordine certo : quia in substantiis materialibus verum est quod extrema ex quibus constant et componuntur, non sunt in prædicamento proprie, sed potius reductive, tanquam partes et principia substantiæ compositæ, quæ per se exsistit. Substantiis vero separatis multo eminentius convenit ratio substantiæ, quæ est per se esse, quam substantiis compositis, quæ in quintum, quod per hyliathim intelligentiæ designatur potentialitas ejus, sicut ostensum est :18 et quoniam in natura intelligentiæ est considerare aliquid potentiale et indeterminatum, et etiam aliquid actuale ac determinatum, ac specialissimam speciem, perhibetur ipsa seu ejus essentia componi ex divisibili et indivisibili. — Ad alia patet ex dictis responsio.

Ad instantias quoque Richardi, quod p. 189 A'. idem secundum idem, respectu ejusdem uniformiter se habentis et uno tantum modo considerati, non est in actu et potentia : et per hoc omnia ejus argumenta faciliter dissolvuntur.

Quidam interea quærunt hic, utrum omnium intellectualium substantiarum sit una et ejusdem rationis materia spiritualis; et rursus, an spiritualis illa materia sit ejusdem rationis cum materia corporali. Sed quia nunc tanquam probabilius tentum est, non esse spiritualem materiam nec in angelis neque in aliis, quæstiones istas dimitto. Infra tamen, ubi quæretur, An omnium corporalium sit una materia, aliqua inde tangentur.

Denique, quamvis Thomas in Scripto et in tractatu suo de Esse et essentia dicat ipsum Avicebron fuisse auctorem hujus opinionis, quod in intelligentiis exsistat materia; nihilo minus diu ante Avicebron fuit illa opinio, imo potius Plato fuit auctor ipsius, quem in hoc secutus est ejus discipulus Proclus. De Avicebron autem opinatur Guillelmus in libro de Universo, quod fuit christianus et Arabs, antequam Sarraceni legem Mahometi tenentes, occuparunt Arabiam : præsertim quia in libro Fontis vitæ loquitur de Deo Patre et Verbo ejus æterno atque interno, per quod asserit omnia esse facta.

Postremo posuit Plato animam rationalem non esse huic grosso corpori immediate unibilem nisi mediante spirituali materia, quam et in intelligentiis posuit : quam et Proclus schema appellat. Unde ducentesimo decimo theoremate Elementationis suæ theologicæ fassus est : Omnis anima susceptaculum connaturale et schema semper idem habet et magnitudinem; majus autem et minus videtur, et dissimilis schematis, propter aliorum corporum ablationes et appositiones.

Footnotes

  1. p. 174 C, etc. ↩

  2. cf. t. XIX, p. 404 A'. ↩

  3. dist. III, q. 13. ↩

  4. quæst. 7. ↩

  5. art. 1. ↩

  6. Act. xxiii, 8. ↩

  7. quæst. 7. ↩

  8. tom. XIX, p. 405 D. ↩

  9. quæst. 7. ↩

  10. *alias Simplicius* ↩

  11. Cf. t. XIX, p. 407 C. ↩

  12. tom. XIX, p. 405A' et s. ↩

  13. quæst. 7. ↩

  14. tom. XIX, p. 403 D'. ↩

  15. De Cœlest. hier. c. vii. ↩

  16. *interminatum* ↩

  17. Cf. p. 174 C et s. ↩

  18. tom. XIX, p. 404 A'. ↩

Chapter 66 of 271