Quæstio 2
Secundo quæritur, An in angelis sit personalis discretio, id est personalitas seu suppositalis distinctio ac individua.
Videtur quod non. Primo, quia vel materia, vel quantitas, vel materia hæc, scilicet quanta et qualis atque signata, fertur individuationis et suppositalis distinctionis principium, causa et radix : in angelis autem nullum illorum est. — Secundo, angelus est simplex forma : ergo communicabilis est, non incommunicabilis. — Tertio, hic angelus magis est immaterialis quam abstracta humanitas : humanitas namque includit materiam in communi, angelus nullam. Ergo ratio communicabilitatis et universalitatis plus convenit huic angelo quam humanitati. Natura enim individuata et particularizata, per abstractionem a determinata ac determinante materia, rationem universalis et communicabilitatis sortitur. Quum ergo humanitas sit communis communicabilisque natura, multo plus hic angelus : et ita hic angelus non est persona, nec est in angelis personalitas ulla. — Quarto, species intelligibilis non individuatur in intellectu : alias non repræsentaret universale. Ergo nec intellectus ille angelusve, individualis consistit.
In contrarium est, quod suppositorum est esse et agere, movere atque moveri. Si ergo angeli non essent supposita nec personæ, non conveniret eis actualiter esse, Deo frui, ascendere atque descendere.
Ad hoc respondet Albertus:1 Personalis distinctio convenit angelis; quæ distinctio sola proprietate cognoscitur. Quilibet etenim angelus est per se una substantia sub hoc communi quod est rationalis seu intellectualis natura. — Persona quoque est nomen civile, et homines individuales insigniti prælaturis, personæ vocantur: ut præses, tribunus, proconsul. Tales vero prælaturæ ad dignitatem pertinentes, sunt in angelis, utpote hierarchici actus atque officia ac præsidentiæ prorsus præclaræ. Personatus autem non committuntur nisi his qui secundum naturam personæ sunt distinctæ sub hoc communi quod est rationalis natura. — Porro Richardus in libro suo de Trinitate: Persona, inquit, tribus distinguitur modis, videlicet, origine, proprietate, et utroque. Origine tantum: sicut in Deo tres supergloriosæ personæ relatione originis tantum distinguuntur, non accidentali proprietate. Proprietate tantum, ut angeli: quorum unus non originatur ab alio; sed in hoc discernuntur ab invicem, quod propria unius, quæ convertuntur cum ipso, et singularitatem ejus demonstrant, non competunt alteri. Homines vero utroque modo ab invicem distinguuntur, quum unus generetur ab alio, et proprietatibus accidentium differunt, quæ secundum Boetium sunt, patria, parentela, locus, tempus, actio, passio, et consimilia.
Verum his objici potest, quia secundum hæc, angeli distinguerentur ab invicem accidentaliter tantum, non substantialiter, quum tamen sint diversæ substantiæ. — Dicendum, quod in angelis aliud est discretionem substantiæ faciens, aliud substantiam discretam ostendens. Quemadmodum enim in materialibus individuatio naturæ communis in hac materia determinata ac propria, facit hoc aliquid; ita in natura spirituali, in qua differt quod est a quo est, natura communis, quæ significatur per quo est, particulata in ipso quod est singulariter demonstrato, facit singularis exsistentiæ modum et spiritualis naturæ individuum. Et sicut in corporalibus est collectio accidentium quæ indicat in hoc corporali individuo singularis et incommunicabilis exsistentiæ modum, ita in hoc spirituali individuo quædam proprietatum collectio est, ut localitas definitiva, officium, proprius actus, quæ in eodem singularis et incommunicabilis exsistentiæ indicant modum. Quumque Richardus testetur, quod personæ angelicæ sola proprietate distinguantur, tangit principium distinctionem ostendens, non faciens. Itaque, quamvis in angelis non sit materia, est tamen in eis quod est velut materiale, in hoc quod est principium individuationis naturæ communis in angelo; atque per hoc fit divisio substantiæ, per quam personæ illæ differunt secundum substantiam: quæ differentia ostenditur collectione incommunicabilium proprietatum. — Hæc Albertus.
Cujus positio videtur obscura, quia (ut habitum est) secundum ejus doctrinam, esse et essentia realiter idem sunt in angelo;2 similiter quod est, id est suppositum, et quo est, id est natura: quia in angelo suppositum nihil de genere substantiæ superaddit naturæ. Si ergo quod est substantiæ est realiter idem quod quo est, non potest unum individuari per aliud. Attamen sæpe dicit Albertus, quod est et quo est esse diversa in angelo et esse essentiales partes ipsius:3 quod ut interdum probatum est, non videtur posse salvari: tum quia realiter idem sunt, idcirco non faciunt compositionem; tum quia essentiales partes substantiæ non sunt nisi forma substantialis atque materia quam informat hujusmodi forma: quam materiam non ponit ipse in angelis. — Hinc etiam Hannibal ait, quod differentia naturæ et suppositi non invenitur nisi in habentibus materiam. Propter quod asserit Avicenna, quod quidditas simplicis est ipsum simplex.
Advertenda sunt ergo hic verba Udalrici, si forte ex eis clarior fiat positio intentioque Alberti:4 Negantes, inquit, compositionem intelligentiæ ex forma et materia, dicimus tamen eam multiplici compositione esse compositam. Est enim composita ex quod est et esse : eo quod in ipsa aliud est quod ipsa est, et aliud esse ipsius. Est quoque in ipsa compositio totius potestativi, secundum tres naturales vires seu proprietates quas habet in se : utpote prout in sua natura habet vim intellectivam, et vim habet cœli motivam, estque gratiæ minister per comparationem ad Deum. Et neutra harum compositionum est essentialis. Est ergo intelligentia hoc aliquid ita compositum, habens duo in sua natura, videlicet : actum, in quantum est a prima causa; et potentiam, in quantum per distantiam cadit a primo actu. Sicque sunt in intelligentiis actus et potentia, secundum quod sunt in omni creato; et in natura intellectus potentia illa est potentia formalis, et actus ille est actus materiæ nulli immersus. Idcirco Averroes solvens quæstionem Theophrasti, qualiter differat potentia intellectus possibilis a potentia materiæ, dicit quod necesse est esse alia principia rerum corporearum, alia incorporearum : quia corporea habent materiam et formam, incorporea autem omnino sunt formæ. Hinc intellectus possibilis nihil habet de proprietatibus materiæ, nisi æquivoce. Est itaque intelligentia hoc aliquid, secundum quod omne suppositum per se subsistens atque naturæ communi substans, sive sit communis univoce sive analogice, nuncupatur hoc aliquid. Porro suppositum in unoquoque est hoc quod ipsum est, et hæc intelligentia est id quod a Deo productum est ad receptionem esse : ideo est in potentia dependentiæ ad ipsum; et est in privatione in quantum ex nihilo est, quia sic secundum se nihil est. Sicque suppositum illud in his conditionibus similatur materiæ. Esse autem uniuscujusque, est sua natura, cui substat suum quod est, id est suum suppositum. Propterea fertur in libro de Causis, quod intelligentia habet hyliathim, id est formam. — Qualiter vero intelligentia per prædicta efficiatur hoc aliquid, sic accipi potest. Intelligentia secundum aliquid sui est in potentia, quæ in unaquaque intelligentia est propria et distincta a potentia cujuslibet alterius intelligentiæ, quemadmodum et ipsæ intelligentiæ ab invicem sunt distinctæ. Quum ergo quælibet intelligentia habeat propriam suam potentiam, quæ fundat atque determinat secundum esse sibi proportionatum, actum suum ad omne ratum et determinatum in natura, et ita individuat actum illum; sic intelligentia est individua substantia, sicut in corporalibus individuatio est per potentiam materiæ fundantem et determinantem formam. Quamvis enim unitas rei consistat in forma, numerus tamen in quantum divisionem consequitur, causatur a materia, vel a potentia materiæ simili, quantum ad hoc quod potentia est causa divisionis formæ secundum esse. Hæc Udalricus.
Cujus scripta concordant Alberto, et tam obscura videntur ut verba præhabita. Si enim intelligentia est forma tantum, et forma illa est quo est, seu sua natura : quomodo quod est individuat illam naturam seu formam, quum quod est sit ipsa eadem forma et ipsum hyliathim, quod vocat Udalricus formam? nisi forte ipsum quod est seu suppositum, in quantum est potentia, individuare dicatur. Verumtamen individuationem oportet intelligere ante suppositum ordine naturæ, tanquam rationem seu causam formalem suppositi seu individui, quod individuationem supponit, quemadmodum album secundum quod album, albedinem. Sed horum intellectus ex sequentibus magis patebit.
Denique libro de IV Coæquævis scribit Albertus eadem quæ jam ex Summa ejus inducta sunt : Nil aliud, inquiens, facit personam per se unam, nisi particulatio formæ super hanc materiam. Quumque in angelis sit esse et quod est, esse distinctum super quod est facit angelum per se unum in natura angelica et esse personam. Hæc ibi. — Quibus consonant scripta ejus in commentario super de Causis, ubi sæpissime scribit, quod in intelligentiis aliud est quo est seu esse, aliud quod est: et tamen dum verba ipsius resolvuntur, per esse intelligentiæ, intelligit formam, naturam seu essentiam ejus; per quod est, suppositum seu personam ejusdem, quæ non est nisi hæc forma separata per se subsistens, nihil reale de genere substantiæ superaddens essentiæ. Et si dicatur superaddere proprietates seu accidentalia, illa secundum Albertum individuationem non faciunt, sed ostendunt, sicut nunc patuit.
Amplius Petrus responsionem Alberti assequitur, et addit, quod individuatio, secundum quosdam, fit non tantum per sensibilem sed spiritualem quoque materiam. — Insuper quærit, qualiter distinguantur quatuor attributa angelorum præfata. Respondet: In unoquoque ente completo inveniuntur substantia qua est et potentia qua agit. Substantia dupliciter dicitur, utpote natura et res naturæ, id est suppositum. Penes primum attribuitur angelo simplicitas essentiæ, penes secundum discretio personæ. Potentia etiam duplex est: quædam determinata, quæ agit per modum naturæ; quædam indeterminata, quæ agit per modum liberæ voluntatis. Penes primam accipitur perspicacitas intelligentiæ, seu triplex potentia imaginis; penes secundam, libertas arbitrii. Hæc Petrus. — Idem Alexander.
At vero Thomas: Personalitas (ait) in angelo est aliter quam in homine. Quod patet, si tria quæ sunt de ratione personæ considerentur, videlicet, subsistere, ratiocinari, individuum esse. Subsistit quippe homo in partibus suis, ex quibus componitur; angelus vero in simplici sua subsistit natura, nullo indigens partium neque materiæ fundamento. Ratiocinatur homo discurrendo et inquirendo lumine suo intellectuali per tempus atque continuum obumbrato, ex hoc quod cognitionem a sensu imagineque accipit: quoniam secundum Isaac, ratio in umbra intelligentiæ oritur. Sed angelus lumen intellectuale purum et impermixtum participat. Hinc secundum B. Dionysium, sine inquisitione deiformiter intelligit.5 Similiter incommunicabilitas seu individuatio est in homine ex hoc quod sua natura in materiæ fundamento recepta est atque determinata. In angelo autem in se ipsa determinata est ex hoc quod in aliquo recipi non potest sicut forma determinabilis: et ex hoc ipso satis incommunicabilis est, et non per determinationem recipientis; quemadmodum divinum esse, est proprium et determinatum non per additionem alicujus contrahentis, imo per negationem omnis additionis. Propter quod dicitur in libro de Causis, quod individuatio sua est bonitas pura. Multo ergo nobilior personalitas est in angelo quam in homine, sicut et cetera quæ eis conveniunt, ut S. Dionysius loquitur.6 Hæc Thomas in Scripto.
Consonat Alexander, concedens quod individuitas seu personalitas non sit in angelis ex parte materiæ. Sicque videtur in angelis spiritualem materiam non ponere: nempe qui materiam in angelis ponunt, individuationem ei attribuunt. — Insuper quærit, secundum quam rationem conveniat personalitas angelo. Et circa hoc ponit tres modos quibus secundum Richardum, diversi angeli diversimode inter se personaliter distinguuntur, sicut jam in responsione Alberti prætactum est. Atque ad quæstionem respondet, quod in angelis est distinctio personalis secundum absolutam et naturalem qualitatem hypostasis naturæ angelicæ: quæ qualitates sunt, perspicacitas intelligentiæ ac voluntatis facultas, quæ sequuntur simplicitatem essentiæ. Deinde qualitates sic distinguentes, sunt officia, dignitates et opera. Verum quia distinctio per accidentalia ista non inducit substantialem distinctionem, ut tactum est, concedit Alexander, quod personæ illæ differunt seu distinguuntur se ipsis:7 quod videtur concordare verbis Thomæ, dicentis quod natura angeli in se ipsa determinata incommunicabilisque consistit, quia in aliquo recipi nequit. In idem videtur coincidere Alberti responsio, secundum quam dici non valet, quod individuatio angelorum fiat per aliquid reale superadditum eorum naturæ, quamvis per talia ostendatur ac innotescat.
Præterea quærit Richardus, Utrum angelus sit substantia una numero formaliter per aliquid superadditum suæ essentiæ. Quæ quæstio præinductam respicit quæstionem. Respondet: Quidam dixerunt quod sic. De quorum opinione videtur Avicenna fuisse. Dicunt enim, quod denominativa significant accidens: unum autem est denominativum. Item, aliter esset nugatio dicere, Una substantia. — Sed ista opinio irrationabilis esse videtur. Propter quod Commentator super quartum Metaphysicæ de hoc redarguit Avicennam, dicendo: Avicenna multum peccavit, æstimando quod ens et unum designant dispositiones additas essentiæ rei, et mirum est de homine isto quomodo erravit tanto errore. Si enim res esset quid unum per aliquid superadditum, nihil esset unum per se et per suam substantiam, sed per rem substantiæ additam: et illa res quæ est una, si dicatur una per intentionem additam suæ essentiæ, quæritur etiam de illa, per quam fit una, an sit una per se, an per intentionem additam; et sic revertetur ac procedet in infinitum. Hæc Commentator.
Videtur ergo mihi dicendum, quod substantia angeli est numero una formaliter, non per quid superadditum, sed per suam essentiam sub ratione qua indivisibilis, salva sua integritate: quod dico propter unitatem speciei. Natura namque humana ut intellecta præter unitatem et multitudinem, intelligitur non ut multiplicata, tamen ut multiplicabilis, salva sua integritate: quoniam quidquid debetur homini unde homo est, totum salvatur in quolibet homine singulari. Porro indivisibilitas non dicit rem aliquam positivam: et sic naturalis unitas ejus et sua essentia non differunt nisi ratione, eo quod unitas super essentiam non addat nisi indivisibilitatem prædictam. Hinc Commentator super quartum Metaphysicæ, loquens de ente et uno: Eamdem (inquit) designant rem, sed modis diversis, non diversas dispositiones adjunctas; et substantia cujuslibet rei est essentialiter una, non per rem additam ei. Hæc Commentator. Et sic unitas individualis est ipsa essentia in quantum indivisibilis, salva sua integritate. — Sed objici potest, quia secundum Damascenum tertio libro, capitulo undecimo, individuatio fit per accidentia. Idem affirmat Porphyrius. Avicenna quoque tertio Metaphysicæ suæ ait: Unitas substantiæ non recipitur in certificatione quidditatis alicujus substantiarum, sed est quiddam substantiam concomitans. Dicendum, quod auctoritates illæ Damasceni atque Porphyrii intelliguntur de principio individuationis manifestativo, non factivo. Auctoritas vero Avicennæ in hoc abjicitur. — Hæc Richardus.
Bonaventura quoque hic scribit: Quidam dixerunt, quod in angelis est discretio personalis, sed non pura: quia ut dicunt, in angelis tot sunt species quot individua. Quod reprobabitur infra. Est ergo sobria et catholica positio, quod in angelis est distinctio personalis tantummodo, aut in omnibus, aut in aliquibus saltem. Et si objiciatur, quod distinctio solum personalis causatur ex divisione materiæ: dicendum quod falsum est; sed multitudo per generationem venit ex materiæ divisione, quoniam generans dat genito partem suæ substantiæ. Diversitas autem angelorum non est per generationem seu multiplicationem unius ab altero, sed omnes immediate a Deo creati sunt. Hæc Bonaventura.
Qui insuper quærit, Utrum personalis proprietas sit in angelis accidentalis: et est eadem quæstio hæc cum mox præhabita quæstione Richardi. Ad quam Bonaventura respondet: Circa hoc est triplex opinio. Una, quod personalis discretio est accidentalis proprietas, quoniam dicit id quod est in genere accidentis, et quod causatur etiam ab accidentibus sicut discretio numeralis. In hoc tamen differentia est: quia discretio numeralis causatur a diversitate proprietatum in quibus communicat creatura rationalis cum irrationali; discretio vero personalis, a proprietatibus propriis creaturæ rationali. Hinc dixit Porphyrius: Individuum constat ex proprietatibus quarum collectionem impossibile est in altero reperire. Sed ista opinio nequit salvari, quum individua differant secundum substantiam, non secundum accidentalia tantum. Magister quoque in littera loquitur: Prima consideratio circa angelum est de substantia ejus. Et sub illa consideratione comprehendit discretionem angeli personalem: illa ergo est substantialis. — Secunda opinio est, quod personalis discretio dicit proprietatem accidentalem, quæ tamen non ab accidentibus sed a substantialibus causatur principiis: quemadmodum unitas quæ est principium numeri, est in genere accidentis, tamen a substantia immediate accipit ortum. Verum tam huic quam præcedenti opinioni objicitur, quod persona non est aliud quam individua substantia naturæ rationalis; individua autem substantia rationalis naturæ, est directe in prædicamento substantiæ, non reductive: non ergo est aliquid accidentale. Præterea, nullum accidens est nisi in substantia individua: ergo individuitatem essentiæ consequitur accidens tam in rationali quam in irrationali natura. Ergo prioritate naturæ est substantia individua quam habeat accidens.
Tertia ergo opinio est, quod discretio personalis etsi videatur dicere accidens, eo quod dicat per modum accidentis, principaliter tamen dicit quid substantiale; et si aliquo modo importat accidens, hoc est consequenter, et illud tamen a principiis substantialibus ortum habet immediate. Quod patet sic. Discretio personalis addit super distinctionem individualem. Discretio vero individualis duo includit, videlicet, indivisionem, et consequenter distinctionem. Indivisio autem est ex principiorum substantialium indivisione et appropriatione: ipsa quippe rei principia dum invicem conjunguntur, appropriant se et individuum faciunt. Ad quod consequitur esse discretum, sive distinctum ab aliis; et inde oritur numerus, et per consequens accidentis proprietas substantiam sequens. Sicque individualis discretio dicit aliquid accidentale, et aliquid substantiale. Porro personalis discretio super hanc addit dignitatem personalitatis. Quæ dignitas duo dicit, videlicet: nobilitatem naturæ rationalis, quæ est quod rationalis natura inter creata tenet primatum, propter quod non est ordinabilis ad formam perfectiorem. Quæ nobilitas quamvis per modum qualitatis intelligatur, nihilo minus rationali creaturæ est essentialis. Dicit quoque nobilitas illa eminentiam actualem, ita quod in supposito nulla sit natura tam principalis ut rationalis. — Dicendum ergo, quod sicut individualis discretio est exsistentia formæ naturalis in materia, sic personalis discretio est exsistentia naturæ intellectualis ac supereminentis in supposito: quamvis utrobique importetur quid substantiale, et item quid accidentale quod consequitur formam in materia, seu naturam in supposito. — Hæc Bonaventura.
Qui denuo quærit, Utrum discretio personalis seu individuatio sit ex parte formæ vel materiæ, seu principii formalis aut materialis. Respondet: De hac quæstione fuit contentio inter philosophos. Quidam namque innitentes verbis Philosophi, dixerunt quod individuatio venit a materia, quia individuum supra speciem non addit nisi materiam. Quod dixerunt, quia senserunt universalia non dicere nisi formas, et tunc primo tangi materiam, quando ad hoc aliquid pervenitur. Aliis visum est, quod individuatio venit a forma, ita quod ultra formam speciei specialissimæ est forma individualis. Et quod movit istos hæc dicere, fuit quod acceperunt ordinem in formis esse secundum generationem et naturam, secundum eundem modum quo ordinantur in genere : ita quod forma generis generalissimi primo advenit materiæ, et sic aliæ descendendo usque ad speciem : nec illa forma constituit individuum, quoniam non est omnino in actu; sed subsequitur forma individualis, quæ est prorsus in actu, sicut materia fuit omnino in potentia. — Denique quælibet harum opinionum aliquid habet quod homini non multum intelligenti rationabiliter videri improbabile poterit. Valde namque difficile est videre, quomodo materia, quæ in omnibus est communis, sit principale principium individuationis. Rursus valde difficile est capere, quomodo forma sit tota atque præcipua causa numeralis hujus distinctionis, quum omnis forma creata, quantum est ex sui natura, nata sit habere aliam similem sibi; vel quomodo dicimus duos ignes differre formaliter, seu etiam alia quæ plurificantur ac numero distinguuntur etiam ex sola divisione continui, ubi nullius est novæ formæ inductio.
Idcirco est tertia positio planior, quod individuatio consurgit ex actuali conjunctione formæ cum materia, ex qua conjunctione unum sibi appropriat alterum : quemadmodum patet dum fit impressio multorum sigillorum in cera, nec sigilla plurificari possunt sine cera, nec cera numeratur nisi fuerit diversis in partibus sigillata. Quod si quæras, a quo principaliter veniat individuatio ista; dicendum, quod individuum est hoc aliquid : et quod sit hoc, principalius habet a materia, a qua habet forma positionem in loco et tempore; quod vero sit aliquid, habet magis a forma. Individuatio ergo in creaturis ex duplici consurgit principio. — Hæc Bonaventura. Cujus positio procedit secundum ipsum et eos qui materiam spiritualem ponunt in angelis et numerum de genere quantitatis : quorum nullum ponit positio alia.
A Præterea circa hæc scribit Henricus Quodlibeto secundo : Quæstio ista [scilicet, utrum possint fieri a Deo duo angeli solis substantialibus distincti] tangit difficultatem de causa individuationis, quomodo scilicet id quod de se est unum et simplex ac indivisibile secundum essentiam, fieri queat plura secundum numerum.8 De qua diversimode loquuntur philosophi. Aristoteles namque duodecimo Metaphysicæ ponit causam hujus esse materiam; ubi ait : Quæcumque sunt multa numero, materiam sortiuntur. In quo verbo sistit, et de hoc nihil plus dicit. Per quod dat intelligere, quod in solis materialibus possibile est sub eadem specie naturaque simplici individua esse plura : quia materia quum sit (quantum est in se) in potentia ad omnia, et de sua natura sit esse sub forma corporea quantitativa, ut probat Avicenna, forma autem corporea quantitativa divisibilis est; naturæ igitur materiæ est ut per quantitatem sub qua est, divisibilis sit. Forma ergo materialis quum necessario sequitur conditiones suæ materiæ, ex se multiplicabilis est per materiam. Forma enim ex sua communi ratione communicabilis multiplicabilisque consistit, quum sit subjectum universalitatis. Potest tamen secundum Philosophum, esse aliunde impedimentum, ut dum tota materia sub una forma conclusa est, sicut in sole et luna. Ex quo primo Cœli concludit Philosophus, quod nequeunt esse plures cœli seu mundi, quoniam cœlum et mundus ex tota sua constant materia. Hinc in formis materialibus continentibus in se totam materiam suam possibilem ad formam, et in formis immaterialibus, non posuit Philosophus plura individua sub specie una.
Verumtamen quidquid circa hoc dicat et sentiat, opinio sua nullam habet necessitatem, nec in formis materialibus, quæ scilicet in materia sunt aut esse possunt, neque in formis immaterialibus. Quod de formis materialibus declaratur. Nam quamvis quædam earum stent sub tota sua materia quæ possibilis est ad eas possibilitate naturæ, non tamen simpliciter continent omnem materiam possibilem ad eas : quoniam Deus posset alias materias similes creare, quamvis hoc multum abhorreret Philosophus, qui diceret Deum non alia posse facere in rerum naturis, quam quæ fecit. — Patet etiam idem ex parte immaterialium formarum : quoniam essentia creaturæ quantumcumque immaterialis et simplicis, non est actu exsistens ex hoc quod est absoluta essentia, quoniam esse est extra rationem essentiæ, nec convenit essentiæ ex se, sed ex causa prima efficiente seu Creatore. Quod vero ita in se quædam essentia est, indifferentiam habet ad esse in uno aut in pluribus. Quod etiam bene declarat Avicenna quinto Metaphysicæ suæ. Sed per exsistentiam quam habet a Deo, essentia determinatur ad exsistendum in isto aut illo : et sic potest multiplicari, effective quidem a causa agente, completive vero sive formaliter per actuale esse seu subsistere, quod suppositorum est, sicut et operari. Hinc multum errant qui in intelligentiis ponunt spiritualem materiam ad salvandum earum individuationem et multiplicationem, quasi aliter individuari et multiplicari non valeant : quæ utique fieri queunt per actualem exsistentiam illam quam a causa efficiente suscipiunt. — Hæc Henricus. Qui in determinatione quæstionis istius fateur, quod materia et quantitas sunt causa et ratio individuationis in corporalibus et in inferioribus rebus.
Verumtamen in ista quæstione inserit multa, quæ et alibi sæpe affirmat, videlicet, quod intentio et mens Aristotelis fuit, intelligentias non esse productas ab aliquo, nec creatas a Deo, sed unamquamque earum esse quemdam deum in ordine suo, et habere necesse esse, nec in ea distingui esse ab essentia. Verum istud nunquam fuisse de mente Philosophi, evidentissime super primum ostendi ex verbis et doctrinis Philosophi, præsertim quum in Metaphysica sua solidissime tractet de actu atque potentia, et tandem insolubiliter inferat et concludat, quod solum primum ens est purus actus et omnium princeps, ad quem totum universum sicut exercitus ad principem ordinatur.9 In ceteris omnibus ponit actum et potentiam esse, solumque Deum asserit simpliciter et absolute perfectum, et per consequens intrinsece formaliter et perfectionaliter infinitum. De quo et alibi protestatur, quod ab hoc ente omnibus derivatum est esse et vivere;10 itemque, quod ipse sit ceteris cunctis causa entitatis et veritatis. — Scribit etiam hic Henricus, quod Averroes in prædictis Aristoteli consensit, quum tamen in libro de Substantia orbis Averroes apertissime fateatur nunquam fuisse de mente Aristotelis, quod cœlum sit a Deo solum per conservationem aut dependentiam, sed quod sit ab ipso per veram emanationem seu productionem realem, imo quod omnium ceterorum esse a Deo effluxerit. Nec ulla ratio hoc permittit ut dicantur plura increata ad unum principium non relata : quanto minus putandum est ingeniosissimum illum philosophum hoc sensisse, qui et a magistro suo Platone toties didicit quod omnis multitudo procedit ab uno ?
D Denique de his secunda parte libri de Universo, multa scribit Parisiensis, quasi Peripatetici præcipui nullam discretionem numeralem aut personalem diversitatem in separatis posuissent substantiis : Restat, inquiens, perscrutatio de hujusmodi substantiis, an sit diversitas apud eas et multitudo : et intelligo, an diversentur numero, et an numero tantum, an etiam specie. Et de primo horum fuit sermo Aristotelis et Alphorabii ac Avicennæ, aliorumque qui in his Aristotelem sunt secuti : qui omnes concordarunt in hoc, quod omnis diversitas, omnis numerus a materia est corporali. Propter quod animas nostras quum fuerint separatæ, dixerunt numerum non habere nec facere, sed omnes eas unam substantiam esse, et prorsus unum, nec invenire apud eas hoc et hoc. hic Henricus, quod Averroes in prædictis Aristoteli consensit, quum tamen in libro de Substantia orbis Averroes apertissime fateatur nunquam fuisse de mente Aristotelis, quod cœlum sit a Deo solum per conservationem aut dependentiam, sed quod sit ab ipso per veram emanationem seu productionem realem, imo quod omnium ceterorum esse a Deo effluxerit. Nec ulla ratio hoc permittit ut dicantur plura increata ad unum principium non relata : quanto minus putandum est ingeniosissimum illum philosophum hoc sensisse, qui et a magistro suo Platone toties didicit quod omnis multitudo procedit ab uno ?
Hæc Guillelmus : qui consequenter hæc reprobat.
Sed agnoscendum, quod verba, non mentem, philosophorum illorum redarguit. Non enim quemcumque numerum abstulerunt illis substantiis, sed eum qui est de genere quantitatis, et ex divisione causatur continui, vocaturque numerus materialis, atque in solis corporalibus locum sortitur. Alioqui verum non esset, quod ipsemet Guillelmus multoties refert, Aristotelem posuisse intelligentias novem aut decem, juxta numerum cœlestium orbium. Avicenna quoque et Algazel contestantur animas hominum separatas esse actualiter infinitas, ut dictum est supra. Nec omnes Peripatetici concorditer asseruerunt animas hominum post separationem fieri unam aut unum quid; sed Averroes et quidam perpauci eum sequentes, mentiti sunt animas hominum corruptibiles esse et mori cum corpore, sicque post destructionem earum non remanere nisi intelligentiam quamdam communem, quam et animabus nostris in hac vita conjungi dixerunt per irradiationem applicationemque quamdam. Nec verisimile est Aristotelem hoc sensisse, quamvis Averroes ex verbis illius hoc conetur probare. Propter quod S. Thomas in speciali tractatu contra hoc edito diligentissime probat oppositum, Ægidius quoque in libello suo de Unitate intellectus, prout Domino concedente, suo patebit in loco. Hinc demum in libro de Causis habetur, quod causa prima est de se maxime hæc, et quod ipsa non habet hyliathin; et si dicatur habere hyliathin, hyliathin illud est individuum ejus, quoniam ipsa individua est per propriam bonitatem, quæ omnia sæcula bonitatibus et gratiis implet. Deus quippe eo ipso quod est purus actus et bonitas pura, nulli est commiscibilis, neque alicui secundorum essentialiter communicabilis; sed in se et per se summe consistens, ab universis et singulis infinita excellentia segregatus, nec comparem habens, nec coæquævum, neque contrarium.11
Cf. t. XIX, p. 404 A'.
Præterea Scotus de his tractans, primo quærit de materialium individuatione substantiarum, ut ex hoc clarius pateat qualiter substantiis immaterialibus individuatio competat. Itaque quærit, Utrum materialis substantia individua sit ex se vel ex sua natura. Videtur quod sic, quia Philosophus septimo Metaphysicæ contra Platonem probat, quod substantia cujuslibet rei est propria illi cujus est, nec alteri inest: ergo per suam naturam est distincta ab aliis, et proprium quid subsistens, id est individuum. — Hic respondetur, quod sicut natura ex se formaliter est natura, ita ex se est singularis, ita quod non oportet quærere aliam causam singularitatis naturæ, quasi natura prius tempore aut naturali ordine sit natura, antequam sit singularis, et tunc per aliquid adveniens contrahatur ut fiat et sit singularis. Quod probatur per simile. Nam sicut natura per se habet verum esse extra animam, non autem habet esse in anima nisi ab alio, id est ab ipsamet anima, videlicet per abstractionem a singularibus (etenim esse verum convenit rei simpliciter, sed esse in anima, est esse secundum quid): ita universalitas non convenit rei nisi secundum quod habet esse secundum quid, puta in anima; singularitas autem convenit rei secundum suum verum realeque esse, et ita ex se atque simpliciter. Est ergo quærenda causa cur natura sit universalis, et dandus est intellectus; non autem cur sit singularis.
Itaque dico, quod substantia materialis ex sua natura non est de se hæc: quia si sic, intellectus non posset eam intelligere sub ratione opposita. Aliqua ergo est unitas in re realis absque omni operatione intellectus, minor unitate numerali seu unitate propria singularis. Nempe ut quinto Metaphysicæ suæ asserit Avicenna, equinitas est tantum equinitas, nec ex se est una nec plures, nec universalis nec particularis. Non est, inquam, una ex se unitate numerali, nec plures pluralitate opposita hujusmodi unitati, nec universalis actu eo modo quo aliquid est universale factum ab intellectu, nec particularis de se. Quamvis enim realiter nunquam sit sine aliquo horum, non tamen est de se aliquod istorum, sed est naturaliter prior omnibus istis: et secundum prioritatem hanc naturalem, est quod quid est seu quidditas rei secundum se, et est objectum intellectus per se; atque ut sic consideratur a metaphysico, et per definitionem exprimitur. — Prima ergo intellectio est naturæ prout ei non cointelligitur aliquis modus, neque quem habet in intellectu, neque quem habet ad extra. Et sicut secundum illud esse non est natura de se universalis (imo universalitas accidit ei secundum primam rationem ejus, secundum quam est objectum intellectus), ita etiam in re extra, ubi natura est cum singularitate, non est illa natura de se determinata ad singularitatem, sed prior est naturaliter ratione contrahente ipsam ad singularitatem; et in quantum est naturaliter prior hujusmodi contrahente, non repugnat sibi esse sine illo. Quemadmodum etiam objectum in intellectu secundum illam suam entitatem et universalitatem habet vere esse intelligibile, ita in rerum natura secundum hanc entitatem habet verum esse reale extra animam; atque secundum illam entitatem habet unitatem sibi proportionalem, quæ est indifferens ad universalitatem et singularitatem, ita quod illi unitati non repugnat de se quod cum quacumque unitate singularitatis ponatur. — Hæc Scotus.
Cujus positio videtur erronea et sibi ipsi contraria. Res enim creata non habet esse nisi in intellectu causante seu cognoscente, et in re; et in intellectu dumtaxat convenit sibi ratio communitatis, seu universalitatis, seu absoluti, aut qualitercumque abstracti; nec equinitati aut humanitati convenit ratio illa tam absoluta et propria qua dicitur tantum esse equinitas sive humanitas, secundum quod est re, sed solum secundum quod constat in consideratione intellectiva, eam secundum se nude et absolutissime apprehendente. Hinc communiter dicunt philosophi Aristotelem assecuti, quod intellectus facit universalitatem in rebus; et rursus, quod universale est dum intelligitur, particulare seu singulare dum sentitur. Et rursus, ut ait Boetius, omne quod est, extra intellectum videlicet, ideo est, quia unum numero est. Siquidem esse actualiter et in re, non convenit nisi enti determinato, limitatum et proprium esse habenti. — Hinc Damascenus primo libro, capitulo octavo pandens qualiter natura increata, puta divina essentia, et natura creata, sicut humanitas, diversimode sint in pluri bus seu in distinctis personis: Oportet (inquit) scire, quoniam aliud est re considerari, et aliud ratione et cogitatione, quia in omnibus creaturis divisio, id est distinctio, hypostasium seu suppositorum, consideratur re, id est, realiter ac substantialiter sunt distinctæ. Ideo subdit: Re enim Petrus a Paulo separatus consideratur; intelligimus autem intellectu, quod Petrus et Paulus ejusdem sunt naturæ, et communem habent naturam. Quasi dicat: Communitas ista est per intellectus conceptum fundatum in rebus, in quibus est realis distinctio, non unitas neque communitas actualiter, secundum quod realiter sunt subsistentes; imo ut sic, non convenit eis unitas neque communitas, nisi aptitudinaliter et quasi in potentia. Hinc addit Damascenus: Hæc ergo communis natura ratione est considerabilis. Neque enim hæ hypostases, scilicet Petrus et Paulus, in se invicem sunt, sed seorsum unaquæque et secundum se ipsam separata. In summa autem Trinitate est econtrario, quia in illa unum re consideratur, id est, divina essentia realiter una, et permanens una et eadem ac indistincta. Hæc Damascenus.
Erroneum ergo est dicere, imo oppositum in adjecto, quod natura creata habet esse verum reale extra animam, indifferens ad singularitatem et universalitatem: quoniam eo ipso quod est in rerum natura, est ad singularitatem seu particularitatem contracta, seorsum et separatim consistens. Nihilo minus verum est, quod in natura sic exsistente fundabilis est per actum intellectus ratio universalitatis et communitatis, imo speciei ac generis, et etiam absoluti secundum se, ita quod nihil illorum est de sua intrinseca ratione et proprio intellectu ac quidditativa definitione, prout Avicenna intendit, et Henricus diffuse planat. Idcirco substantia materialis non est individua ex sua natura, ita quod individuitas sit de ratione ipsius, aut quasi communitas ei repugnet. Attamen secundum esse quod habet in rerum natura, individua est et numero una, juxta intentionem Boetii; aliterque sentire, reputatur Platonicum.
Secundo interrogat Scotus, Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua. Quocirca narrat quorumdam opinionem, dicentium quod individuum dicit negationem, videlicet indivisionem in se, et privationem identitatis ad aliud: propter quod non potest partes subjectivas habere, nec prædicari de pluribus. Contra quod arguit, quia nihil simpliciter repugnat alicui enti per solam privationem. Quod probat, quoniam quantumcumque negatio tollat potentiam proximam, non tamen ponit repugnationem formalem. Ad quod videtur dicendum, quod negatio, imo et privatio, sic ponit repugnantiam formalem, quod eis inexsistentibus rei, nequeunt eidem rei convenire opposita: sicut nec cæcus, stante cæcitate sua, potest videre; nec surdus ut sic, audire. — Rursus sic arguit: Negatione non ponitur aliquid in entitate perfectiori; sed prima substantia seu individuum est maxime substantia, secundum Philosophum: ergo non ponitur in tali eminentia sola negatione. Contra quod argui potest, quod essentia dividitur in essentiam creatam et increatam. Increatum vero dicit negationem, et tamen increata essentia incomparabiliter dignior est quam creata. Multa similia objici possent. Attamen verum est, quod negatio ut pura negatio, positivum et dignificativum non habet effectum, sed per positivum substratum seu subintellectum. Agere equidem præsupponit esse. — Deinde Scotus suam ponit opinionem: Necesse est, inquiens, huic lapidi seu materiali individuo, per aliquid positivum intrinsecum tanquam per rationem propriam repugnare dividi in partes subjectivas; et illud positivum erit quod dicitur esse per se causa individuationis, quia per individuationem intelligo indivisibilitatem seu repugnantiam ad divisibilitatem præfatam. Hæc Scotus. Qui adhuc non exprimit quid sit illud.
Ideo tertio quærit, An substantia materialis per actualem exsistentiam sit individua. Ad quod dicit quod non, quoniam exsistentia est extra coordinationem prædicamentalem substantiæ, et ipsa exsistentia de se communis est sicut essentia. — Ad quæ faciliter respondetur, quod exsistentia vel realiter est ipsa essentia, vel non extranea ab eadem, sed immediate reducenda ad idem genus, nec in prædicamento accidentis ponenda. Et insuper ipsum esse ut est terminus realis productionis, est quid limitatum et individuale se ipso. Ista scholastice tango, infra dicturus quid potius videatur tenendum.
Quarto quærit, Utrum substantia materialis per quantitatem individua sit. Et multipliciter atque (ut reor) efficaciter probat quod non: imo ex multis præhabitis constat quod non. Et in hoc specialiter confligit contra Ægidium, cujus positio non videtur probabilis.
Quinto igitur quærit, Utrum materialis substantia individua sit per materiam. Quocirca fatetur et probat, quod ex variis auctoritatibus Philosophi videtur sic esse: propter quod a multis tenetur quod imo. Et quia quæstionis istius, auctoritatum quoque Philosophi, pendet solutio ex alia quæstione; ideo quærit, An materialis substantia sit individua per entitatem aliquam positivam, per se determinantem ipsam naturam ad singularitatem. Circa hoc loquitur et tuetur quod imo. Quod probat sic: Quemadmodum unitas in communi per se consequitur entitatem in communi, ita quæcumque unitas consequitur per se aliquam entitatem: ergo unitas simpliciter, qualis est unitas individui, consequitur per se aliquam entitatem. Non autem consequitur per se entitatem naturæ, quia illius est aliqua unitas propria et per se realis: ideo sequitur aliquam entitatem aliam determinantem istam entitatem naturæ, cum qua faciet per se unum, quoniam totum, cujus est hæc unitas, perfectum est de se. — Si dicas: Si est aliqua unitas realis minor unitate numerali, aut est alicujus numeraliter in eodem uno, aut in aliquo alio: non in eodem numero, quoniam quidquid in eodem numero est, unum est numero; non in duobus, quoniam in duobus nihil est unum idemque numero realiter. Dicendum, quod naturaliter natura prior est quam hæc natura, et unitas propria consequens naturam, ut natura, prior est naturaliter unitate ejus, ut hæc natura: sicque considerat metaphysicus eam. In eodem ergo quod idem est numero, est aliqua entitas, quam consequitur minor unitas quam numeralis.
Porro quæ sit entitas ista, declarari potest per simile ad entitatem a qua sumitur differentia specifica. Differentia namque specifica, seu entitas a qua sumitur ipsa, comparari potest ad id quod est infra se, vel ad id quod est supra se, vel ad id quod est juxta se. Primo modo, differentiæ specificæ et entitati illi specificæ repugnat per se dividi in plura essentialiter specie vel natura, atque per hoc repugnat toti, cujus entitas illa est per se pars. Ita in proposito, huic entitati individuali repugnat dividi in partes subjectivas, et per ipsam repugnat talis divisio toti, cujus illa entitas est pars. Estque solum differentia in hoc quod unitas illa naturæ specificæ minor est unitate hac numerali: propter quod illa non excludit omnem divisionem quæ est secundum partes subjectivas, sed tantum eam quæ est partium essentialium. Sicque realitas individui similis est realitati specificæ, quum sit quasi actus determinans realitatem specificam tanquam potentialem. Sed quoad hoc dissimilis est: quia realitas individui nunquam sumitur a forma addita, sed præcise ab ultima realitate formæ; realitas autem differentiæ seu speciei aliquando sumitur ab eo quod aliud est a forma generis, quando videlicet species addit realitatem aliquam super naturam generis. Item quoad aliud est dissimile: quia illa realitas specifica constituit compositum cujus ipsa est pars, in esse quidditativo; ista autem realitas individui est primo diversa ab omni entitate quidditativa, quoniam intelligendo quamcumque entitatem quidditativam limitatam, non habetur in quidditate intellecta unde ipsa sit hæc. Itaque realitas specifica constituit in esse formali et quidditativo, realitas vero individui constituit præcise in esse materiali.
Verum si quæras, Quæ est ista entitas individualis a qua sumitur differentia individualis et numeralis? estne forma, aut materia, aut certe compositum? Respondetur, quod entitas ista non est materia, nec forma, neque compositum, in quantum quodlibet istorum est natura; sed est ultima realitas entis quod est materia, vel entis quod est forma, aut quod est compositum: ita quod quodlibet commune, et tamen determinabile, adhuc potest distingui (quantumcumque sit una res) in plures realitates formaliter distinctas, quarum una non est formaliter alia: et hæc est formaliter entitas singularis, et illa est entitas naturæ formaliter. Nec possunt istæ realitates esse res et res, sicut possunt esse realitas unde accipitur genus, et realitas unde accipitur differentia, ex quibus realitas specifica sumitur; sed semper in eodem, sive parte sive toto, sunt realitates ejusdem rei formaliter distinctæ. — Hæc Scotus.
Cujus verba sunt intricata, et positio sua videtur esse ficticium. Quid enim sunt istæ realitates quas dicit non esse accidentia, sed potius in genere substantiæ, si non sunt forma nec materia, nec quid compositum ex eisdem? Si autem vult dicere, quod non realiter, sed formaliter, juxta suum modum loquendi, ab invicem distinguuntur, non erunt nisi entia rationis, seu entia sola ratione distincta, seu unum et idem multipliciter consideratum. Manifestum est enim juxta omnem doctrinam Peripateticorum, imo et Platonicorum, quod species specialissima dicat totum esse quidditativum et essentiale individuorum suorum plenarie; et ea quæ ultra in individuo considerantur, nil prorsus essentiale adjiciunt: quamvis variæ considerationes formales ac propriæ, in tali esse quidditativo individualiter participato queant fundari, vel potius fingi, quæ in re ipsa nil addunt, nec ponunt realem hunc effectum. Nempe quid reale de genere substantiæ superaddit humanitas Socratis humanitati secundum se absolute et abstracte consideratæ, quo illa contrahatur ac individuetur?
Durandus demum hic narrat duas de principio individuationis opiniones. Unam, dicentium quod materia sit illud principium, quoniam ei non convenit esse in multis, sed alia potius recipere in se. Quæ persuasio est inutilis. Materia enim secundum se est quid commune, et ipsa est in materialibus rebus tanquam pars substantialis in toto. Aliam, quod quantitas sit individuationis principium. Quod reprobatur, quia subjectum naturaliter prius est accidente: quum ergo quantitas accidens sit subjecti individui, naturali ordine sequitur illud. Rursus, si quantitas esset de ratione individui in genere substantiæ, individuum illud non esset ens per se, neque ens unum, nec in prædicamento substantiæ: quia in suo intellectu includeret accidens. Istud quoque superius satis est improbatum.12
Hinc addit Durandus: Dicendum ergo, quod nihil est principium individuationis nisi quod est principium naturæ et quidditatis. Quod primo probatur sic. Species et individuum sunt idem secundum rem, et differunt secundum rationem: quia quod dicit species indeterminate, individuum dicit determinate. Quæ determinatio et indeterminatio sunt secundum esse et intelligi: universale namque est unum tantummodo secundum intellectum, individuum autem secundum esse reale. Quemadmodum enim actio intellectus constituit universale, sic actio agentis naturalis terminatur ad esse singulare. Eadem ergo secundum rem, differentia solum secundum rationem, sunt principia speciei et individui. Secundo, quoniam id quod cum ente convertitur, et de eadem re prædicatur, non dicit aliquid additum super ea de quibus prædicatur. Sed esse individuum convertitur cum ente accepto secundum esse reale: nil enim exsistit ad extra in re nisi individuum. Ergo esse individuum non convenit alicui per aliquid sibi additum, sed per id quod est; omnisque alia unitas est rationis. Per quid itaque Socrates est individuum? Utique per id per quod est exsistens: quod extrinsece sunt causa finalis et causa efficiens, cujus est producere singulare; intrinsece autem sunt hæc materia et hæc forma. Quod si quæsieris, per quid forma est hæc; dicendum, quod per id per quod est in re extra: et hoc extrinsece est agens, concomitative autem materia, quia materia communicat esse formæ pure materiali, quæ absque materia non exsisteret.
D Idem dico de materia, nisi quod individuatio sua plus dependet a forma quam econtra: forma quippe est magis causa essendi materiæ quam vice versa. Porro substantiæ separatæ nullo alio intrinsece individuantur, nisi se ipsis. — Itaque, quamvis duo individua speciei ejusdem conveniant in natura abstracte absoluteque sumpta secundum rationem, differunt tamen in ea secundum realem exsistentiam sumpta. Similiter differunt in principiis seu partibus suis essentialibus exsistentialiter sumptis. Quumque opponitur, quod forma non est hæc nisi quia recipitur in materia signata, hoc est per quantitatem determinata atque divisa; dicendum quod falsum est, quoniam forma per se ipsam intrinsece est hæc, et non per hoc quod recipitur in materia, nisi concomitanter: quia quod sit hæc, non habet nisi in materia, nisi sit separabilis forma, ut anima. Hæc Durandus.
Cujus opinionem recitative induco, quoniam multa includit quæ a communi doctorum doctrina dissentire videntur, præsertim quod dicit materiam communicare esse ipsi formæ: quod tamen videtur ad hunc sensum dixisse, quia est causa sine qua non.
Postremo de individuatione materialium substantiarum loquitur Thomas in tractatu suo de Esse et essentia: Quia materia individuationis principium est, ex hoc forte sequeretur, quod essentia, quæ materiam et formam complectitur, sit tantum particularis. Idcirco sciendum, quod non quæcumque sed solum signata materia, quæ sub determinatis dimensionibus continetur, individuationis consistit principium. Et hæc materia non ponitur in definitione hominis, sed Socratis, si definitionem haberet. Hæc ibi.
Quibus objici potest, quod materia signata quæ in definitione individui poneretur, si definibile esset, est materia individua seu individuata. Materia namque de se nominat quid commune, quod per quantitatem certam seu determinatam et qualitatem individuatur: ergo ipsa non est individuationis origo et radix, sed quod eam individuat, limitat et designat. Quod si quis dicat, ipsam esse principium individuationis materialium substantiarum primarum, puta individuorum, non autem simpliciter totius individuationis in genere corporalis substantiæ; objicietur, quia quod est causa causæ, est causa causati, et quod prima causa in omni ordine plus ceteris influit: id ergo quod est causa individuationis materiæ, erit potissima causa individuationis eorum quæ per materiam signatam individuantur. — Denique materia signata, in sua ratione seu intelligentia includit non solum materiam de genere substantiæ, sed et aliquid de genere quantitatis, aut etiam qualitatis, quemadmodum homo albus. Ergo non est quid unum simpliciter, neque in prædicamento substantiæ, sicut nec album: ergo nec individuum, de cujus intellectu seu ratione est talis materia. Sicque primæ substantiæ materialium rerum ac specierum, ut Petrus, Joannes, non essent in prædicamento substantiæ: quod prorsus absurdum est. — Insuper posset sic argui: Compositio prima, videlicet unio formæ substantialis cum materia, præcedit compositionem secundam, quæ est conjunctio materiæ cum forma accidentali, qualis est dimensio. Quum ergo individuationis principium, quod secundum hanc opinionem materia est signata, includat compositionem secundam, utpote conjunctionem materiæ cum quantitate, includit et compositionem primam: sicque talis materia esset jam quid informatum forma substantiali, et ita non esset pars substantialis substantiæ primæ, quæ dicitur individuari per eam.
Præterea, si materia secundum se sumpta dicatur individuationis principium, utpote terminans fluxum formæ, ut Albertus et alii multi videntur sentire: objici potest, quod juxta Philosophum, forma est quæ distinguit et separat, actuat atque determinat; et sicut forma generaliter sumpta dat esse materiæ, ita hæc forma dat materiæ huic hoc esse individuale et substantiale. Sicque forma multo plus limitat, determinat individuatque materiam quam econtra: præsertim quum materia sit de se pura potentia, indifferens et indeterminata ad formam quamcumque, aut saltem ad istam seu illam. Quomodo ergo materia conferet alteri determinationem individualem, potissime ei a quo ejus indeterminatio specificatur ac terminatur, atque ad individuale esse perducitur?
Videtur ergo mihi magis dicendum, quod quum res ab eodem habeat esse et hoc esse (ab eodem, inquam, efficienter atque secundum realem influxum), quemadmodum etiam in eodem realiter idem sunt, esse et hoc esse, loquendo de esse simpliciter, quum unius et ejusdem non sit nisi unum et idem esse simpliciter dictum: illud est effectiva causa individuationis in omni individuo, supposito et persona, quod est effectiva causa illorum; ipsumque esse actualis exsistentiæ, in quantum est terminus productionis realis ac effectivæ, est proxima formalis atque intrinseca causa individuationis. Hoc etenim esse, de se est quid individuale, eo ipso quod est terminus realis productionis, quum producere et produci sint suppositorum, seu individualium aut particularium rerum. Essentia quoque seu forma ut hoc esse actuata, subsistens est seu consistens, et incommunicabilis pluribus, imo et alteri cuicumque. Porro quid huic positioni objici possit, cum sua solutione prætactum est. Quamvis etiam esse, communissime accipi queat sicut essentia, tamen ut est terminus realis productionis, necessario est quid individuale et limitatum. Ista quoque positio potest teneri tam secundum eos qui inter esse et essentiam statuunt distinctionem realem, quam secundum aliam traditionem. Nec oportet individuationem fieri per quid realiter ab individuato distinctum, ut etiam Thomas fatetur in angelis. — Præterea, si objiciatur quod juxta hæc, esse exsistentiæ esset de intellectu et ratione individui, et mentiretur Porphyrius loquens, Sive Socrates sit, sive non sit, Socrates tamen est homo; dicendum quod multa concurrunt, requiruntur ac pertinent ad esse actuale seu individualem exsistentiam hominis, quæ non sunt de intellectu et ratione ipsius, ut accidentales dispositiones diversæ.
Istud scholastice dictum sit, ut studiosis præbeatur inquisitionis acutioris occasio. Nec enim in opinabilibus istis materiis, in quibus etiam magni tam diversimode opinantur, aliquid cum temeraria assertione est proferendum aut quasi certitudinaliter determinandum: quanquam nonnulli in talibus nimis assertive loquantur, quasi ipsi soli sano ac præcellenti pollerent ingenio.
Ad primum in principio quæstionis objectum, dicendum quod in universitate corporalium rerum, causa individuationis fertur materia, aut materia hæc, vel quantitas; angeli autem superioris sunt ordinis, et alius modus individuationis juxta præhabita competit eis. — Ad secundum, quod angelo secundum esse abstractum sumpto, et in quantum est forma secundum communem rationem formæ, convenire potest communicabilitas et ratio universalis; tamen in quantum est talis forma, convenit ei per se individualiter substantialiterque exsistere. Verum de hoc paulo post plenius referetur. — Ad tertium, quod in rebus materialibus abstractio a materia ponitur universalitatis communicabilitatisque causa. De immaterialibus vero est aliter judicandum: imo quo angelus minus habet de proprietate et natura materiæ atque potentiæ, eo plus competit sibi per se suppositaliter esse, utpote plus de formalitate et actualitate habenti. — Ad quartum, quod species intelligibilis est quid commune per repräsentationem, non per exsistentiam, neque per inhærentiam in subjecto.
Footnotes
Chapter 67 of 271