Quæstio 3
Tertio principaliter quæritur de differentia essentiali angelorum inter se, videlicet, An omnes angeli sint ejusdem speciei.
Et ista quæstio complectitur multas, quæ simul sunt expediendæ, ut vitetur immoderata prolixitas. Potest etenim quæri, an sub una specie angeli sint aut esse valeant plura individua seu personæ, præsertim si in ipsis nulla consistat materia. Iterum quæri potest, an angeli universi sint speciei ejusdem; deinde, an cuncti angeli unius chori seu ordinis, sint speciei unius. Circa quas quæstiones varia fiunt argumenta ad partem utramque, quæ in processu partim tangentur.
Itaque ad quæstionem qua quæritur, an angeli differant specie, Alexander respondet quod imo: quoniam angeli supremæ hierarchiæ plus differunt ab angelis infimæ hierarchiæ, quam angeli infimæ hierarchiæ ab invicem. Sed angeli qui sunt in eadem hierarchia, aut idem sunt specie, et differunt numero; vel idem sunt genere, et differunt specie. Ergo angeli qui sunt in superiori hierarchia, quum plus differant ab his qui sunt in infima, differunt ad minus specie ab eisdem. — Insuper, angeli de ordine Seraphim inter se magis conveniunt quam cum angelis de ordine Cherubim. Aut ergo conveniunt specie, et differunt numero; aut conveniunt genere, et differunt specie: et quodcumque horum dicatur, consequens est quod angeli inter se differunt specie. — Præterea, chori seu ordines angelorum inter se distinguuntur secundum officia et dignitates, atque prælationes unius super alium, sicut et nomina ordinum pandunt, quæ sunt: Archangeli, Principatus, Potestates, Virtutes et Dominationes. Sed ipsa officia differunt specie, ergo et angeli.
Juxta hoc quæritur, an ordo naturaliter angelis insit, vel accidentaliter tantum, videlicet ex meritis. Videtur quod naturaliter, quoniam sapientis est ordinare, et ordinatio sapientiæ attestatur: angeli autem a divina sapientia omnia ordinante, creati sunt. — Respondendum, quod secundum Augustinum duodecimo de Civitate Dei, non essent omnia, si essent æqualia: innuens ordinem non tantum in generibus creaturarum, sed etiam in speciebus. Ideo ab exordio creationis inerat angelis ordo. Ordo tamen ille non tantum respicit naturam, sed etiam gratiam. Utroque enim modo ordinem habent angeli boni. Mali vero angeli quamvis non habeant ordinem gratiæ, tamen ordinem habent naturæ: ita quod ex natura quidam sunt perspicacitatis majoris, quidam minoris; et ita de aliis naturalibus donis. Quemadmodum etiam in hominibus aliqui constituti in officiis, dejiciuntur propter suam indignitatem et transgressionem; sic angeli mali de cœlo ejecti sunt, et ab honore quem habuissent si perstitissent.
Præterea ad quæstionem hanc, an in angelis sub una specie sint plures personæ, respondet Alexander quod sic. Major namque est virtus essentiam suam communicare pluribus sine diminutione, quam uni soli: ergo hæc virtus in eminentioribus ac virtuosioribus plenius invenitur. Quumque spiritualis creatura sit virtuosior corporali, et in corporalibus talis virtus consistat, multo plus in spiritualibus erit. Nam et divina essentia indivisa et simplicissima perseverans, tribus communicatur personis. Quumque natura angelica præ ceteris similior atque vicinior sit divinæ essentiæ, convenit ei communicabilitas ista secundum modum ipsius.
Verumtamen objici potest, quoniam causa multiplicationis individuorum sub una specie, videtur esse corruptibilitas individuorum contingens ex parte materiæ, ut species conservetur. — Rursus, divina essentia aliquam habet communitatem, et tamen non communicat se nisi uni quod est: sicut enim divina essentia est una, ita unus est Deus. Quum ergo similitudinem primam recipit angelus prout est possibile in specie creaturæ, erit in angelo reperire communem essentiam quæ non communicet se nisi uni quod est. Sed essentia communis est species; quod est vero in angelis, individuum. Uni ergo speciei unum respondebit individuum. Spiritualis etiam creatura magis assimilatur Creatori in unitate, quam corporalis. Sed in corporalibus rebus superioribus invenitur unum individuum tantum esse sub specie una, ut in sole et luna: ergo magis in angelis.
Dicendum ad primum, quod alia est ratio multiplicationis individuorum in spiritibus sub specie una, quam in rebus corporeis. In spiritibus quippe est ad manifestationem bonitatis divinæ, quæ vult pluribus communicare participationem beatitudinis suæ, quatenus sicut multiplicatur numerus individuorum in specie animæ rationalis, ita multiplicetur numerus angelorum sub quacumque specie ad fruitionem beatitudinis. Denique, potentia regis terreni et decens dispositio in aula ejus ostenditur, dum multi consimilis dispositionis serviunt ei in officio aliquo, magis quam si unus dumtaxat: ut dum multi pincernæ sunt, non unus tantummodo. Quumque potestas et magnificentia Regis superni sit prorsus improportionalis, atque in infinitum sublimior omni potestate regis terreni, dispositio quoque aulæ cœlestis in immensum decentior sit omni dispositione terreni palatii, conveniens est angelos, qui sunt servi ministeriales Altissimi, plures esse sub specie una. — Ad aliud, quod divina essentia non se communicat nisi ei quod unum cum ea est, quum non sit possibile plures consistere veros Deos; non autem ita in angelis est, imo eis plus congruit pluralitas personalum. Non enim est simile de domino et ministris: quoniam unitas et indivisio perfectioni domini amplius convenit, juxta illud Philosophi, Pluralitas principum mala. Servis vero plus convenit multitudo atque pluralitas, quum et Salomon in Proverbiis protestetur: In multitudine populi, dignitas regis;1 in paucitate plebis, ignominia principis. Angeli autem sunt administratorii spiritus. Nec est simile de sole et luna, quia in eis plurificatio suppositorum sub specie una obesset ordini et bono communi.
Consequenter quærit Alexander de causa tantæ multitudinis angelorum. Respondet: Ad hoc dicendum videtur, quod sicut habetur ab Augustino super Genesim ad litteram, quum angeli sint ministri potestatis divinæ in creaturis mundi, quum ejus jussa per angelorum obedientiam desuper ministrantur, pervenit jussio Dei non solum ad homines, aves et pecora, imo et ad ea quæ latent sub aquis: sicut ad cetum qui deglutivit Jonam, et ad vermem qui corrosit (Deo jubente) cucurbitam seu hederam.2 Si enim dominium donavit Deus homini, ut carnem peccati portans, possit non solum pecora et jumenta suis usibus deputata, nec solum aves domesticas, verum etiam ferocissimas bestias capere mansuetasque facere, et eis imperio rationis, non robore corporis, imperare: quanto magis hoc angeli possunt, qui jussa Dei, quem perpetuo intuentur, incommutabili veritate perspecta, valent efficere et implere, movendo se (per tempora et corpora sibi subdita) per locum et tempus mira agilitate, ut quocumque venire opus est, imperceptibiliter adducantur? Ex quibus Augustini verbis elicitur, quod necessaria est maxima multitudo angelorum secundum congruentiam: non quod mediantibus paucis
Jonæ u, t.
C Deus non queat creaturas has dispensare ac ministrare, sed quoniam potius condecet fieri ista per multos ministros, quemadmodum et in terreno cernimus regno. Verumtamen quamvis non essent ista terrena, adhuc deceret esse multitudinem angelorum ad adsistendum Regi supremo, tanquam paratam semper parere ejus imperio. — Denique in pluribus verum est, quod distantiam a Deo secundum similitudinem concomitatur major multitudo rerum distantium. Propter quod major est multitudo mineralium quam plantarum, et plantarum quam animalium. Sed utrum ita sit de angelis, soli Deo est cognitum. Attamen finitus est numerus eorumdem; hominibus vero incertus est, ut ait Glossa super illud Job, Numquid est numerus militum ejus?3 Illud etenim est de his quæ spectant ad altitudinem sapientiæ Dei, cujus incomprehensibilia exstant judicia.4 Verum quod maxima sit multitudo angelorum, conjici potest ex dictis. Quocirca quæri potest, utrum numerus angelorum certus sit angelis. Dicendum, quod sicut ex Enchiridio Augustini habetur, angeli sancti noscunt ex quot electis hominibus eorum ruina sit reparanda. Unde videtur quod vident in Verbo æterno numerum omnem suorum concivium. — Hæc Alexander. Cujus dicta et rationes inæstimabilis multitudinis angelorum sanctorum infra magis patebunt.
His per omnia concordat Bonaventura, qui etiam addit: Quidam dixerunt, quod in angelis tot sunt species quot individua. Quorum opinio videtur præsumptuosa, quum non appareat ad hoc aliqua ratio cogens, et neque per Scripturas, neque per dicta Sanctorum, neque per officia angelorum, innotescat nobis tantam eis inesse diversitatem. Imo sicut in inferioribus cernimus quod omne animal naturaliter appetit consortium similis sibi in specie, et delectabilius illi convivit, ita in angelis esse videtur, quorum naturale desiderium frustrari non valet. Hæc Bonaventura.
Petrus vero hic recitat aliorum opiniones, non se divertens ad unam potius quam ad aliam, sed declarans qualiter quælibet possit defendi. De numero autem angelorum dicit sicut jam tactum est, et sicut post pauca ex Thoma dicetur. Dicit quoque angelos esse in genere, et sub illo diversas species specialissimas accipi, posse consistere, sicut hoc supra clarius est ostensum.
Præterea de hoc, an sint plures angeli unius speciei, scribit hic Thomas: De hoc sunt tres opiniones. Quidam namque dixerunt, quod omnes angeli sunt speciei unius, in tantum quod etiam posuerunt angelos et animas rationales unius consistere speciei. Alii dicunt, quod angelus et anima differunt specie, et item quod angelus unius ordinis differt ab angelo alterius ordinis specie; omnes vero angelos unius ordinis, ejusdem esse speciei affirmant. Alii dicunt, quod quilibet angelus differt a quolibet alio specie, ita quod tot sunt species in angelis quot personæ: quod consonat dictis philosophorum, et etiam S. Dionysii, qui decimo capitulo Cœlestis hierarchiæ, in eodem ordine perhibet esse primos ac medios et infimos. Huic autem positioni est necessarium consentire, tum ex angelorum immaterialitate, tum ex eorum incorporalitate. Si enim immateriales ponuntur, quum nulla natura seu forma multiplicetur nisi ex diversitate materiæ, oportet quod forma simplex et immaterialis non recepta in materia aliqua, tantum sit una: ideo quidquid est extra eam, alterius est naturæ, eo quod didet ab ea secundum formam. Talis vero diversitas causat differentiam in specie. Insuper idem de necessitate sequitur, quamvis ponantur materiales, dummodo non ponantur corporales. Quorumcumque namque materia secundum esse differre asseritur, oportet, si illa materia ejusdem sit ordinis in utroque, quemadmodum materia generabilium et corruptibilium una est, quod diversæ formæ secundum quas diversum esse accipit, recipiantur in diversis materiæ partibus. Non enim una pars materiæ, diversas formas oppositas et disparatas simul recipere potest. Diversitas autem partium in materia intelligi nequit, nisi præintelligatur in ea quantitas dimensiva ad minus interminata, per quam dividatur, ut libro de Substantia orbis et primo Physicorum loquitur Commentator, etc. Hæc Thomas in Scripto.
Hoc idem fortiter asserit in prima parte Summæ, quinquagesima quæstione:5 Impossibile (inquiens) est angelos ejusdem hierarchiæ aut ordinis esse speciei unius. Ea quippe quæ conveniunt specie et differunt numero, in forma conveniunt, et materialiter distinguuntur. Quumque angeli non sint ex materia et forma compositi, impossibile est duos ejusdem speciei angelos esse. Si etiam angeli haberent materiam, nec sic possent esse plures angeli speciei unius. Oporteret enim quod principium distinctionis unius ab alio esset materia, non secundum divisionem quantitatis, quum sint incorporei, sed secundum diversitatem potentiarum: quæ diversitas materiæ causat diversitatem non solum speciei, sed generis. Hæc in Summa.
Amplius in Summa contra gentiles, libro secundo, capitulo nonagesimo tertio, idem defendens: Substantiæ (ait) separatæ, sunt quidditates per se subsistentes. Species autem rei est quam significat definitio: quidditates igitur subsistentes sunt species subsistentes. Ideo substantiæ separatæ nequeunt esse plures, nisi sint specie differentes. Multiplicatio quoque specierum magis confert ad nobilitatem, perfectionem, decorem et ordinem universi, quam multiplicatio secundum numerum: idcirco plus competit ordini ac decori universi, quod singuli angeli differant specie. Hæc ibi.
In his verbis Thomas non solum testatur, quod angeli omnes ac singuli differant ab invicem specie, sed etiam quod impossibile sit plures esse speciei ejusdem. Et si intelligit hoc sic, quod simpliciter impossibile sit, ita ut nec a Deo fieri queat, eo quod implicet, salvari non poterit, ut infra patebit. An vero secundum naturam impossibile sit, infra discutietur.
Denique Thomas in his a doctrina magistri sui Alberti extreme recessit, quum tamen Albertus motiva Thomæ solverit clare. Qui item Albertus in doctrina Peripateticorum eminenter fuit exercitatus. Qui scribit hoc loco:6 Circa istam materiam sunt tres opiniones solennes. Una, quod singuli angeli a singulis differunt specie, propter rationes præhabitas. Alii probabilius tenent, quod omnes angeli unius ordinis, ejusdem sunt speciei; diversorum ordinum, diversarum specierum: dicentes, quod Sapientia increata multiplicat sub uno communi quod est species, personas angelicas, propter multiplicitatem ministeriorum atque officiorum ad cœlestis regni ornatum spectantium.
Tertii dixerunt, quod omnes angeli unius sunt speciei, hierarchiis ordinibusque differentes: eo quod quidam eorum sunt quasi agalmata seu exemplaria juxta Deum exsistentia; alii vero secundum diversa dona, dignitates et opera, diversimode distinguuntur. Et quia sententia ista plus congruit dictis Sanctorum, et in eam magis consentire videntur, ideo apparet ei consentiendum. Nam et divinus Dionysius in libro de Angelica asserit hierarchia, quod omnes dicuntur cœlestes essentiæ, et omnes dicuntur cœlestes virtutes, omnes quoque angeli appellantur.7 Redditque causam nominum horum, dicens quod omnes vocantur cœlestes essentiæ, quoniam hoc commune quod est cœlestis essentia, æqualiter participant: omnes quippe in cœlo empyreo creati sunt, omnes etiam ad ministerium regni cœlestis sunt ordinati. Dicuntur demum cœlestes virtutes, quoniam omnes ad actus ministeriorum suorum virtutem efficaciamque sortiti sunt plene: propter quod in singulis ordinibus exstant dispositi. Omnes insuper angeli nuncupantur: quoniam Angeli infimum habent chorum, et ideo omnes superiores perfectionem ipsorum includunt. In omnibus etenim potestatibus virtualibus, superiores dona inferiorum continent eminenter, non econtrario. Apparet ergo quod omnes unius sint speciei secundum naturam quæ est cœlestis essentia, et non nisi donis ac potestatibus differant. — Adhuc autem, propotio est et quædam similitudo militiæ regis terreni ad militiam Regis cœlestis. In militia autem regis terreni, omnes unius sunt speciei, inter se differentes dignitatibus ac potestatibus, et ornatu pertinente ad illas dignitates. — Rursus, ut S. Dionysius contestatur, omnes divina sunt lumina et clarissima specula increati luminis manifestativa;8 et ipsorum est una perfectio, unusque modus deiformiter intelligendi, atque ad finem ordinati sunt unum.
Quum ergo objicitur, quod multiplicatio ex æquo facta sub uno communi quod commune est ad multa differentia non per materiam, fit per differentias [essentiales] et species dividentes illud commune; angeli autem multiplicantur sub genere hoc communi quod est substantia spiritualis intellectualis : ergo per differentias et species distinguuntur. Præterea, commune substantiale non contrahitur ad hoc aut illud, nisi per differentiam constitutivam aut materiam; in angelis vero commune illud substantiale præfatum non contrahitur per materiam, ergo per formam seu differentiam constitutivam. Dicendum, quod majores objectionum istarum non semper sunt veræ, sed in logicis et naturalibus tantum, non autem in civilibus. In civilibus namque multiplicatio est ad ministeria per ordinationem politici sapientis. Distributio autem, dispositio seu ordinatio regni cœlestis, similior est politicis atque civilibus, quam logicis ac naturalibus : cujus signum est, quod regnum cœlorum, civitas et domus ac patria nuncupatur. — Hæc Albertus. Cujus positio videtur deficere in hoc quod universos et singulos angelos unius dicit speciei consistere, sicut partim ostensum est, et infra probabitur.
Idcirco in hoc Udalricus quoque ejus discipulus recessit ab ipso, scribens quarto suæ Summæ libro : Quamvis præfata naturæ angelicæ attributa cunctis cœlestibus essentiis exsistant communia, nulla tamen earum participat aliquod eorum æqualiter cum altera, sicut nec in essentia sunt æquales. Quum enim secundum Dionysium sanctum, illuminationes descendant a superioribus in inferiores, nec solum veniant ab hierarchia in hierarchiam, atque ab ordine uno in alium hierarchiæ ejusdem, imo etiam in eodem ordine veniant ab angelo uno in alium, propter quod divinus Dionysius in eodem ordine ponit primum, medium, et ultimum;9 patet quod omnes angeli inter se differant, sicut differunt plura gradatim descendentia ab uno principio : quia non esset ratio cur angeli ejusdem ordinis essent in gradibus primi et medii ac ultimi, et non alii. Porro in talibus, nec in essentia, nec in perfectionibus, nec in essentialibus attributis est æqualitas unius cum aliquo alio; sed ille angelus est aliis spiritualior, cujus natura consistit formalior, ex eo quod sua actualitas est potentialitate minus permixta : et hoc, ex propinquitate sua ad actum primum ac purum. Simplicior quoque est ille effectus præ omnibus, qui ordine naturæ emanavit immediate a simplicissimo primo. Minus etiam habet mutabilitatis, quia plus habet actualitatis, et altioris est immortalitatis. Sed et propter minorem a Creatore distantiam, manet in clariore plenioreque lumine intellectus.
— Ex his solvitur quæstio de differentia angelorum, an quilibet ab alio differat specie, vel aliqui tantum numero a se differant, an etiam differant genere. Differunt namque sicut diversi gradus ejusdem naturæ, causati ex distantia ab uno primo eorum principio : ejusdem, inquam, naturæ, non secundum unitatem univocationis realiter, sed solum secundum unitatem analogicæ communitatis. Talia autem nec genere nec specie unum sunt. Ideo vero dixi, loquendo realiter : quoniam si sumamus illam naturam secundum logicam intentionem, et non secundum esse reale, tunc ipsa est unum genus subalternatum substantiæ, quod vocatur natura intellectualis; et ultra dividitur in genera sibi subalterna, et illa rursus subdividuntur, donec tandem deveniatur ad singulas species, quarum quælibet non habet nisi individuum unum : quemadmodum etiam secundum dona et gradus gratiæ, quibus correspondent gradus naturæ, dividuntur primo in tres hierarchias, quælibet quoque hierarchia in tres ordines, et unusquisque ordo in primos et medios ac ultimos. Quumque natura rationalis non sit proprie natura intellectualis, sed umbra ejus, constat quod anima rationalis nec in specie nec in genere proximo convenit cum angelis. Hæc Udalricus. Cujus positio consonat Thomæ.
Præterea de ista materia, scilicet, an plures angeli possunt sub eadem specie esse, scribit Durandus satis subtiliter ac diffuse : Hic est (dicens) unum præintelligendum, videlicet, quod quando effectus dependet ex una sola causa, tunc tota possibilitas seu impossibilitas illius effectus dependet ex conditione et potestate illius causæ. Entitas autem seu esse angelorum, et per consequens unitas pluralitasque eorum, immediate ac solum dependet a causa prima. Hinc tota possibilitas unitatis ac pluralitatis ipsorum sub specie una, ex natura divinæ potentiæ est pensanda. Divina autem potentia ad omnia quæ contradictionem non implicant se extendit. Quærendum est ergo, utrum plures angelos esse sub una specie implicat. Et dicunt quidam quod sic, propter rationem præhabitam, utpote quia differentia secundum formam, est differentia secundum speciem, præsertim quando accipitur secundum absolutam rationem ipsius formæ. Itaque primo inquirendum est hic, quid sit principium multitudinis individuorum, et an quantitas sit talis plurificationis principium.
Est autem advertendum, quod si in materialibus natura speciei prius esset una secundum numerum, et postea divideretur in plura secundum numerum, quemadmodum unum numero lignum in ligna numeraliter plura dividitur, nemo ambigeret quantitatem esse principium plurificationis hujusmodi. Sic autem non dividitur natura communis in individua plura tanquam prius sit una secundum rem, sed solum secundum rationem: imo nec proprie in plura dividitur, sed potius unitas ejus ex pluribus individuis colligitur per actum intellectus, qui universalitatem facit in rebus. Hinc ista divisio differt ab illa in tribus. Primum est, quoniam quantum est unum secundum rem, species autem secundum rationem. Secundum est, quod partes quanti divisi, sunt per se partes integrales, et non subjectivæ, nec totum illud prædicatur de unaquaque earum. Individua vero sunt partes subjectivæ speciei, de quibus et species prædicatur. Tertium est, quia in divisione quanti surgit multitudo ex præcedente unitate reali; in divisione autem speciei seu universalis, ex multitudine actuali seu potentiali individuorum, oritur unitas speciei operatione intellectus abstrahentis. Universale namque aut posterius est illis singularibus, aut nihil est, ut dicitur primo de Anima. Postquam vero ita formatus est conceptus specificus, rursus secundum rationem dividitur in individuorum pluralilitatem: et ita secundum rationem unitas pluralitatem aliquo modo præcedit. Quumque tam differens sit divisio quanti a divisione speciei, patet quod quantitas non est causa plurificationis individuorum sub specie modo prætacto. — Verumtamen aliquo modo causa est ejus, secundum quosdam, in quantum videlicet materia, quæ est altera pars individui in materialibus, non posset plures recipere formas, nisi mediante quantitate, non secundum esse subjectum formæ, sed secundum quod est medium in transmutari aut fieri. Tamen nec istud est verum. Primo, quoniam eadem ratione quantitas esset causa plurificationis specificæ: quia sicut duæ formæ ejusdem rationis non recipiuntur in materia nisi per quantitatem divisa, videlicet quum divisio facta est secundum rem; ita nec plures formæ diversarum rationum recipi simul queunt in materia tali, nisi eodem modo divisa. Nec tamen propter hoc ponitur, quod quantitas sit causa plurificationis secundum speciem: ergo nec propter hoc ponendum est, quod sit causa pluralitatis secundum numerum. Secundo, quia opinio ista non assignat causam plurificationis formæ, sed solum materiæ. Tertio, nam quamvis diversæ formæ coexigant diversas materiæ partes in quibus sint, nec tamen oportet id esse causam plurificationis formæ, quod est causa divisionis materiæ. Non enim ex hoc sunt diversæ formæ, quia recipiuntur in partibus diversis materiæ: imo econtra, quia diversæ sunt formæ, idcirco requirunt diversas partes materiæ in quibus recipiantur, cui tamen receptioni præintelligitur formarum diversitas. Quum ergo principalior pars rei sit forma, cujus multiplicationis causa non redditur; ideo insufficienter assignatur principium pluralitatis individuorum sub specie ex sola materiæ plurificatione per quantitatem.
Dicendum ergo, quod causa principalis atque intrinseca quod aliqua forma sit plurificabilis, est latitudo suæ naturæ, ex qua convenit ei posse esse in pluribus. Porro, quod possibilitas seu aptitudo ista perducatur ad actum, possunt esse variæ causæ extrinsecæ seu concausæ. Denique quædam formæ, ut animæ rationales, manent naturaliter multæ sine materia et quantitate; et formæ inferiores per omnipotentiam Dei possunt a materia separari et separatim manere. Hæc etiam latitudo convenit formis a causa agente seu creante, et potest omni naturæ competere, ut probabiliter dicitur, quum materia et formæ accidentales ac naturales insint pluribus sub specie una.
De substantiis quoque separatis idem probatur auctoritate ac ratione. Ratio talis est : Omnis natura quæ producitur ab agente actione reiterabili, potest secundum numerum plurificari. Sed omnis natura creata est talis. Quemadmodum enim agens una actione producit unum, sic pluribus plura : quia sicut actio iterabilis est, ita et terminus actionis. In his namque tota possibilitas unitatis pluralitatisque actionis et producti, est ex virtute et efficacia producentis. Hinc in divinis esse non valet nisi Filius unus, quoniam actio qua producitur, non potest interrumpi nec iterari sicut creatio. Omnis igitur creatura potest plurificari numero, præsertim substantiæ separatæ, quum tota ex Deo dependeat. — Auctoritate etiam patet hoc Augustini tertio libro de Libero arbitrio, ubi loquens de angeli peccato, supposito quod omnes peccassent, ait : Nec bonitas Dei tædio aliquo, nec omnipotentia ejus difficultate deficeret alios creando quos in eisdem sedibus collocaret.
Postremo fundamentum alterius opinionis, quo dicitur, quod omnis differentia secundum formam est differentia secundum speciem, falsum est : imo breviter dico, quod nulla differentia est nisi per formam. Siquidem per materiam, quæ est pura potentia, res non possunt differre ab invicem : quia differre supponit esse; per materiam autem nihil habet esse, sed tantum per formam. Quæcumque ergo differunt, et qualitercumque differunt, totum est per formam in habentibus formam atque materiam. Nihilo minus materialia ab immaterialibus penes materiam differunt secundum affirmationem et negationem : nam unum habet materiam, aliud non. — Hoc item sciendum, quod quamvis conservatio speciei sit quædam causa multiplicationis individuorum sub specie corruptibilium rerum, non tamen est causa in omnibus, nec sola nec tota causa : alias non multiplicarentur plus quam necesse est ad speciei conservationem. Multiplicantur ergo et propter alias multas utilitates, quas Deus præordinavit provenire ex eis tam in corruptibilibus quam in incorruptibilibus. — Hæc Durandus. In cujus dictis sunt aliqua quæ recitatorie tango : attamen satis videtur probare, possibile esse plures angelos sub una specie esse, quod et infra clarius ac efficacius ostendetur.
Scotus quoque : Dicentes, inquit, principium individuationis esse quantitatem aut materiam, consequenter dicunt in angelis non posse plures sub una specie esse, et habent dicere, quod hoc non solum impossibile sit ex proprietate intrinseca, sed etiam proprietate extrinseca, ita quod simpliciter impossibile sit, quia naturæ huic repugnat distinctio solum individualis, eo quod sibi repugnet id quod præcise potest esse principium talis distinctionis. Fundamenta autem hujus opinionis improbata sunt supra :10 idcirco tenenda est conclusio simpliciter opposita. Omnis et enim quidditas quantum est de se, communicabilis est, etiam quidditas Dei. Nulla autem communicabilis est pluribus in identitate numerali, nisi sit infinita : ergo quælibet alia communicabilis est, et hoc, cum distinctione numerali. Porro quidditatem communicabilem esse, probatur : quia hoc sibi non repugnat ex perfectione, quum conveniat divinæ essentiæ; neque ex imperfectione, quum conveniat inferiorum naturæ. Iterum, quælibet quidditas potest intelligi sub ratione universalis, ergo et sub ratione communicabilis. — Rursum, Deus potest quemcumque angelum in nihilum redigere, conservationem suam abstrahendo eidem, et alium ejusdem speciei producere, sicque ordinem universi recuperare : et sicut potest duos ejusdem speciei producere successive, ita et simul, quum non sit incompossibilitas ad hoc. — Amplius, nisi in angelis essent plures personæ in una specie, multæ species intellectualis naturæ essent totæ damnatæ : quod multi habent pro inconvenienti.
Dico ergo, quod omnis natura quæ non est actus purus, potest secundum illam realitatem secundum quam est natura, esse potentialis ad realitatem qua est hæc natura. Quumque objicitur, quod differentia formalis est differentia specifica; dicendum, quod differentia formalis dupliciter dicitur, scilicet, differentia in forma, et differentia formarum, quamvis non sit in forma ut in ratione distinguendi. Primo modo potest assumptum illud concedi. Quilibet autem angelus, quamvis sit simplex ac forma immaterialis, non tamen superaddit cuilibet alteri angelo gradum essentialis perfectionis : ideo non distinguitur ab alio quocumque specifice. — Hæc Scotus. Qui plura super his scribit, quæ satis præhabita sunt. Et ipse per modum alium salvat pluralitatem angelorum sub una specie, quam Durandus.
Henricus vero adhuc salvat hoc alio modo. Itaque Quodlibeto secundo, octava quæstione, disseruit quod essentia intelligentiæ de se communicabilis multiplicabilisque consistat. Et quamvis secundum mentem Philosophi, id fieri nequiverit, quoniam materiam et quantitatem non habet, illa tamen positio sua necessitatem non obtinet : quoniam alio modo individuatio et multiplicatio essentiæ intelligentiæ fieri valent, videlicet per esse actualis exsistentiæ, sicut expositum est in fine quæstionis præhabitæ.11 Imo ex illa opinione Philosophi inconvenientia duo magna sequuntur. Primum, quod aliquid esset in potentia creaturæ et in fundamento naturæ, utpote possibilitas multiplicationis naturæ atque pluralitatis ejus in individuis, quæ tamen nunquam per quodcumque agens posset ad effectum perduci. Sicque frustra esset aliquid in natura : quod nec ipse concedit
B Philosophus. Secundum est, quod aliquid esset in potentia creaturæ, quod nec per infinitam Dei virtutem posset in actum reduci : et ita non esset Deus vere omnipotens, quia non posset omne id quod ex parte rei est possibile fieri. — Hinc inter erroneos artículos nuper ab episcopo Parisiensi, scilicet domino Stephano (quia fuit doctor theologiæ), damnatos, est illa positio. Unus namque illorum fuit articulorum : Quod Deus non possit multiplicare individua sub specie una sine materia, error est. Alius fuit : Quod formæ non recipiunt divisionem (id est multiplicationem) nisi secundum materiam, error, nisi intelligatur de formis ex materiæ potentialitate eductis. Tertius fuit : Quia intelligentiæ non habent materiam, Deus non posset facere plures speciei ejusdem, error. Hinc Sancti nostri testantur in qualibet specie angeli plurima individua esse. Unde et Damascenus : Creator, inquit, multitudinem specierum instituit. Hypostasim vero secundum unamquamque speciem constituit differentem, vel hypostasium differentiam; et copulationem fecit inter has naturalem : omnes quippe sub eadem specie hypostases ratione naturæ unitæ sunt; differentiam autem hypostasium habent, quoniam characteristicis proprietatibus ab invicem discernuntur. Propter hoc autem secundum unumquemque ordinem angelicarum virtutum differentes hypostases condidit non solum, sed et secundum unamquamque speciem, quatenus communicantes naturam (id est, in natura specifica convenientes), ad invicem gaudeant, ac naturali habitudine copulati se curent, et amicabiliter ad invicem disponantur. Hypostasium vero differentia proprium discernit ab alieno.
Omnis itaque creata essentia, in eo quod est Dei creatura, participat esse; et ipsa essentia intelligentiæ seu angeli, nulla alia re addita fit persona, hac sola intentione adjecta, qua habet esse effectus Dei actualiliterve subsistens. Hinc duo angeli in solis substantialibus exsistentes, dato quod nullum accidens reale ab eorum essentia realiter differens in se habeant, utpote nec potentiam, nec habitum, nec quidquam hujusmodi, individualiter sunt distincti hoc solo quod subsistunt, nec subsistere unius, est subsistere alterius: sicque duplicatur in eis speciei natura. — Denique universaliter verum est, quod per nulla accidentia fit substantiæ individuatio. Substantia enim prior est accidente, definitione, cognitione et tempore: ideo nullo modo potest intelligi individuatio substantiæ immaterialis per additionem alicujus diversi a se secundum rem. Oportet ergo quod sit additione diversi tantum secundum intentionem, quoniam esse non addit super essentiam nisi respectum ad causam efficientem, ut supra ostensum est.12 — Hæc Henricus.
Porro Quodlibeto undecimo, prima quæstione, inquirit, utrum Deus facere potest angelum de novo in aliqua specie specialissima ejusdem naturæ cum angelo jam creato. In cujus decisione quæsiti pro magna parte scribit quæ in Quodlibeto nunc allegato, et tenet quod imo, præsertim quia oppositum Parisiis est damnatum. — Quocirca sciendum, quod S. Thomas diu præcessit divum Stephanum, Parisiensem episcopum, qui de consensu et approbatione universitatis Parisiensis damnavit prætactos aliosque diversos articulos. Ideo reor, quod si Thomas tempore damnationis articulorum illorum fuisset aut postea, non defendisset scienter contrarium. Hinc non decet nunc quemquam Thomistam contra illam damnationem defendere Thomæ opinionem, cui et tam multi solennes doctores jam nominati, ac alii plures, rationabiliter contradicunt.
Unde Richardus: Deus, inquit, potuit creare plures angelos in eadem specie. Illæ namque creaturæ in eadem sunt specie, quæ similitudinem habent univocam in essentia, nec in aliquo gradu essentiali suæ completæ essentiæ se excedunt. Propter quod Philosophus tertio Metaphysicæ dicit, quod in individuis ejusdem speciei non est hoc prius et illud posterius in dignitate essentiæ: alias ejusdem speciei non essent, quum quilibet excessus in gradu essentiali possit designari differentia essentiali, quæ constituit speciem. Esse autem plures angelos tales, nullam contradictionem includit, sive habeant materiam, sive non. Nam quamvis supra dicto modo sint similes, adhuc se ipsis formaliter possunt distingui: quia ut dictum est in ista distinctione, res formaliter una est numero per essentiam propriam, in quantum indivisibilis salva integritate sua. Per quod autem res est numero una, per id distinguitur ab aliis. Hinc dominus Stephanus, Parisiensis episcopus, magister in theologia, excommunicavit istum articulum quo exprimitur, quod Deus non potest multiplicare individua sub una specie sine materia. Non tamen credo quod omnes angeli unius sint speciei. Hæc Richardus.
Præterea, secundo libro de Universo Guillelmus super his scribens: Tentabo (inquit) scrutari, an apud substantias separatas sit diversitas secundum species. Dico ergo, quod secundum doctrinam Chrіstianorum, dicentium excellentiorem illarum corruisse, et principem dæmonum factam, difficile est respondere rationibus quibus probatur diversitas specifica esse in illis. Primo, quoniam cuncta ejusdem speciei individua habent omnia essentialia et naturalia sua æqualia, ita quod inæqualitas in his non est, nisi ab accidenti: et quidquid de hoc dicatur in corporalibus, in substantiis tamen simplicibus separatis omnino sic esse convincitur. Quum ergo supremus et primus angelus ille, apostata factus, longe inæqualis atque dissimilis fuerit aliis in sapientia naturali ceterisque virtutibus, ex necessitate alterius exstitit speciei.
Amplius, si naturalis est dissimilitudo seu diversitas in angelis, hoc non fuit ex naturali et necessaria influentia Creatoris, cui non competit de necessitate sed libere operari ad extra; nec ex receptibilitate seu capacitate illorum, quia ante eorum creationem reale nil erat nisi Creator: ergo ex solo beneplacito Creatoris processit. Quod si dicatur, mirum videtur cur tantam excellentiam dederit ei quem noverat mox abusurum omnibus donis illis, conversurumque omnia illa in contumeliam largitoris; inferioribus vero præstiterit dona minora, quos præscierat bene illis usuros, ac conversuros in cultum gloriamque ipsius.
Rursus, si nulla esset in angelis dissimilitudo naturalis et essentialis sive specifica, naturaliter non esset in eis ulla causa alterius diversitatis aut dissimilitudinis; esset igitur tota ex parte Creatoris: quod habet admirationem non parvam. Ut quid enim apud eos essent tot gradus dignitatum, ac differentiæ tantæ, ut in Scripturis habetur? Ut quid alii Throni, alii Dominationes, alii Virtutes nominati essent? Et cur Raphael dixit, Ego sum unus ex septem qui adstamus ante Deum?13 Si igitur in natura essent æquales, irrationabiliter et sine causa videretur facta a Creatore in illis tanta dignitatum varietas. — Quod si quis dixerit, quia secundum istam probationem non deberet inter homines esse differentia dignitatum ac potestatum, quum sint natura æquales; respondeo, quia revera si sola natura in hominibus operaretur, non essent hi gradus aut ordines apud eos, sicut nec in bestiis unus equus vult aliis dominari. In hominibus vero, præter naturales perfectiones, unus plus habet industriæ aut sapientiæ vel virtutis quam alter; habent quoque studia ac artificia multa.
Denique inter vires sensitivas exteriores, visus oculorum, interiori visui, id est intellectui, rite similior perhibetur. Visus autem exterior in diversis animalibus multipliciter secundum speciem diversificari videtur. Visus etenim catti, et visus vespertilionis ac noctuæ, ceterorumque animalium quæ vident in tenebris, nequaquam videtur esse speciei ejusdem cum visu humano; similiter nec visus aquilæ, quem juvat fulgor solaris, qui obtundit visum humanum. Porro lynceis (ut dicitur) oculis densissimi parietes pervii sunt. Sunt autem et aliæ multæ differentiæ apud sensum visus. Nam et visus columbæ, ut aucupes dicunt, a cæcitate novies reviviscit. Si ergo tanta invenitur diversitas apud visum corporalem, qui eo usque similis est visui spirituali: quomodo non tanta aut major diversitas est apud visum spiritualem? Quæ diversitas in angelis esse non valet in specie una.
Dico ergo, quia difficile valde est invenire diversitatem secundum speciem in substantiis istis, propter elongationem eorum a consuetudine et experientia nostra. Prophetis autem et aliis viris sanctis qui familiaritatem aliquarum ex illis habuerunt, atque alloquiorum frequentiam et apparitionum, possibile fuit ac facile, si ad hoc intendere voluissent. — Quod vero dictum est, quoniam quidquid est naturale uni individuorum cujuscumque speciei, naturale est omnibus individuis ceteris, non est verum, ut patet de primis hominibus, quorum naturalis dispositio in corporibus et animabus eorum, alterius fuit habitudinis quam posterorum. Corpora namque eorum integra facta sunt a Creatore in fortitudine et magnitudine: unde et decuit eorum corporibus infundi animas sapientia virtutibusque perfectas, quæ ad motum et gubernationem illorum sufficerent corporum. Idcirco scientiæ et virtutes fuerunt eis naturales, statimque inditæ et innatæ in plasmatione eorum; quod animabus posterorum non convenit. — At vero verisimile est, sapientissimum Creatorem non omnes spirituales simplicesque substantias, quamvis ejusdem speciei eas creaverit, creasse per omnia æquales et in omnibus similes: quemadmodum neque in aliqua specie sensibilium substantiarum hoc ei facere placuit, sicut nec omnes homines neque equos. Prævidit namque quod ex ipsa inæqualitate, dissimilitudine ac varietate, augeretur inæstimabiliter speciositas præclarissimæ civitatis supernæ: sicut militiam ornat vestium pretiosa varietas. — Hæc Guillelmus.
Qui in his verbis videtur ad hoc divertere ac sentire, quod omnes angeli seu immateriales illæ substantiæ sint speciei unius. Quod et ita persuadere conatur: Quemadmodum formæ accidentales ejusdem puritatis et immixtionis seu simplicitatis, sunt unius speciei specialissimæ, ut omnes albedines; sic universæ substantiæ separatæ, quarum una super aliam nihil habet naturaliter admixtum, sunt unius specialissimæ speciei. Unde enim esset diversitas specialis seu specifica inter eas? In coloribus enim diversitatem specificam extremorum ad medios, et mediorum ad invicem, sola facit admixtio. Quumque in simplicibus illis substantiis non habeat locum admixtio aut depuratio, nec diversitas talis specifica inter eas consistere potest. Rursus, quæcumque sunt ejusdem simplicitatis et puritatis in esse, non diversificantur nec dissimilantur ad invicem. Tales autem sunt omnes substantiæ illæ. Hæc Guillelmus.
Quocirca sciendum, quod hæc motiva modici sunt vigoris, et ex præhabitis solvuntur facillime, nec aliquam videntur sapere subtilitatem. Quamvis enim angeli sunt simplices formæ suppositaliter subsistentes, nullus tamen sapientium ambigit aut ignorat formas illas non esse actus puros, sed aliquid potentialitatis habere admixtum, in quantum sunt dependentes et distantes a puro actu, qui est Deus gloriosus ac adorandus, atque incessabiliter indigentes conservatione ac influentiis ejus. Idcirco eorum puritas ac simplicitas non est omnifarie perfecta, aut plena seu impermixta, quamvis careat admixtione et impuritate non solum omnis peccati, sed etiam omnis materiæ ac diversitatis essentialium partium. Imo in eis est compositio varia et spiritualis permixtio: quia ut divinus Dionysius protestatur, diversificantur in eis, esse, posse et agere;14 ac juxta Boetium, differunt in eis quod est et quo est. Nec sunt esse purum in se ipso subsistens. Nec oportet quod actus et potentia, seu quo est et quod est, sint in eis essentiæ seu naturæ realiter ab invicem differentes: sed una eademque essentia, in quantum est quædam participatio et similitudo primi, puri et increati actus, vocatur actus et quo est, seu esse; atque in quantum a primo actu illo distans, occumbens, deficiens, ipsoque jugiter indigens, nominatur potentia, imo et quod est, secundum quod recipit influentias ejus, prout istud superius frequenter est declaratum. Sic quoque facile est pensare qualiter in eis accipiantur genus et differentia, distinctioque specifica. Hinc itidem elucescit, quod omnes non sunt æqualis potestatis et simplicitatis (imo quæ majoris sunt actualitatis et formalitatis, ac puro actui per participationem divinæ perfectionis propinquiores, majoris sunt puritatis, unitatis, ac simplicitatis), quamvis in hac simplicitate et puritate communicent, quod non componuntur ex forma atque materia. Denique quum sint simplices formæ, non habet in eis locum diversitas illa in naturalibus quæ ex parte contingit materiæ. Remotissima quoque et debilissima similitudo est inter formas accidentales, et formas illas dignissimas substantiales, non informantes, sed foris manentes, in se personaliter subsistentes. Sed et argumentum a simili debilissimum perhibetur. Nec verum est, quod in angelis essentia unius super essentiam alterius nihil habet adjunctum ac additum: imo una superaddit alteri gradum essentialis perfectionis, quæ specialem constituit speciem, et a qua perfectione differentia constitutiva accipitur.
Positio itaque dicentium omnes angelos esse speciei ejusdem, ceteris improbabilior debiliorque videtur. Opinio vero dicentium in angelis esse tot species quot individua, sicut jam patuit, a Parisiensi episcopo excommunicata est et damnata, consentiente tota illa Universitate, et a magnis et multis doctoribus improbata. Media ergo positio verior reputatur, videlicet angelos ejusdem chori ac ordinis esse speciei ejusdem. Nec tamen asserere audeo omnes angelos chori unius in specie specialissima convenire, obstante sacratissimi Dionysii auctoritate, qui juxta prætacta, in spiritibus illis ejusdem ordinis perhibet esse supremos et medios ac infimos: quod quamvis ad distinctionem in accidentalibus posset referri, incertum tamen est mihi qualiter princeps ille theologorum intellexit hoc ipsum. Imo in istis quæstionibus de angelis sanctis, vitanda est omnis incauta assertio ac irreverentialis locutio, præsertim disputatio contentiosa. Nempe cum reverentia, formidine et cautela de substantiis illis dignissimis, dominis, ducibus, adjutoribus, protectoribus et custodibus nostris, nos loqui oportet, ne aliter fando de ipsis, offendamus beatissimos ac benignissimos vultus eorum. Præterea sic loquendo de ipsis, non apparet cur justus ac supersapiens Deus largitus fuisset eisdem tam inæqualia gratiarum, potestatum et dignitatum charismata, si in natura specifica pares fuissent, nisi forsan propter differentias meritorum ipsorum: quod Guillelmus non exprimit. Et infra dicetur probabilius esse, quod qui excellentiores erant in donis perfectionibusque naturæ, fortius et perfectius se converterunt ad Creatorem, et ita eminentiores in donis gloriæ sunt effecti, atque in superiori ordine collocati: ita quod excellentia gratuitorum et gloriosorum donorum correspondet in ipsis, excellentiis ac differentiis naturalium. Nam et Deus omnipotens unip. 222 C. cuique influit secundum capacitatem, dignitatem, dispositionem seu merita ejus, quemadmodum in Evangelio fassus est: Tradidit illis bona sua, unicuique secundum propriam virtutem.15
Postremo argumenta ad oppositum introducta, satis soluta sunt, hoc dempto quod tangit Thomas: quum ordo et decor universi in speciebus consistat, videtur potissime ad decorem ac ordinem cœlestis patriæ pertinere, quod ibi sint tot species quot supposita angelorum. — Ad quod publicum dicendum, quod ordo utramque diversitatem includens, utpote tam diversitatem plurium personarum sub una specie, quam plurium specierum in uno choro, aut certe in una hierarchia, multo plus confert ad decorem et venustatem ac delectabilitatem paradisi cœlestis atque angelicorum spirituum, quam sola diversitas specierum æqualis numero suppositis angelorum: quemadmodum etiam in ecclesiastica hierarchia multo speciosior atque jucundior esset sessio, processio, multitudo, in qua essent multi archiepiscopi, multi episcopi, multi abbates, multi archidiaconi, etc., multi etiam reges, multi duces, multique comites et barones, quam illa in qua esset de unoquoque istorum unus dumtaxat, quamvis essent tot gradus in unitatibus illis, quod æquarentur numero personarum illarum.
Nunc prosequenda est quæstio de numero et multitudine angelorum, ad quam inducta est responsio Alexandri. De qua p. 219 D ets. re Guillelmus secundo libro de Universo conscripsit: Quæstio ista multam habet difficultatem, tum propter sermones authenticos et antiquos, qui sibi invicem videntur contrarii, tum propter urgentissimas rationes, quibus responderi oportet. Ait quippe antiquorum sapientium unus: Numquid est numerus militum Dei? Quasi Job xxv, 3. dicat, Non. Quod per hyperbolen dictum esse intelligere, non est novum, nec in Scripturis inusitatum. Alius vero sapiens ait: Omnia in numero, pondere et menp.16 219 D ets. sura constituisti. Verum quia ex tropis seu figuris locutionum, et varia expositione auctoritatum, non potest numerus angelorum ad liquidum deprehendi, ad rationes ac probationes est recurrendum. — Dico ergo in primis, quia si in angelis est restrictio aut determinatio numeri, illa est aut ex parte Creatoris, aut ex parte ipsarum substantiarum, aut utriusque. Non ex parte Creatoris, quum sit potestatis, bonitatis et munificentiæ penitus infinitæ. Nec ex parte angelorum, quum nulla inter eos fuerit contrarietas qua se invicem impedirent. Non enim angustant se invicem in locis, nec invicem contrariantur: quemadmodum bestiæ feræ, sicut leones, ad paucitatem (Deo providente) redactæ sunt, ne hominibus noceant. Respondeo igitur, quod defectus infinitatis angelorum fuit ex irreceptibilitate incapacitateque rerum, quæ nec infinitæ magnitudinis nec infinitæ multitudinis sunt capaces: imo de ratione numeri est, esse finitum. Et sicut mundo non capaci magnitudinis infinitæ dedit Deus magnitudinem limitatam suæ naturæ congruentissimam, qua omnia capere et intra se claudere valet; ita angelis infinitæ multitudinis incapacibus, prævidit, præfixit et contulit infinita sapientia Dei congruentissimum numerum.
Quem autem numerum deceat esse angelorum, et quis ille sit, non est leve determinare. Propter quod non parvam habet admirationem sermo ejus qui dixit, quod legio una proportionaliter est medio loco inter ordinem unum et angelum unum: quod est dicere, ordinem unum tot legiones continere, quot angelos continet legio una. Porro hujus sermonis declaratio non pervenit ad me, neque quis dixerit hoc. Quia vero notus est numerus legionis unius, videlicet sex millia sexcenti sexaginta sex, facilis est quadrati numeri hujus inventio: hoc enim est ducere ipsum in semetipsum, seu multiplicare ipsum per se, id est toties sumere ipsum quot in se continet unitates. Videri tamen potest, ut quoniam juxta legem atque doctrinam Christianorum, animæ hominum electorum æquandæ sunt angelis sanctis in felicitate et gloria, etiam coæquandæ sint eis in numero. Quod et decor supernæ Jerusalem ex angelis et hominibus construendæ, videtur requirere. Decet etenim omnem domum æqualitas parietum, omnemque civitatem æqualitas laterum. Parietes vero et latera domus seu civitatis supernæ, erunt universitas angelorum bonorum et universitas hominum electorum: quorum numerus admodum magnus erit, et nobis adhuc incertus est.
Quoniam autem lex et doctrina Christianorum ac Hebræorum et utriusque legis Prophetæ crebro nominant millia millium, et decies millies centena millia, opinabitur forsitan aliquis, denarium esse radicem numeri illius.171819 Denarium quoque dixerunt Pythagorici primam quadraturam, ipsumque esse numerorum consummationem, nec ultra ipsum proprie numerum esse, sed ipsius cum additione repetitionem. Quoniam ergo cubus denarii millenarius est, primus videlicet cubicus, qui additionem in se nec habet nec continet, sed nec diminutionem a denario, per ipsum maxime videtur numerari spiritualium militiarum exercitus; similiter et per centenarium in medio loco proportionalem, et est quadratus denarii, latus vero millenarii. Quum ergo cubicaveris millenarium, excrescet in millies mille millia. Nam quum quadraveris millenarium, proveniet quadratus ejus, videlicet mille millia: in quem si duxeris latus ipsius, id est mille, cubicabis illud, et proveniet millies mille millia. Quem si iterum cubicaveris, excrescet in millia quæ vix capiet imaginatio tua, et erit tertius cubus in ordine millenariorum. Quem si rursus cubicaveris, exsurget in tot millia millium, in quorum apprehensione intellectus tuus laborabit, et indubitanter omnium numerabilium mundanorum numerum superabit. Non tamen intelligas, aut arenam maris aut pluviæ guttas vel grana quæque hic me vocare numerabilia, sed ea quæ in mundo solent numerari, sicut exercitus, et greges, ac alia quæ versantur in contractibus hominum. Hi ergo inter numeros videntur pulcherrimi, atque ab ipso consurgentes denario, qui numerus est tam cœlorum, quam ordinum per multitudinem perfectissimam, utpote cubicam. Decem autem dicuntur cœli, videlicet novem mobiles et cœlum empyreum; et novem chori seu ordines angelorum, ex quibus unus asseritur corruisse, id est, tot de novem, quod posset inde unus constare, ut infra clarius exponetur. Verisimile ergo videtur ac decens, elegisse Creatorem in hac ordinatione numerorum numerum istum, quo numerari ei complacuit militias suas, et exercitus tam angelorum sanctorum quam hominum electorum. — Postremo si quis dicat, æqualem esse numerum stellarum fixarum, quæ ornamenta sunt cœli stellati, et civium supernorum, qui ornamenta sunt cœli empyrei: non video ad hoc validam rationem, quum nec stellæ ex illis dependeant nec econtra, nec ad finem ordinentur eumdem. — Hæc Guillelmus.
Insuper Thomas: Ratio (inquit) humana deficit a cognitione substantiarum separatarum, quæ tamen notissima sunt naturæ, id est ex sua natura, utpote excellenter actualia, immaterialia atque formalia: ad quæ intellectus noster se habet sicut oculus noctuæ ad lucem solis. Hinc secundo de Animalibus dicitur, quod de his valde pauca cognoscere possumus per rationem: quod tamen delectabile valde est et amatum. Idcirco philosophi de illis quasi nihil demonstrative et pauca probabiliter sunt locuti: quod ostendit eorum dissensio in ponendo numerum angelorum. Quidam namque posuerunt numerum substantiarum separatarum secundum numerum motuum cœli, ut Aristoteles undecimo Metaphysicæ; quidam secundum numerum sphærarum, ut Avicenna. Aliqui penitus negaverunt incorporea esse, sicut Empedocles atque Democritus, et Sadducæi Judæi. Nonnulli dixerunt unum tantum angelum esse, qui secundum actus suos diversos diversa sortitur vocabula, ut quidam hæretici. Rabbi Moyses vero posuit angelos in numero nobis indeterminato; sed per angelos significari asseruit in Scripturis omnem virtutem, seu corporalem seu spiritualem, tanquam divinæ potentiæ nuntium, per quam Deus suæ providentiæ exsequitur ordinem: in tantum quod etiam vim concupiscibilem nuncupavit angelum concupiscentiæ. Substantias vero separatas perhibuit esse secundum numerum quem posuerunt philosophi. — Porro fides catholica docet numerum substantiarum illarum quas angelos appellamus, Deo esse finitum, nobis autem infinitum, id est innumerabilem. Unde in Glossa Danielis septimo, Gregorius dicit numerum angelorum excedere omnem multitudinem materialem.20 Sanctus quoque Dionysius quartodecimo Cœlestis hierarchiæ capitulo, idem fatetur. Et hoc satis probabile est. Videmus namque corpora nobiliora, ut cœlestia, divinam bonitatem eminentius participantia, quasi incomparabiliter excedere corpora inferiora in magnitudine et virtute. Quod est, quoniam bonitas Dei, quam creaturis voluit communicare, est causa et ratio creationis rerum: ex quo videtur, quod spirituales naturas, in quibus bonitas Dei relucet præcipue, creavit in numero quasi improportionabiliter excedente numerum corporalium naturarum.
Si autem objiciatur, quod numerus est species quantitatis discretæ: ergo in immaterialibus non est. — Rursus, secundum philosophos, in his quæ sunt sine materia, numerus esse non valet nisi secundum causam et causatum: sed unus angelus non est causa alterius. — Præterea, motor et mobile proportionantur, et parificari videntur in numero: ergo tot sunt substantiæ separatæ, quot orbes. — Iterum, numerus angelorum determinari videtur, quum dicitur in Daniele: Millia millium ministrabant ei, etc.21 Ergo et nobis finitus est: præsertim quum secundum philosophos, ea quæ primo uni ac simplicissimo sunt propinquiora, sunt minus multiplicata, utpote Deo similiora. Propter quod ait Averroes, ea quæ diminuta sunt, non ea quæ perfecta sunt, multiplicari. Unde divina essentia multiplicari non potest.
Dicendum ad primum, quod unum dupliciter dicitur. Primo communiter, prout convertitur cum ente, quod non determinatur ad aliquod genus. Et multitudo seu numerus sequens unum sic sumptum, non est in genere quantitatis, sed transcendens: quia non sequitur divisionem quantitatis aut materiæ, sed distinctionem naturarum. Talem ergo multitudinem et numerum posuerunt philosophi in substantiis separatis, et nos in angelis. Secundo dicitur unum, prout est principium numeri, qui est quantitas discreta ex continui seu materiæ divisione causata. Talisque numerus non est nisi in rebus corporeis. — Ad secundum, quod secundum philosophos, qui distinguunt numerum substantiarum separatarum per causam et causatum, causa et causatum non sunt per se distinguentia, imo secundum eos, consequuntur ad distinctionis principia. Quum enim distinctio sit, per se loquendo, per hoc quod est compositio major aut minor, atque secundum distantiam actus et potentiæ; consequens est secundum philosophos, id quod est plus in actu, esse causam ejus quod minus in actu est: secundum quem modum dicunt multitudinem ab uno primo simplici processisse. Quem tamen modum Commentator undecimo Metaphysicæ dicit insufficienter probatum, et concedit ab uno primo simplici potuisse plura immediate procedere. Sic et nos concedimus omnes naturas intellectuales a Deo immediate fluxisse distinctas secundum ordinem sapientiæ disponentis diversos gradus spiritualium naturarum. Idcirco remoto quod infidelitatis est, videlicet ordine causalitatis angeli unius ab alio, et retento eo quod fidei consonat, utpote gradu simplicitatis, habemus eumdem distinctionis modum quem illi. — Ad tertium, quod motores orbium bene parificantur orbibus in quantum motores, non ut intelligentiæ aut angeli: sic enim ordinantur ad finem superiorem, nec propter corporalia principaliter facta sunt, sed ut Deo adsistant, vacant, inhæreant, honorificentiam, laudem gloriamque impendant.
Ad ultimum dicendum, quod auctoritas Danielis a diversis diversimode exponitur. Sanctus quippe Dionysius et Gregorius in hoc concordant, quod angelorum numerus non est nobis determinatus. In hoc autem differunt, quia secundum B. Dionysium, quum dicitur, millia millium, unum mille multiplicat aliud, ac si diceretur, millesies mille;22 sicque æqualis numerus importatur, quum dicitur, millia millium primo, et quum dicitur, decies centena millia secundo, prout habet littera una: tantum enim sunt decies centum millia, quantum millies millia. Et juxta hoc datur intelligi, quod æqualis sit numerus angelorum ministrantium et adsistentium. Vel secundum aliam litteram quæ habet, Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia adsistebant ei, insinuatur quod numerus adsistentium ob suam nobilitatem excedit ministrantium numerum:23 quod consonat ei quod supra dictum est secundum divini Dionysii intentionem, quod nobiliores creaturæ sunt plures.24 Hinc ait, quod in præfata auctoritate, maximus numerus apud nos nomen habens, scilicet mille, multiplicatur per omnes maximos numeros, utpote limites nominatos: hoc est, per se ipsum, quum dicitur, millia millium; et per denarium, quum dicitur, decies millies; per centenarium quoque, quum dicitur, centena millia. In quo ostenditur numerositas maxima, intellectum nostrum excedens. Gregorius vero vult quod sit constructio partitiva, dum dicitur, millia millium, quasi dicatur, millia de numero millium: sicque vult quod designetur major numerus ministrantium quam adsistentium, propter hoc quod quoad ministrantes ponitur numerus non determinatus, quum dicitur millia millium; et quoad adsistentes, numerus determinatus. — Auctoritas vero Peripateticorum bene convincit, quod ea quæ immediatius a Deo procedunt, in se ipsis seu in sua natura sunt simpliciora, non tamen per hoc aufertur ab eis pluralitas graduum. — Hæc Thomas in Scripto.
Porro in prima parte Summæ, quæstione quinquagesima :25 Circa numerum (inquit) substantiarum separatarum diversi diversis rationibus processerunt. Plato enim posuit substantias separatas esse species sensibilium rerum. Sicque substantiæ illæ separatæ essent secundum numerum sensibilium specierum : quod Aristoteles improbavit, quia materia est de ratione sensibilium horum. Posuit tamen quod substantiæ separatæ habent ad sensibilia ista rationem moventis et finis. Hinc secundum primorum (seu cœlestium) motuum numerum, posuit numerum substantiarum illarum. Quod quum repugnet Scripturis, Rabbi Moyses volens concordare utrumque, posuit quod angeli, secundum quod dicuntur immateriales substantiæ, numerantur secundum numerum motuum corporumve cœlestium. Angeli vero, ut addidit, dicuntur etiam in Scripturis homines divina annuntiantes, et item virtutes rerum naturalium omnipotentiam Dei manifestantes. Verum hoc a consuetudine Scripturarum est alienum, quod irrationabilium rerum virtutes angeli appellentur. — Idcirco dicendum, quod angeli ut sunt immateriales substantiæ, in maxima multitudine sunt. Propter quod quartodecimo capitulo de Cœlesti hierarchia S. Dionysius protestatur : Multi sunt mentium supernarum beati exercitus, infirmam et constrictam commensurationem numerorum materialium corporum excedentes. Quum enim universi perfectio sit id quod Deus principaliter in rerum creatione intendit, quanto aliqua sunt magis perfecta, tanto in majori excessu sunt creata. Quemadmodum autem in corporibus attenditur excessus secundum magnitudinem, ita in rebus incorporeis potest attendi excessus secundum multitudinem. Videmus autem quod corpora incorruptibilia, quæ perfectiora sunt aliis, excedunt in magnitudine quasi incomparabiliter corruptibilia corpora. Rationabile ergo est, quod substantiæ immateriales, ut angeli, excedant quasi incomparabiliter secundum multitudinem materiales substantias. Hæc Thomas in Summa. conatur, non solum esse substantias intellectuales separatas, sed etiam præcise tantas quot sunt motus deprehensi in cœlo. Probat namque non esse aliquos motus in cœlo qui a nobis nequeant deprehendi, per hoc quod omnis motus qui est in cœlo, est propter motum alicujus stellæ, quæ sensibilis est : orbes quippe deferunt stellas ; motus autem deferentis, est propter motum delati. — Probat quoque quod non sunt aliquæ substantiæ separatæ a quibus non proveniant motus in cœlo : quia quum motus cœlestes ordinentur ad substantias separatas sicut ad fines, si essent aliæ substantiæ separatæ quam illæ quas numerat, essent aliqui motus ordinati ad eas sicut ad fines : aliter essent motus imperfecti. Hæc autem probatio necessitatem non habet. Nempe in his quæ sunt ad finem, necessitas sumitur ex fine, ut ipsemet docet secundo Physicorum, non econtrario, etc., ut supra.26 Restat ergo probandum, multo plures esse substantias separatas, quam sint motus cœlestes. Substantiæ enim intellectuales secundum genus suum transcendunt omnem naturam corpoream. Oportet ergo accipere gradum in ipsis secundum elevationem earum supra naturam corpoream. Sunt autem quædam intellectuales substantiæ elevatæ supra corporalem substantiam secundum generis sui naturam tantum, quæ tamen corporibus uniuntur ut formæ, ut animæ rationales. Quumque intellectuales substantiæ secundum esse suum nullam ad corpus dependentiam habeant, invenitur hujusmodi substantiarum altior gradus : tudinis angelorum est duplex. Una est multiplicitas ministerii ad indigentiam hominis ordinati, quod fit non in rebus uno aut certo numero comprehensis, sed in omnibus hujus mundi creaturis, ex quibus erudiri, corrigi, aut juvari corporaliter aut spiritualiter potest. Alia est, quoniam bonitatis ac liberalitatis divinæ est, non tantum uno modo aut paucis modis comprehensove numero communicare lucem ac beatitudinem suam in theophaniis, id est apparitionibus seu illuminationibus, descendentibus ab ipso, sed omni modo ad regni ornatum pertinente, omnique modo potestatis perfectæ, et omni modo operationis completæ, ut divinus Dionysius dicit. Ideo infinitos quoad nos angelos condidit, quatenus omnis modus communicationis illuminationum in angelis manifestetur. Quod intendit Propheta dicendo, Millia millium ministrabant ei : per hoc innuens ministerii multiplicitatem; atque addendo, Et decies millies centena millia adsistebant ei :27 per hoc innuens supereffluentem suæ magnificentiæ bonitatem in infinitis quoad nos modis participationis illuminationis ac beatitudinis suæ. Qui ad nullum numerum materialium et apud nos coarctatum redigi queunt : sic namque limitaretur et coarctaretur supereffluens modus participationis bonitatis ipsius. Ideo scriptum est in Job :28 Numquid est numerus militum ejus? etc. — His causis duabus aliqui tertiam addunt, quæ est quasi civilis : dicentes, quod sicut in humanis de magnificentia est regali, quod innumerabiles habeat ministros ad curiæ regalis frequentiam pertinentes, innumerabiles quoque proceres regali gloriæ adsistentes; ita multo magis spectat ad majestatem immensam Regis cœlestis, ut innumerabiles milites ei ministrent, innumerabiles quoque principes ei adsistant. Quod insinuatur tertio Regum, ubi Michæas ait propheta : Vidi Dominum sedentem, et omnem exercitum cœli adsistentem ei a dextris et a sinistris.29 Hinc dixit Salvator : An puta quod non possum rogare30
Quocirca mirum videtur, quod Aristoteles dixerit non esse aliquos motus in cœlo qui a nobis deprehendi non possint, eo quod omnis motus cœlestis sit propter motum alicujus stellæ sensibilis. Non enim omnes stellæ nobis apparent distincte.
Insuper, qualiter numerus sit in angelis, ostendens Richardus : Quædam, inquit, est unitas substantialis, quoniam substantia est una numero per essentiam suam, non per accidentale quid additum : quia hæc unitas non superaddit nisi indivisibilitatem, quæ non dicit aliquid positivum. Sic et qualitas una est numero formaliter per suam essentiam, quantitasque similiter, et ita de aliis. Quum ergo tam ex unitatibus substantialibus quam ex unitatibus quæ sunt quantitas et qualitas, possit constitui multitudo, et omnis multitudo sit numerus; sequitur quod numerus circuit omne prædicamentum quemadmodum unitas. Quumque in angelis sint unitates substantiales, quæ sunt eorum substantiæ sub ratione indivisibilitatis, constat quod in eis sit numerus qui super eorum substantiam non addit quid positivum : idcirco reducitur ad genus substantiæ. Conformiter est in eis numerus qui constituitur ex unitatibus quæ sunt qualitates, nec superaddit eis nisi rationem indivisibilitatis seu negationis; sed non est in eis numerus constitutus ex unitatibus quæ sint quantitates dimensionales. Hæc Richardus.
Præterea de inæstimabili multitudine angelorum scribit Albertus : Causa multitudinis angelorum est duplex. Una est multiplicitas ministerii ad indigentiam hominis ordinati, quod fit non in rebus uno aut certo numero comprehensis, sed in omnibus hujus mundi creaturis, ex quibus erudiri, corrigi, aut juvari corporaliter aut spiritualiter potest. Alia est, quoniam bonitatis ac liberalitatis divinæ est, non tantum uno modo aut paucis modis comprehensove numero communicare lucem ac beatitudinem suam in theophaniis, id est apparitionibus seu illuminationibus, descendentibus ab ipso, sed omni modo ad regni ornatum pertinente, omnique modo potestatis perfectæ, et omni modo operationis completæ, ut divinus Dionysius dicit. Ideo infinitos quoad nos angelos condidit, quatenus omnis modus communicationis illuminationum in angelis manifestetur. Quod intendit Propheta dicendo, Millia millium ministrabant ei : per hoc innuens ministerii multiplicitatem; atque addendo, Et decies millies centena millia adsistebant ei : per hoc innuens supereffluentem suæ magnificentiæ bonitatem in infinitis quoad nos modis participationis illuminationis ac beatitudinis suæ. Qui ad nullum numerum materialium et apud nos coarctatum redigi queunt : sic namque limitaretur et coarctaretur supereffluens modus participationis bonitatis ipsius.
Ideo scriptum est in Job : Numquid est numerus militum ejus? etc. — His causis duabus aliqui tertiam addunt, quæ est quasi civilis : dicentes, quod sicut in humanis de magnificentia est regali, quod innumerabiles habeat ministros ad curiæ regalis frequentiam pertinentes, innumerabiles quoque proceres regali gloriæ adsistentes; ita multo magis spectat ad majestatem immensam Regis cœlestis, ut innumerabiles milites ei ministrent, innumerabiles quoque principes ei adsistant. Quod insinuatur tertio Regum, ubi Michæas ait propheta : Vidi Dominum sedentem, et omnem exercitum cœli adsistentem ei a dextris et a sinistris. Hinc dixit Salvator : An puta quod non possum rogare
Patrem, et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorum? Itaque, sicut in cœlestibus multiplicantur lumina materialia a divina sapientia, non per materiæ divisionem, sed in administrationem generationis et corruptionis inferiorum (in quibus, ut dicunt philosophi, orbis lunæ movet aquam, et orbis solis ignem; orbesque aliorum quinque planetarum, puta, Saturni, Jovis, Martis, Veneris, et Mercurii, movent aerem, propter quod in aere multi sunt motus; orbis vero stellarum fixarum movet terram ad figuras ac formas multiplices generatorum et corruptorum); sic eadem sapientia ordinans cœlestis curiæ magnificentiam, causa est multitudinis cœlestium spirituum ministrantium ac adsistentium summo Regi.
Porro Rabbi Moyses et Rabbi Isaac, Judæi philosophi, frivole volentes dicta philosophorum reducere ad verba legis Mosaicæ, dixerunt quod angeli sunt intelligentiæ quibus datum est movere corpora cœlestia, atque ad numerum cœlestium corporum ac motuum multiplicantur. Hinc Rabbi Moyses ait, quod angeli non veniunt ad nos, nisi in signis per visiones somniales, et in effectibus per corporum immutationes. Unde super illud Genesis ubi Judas vidit Thamar in bivio, perhibet quod angelus concupiscentiæ tetigit eum.31 Hæc autem secundum fidem catholicam sunt frivola et absurda. — Hæc Albertus.
Quocirca sciendum, quod juxta prætacta, Rabbi Moyses et ejus sequaces asseruerunt per angelos interdum intelligi intellectuales substantias, sicque esse tot angelos seu intelligentias, quot sunt orbes cœlestes; interdum vero quascumque virtutes naturales divino imperio obsequentes; quandoque homines angelicum habentes officium, ut sacerdotes.
Concordat Udalricus per omnia. Qui etiam verba S. Dionysii protestantis quod angeli sancti agnoscunt suorum concivium (id est angelorum) omnium numerum, et verba Gregorii affirmantis quod numerus ille soli Creatori est agnitus, ita concordat, quod angeli non nisi ex divina sapientia noscunt hunc numerum.32 — Verumtamen certum est quod etiam naturalem et omnem scientiam suam habent a Deo. Insuper secundum Udalricum, tot sunt species quot individua angelorum: species autem rerum ad ordinem pertinent universi; angelis vero naturali cognitione competit ordinem universi cognoscere. Melius ergo videtur dicendum, quod soli Deo numerus angelorum dicitur cognitus per inclusionem domesticorum patrisfamilias domus ac patriæ supercœlestis: sicut interdum dicimus solum patremfamilias terrenum esse in domo sua, quoniam nullus extraneus secum est; juxta quem modum loquitur Damascenus libro secundo, quod soli Deo cognitæ sunt species specialissimæ angelorum.
Præterea circa hæc Durandus multa conscribit, probans quod rationes præhabitæ de innumerabili nobis multitudine angelorum, necessitatem non habeant. Ad quod dico, quod præallegati doctores non introducunt hujusmodi rationes tanquam demonstrativas, sed sicut probabiles ac rationabiles persuasiones, quemadmodum ad cetera quæ fidei sunt, argumenta formantur.
Tangit quoque duos modos intelligendi verba S. Dionysii recitata.33 Primus est, quod plures sunt species angelorum quam sint species materialium rerum; secundus, quod plures sunt angeli quam res materiales. Juxta primum modum non sequeretur multum excessivus numerus angelorum, præsertim si sub una specie non ponantur angeli plures. Species enim materialium non videntur tam excessivæ sicut de angelis legitur: Millia millium ministrabant ei, et decies millies, etc. Porro secundus sensus videtur incredibilis. — Circa quod reor dicendum, quod intentio divini Dionysii est loqui de multitudine inæstimabili suppositorum angelicorum. Et si objiciatur, quod secundum hoc plures essent angelorum personæ quam guttæ aquarum, gramina terræ, arena et pili; dicendum juxta inducta ex Guillelmo, quod per numerum p. 230 in fine. materialium rerum intelligenda sunt individua rerum quæ in numerationem hominum solent venire, sicut sunt supposita communitatis, pecora gregum, et consimilia.
Verum contra hoc esse videtur quod addit Durandus: Nihil prohibet plures esse animas hominum quam supposita angelorum, loquendo de animabus omnibus quæ fuerunt, sunt et erunt. Circa hoc dico, hoc probabiliter posse defendi secundum positionem S. Gregorii, perhibentis quod tantus est numerus hominum prædestinatorum, quantus et angelorum sanctorum, ita quod tot homines salvabuntur, quot angeli sunt beati. Nempe quum numerus hominum reproborum in tantum excedat numerum hominum electorum, ut electi respectu reproborum dicantur pauci, de angelis vero multo pauciores ceciderint quam manserunt; videretur probabile, quod plures essent homines condemnandi, quam sint electi homines electique angeli atque diaboli. Verum de positione ista Gregorii alii longe aliter sentiunt. Scriptura quoque Deuteronomii quam allegat, videlicet ista, Statuit terminos gentium juxta numerum angelorum Dei, alias habet translationes, alias etiam expositiones, ut infra patebit.34 Porro in revelationibus sanctæ Brigittæ continetur, quod bene tot sunt angeli sancti, quod quamvis universi homines qui fuerunt, sunt et erunt, essent collecti, adhuc unicuique homini possent decem sancti angeli deputari: cui narrationi consonant verba Thomæ jam inducta. Denique quum unicuique homini etiam infideli, imo et nondum nato, ex utero deputatus sit angelus bonus de infimo choro exsistens, ad minus sunt tot angeli de infimo choro, quot unquam eodem tempore homines fuerunt in sæculo isto. Quumque inter novem ordines angelorum, tanto in quolibet ordine plures sint spiritus angelici, quanto ipse ordo est altior, ut infra ex verbis S. Dionysii innotescet; consequens est, quod in supremis primæ hierarchiæ ordinibus sint quasi inæstimabiliter plures quam in choris infimæ hierarchiæ. Potissime phalanga illa sacratissimorum Seraphim, indicibiliter superat felicem catalogum angelorum ordinis imi.
Constat quam inenarrabiliter et nobis innumerabiliter multi sint in toto angelici spiritus: quos omnes valde diligere ac revereri debemus, atque ad eorum gloriosa consortia fervide adspirare.
Insuper de his circa principium secundi libri de Universo scribit Guillelmus: Causæ quæ induxerunt Aristotelem ad ponendum novem intelligentias, fuerunt novem motus cœlorum mobilium. Dixit namque in cœlis illis esse animas moventes; animabusque illis posuit proportionata intelligibilia abstracta, videlicet intelligentias, quarum perfectionem animæ illæ jugiter intuerentur, cupientes intelligentiis illis vehementissimo affectu assimilari, imo et ipsos cœlos quorum sunt animæ, conformare intelligentiis. Hanc autem perfectionnem dixit esse completam actualitatem, qua nihil haberent in potentia, sed totum (quantum ipsis possibile erat) in actu, quod ad earum spectaret perfectionem, sicut nos ponimus de statu animarum post resurrectionem futuram. Hac de causa dixit animas illas continue revolvere suos orbes: et hoc, quoniam situs posuit perfectiones esse partibus cœlorum, quemadmodum loca sua naturalia corporibus natura mobilibus. Quoniam ergo cœlorum partes non possunt simul habere omnes situs, satagit anima cujuslibet cœli, ea velocitate qua potest, quamlibet partem sui cœli ad hujusmodi producere situs. Sed istud erroneum est, quoniam ex situum talium acquisitione, nulla perfectio partibus cœli accideret. — Contra hanc opinionem doctor iste multipliciter arguit. Cujus tamen argumenta a Peripateticis pro maxima parte faciliter solverentur, quanquam opinio illa sit falsa.
Verumtamen non videtur hic doctor Aristotelis positionem recte referre. Aristoteles namque, sicut præhabitum est, undecimo Metaphysicæ dicit tot esse intelligentias quot sunt motus cœlestes.35 Et ita referunt A Thomas, Albertus, Durandus, ac reliqui. — Nihilo minus alio capitulo iterum refert Guillelmus : Circa numerum intelligentiarum non tam errasse quam insanissime delirasse videtur Aristoteles. Atque interdum affirmat, quod Aristoteles posuit intelligentias decem, interdum quod novem : quia cum illa quam dixit sphæræ activorum et passivorum præesse, essent decem. Deinde satis idonee probat, quod perfectio animarum cœlestium seu nobilium ultimata ac principalis, non potest esse in unione earum ad intelligentias, sed ad Creatorem, prout hoc suis probabitur locis ; item, quod finis intelligentiarum non sit ipsos orbes movere, aut animas orbium in movendo dirigere, sed potius contemplationi et amori Creatoris intendere (sicut et supra probatum est), et ideo ex numero mobilium aut motorum non possit intelligentiarum numerus certus aut determinatus probari.36
Postremo, ut Peripateticorum innotescat intentio, præfatos situs partium orbium non dixerunt esse perfectiones partium illarum in quantum sunt situs aut propter situs dumtaxat : imo dixerunt intelligentias et animas nobiles sub Deo et juxta dispositionem ipsius intendere bonum universi, illudque procurare et conservare, atque ob hoc generationum ac corruptionum periodos ac vicissitudines continuare : ad quæ necessarii sunt diversi respectus, situs et influxus cœlestium corporum circa inferiora.
Præterea Udalricus in Summa sua, libro quarto, conatur dicta theologorum et philosophorum taliter concordare, ut substantiæ separatæ in quantum sunt gratiæ Dei ministri, et gloriæ Conditoris intentæ, quasi innumerabiles asserantur; sed in quantum sunt intelligentiæ ac motores cœlorum, ponantur in numero quem taxant philosophi. — Verum ista concordia non est ad rem. Peripatetici enim dixerunt, quod substantiæ separatæ non essent plures quam motus et orbes cœlestes.
Footnotes
-
Prov. xiv, 28. ↩
-
Prov. IV, 7. ↩
-
Job XXV, 3. ↩
-
Rom. XI, 33. ↩
-
art. 4. ↩
-
Summ. th. 2ª part. q. 8. ↩
-
cap. v, xi. ↩
-
De Divin. nom. c. IV; de Cœlest. hier. c. III. ↩
-
De Cœlest. hier. c. x. ↩
-
p. 213 C' et s. ↩
-
p. 217 A et s. ↩
-
Cf. p. 194 A. ↩
-
Tob. xii, 15. ↩
-
De Cœlest. hier. c. xi. ↩
-
Matth. xxv, 15. ↩
-
Sap. xi, 21. ↩
-
Apoc. v, 11; ix, 16. ↩
-
Dan. vii, 10; ↩
-
Ps. LXVII, 18; ↩
-
Dan.vii,10. ↩
-
Ibidem. ↩
-
De Cœlest. hier. c xiv. ↩
-
Dan. VII, 10. ↩
-
p. 231 B'. ↩
-
art. 3. ↩
-
p. 232 A'. ↩
-
Dan. vii, 10. ↩
-
Job xxv, 3. ↩
-
III Reg. xxii, 19. ↩
-
Matth. xxvi, 53. ↩
-
Gen. xxxviii, 15. ↩
-
Cf. de Cœlest. hier. c. vi, xiv. ↩
-
p. 233 D. ↩
-
Deut. xxxii, 8. ↩
-
p. 231 D etc. ↩
-
p. 232 A'. ↩
Chapter 68 of 271