Quæstio 4
Quarto principaliter quæritur, An angelus in primo instanti suæ creationis fuerit malus.
Hæc autem quæstio duas complectitur, secundum quod dupliciter potest intelligi. Primo, An angelus aliquis sit naturaliter malus. Secundo, An dato quod angelus sit a Deo bonus creatus, fuerit tamen aut esse potuerit malus in primo suæ creationis instanti.
Circa primum argui potest, quod Deus fecerit angelum malum. Ipse namque Omnipotens per Amos prophetam testatur : Si erit malum in civitate quod Dominus non fecit?1 Et item per Isaiam :2 Ego Dominus faciens pacem, et creans malum. — Insuper, malum confert ad universi decorem : quum ergo ordo et decor universi a Deo sint, videtur quod aliquæ creaturæ sint a Deo malæ creatæ.
Præterea argui potest, quod angelus in suæ creationis primo instanti fuerit malus atque peccaverit. Quædam enim sensibiles res eodem instanti quo incipiunt esse, incipiunt operari : sicut lux eodem instanti quo producitur, lucet et illuminat; ignis quoque quum generatur, sine mora ascendit. Angelus vero in natura et operatione est multo simplicior, agilior et actualior sensibilibus rebus : eodem ergo quo creatus est instanti, exorsus est operari. Quum igitur operatio ejus ex libero procedat arbitrio, apparet quod in primo suæ conditionis instanti poterat agere male, seu debitum bonum omittere. — Amplius, si prius fuit bonus, et postea malus, signari potest ultimum instans in quo fuit bonus et innocens, et primum instans in quo fuit malus. Aut ergo est unum et idem instans, et sic simul fuisset bonus et malus; aut aliud et aliud, sicque quum inter quælibet duo instantia sit tempus medium, in tempore illo nec bonus fuisset nec malus. Quod quum impossibile sit, non est angelus ex bono malus effectus, sed in principio suæ creationis exstitit malus.
1 Tim. IV, 4. In contrarium est illud Apostoli: Omnis creatura Dei bona; et illud in Genesi: Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona.
Ad hæc Bonaventura respondet: Non solum falsum, sed et hæreticum est, dicere diabolum innatam sibi habere malitiam voluntatis. Opus etenim Dei eo ipso quod est opus Dei, necesse est esse laudabile, ordinabile, acceptabile, perfectum aut perfectibile. Nihil enim facit Deus nisi quod suam condecet majestatem. Idcirco quum ipse sit in se et in suis effectibus magnus, laudabilis, gloriosus;3 impossibile est quod opera sua, secundum quod ab ipso fluxerunt, vituperabilia sint. Malum autem culpæ, de quo nunc sermo, vituperabile est, dignumque pœna: non est ergo a Deo. — Rursus, id quod Deus facit, ordinabile est in finem, et acceptabile Creatori, atque perfectum aut perfectibile, quum Dei perfecta sint opera:4 quod totum verum est de opere Dei quantum ad id quod habet a Deo. Quumque malum culpæ non sit ordinabile, nec Deo acceptum, neque perfectum, constat quod non sit a Deo.
Porro ad hoc, an angelus in primo suæ creationis instanti fuerit aut esse potuerit malus, respondet: Antiqua quorumdam positio fuit, quod simul tempore fuit diabolus et peccavit, nec unquam fuit nisi malus. Quod Augustinus super Genesim undecimo approbare videtur, dicendo: Non frustra putari potest in initio temporis diabolum superbia cecidisse, nec ullum ante tempus fuisse, quo cum angelis sanctis pacatus vixerit et beatus, sed in ipso creaturæ primordio a suo Creatore apostatasse. Si dixeris, Augustinum istud non dicere secundum propriam opinionem, sed aliorum, nam et alias multas recitat ibi opiniones, quas non tenet: objicitur contra hoc, quia Augustini opinio fuit, omnia simul esse creata; et per lucem intelligit angelicam creaturam formatam, per tenebras vero intelligit aversam a Deo. Ergo si simul facta est lux, et divisa a tenebris, sicut exponit, non fuit ibi mora inter creationem et culpam. Hinc quidam moderni sic tenent. — Sed quia secundum Augustinum undecimo de Civitate Dei, ista opinio est propinqua opinioni hæreticæ asserenti angelos malos esse creatos, et ita quasi hæresim sapit; idcirco communis opinio magistrorum Parisiensium tenet, quod creatio angeli lapsum ejus duratione præcessit, atque de communi magistrorum consilio, opposita opinio ab episcopo Parisiensi est excommunicata. Ideo illam opinionem magis veram et catholicam, et magis probabilem dico, quod inter productionem et lapsum angeli morula fuit, quamvis parvula. Propter quod Sancti et expositores ac ipsa Scriptura loquuntur de diaboli malitia quasi fuerit semper in ea, quoniam modicum illud quasi pro nihilulo reputatur.5 Unde quum dicitur, Diabolus ab initio peccavit; sensus est, statim post initium. Augustinus quoque super Genesim verba inducit prætacta secundum aliorum opinionem. Nam ipse libro de Civitate Dei dicit contrarium. Quumque objicitur quod ipse posuit omnia simul facta, dicendum quod verum est quantum ad esse naturale, sed non quantum ad bene esse. Posuit quippe quod lux corporalis simul fuit facta, et a tenebris divisa, et quod non fuit materialium ordo dierum; attamen spiritualium dierum ordinem posuit secundum septemplicem conversionem intellectus angeli super creata. — Hæc Bonaventura.
At vero Thomas: De hoc, inquit, an angelus in principio suæ creationis potuerit esse malus, triplex fuit opinio. Una, quod angelus a Deo creatus est malus. Quod hæreticum est et impossibile. Nullus enim effectus progreditur ab agente nisi secundum conditionem agentis. Quumque causa creationis rerum fuerit bonitas Dei, quam Deus voluit rebus communicare, impossibile est a Deo aliquid fieri nisi secundum quod divinæ bonitatis est particeps : et hoc est bonum, non malum.
Hinc alii asserebant, quod angelus in principio suæ creationis fuit malus, non habendo a Deo sed a propria voluntate malitiam. Hæc autem opinio vana et erronea est ac falsa. Vana, quia non habet firmum fundamentum quo probetur, quum malitia angeli ex voluntate ejus dependeat; et ideo quum voluntas ad utrumlibet se habeat, ratione inveniri non potest. Erronea est, quia primæ opinioni valde vicina, et a magistris damnata. Falsa est, quoniam impossibile est angelum in primo suæ creationis instanti peccasse. — Cujus impossibilitatis causa hæc a quibusdam assignatur: quia duarum operationum se consequentium non potest terminus esse unus; operatio autem angeli creationem consequitur: hinc esse non valet unum et idem instans in quo primo est ens, quod est terminus creationis, et in quo primo est malus, quod est terminus operationis.
Verum hæc ratio non videtur cogens: quia quum operatio voluntatis angeli non sit continua, non oportet quod ultimum ejus differat a principio. Principium autem potest esse simul cum termino creationis: ergo et terminus operationis potest simul esse cum termino creationis. Nec potest dici, quod oporteat actum voluntatis sequi apprehensionem intellectus, nisi ordine naturæ: quoniam de eodem potest simul esse cognitio et voluntas. Nec iterum potest dici, quod oporteat collationem præcedere de appetendo: quoniam intellectus angeli non est inquisitivus nec collativus.
— Ideo aliter est respondendum, videlicet quod quum voluntas non sit nisi boni, non potest aliquid esse volitum nisi apprehendatur ut bonum ad appetendum. Quod si vere bonum est appeti, non est peccatum in appetitu: ideo si sit peccatum, oportet quod sit bonum verisimiliter seu apparenter, non vere. Porro secundum Augustinum in libro contra Academicos, non potest aliquid judicari verisimile, nisi verum sit cognitum. Ergo oportet ut intellectus veri boni præcedat intellectum verisimilis boni: sicque appetitus æstimati boni, quo angelus fit malus, non potest sequi primum actum intellectus, quo considerat verum bonum, sed secundum, quo considerat verisimile bonum. Unde quum impossibile sit intellectui creato plura simul intelligere, non potuit appetitus angeli esse malus in primo instanti suæ creationis. — Hæc Thomas.
Cujus dicta non videntur consonare verbis Bonaventuræ, dicentis: Quamvis aliqui dicant in nulla creatura simul esse rei productionem et operationem, quia tamen Augustinus videtur contrarium dicerre in luce et splendore, concedamus hoc ipsum in angelo: non tamen fuit statim in actu electionis, quoniam illum antecedit deliberatio, et præcognitio plurium. — Unde rursus Bonaventura sic arguit: Omne peccatum actuale exit in esse per actum deliberationis. Sed ubi deliberatio, ibi collatio atque successio: ergo si peccatum sequitur deliberationem, angeli peccatum sequitur creationem angeli, non solum natura, sed item duratione. Si dicas, quod angelus propter intellectum deiformem deliberat in instanti, et simul videt atque deliberat; ostendo quod non. Angelus enim ad hoc quod appeteret, tria necessario præcognovit, videlicet, appetibile, et cui appetebat, rationemque appetendi (aliqua etenim ratio fuit quæ excitavit ad appetendum). Hæc autem diversa sunt, estque impossibile per naturam potentiam aliquam simplicem simul et setmel ad plura converti. Propter quod etiam dicit Philosophus, quod intelligimus unum solum. Hæc Bonaventura. Quocirca apparet, quod plura ut connexa simul apprehendi nil prohibet.
Insuper circa verba Thomæ videtur quod quamvis secundum Augustinum non queat quid verisimile judicari, loquendo formaliter, id est sub ratione verisimilis, nisi verum sit cognitum; nihilo minus potest creata mens aliquid cupere quod materialiter est verisimile, non præintelligendo actualiter verum bonum sub propria ratione. art. 4. bonum Denique in prima parte Summæ, quæstione sexagesima tertia, loquitur Thomas: Omne quod est, in quantum est et naturam aliquam habet, naturaliter tendit in aliquod bonum, utpote ex principio bono exsistens: quoniam semper effectus in suum principium convertuntur. Contingit autem alicui bono particulari aliquod malum esse annexum, ut igni esse consumptivum aliorum. Bono autem universali non potest aliquod malum esse annexum. Si ergo sit aliquid cujus natura ordinetur in aliquod bonum particulare, potest naturaliter tendere in aliquod malum, non in quantum est malum, sed per accidens, in quantum est conjunctum cuidam bono. Si vero sit aliquid cujus natura ordinetur in aliquod bonum secundum rationem boni communem, hoc naturaliter seu secundum suam naturam non potest tendere in aliquod malum. Quumque quælibet intellectualis natura habeat ordinem in bonum universale, quod potest concipere, et quod est voluntatis objectum, non potest diabolus naturaliter esse malus, nec naturalem inclinationem habere in malum culpæ.
Quod si objiciatur, quia ut decimo de Civitate Dei recitat Augustinus, dixit Porphyrius: Quoddam est dæmonum genus natura fallax, simulans deos et animas defunctorum. — In Scriptura quoque dicitur de quibusdam: Erat naturalis eorum malitia.6 — Sed et bestiæ quædam videntur naturaliter pravæ: sicut vulpes et pica sunt subdolæ, lupusque rapax.
Dicendum, quod Augustinus ibidem reprehendit Porphyrium, qui et ideo dixit hoc, quia putavit dæmones esse animalia naturam sensitivam animamque passivam habentia. — Porro hominum quorumdam malitia dicitur naturalis, vel propter consuetudinem, quæ est altera natura, vel propter naturalem inclinationem ex parte naturæ sensitivæ ad inordinatam aliquam passionem (sicut quidam dicuntur naturaliter iracundi, aut concupiscentes), non autem ex parte naturæ intellectualis. — Natura autem sensitiva ordinatur in aliquod bonum particulare, cui potest aliquod malum esse conjunctum. Sic et bruta inclinationem naturalem sortita sunt ad quædam particularia bona, quibus conjuncta sunt aliqua mala: quemadmodum vulpes ad quærendum victum sagaciter, cui unitur dolositas. Hinc esse dolosum non est malum in vulpe, sicut nec esse iracundum in cane, ut quarto capitulo de Divinis nominibus B. Dionysius ait. — Hæc Thomas in Summa.
Insuper de hoc, quod diabolus in primo instanti suæ creationis non fuerit malus, ita subjungit ibidem:7 Impossibile est angelum in primo instanti suæ creationis peccasse per inordinatum liberi arbitrii actum. Quamvis enim res aliqua in primo instanti quo incipit esse, possit simul incipere operari, tamen operatio illa quæ simul incipit cum esse rei, est ei ab agente a quo habet esse: sicut moveri sursum, est igni a generante. Unde si aliqua res habeat esse ab agente deficiente, quod possit esse causa defectivæ actionis, poterit in primo instanti in quo incipit esse, defectivam operationem habere: ut tibia quæ nascitur clauda ex seminis debilitate, statim incipit claudicare. Porro causa angelorum, videlicet Deus, non potest esse causa peccati: ideo dæmon in primo instanti suæ conditionis non potuit esse malus. Quod etiam ex Scripturis probatur: quia de primo apostata angelo in Isaia dicitur sub regis Babylonis figura, Quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris?8 In Ezechiele quoque sub regis Tyri persona: In deliciis paradisi Dei fuisti, donec inventa est in te iniquitas.9
Verum his objici potest primo illud Joannis: Ille homicida erat ab initio.10 Secundo, quia angelus in primo instanti suæ creationis potuit mereri, ergo et demereri. — Dicendum ad primum, secundum Augustinum, quod diabolus peccavit non ab initio creationis, sed suæ transgressiosiit. Ad secundum, quod non est simile : quoniam actio meritoria est a Deo, non culpa. — Hæc Thomas.
Verumtamen huic rationi quam assignat hic sanctus Doctor, de hoc quod diabolus non potuit a principio suæ creationis esse malus, sic objici potest. Videretur enim eadem ratione, quod nunquam potuisset peccare, quia non solum, imo nec plus prima actio ejus fuit a causa agente seu Creatore, quam actiones ejus sequentes. Prima namque ejus actio fuit solum ab ipso, tanquam a principio elicitivo actionis illius immediato et proprio, atque subjecto actionis ejusdem; fuit autem et a prima causa, tanquam a causa prima et principali propria virtute agente, quæ plus influit in omnem effectum cujuscumque causæ secundæ, quam ipsa causa secunda, ut in prima propositione libri de Causis et in Proclo probatur. Sed hoc modo Creator causa est cujuscumque actionis angeli sive diaboli. Quod etiam patet de igne, cujus non solum primus motus seu ascensio est a generante eo modo quo secundum Philosophum, gravia et levia a generante moventur, sed etiam motus sequentes. — Insuper, Deus est prima principalisque causa non solum actionis bonæ ac virtuosæ, imo etiam actionis pravæ et vitiosæ, quantum ad id quod entitatis et efficaciæ est in illa, ut probatum est super primum.11 Sicque diabolus nunquam potuisset peccasse, quia omnis actio sua fuit principaliter a creante. — Amplius, sicut tibia curva primo incipit claudicare, ita et tibia recta infantuli incipientis incedere, qui protinus cadit nisi sustentetur, quamvis ex virtute seminis sufficiente nata sit recta. Denique, si Deus omnipotens per se immediate producat seu creet hominem claudum in dispositione virili, ut Adam, etiam ille claudicabit mox in sui incessus exordio, quamvis tibia sua sit facta ab indefectibili, indeviabili omnipotentique causa. — Rursus, prima actio angeli libera fuit, non coacta, præsertim quum secundum Doctorem hunc, fuerit aut esse potuerit meritoria. Deus autem influit causis secundis secundum dispositionem, capacitatem et naturam earum : sicque in exordio movit angelos ad primos eorum actus influentia libera, non cogenite, ita quod angeli libere processerunt in actus potentiarum suarum. Ergo poterant agere male ut bene, et demereri sicut mereri. — Ista scholastice tango, non ad probandum conclusionem hanc ipsam, sed quod ratio illa non sit idonea.
Præterea de his aliter sentit Alexander : B Concedimus, inquiens, quod nec mali angeli semper fuerunt mali, nec boni semper boni bonitate confirmata, quam sunt postea consecuti. Dicimus ergo, quod in alio instanti inceperunt esse, et in alio se verterunt seu operati sunt. Nec oportet inter duo illa nunc, esse medium tempus. Ideo dicimus, quod propositio illa, Inter quælibet duo nunc est intermedium tempus, intelligitur de instantibus temporis prout est mensura continuorum; nec tenet hic : imo possunt esse duo instantia quasi contigua sine intermedio. At vero supposito quod fuerit aliqua morula intermedia, si quæratur, quid angelus egerit in ea; dici potest, quod tunc movebatur per intellectum, non per affectum, motu videlicet penes quem determinatur bonitas actualis seu conversio, id est motu meritorio. Non tamen esset inconveniens dicere quod movebatur per affectum motu naturali, non gratuito, quo nec merebatur nec demerebatur.
Sed objici potest, quia secundum Augustinum, cœlum et motus ejus sunt codævi : ergo eodem instanti quo creatum est cœlum, cœpit moveri. Angelus autem simplicior atque agilior cœlo est : ergo primo instanti quo fuit, potuit velle. — Dicendum, quod nec in cœlo, neque in angelo, neque in aliqua creatura contingit hoc, quod in eodem instanti in quo primo est, habeat aliquem actum. In omnibus namque citra Deum, prius est potentia quam actus, non solum natura, sed etiam durazione, quamvis in quibusdam simul sint potentia atque essentia, juxta quod dicitur, quod in perpetuis non differt esse et posse. Ideo non est verum, quod in primo instanti exsistentiæ cœli fuit motus ipsius; sed verum est quod in illo instanti incepit ejus motus. Et hoc verbum, incepit, quamvis significet per modum actus, non tamen dicit actum aut motum, sed inclinationem quamdam proximam actioni seu motui: quæ inclinatio est quasi media inter potentiam cœli et motum ejus. Porro, quod motus dicitur cœlo coævus, non ideo dicitur, quod in eodem instanti simul fuit cum cœlo, sed quoniam in eodem instanti incepit: sed illud, incepit, non dicit motum, sed inclinationem ad motum. — Hæc Alexander.
Verum hæc ejus positio, quantum ad hoc quod ait, nec in angelo, nec in cœlo, neque in aliqua creatura in eodem instanti fuisse primo ipsum esse seu posse, et actionem ipsius, manifeste est contra Augustinum in pluribus locis, et improbata est supra. Eodem quoque instanti quo luna illuminatur a sole, aer illuminatur a luna.12
Amplius Petrus: Duplex (ait) est malum, unum pœnæ, aliud culpæ. Malum pœnæ seu pœnale, quamvis sit malum per comparationem ad sustinentem, tamen potest bonum esse per comparationem ad agentem seu infligentem, quoniam justum. Malum culpæ malum est tam quoad sustinentem, puta naturam, quæ illo corrumpitur, quam quoad agentem, videlicet voluntatem, quæ per illud a suo fine avertitur. Hinc malum pœnæ potest esse a Deo auctore, in quantum bonum et justum. Unde scriptum est: Si erit malum in civitate quod Dominus non fecit?13 Malum vero culpæ nullo modo a Deo est, nisi permissive. Deus enim non potest directe esse causa aversionis a se ipso: in qua aversione consistit perfecta ratio mali. Hæc Petrus de hoc, an angelus potuit a Deo malus creari.
De hoc autem, an in primo instanti suæ creationis potuit esse malus, colligit dicta Alexandri, Thomæ et Bonaventuræ in unum, dicendo: Angelus nec in primo instanti malus creatus est, nec bonus creatus, in eodem instanti voluntarie cecidit: imo nec tunc cadere potuit, triplici ratione. Una, propter naturam intellectus creati, qui plura simul intelligere nequit. Nihil enim movet appetitum, nisi bonum aut verum aut apparens. Appetitus autem veri boni, peccatum non est. Appetitus vero apparentis boni, absque ejus præcognitione esse non valet; nec cognitio boni apparentis, sine præcognitione boni exsistentis: et utrumque bonum angelus non potuit actualiter præcognoscere in instanti. Alia, propter naturam liberæ voluntatis, quæ quum possit agere et non agere, semper suo actui præexsistit. Tertia, propter naturam malitiæ culpæ actualis, quæ est privatio alicujus boni: in eodem autem instanti idem bonum esse per creationem, et non esse per privationem, non potuit. Hæc Petrus.
Qui etiam refert, quod hæretici asserentes angelum malum esse creatum, fuerunt Manichæi. Et addit: Quidam dixerunt, quod angelus in primo instanti suæ creationis fuit malus, non tamen ex Creatore, sed ex propria voluntate: quod tanquam erroneum Parisiis per assensum doctorum et auctoritatem episcopi Parisiensis Guillelmi reprobatum est, quia si primo instanti peccasset, peccatum illud inevitabile fuisse. — Hæc Petrus. Qui in hoc Alexandro consentit, quod angelus in primo suæ creationis instanti non operabatur, saltem elicitive.
Præterea de isto secundo scribit Richardus: Angelus in primo instanti suæ creationis non potuit se a Deo avertere: quia objectum naturalis actus ipsius voluntatis, est bonum absolute; objectum autem voluntatis deliberativæ, est bonum in relatione sive ad finem, sive ad circumstantiam, sive ad objectum, sive ad aliquid aliud. Regula quoque creata actus naturalis voluntatis, est dictamen naturale intellectus; regula vero actus voluntatis deliberativæ, est dictamen intellectus infusum seu acquisitum. Actus etiam voluntatis naturalis, est a voluntate in quantum est natura; actus autem suus deliberativus, est ab ea in quantum est libera. Porro bonum in relatione non præcedit ordine naturæ bonum absolutum, nec dictamen acquisitum dictamen naturale, nec voluntas libera se ipsam ut est natura. Ergo in angelo non potuit esse actus voluntatis deliberativus ante omnem naturalem ipsius actum. Sed primus naturalis actus voluntatis angelicæ, non potuit esse nisi rectissimus rectitudine proportionata suæ naturæ: quia res non impedita tendit in suum principium naturali motu in quantum potest. Quum enim omne generans seu producens determinet suum effectum ad aliquem actum quo conetur suo conjungi principio, sic ergo et Deus creando voluntatem angeli, determinavit eam ad actum aliquem naturalem quo nitebatur Creatori suo uniri. — Nec in illo motu potuit esse aliqua obliquitas, quia illa refusa fuisset in auctorem ipsius naturæ. Nec cum actu illo rectissimo poterat simul esse actus voluntatis deliberativus vitiosus. Nam quamvis non opponatur ei ratione speciei, opponitur tamen ei ratione generis, in quantum uno actu voluntas tendebat in suum principium, et alio actu ab eodem recessit, nec unus actuum horum ordinabatur ad alium. Ideo sicut videmus, quod quælibet tristitia in aliquo, remittit naturaliter perfectionem gaudii in eodem, et quod motus non ordinatus ad alium, naturaliter remittit perfectionem alterius in eadem substantia, multoque plus in eadem potentia; sic oportet concedere, quod pravus actus voluntatis deliberativæ remittit perfectionem naturalis actus ejusdem. Sequitur ergo, quod actus malus voluntatis deliberativæ non potuit præcedere in angelo primum naturalem actum voluntatis ipsius, nec simul esse cum illo. Hinc angelus ab instanti suæ creationis nequivit habere aliquem voluntatis actum iniquum. Ideo nec potuit peccare peccato commissionis, neque omissionis: quia non est peccatum omissionis nisi quum voluntas omittit actum ad quem tenetur, pro illo tempore vel instanti quo ad illum tenetur; angelus autem ab instanti suæ creationis non tenebatur se ad Deum convertere aliquo actu voluntatis deliberativo: ergo in illo instanti avertere se nequivit, nec peccato commissionis, neque peccato omissionis. Hæc Richardus.
Præinductis concordat Albertus quantum ad principale intentum. Attamen ait, quod angelus nec in primo instanti nec in aliquo instanti indivisibili potuit moveri in bonum aut malum deliberative. Non enim eodem modo est in motu liberi arbitrii, et in potentiis naturalibus. In motu namque seu actu liberi arbitrii, exigitur arbitratio et æstimatio ejus ad quod movetur, ac dispositio qualiter pertingatur ad illud, atque sententia de motu quo movetur ad illud: quæ omnia exigunt moram temporis, et in uno indivisibili nunc nullo modo fieri valent. Et præter hæc omnia exigitur affectus delectatioque in eo ad quod movetur. — Hoc dictum Alberti consonat præinductis verbis Bonaventuræ, quamvis aliter senserit Thomas, ut patuit.
Udalricus quoque Alberto concordans: Voluntas (inquit) quæ concomitatur esse rei perfectæ ad esse et ad operationes naturales, non potest esse voluntas electiva, qua sola consummantur peccata. Quum enim eligere sit, duobus propositis, unum alteri præoptare; oportet illa ante comparationem absolute cognoscere, et postea comparare in intellectu ac voluntate: sicque præcedunt hanc voluntatem aliæ operationes. Voluntas ergo mox concomitans inceptionem esse rei, est voluntas naturalis, procedens ex imperfectione habitus naturalis quo omnis voluntas naturaliter diligit suum subjectum vel objectum, et Deum: in quibus operationibus non consistit peccatum; et ita in primo instanti productionis suæ angelus non peccavit. Hæc Udalricus,
Verumtamen quamvis hæ actiones et successiones requirantur ad actum deliberativum seu electivum mentis humanæ, non tamen apparet quod ad actum talem mentis angelicæ, quæ ponitur non collativa nec discursiva, præsertim quum et in superioribus fiat per pauciora, quod in inferioribus fit per plura.
Amplius de his scribit Scotus super quintam distinctionem, et probat rationes quorumdam doctorum præhabitas non esse idoneas, sicut et modo probatum est partim. — Ratio quoque illa, quod angelus de necessitate peccasset, si in primo instanti suæ creationis peccavit, soluta est supra : ubi ostensum est, quod quamvis Deus ab æterno creasset mundum, nihilo minus libere, non de necessitate, creasset eum, sicut et electos libere ab æterno prædestinavit.14
Guillelmus demum libro secundo de Universo : Necesse est, inquit, malitiam angelorum adventiciam esse, non naturalem, neque innatam : alias esset Creatori attribuenda. Neque enim possibile est ut in primo suo nunc depravaverint semetipsos : hoc namque est ponere primam eorum operationem fuisse malam. Quum autem bene agere conveniat eis ex naturalibus suis, male vero agere eis sit acquisitum vel ex acquisito, necesse est prius in eis fuisse bene agere, quam agere male, sicut et prius est eis esse bonos quam malos : quia priora sunt unicuique rerum essentialia et naturalia sua, quam adventicia et acquisita. — Amplius, proportionabilia sunt bonitas et malitia, bene agere et male agere : ergo sicut bonitas præcessit in eis malitiam, sic bene agere præcessit in ipsis agere male. Quod si quis quærat, quale bene agere præcessit in eis male agere; respondeo, quod vis apprehensiva et vis motiva non fuerunt in eis otiosæ : idcirco in ipso nunc creationis, fuerunt in actu seu effectu operationum suarum, ita quod vis intellectiva fuit in actu cognoscendi, et vis motiva in actu amandi. Quumque intelligere conveniat eis non a rebus, sed ex innato lumine virtutis intellectivæ, necesse est eos in ipso primo nunc exsistentiæ suæ intellexisse actualiter ea quorum cognitio innata seu indita eis fuit. De amore quoque seu actu voluntatis similiter se habet. Nec dubium quin omnis actus cujuscumque virtutis naturalis naturaliter bonus sit. Primum ergo intelligere et primum amare cujuslibet angeli, bona fuerunt. Hæc Guillelmus.
Solutio ad objecta ex præhabitis innotescit. Malum quoque culpæ directe non confert ad decorem aut ordinem universi, sed potius bonum quod bonus ac sapiens Deus elicit inde.
Footnotes
Chapter 69 of 271