Quæstio 5
Quinto principaliter quæritur, An angeli cognoscant per species universales tam communia quam particularia seu singularia distincte ac simul.
Hæc quæstio multa includit. Primum est, An angeli cognoscant per species seu similitudines rerum : et circa hoc inquiretur, an angeli superiores intelligant per species universaliores. Secundum, An per hujusmodi species cognoscant distincte tam communia quam singularia. Tertium, An cognoscant talia, utpote plura, simul. De his quidam sigillatim diversas proferunt quæstiones.
Quantum ad primum, apparet quod angeli non cognoscant per species rerum. Ipsa enim essentia angeli eminentius continet et præsentat inferiorum naturas, quam intelligibiles formæ seu species, præsertim quia secundum divinum Dionysium, superiora in entibus sunt exemplaria inferiorum.1 — In oppositum est doctrina philosophorum et theologorum, sicut patebit.
Ad hæc respondet Albertus :2 Dicunt quidam, ut Philippus cancellarius Parisiensis, quod in Deo est ratio cognoscendi omnia, et ratio operandi universa; et hanc duplicem potestatem communicavit creaturæ, dans creaturæ spirituali, videlicet angelo, potestatem cognoscendi omnia quæ sunt in mundo sensibili, naturæ vero potestatem agendi ea. Ideo angelis in principio dedit rationes seu species aut similudines intelligibiles universalis ordinis, in quo creatus est mundus; atque in illa specie ordinis universalis cognoscunt ea quæ cursu ordinato et consueto fiunt in mundo. Hi autem innituntur auctoritati B Maximi, qui super quintum capitulum libri de Divinis nominibus scribit: Causæ primordiales sunt principia, quas Græci vocant ideas, hoc est species seu formas æternas atque incommutabiles rationes, secundum quas et in quibus visibilis mundus formatur ac regitur. Ideoque a Græcorum sapientibus πορεῖα appellari meruerunt, id est principalia exempla, quæ Pater in Filio repræsentat, et per Spiritum Sanctum in suos effectus continuo dividit atque multiplicat. In his quæcumque divina providentia fiunt, incommutabiliter prædefinita sunt. Quæ a Platone Platonicisque philosophis, divinæ voluntates appellari solent, quia quæcumque Deus facere voluit, in ipsis primordialiter causaliterque instituit. Et addit Maximus: Has divinus Dionysius ac alii Sancti nominant per se bonitatem, per se essentiam, per se vitam. Nempe quæcumque bona sunt, participatione per se bonitatis bona sunt; et quæcumque sunt, participatione per se essentiæ sunt; et quæcumque vivunt, participatione per se vitæ vivunt. Nulla siquidem virtus, sive generalis sive specialis, in natura rerum est, quæ ab his primordialibus causis participatione inæstimabili non procedat. — Hinc dicunt hi Sancti, quod per tales formas seu species ideales, id est ab æternis ideis profluentes, intellectui angelico in ipsa creatione a Deo inditas, angeli intelligunt omnia quæ in hoc mundo fiunt et sunt.
Nec obstat, quod in Deo non est realis pluralitas idearum: quia in mentibus creatis multiplicantur. Ait quippe S. Dionysius septimo capitulo libri de Divinis nominibus: Angelos scire dicunt Eloquia ea quæ sunt in terra, non per sensuum apprehensionem, sed secundum propriam deiformis mentis virtutem et naturam. Et virtus angeli et natura deiformis mentis dicitur esse, propter duas causas. Una est ex parte medii per quod cognoscit; alia est ex parte actus cognoscendi. Nam quantum ad primum, cognoscit per speciem et exemplar universalis ordinis causarum naturalium, et specierum universalis ordinis omnium rerum, secundum quod fluunt de Verbo æterno, per quod fiunt omnia, et in quo tanquam in primo et summo exemplari, ratio ordinis universorum ab æterno præfulsit.3 Quantum vero ad secundum, cognoscit nihil accipiendo a rebus, et tamen cognoscit res in proprio esse. Angelus namque cognoscendo exemplar causæ ut est exemplar hujus atque illius, cognoscit hoc et illud in esse singulari ac proprio: et hoc est cognoscere secundum deiformis mentis virtutem ac naturam. Cujus exemplum est forma artis in ipso artifice, per quam artifex cognoscit et operatur in proprio esse unumquodque eorum quæ exiguntur ad opus, nihil accipiendo ab opere. Etenim forma artis est ad rem cognoscendam et operandam, et non est a re per abstractionem accepta.
Denique Augustinus quarto et octavo super Genesim scribit: Deus ab initio indidit materiæ causas seminales et causas rationales, quæ ad hoc inditæ sunt, ut ex eis producatur omne opus naturæ. Et causæ illæ, ut dicit Anselmus, sunt duplices, utpote: seminales, quæ ad hoc inditæ sunt, ut ex eis producatur opus naturæ. De quibus dicitur: Germinet terra herbam virentem et facientem semen, lignumque pomiferum cujus semen in semetipso sit.4 Illæ etenim causæ seminales et in plantis et in animalibus consistunt. Aliæ causæ sunt quæ magis dicuntur rationales, quam seminales. Et illæ sunt secundum quas in natura non est ut ex ipsis fiat, sed ut ex ipsis voluntate Dei fieri possit, ut miraculum. Nihil enim rationabilius est quam quod creatura obediat Creatori, ut loquitur Augustinus. Unde et quarto super Genesim asserit Augustinus: Non erat in costa Adæ ut ex ea fieret Eva, sed ut ex ea fieri posset voluntate divina. Porro ordo iste causarum seminalium et rationalium quem indidit Deus naturæ, ab æterno præfulsit in Verbo ut vita et lux, ut ait Joannes;5 atque secundum modum ac ordinem quo processit a Verbo in naturam, sic per similitudinem et speciem exemplariter in intellectibus refulsit angelicis. Sicque in specie hujus ordinis universalis, angeli omnia naturalia in singulari ac proprio esse ipsorum cognoscunt, etiam dato quod ea non operentur. Ea vero quæ sunt liberi arbitrii, noscunt in quantum vestigia sui relinquunt in corpore: et si talia nulla relinquunt, cognoscere ea non queunt, nisi angeli boni cognoscant ea in Verbo; mali vero ea cognoscere nequeunt. Hinc angeli boni ad cognoscendum singularia non indigent inquisitione, sed simplici intuitu ea cognoscunt per exemplar artis divinæ. — Hæc Albertus. Ex quibus patescit, quod angeli cognoscunt per species, imo per species universales sibi a sua creatione inditas, et qualiter per easdem particularia quoque noscant.
At vero in commento suo super librum de Causis, declarans qualiter intelligentiæ superiores intelligunt per formas universaliores: Influxus (inquit) formarum ab intelligentiis superioribus descendit ad inferiores. Hinc oportet quod formæ quæ sunt in intelligentiis superioribus, sint magis universales, eo quod sint in pluribus atque de pluribus. In inferioribus autem intelligentiis sunt magis contractæ et particulares, quia in paucioribus et de paucioribus sunt. Formæ enim superiorum comprehendunt, tenent ac regunt formas inferiorum, non econtrario; et quidquid potest inferior, potest superior eminentius. In primis quippe intelligentiis propter earum simplicitatem et unitatem ac propinquitatem ad primum, est virtus præcipua; in inferioribus vero est virtus debilior, idcirco minoris est ambitus et comprehensionis minoris. — Hæc ibi: quæ et in libro de Causis et in commento ejus plenius continentur.
Præterea a dictis istis Alberti videtur dissentire discipulus ejus Udalricus in Summa sua, libro quarto: Angeli, inquiens, naturali cognitione, secundum quosdam, cognoscunt per species rerum totius ordinis universi: quæ concreatæ sunt angelis, suntque similitudines ideæ seu idealium rationum Verbi æterni. Idcirco angeli per eas cognoscunt res non solum secundum genera et species, sed etiam secundum individua, quemadmodum Deus per sui intellectus ideam singularia noscit. Quod dictum quia nec ratione probatur, nec alicui auctoritati innititur, fictum videtur, juxta errorem Platonis, qui etiam nostrum intellectum talibus formis adeo dixit perfectum, quod negavit nos aliquid discere, sed immemores recordari. — Insuper, sequitur ex hoc dicto, quod angeli eodem modo sciunt omnia contingentia futura per causas universales, sicut sciunt ea postquam sunt facta. Quod est contra Augustinum, dicentem: Res futuras cognoverunt in Verbo; factas vero, in propria natura. — Rursus, quales sint species per quas unus angelus cognoscit alios angelos, difficile est fingere, quum nos ex nostro et non ex aliquo alieno hujusmodi spiritualia cognoscamus.
Nos vero in hac materia indubitatam rationem sequentes, atque incertis certa præferentes, dicimus quod quum Deus in ordine et connexione condiderit universum, ordo est talis, quod posterius semper productum est mediante priore. Talis quoque, secundum S. Dionysium, est connexio graduum, quod semper ultima seu infima priorum, conjuncta sunt supremis posteriorum.6 Hinc sicut anima rationalis virtualiter in se habet omnium rerum, tam superiorum ac spiritualium quam inferiorum corporaliumque, naturas, ita quod ejus cognitio videtur maxime ad omnem proficere veritatem, ut dicitur primo de Anima: sic et multo plus quælibet substantia intellectualis naturæ in sua essentia virtualiter habet omnium rerum naturas non solum in genere, sed item in specie, secundum gradus singulos universi; diversimode tamen: nam superiorum naturas habet in se imperfecte, sicut et imperfecte eas participat; inferiorum vero naturas habet in se perfectius quam sint in se ipsis. Quum ergo omnis talis substantia perfecta sit in sui ipsius cognitione, eo quod suus intellectus possibilis ad actum perfecte reductus sit, cognoscit suam essentiam in omni sua virtute: quemadmodum anima rationalis non cognosceret se perfecte, nisi sciret in se virtutem intellectus et rationis, sensitivæ quoque potentiæ et potentiæ vegetativæ. Hæc autem sciendo, scit omnes naturas, quas in se virtualiter habet: sicque anima rationalis cognoscendo totam virtutem suam, cognoscit animam vegetativam et animam sensitivam, et intelligentiam separatam. Ergo et angelus ita scit omnia, sed superiora imperfecte, inferiora perfecte, ut patet in exemplo de anima. Quumque gloria non tollat naturalem perfectionem, constat quod ista cognitio sit etiam angelorum in gloria exsistentium. Unde super Genesim asserit Augustinus: In superna gloria semper est dies in contemplatione incommutabilis veritatis, et semper vespera in notitia creaturæ.
Si autem quæratur, per quid hæc cognitio determinetur ad individua cognoscenda, quorum cognitio eis est naturalis, quum in dæmonibus quoque sit: dicimus sine præjudicio, quod sicut noster intellectus per reflexionem ad phantasmata determinando speciem universalem ad particularem, cognoscit universale determinatum in isto aut illo particulari, ita quod tunc intellectus noster dicitur phantasia; ita intellectus angelicus speciem indeterminatam intellectualem determinat ad ipsum particulare in natura exsistens (sive illud particulare sit omnino spirituale, quoniam sine hujusmodi applicatione non possent invicem sibi loqui angeli signis ac nutibus; sive sit corporale, quoniam aliter non essent vices in successiva angelorum cognitione): sicque in illa specie sic determinata, cognoscit determinate ipsum particulare. Hinc septimo de Divinis nominibus capitulo S. Dionysius protestatur: Angelos scire dicunt sacra Eloquia ea quæ sunt in terra, non secundum sensus cognoscendo sensibilia, sed secundum propriam deiformis mentis naturam atque virtutem. Quam deiformitatem immediate præmisit, dicendo: Deus exsistentia cognoscit scientia quæ est sui ipsius. Unde ait commentator: Corporales esse creaturas spiritualiter perspiciunt angeli in spiritualibus causis. — Hæc Udalricus. De cujus opinione quid videatur, infra dicetur.
Præterea Thomas ad hoc, an angeli cognoscant res per species rerum vel per essentiam propriam, respondens: Intellectus (inquit) angelicus medius est inter intellectum divinum et humanum in virtute et modo cognoscendi. In intellectu enim divino similitudo rei intellectæ est ipsa intelligentis essentia, quæ est rerum causa finalis et exemplaris atque efficiens. In intellectu vero humano similitudo rei intellectæ est aliud a substantia intellectus, et est sicut forma ipsius: ideo ex intellectu et similitudine rei efficitur unum completum, quod est intellectus actu intelligens; et hujus similitudo est accepta a re. Porro in intellectu angelico similitudo est aliud a substantia intelligentis; non tamen est acquisita a re, quum angeli non sint ex rebus divisibilibus cognitionem congregantes, ut S. Dionysius asserit septimo capitulo de Divinis nominibus. Nec tamen forma illa est causa rerum, secundum fidem, sed est influxa a Deo ad cognoscendum. — Cujus ratio sumi potest ex Commentatore undecimo Metaphysicæ, ubi dicit, quod secundum ordinem simplicitatis naturarum separatarum, est ordo differentiæ speciei intellectæ ab intellectu.7 Unde in prima essentia, cui non admiscetur potentialitas aliqua, omnino idem sunt intelligens et intellectum; in aliis vero secundum quod plus admiscetur de potentia, est major distantia inter speciem intellectam et intellectum. Nihil enim operatur nisi secundum quod est in actu. Hinc illud cujus essentia est purus actus, intelligit sine receptione perficientis quod sit extra essentiam ejus. Illud vero in quo est potentia, non poterit intelligere nisi perficiatur in actu per aliquid ab extrinseco receptum: et hoc est lumen intellectuale naturale, quod a Deo in substantias intellectuales emittitur. Quumque unumquodque recipiatur in aliquo per modum recipientis, lumen illud, quod in Deo est simplex, recipitur in mente angeli ut divisum et multiplicatum. Omnis namque potentia receptiva divisibilitatem habet ex se, secundum quod non est determinata ad unum, quod fit per actum determinantem. Hinc dicitur in libro de Causis, quod sicut in natura inferiori multiplicantur singularia, ita et species intelligibiles in intelligentiis: utrumque etenim est propter multiplicabilitatem potentiæ; et istæ sunt species per quas intelligunt angeli.
Verum his objici potest, quia secundum Philosophum tertio de Anima, anima est species specierum: ergo multo plus angelus, qui est simplicior atque præstantior anima; sicque angelus per suam essentiam intelligit cetera. Rursus, secundum B. Dionysium quinto de Divinis nominibus, nobiliora in entibus sunt exemplaria inferiorum. Angeli ergo suam essentiam intuendo, inferiora cognoscunt: unumquodque enim in suo exemplari cognoscitur optime. — Dicendum ad primum, quod anima dicitur species specierum, in quantum per intellectum agentem facit species esse intelligibiles actu, sicut manus dicitur organum organorum, quia per manus omnia artificialia fiunt. Ad aliud, quod res non cognoscitur perfecte in exemplari, nisi a quo ducitur seu formatur secundum totum quod in ipsa est; sicque res cognoscuntur in exemplaribus rationibus seu ideis mentis divinæ. Essentia vero angeli non est causa aut exemplar totius quod est in re, nec est causa angeli inferioris. — Hæc Thomas in Scripto.
At vero in prima parte Summæ, quæstione quinquagesima quinta: Id (ait) quo intellectus intelligit, comparatur ad intellectum intelligentem ut forma ejus, quoniam forma est quo agens agit.8 Ad hoc autem quod potentia perfecte compleatur per formam, oportet quod omnia contineantur sub forma, ad quæ potentia se extendit. Hinc in corruptibilibus forma non perfecte complet potentiam materiæ: quia potentia materiæ ad plura se extendit, quam sit continentia formæ hujus aut illius. Potentia vero intellectiva angeli ad intelligendum omnia se extendit: quia objectum intellectus est ens vel verum communiter sumptum. Sed essentia angeli non comprehendit omnia in se, quum sit determinata ad genus et speciem: imo hoc proprium est divinæ essentiæ, quæ quum sit infinita, comprehendit simpliciter in se omnia. Idcirco solus Deus cuncta cognoscit per suam essentiam. Intellectum igitur angeli oportet speciebus perfici ad res cognoscendas. Unde quarto capitulo de Divinis nominibus Dionysius sanctus testatur, quod angeli illuminantur rationibus rerum, quæ eis connaturales exsistunt. Quamvis ergo tam ea quæ supra angelum sunt, quam ea quæ infra eum sunt, sint quodam modo in substantia angeli, non tamen secundum proprias rationes ipsorum.
Denique oportet accipere distinctionem et ordinem spiritualium substantiarum, sicut est ordo atque distinctio corporalium rerum.9 Hinc sicut corpora cœlestia et supra habent potentiam a principio sui omnino completam per formam, potentia vero materiæ corporum inferiorum non completur per formam unam, sed successive suscipit plures: sic potentia intellectiva substantiarum superiorum, videlicet angelorum, a sui exordio completa est per intelligibiles species sibi connatas ad omnia cognoscenda quæ naturaliter cognoscere potest; potentia vero intellectiva in substantiis inferioribus, scilicet animabus, non est in principio sui ita completa, sed successive perficitur per abstractionem specierum a rebus. Ideo animæ rationales corporibus naturaliter uniuntur. — Hæc in Summa. De quibus et multa habentur in Summa contra gentiles, libro secundo.
Amplius de hoc, qualiter angeli per formas seu species intelligibiles universales particularia noscant, conscribit: Præter opinionem dicentium angelos particularium notitiam non habere, quæ hæretica est et veritati Scripturæ contraria, sunt diversæ opiniones de modo quo angelus singularia novit. Quidam etenim dicunt, quod angeli per formas innatas cognoscunt causas universales, sed ex rebus ipsis accipiunt unde singularia ex universalibus causis producta cognoscunt. Hoc autem non videtur conveniens. Quod namque acceptum est a re singulari, non ducit in cognitionem singularitatis ejus, nisi quamdiu servantur in eo conditiones materiales individuantes illud: quod non potest esse nisi specie exsistente in organo corporali, ut in sensu et imaginatione; quumque angeli organo careant corporali, etiamsi species a rebus abstraherent, non possent per hujusmodi species singularium cognitionem habere. — Hinc alii responderunt, quod omnia singularia ex causis universalibus ordinatis in natura prodeunt vel producuntur; quumque in angelo sint formæ ordinis causarum universi, per hujusmodi formas omnia singularia cognoscere valet. Et hæc videtur positio Avicennæ. Non tamen videtur secundum fidem nostram sufficere, quia in causis universalibus non cognoscitur aliquid secundum conditiones individuales.
A Unde dicit ipse Avicenna, quod Deus non cognoscit particularia particulariter, utpote hoc nunc esse, et nunc non esse. Et est simile de eo qui cognoscit eclipsim in causis suis universalibus, qui tamen non cognoscit hanc eclipsim secundum quod est hic et nunc inchoans et nunc desinens, nisi sensu percipiat. — Ideo ad hanc positionem aliqui addiderunt, quod ex applicatione harum universalium formarum ad hoc particulare vel illud, determinatur angeli cognitio ut hoc singulare cognoscat. Sed hoc iterum non videtur sufficiens: quia hæc applicatio aut est ad singulare quod est in intellectu angeli, sicque supponeret ista opinio id de quo dubitatur, utpote singularia esse in intellectu angeli; vel ad singulare quod est in re, prout videntur intendere, ut si lux solis esset intelligens, intelligeret corpora ad quæ sui radii applicantur. Sed hoc esse non valet. Quum enim cognitio non sit nisi secundum assimilationem, impossibile est quod cognitio se extendat ultra id in quo est assimilatio. Si ergo lux solis vel intellectus angeli assimilatur rei quam irradiat, hoc non potest esse nisi vel ex eo quod illud quod est rei recipitur in intellectu aut in luce solis, et hoc ipsi non ponunt, quia rediret prima opinio; vel ex eo quod a sole aliquid circa rem ponitur, et sic non cognosceret de re nisi quod circa eam ponit, sicut sol cognosceret naturam luminis, non propriam rationem hujus vel illius coloris, quæ est ex diversa recipientium proportione: et similiter angelus per hujusmodi applicationem non haberet de rebus propriam cognitionem, quum propriam naturam rebus non conferat. — Alii dicunt, quod ex conjunctione universalium quæ cognoscunt, resultat cognitio particularis, secundum quod ex pluribus formis congregatis resultat accidentium quædam collectio quam non est reperire in alio. Sed neque hoc sufficit, quoniam individuatio formæ non est nisi ex materia: idcirco quotcumque formæ aggregentur, semper remanet collectio illa communicabilis multis, quousque intelligatur per materiam individuata.
Ideo aliter est dicendum, videlicet quod eadem est ratio cognitionis singularium in Deo et angelis: ideo attendendum qualiter Deus singularia noscat. Oportet enim illam virtutem seu potentiam quæ cognoscit singulare, habere apud se similitudinem rei quantum ad conditiones individuantes: et ista est ratio quare per speciem quæ est in sensu cognoscitur singulare, non per speciem quæ est in intellectu. Oportet quoque ut apud artificem sit similitudo rei per artem conditæ, secundum totum illud quod ab artifice producitur. Propter hoc ædificator per artem cognoscit formam domus quam inducit in materiam; non autem hanc domum vel illam, nisi per id quod capit a sensu: quoniam ipse materiam non producit. Porro Deus est causa rei non solum quantum ad formam, sed etiam quantum ad materiam, quæ est individuationis principium. Unde idea in mente divina, est similitudo rei quantum ad utrumque, videlicet formam atque materiam: sicque per eam cognoscuntur res non tantum in universali, sed item in particulari. Formæ vero quæ sunt in mente angeli, simillimæ sunt rationibus idealibus in mente divina exsistentibus, tanquam immediate exemplariter deductæ ab eis. Hinc per eas intelligere angeli singularia possunt, quum sint similitudines rerum etiam quantum ad dispositiones materiales individuantes, quemadmodum et ideæ mentis divinæ. Itaque in angelo per lumen intellectuale eis innatum, determinantur species quibus fit rerum cognitio. — Hæc Thomas in Scripto.
Insuper de hoc, quod angeli superiores intelligant per species universaliores, loquitur in eodem: Secundum philosophos atque theologos, oportet ponere formas intelligibiles superiorum angelorum esse magis universales. In omnibus namque scientiis seu artibus, tam speculativis quam practicis, illa quæ altior est et ordinativa aliarum, considerat rationes universaliores, eo quod principia parva sunt quantitate, maxima autem virtute, et simpliciora ad plura se extendunt. Verbi gratia, sub civili scientia est militaris, et sub militari equestris, sicque deinceps: civilis vero scientia considerat rationem boni humani absolute; militaris autem considerat idem prout determinatur ad bellica. Ideo scientia inferior accipit sua principia a superiori, quæ est quasi demonstrans propter quid. In speculativis quoque scientiis, metaphysica (quæ aliarum est ordinativa) considerat rationem entis absolute, aliæ autem secundum determinationem. Et ita in angelis est, secundum nos et philosophos: quoniam angeli superiores per suam scientiam ordinant actus atque officia inferiorum, eos purgando, illuminando et perficiendo. Unde oportet quod scientia superiorum sit universalior, et species universaliores. — Hinc undecimo Metaphysicæ asserit Commentator: Secundum ordinem differentiæ inter intelligens et intellectum, est etiam ordo multiplicationis intellectorum: quia in intellectu superiori, qui minus habet de potentialitate, minor est compositio intelligentis et intellecti. Idcirco in eo pauciores sunt intelligibiles formæ. Quo etenim minus habet de potentia, eo lumen intellectuale minus in eo dividitur et multiplicatur: idcirco intelligit per formas universaliores, minus multiplicatas atque divisas. Unde et scientia Dei est universalissima, quia per unam similitudinem, quæ est sua essentia, intelligit omnia: veluti si quis per rationem entis intelligere possit cuncta sub ente contenta; et quanto per pauciores intelligit formas, tanto ejus scientia exstat universalior, et scientiæ divinæ similior.
Sunt itaque formæ illæ universaliores in repræsentando: imo universaliores sunt tam quantum ad cognitionem, quam quantum ad operationem. Quantum ad cognitionem: tam ex parte specierum ipsarum, quia ad plura extendunt se; quam ex parte rerum cognitarum, quoniam angeli superiores perfectius clariusque cognoscunt eadem cognita quam inferiores : propter quod illuminant eos. Nec etiam est remotum a veritate, quin plura subjaceant naturali cognitioni superiorum, quam inferiorum. Similiter quantum ad operationem : tam secundum philosophos, qui ponunt ordinem intelligentiarum secundum ordinem motuum, ex quo oportet quod causalitas formarum illius intelligentiæ superioris sit universalior, cujus motus est in causando communior; quam secundum nos, qui ponimus angelos ordinatos secundum diversa officia, ita quod superiores angeli ordinant inferiores in suis officiis, non econtra. Hinc relinquitur nobis eadem via procedendi secundum doctrinam S. Dionysii, sicut et philosophis.10 — Si autem objiciatur, quod cognitio per medium universale est imperfecta : dicendum quod verum est, loquendo de medio universali quod non est efficax ad cognitionem omnium priorum; si autem per medium universale omnia propria efficaciter cognoscantur, perfectissima est cognitio : quia quanto aliquid est magis simplex et unum, tanto est virtuosius atque nobilius. Tales autem sunt formæ seu species universales per quas intelligunt angeli, præsertim superiores. — Hæc Thomas ibidem.
Hinc in Summa, quæstione quinquagesima quinta, disseruit : Ex hoc in rebus sunt aliqua superiora, quod uni primo, videlicet Deo, sunt propinquiora.11 In Deo autem tota plenitudo intellectualis cognitionis continetur in uno, quod est divina essentia, per quam Deus universa cognoscit. Hæc intelligibilis plenitudo in intellectibus creatis inferiori minusque simplici modo consistit. Hinc quæ Deus cognoscit per unum, inferiores intellectus cognoscunt per multa; et tanto amplius per plura, quanto inferiores exstiterint. Ideo angelus quanto sublimior, tanto per species pauciores universitatem intelligibilium capere potest. Nam et inter homines quidam sunt tardioris ingenii, qui veritatem capere nequeunt, nisi eis particulatim per singula explicetur; qui vero fortioris sunt intellectus, ex paucis multa capere possunt. — Verumtamen cognoscere aliquid in universali, contingit dupliciter. Primo, ex parte cogniti, ita ut solum noscatur universalis natura ipsius : sicque cognoscere rem in universali, est imperfecta cognitio, sicut qui solum cognosceret de homine quod est animal. Secundo, ex parte medii cognoscendi : et ita perfectius est cognoscere aliquid in universali. Perfectior quippe est intellectus qui per unum medium universale potest singula distincte cognoscere, quam qui hoc nequit. Hæc ibi.
Præterea de primo horum, videlicet, an angelus cognoscat res per earum species, an per suam essentiam, respondet Petrus concorditer dictis Thomæ : Nulla (inquiens) creata essentia, quum sit determinata et in genere determinato exsistens, habet distinctam similitudinem diversorum; ideo esse non potest sufficiens ratio distinctæ cognitionis diversorum. In omni quoque quod est citra Deum, differunt quod est et quo est : ergo multo plus, quod intelligit, et quo intelligit.
Insuper de eo quod quæritur, an angeli per species innatas vel acquisitas intelligunt, sic loquitur : Circa hoc est triplex opinio. Omnes quidem conveniunt in hoc, quod omnis intelligentia plena est formis universalibus, per quas habet cognitionem etiam materialium rerum universalem; sed differunt opiniones istæ circa particularium cognitionem. Quidam enim conformantes se opinioni quod visus fit extra mittendo, non intus suscipiendo, dixerunt quod angelus noscit materialia per eorum formas non a rebus abstractas, nec innatas, sed intellectui ejus objectas et immediate præsentatas. Quemadmodum enim lux contingendo colorata, videret colores, si visivam haberet potentiam, lux quoque intellectus agentis, imaginabiles intelligit species super quas radiat; ita lux intellectus angelici dirigendo radios ad res ipsas, quodam contactu spirituali contingit earum formas, sicque cognoscit eas quasi se communicando ipsis. Aliter quippe perficitur activa potentia, scilicet se communicando; aliter passiva, utpote recipiendo. — Alii dicunt, quod singularia quædam, id est, quæ habent esse necessarium et determinatum, cognoscit per formas innatas; ea vero quæ habent esse contingens, per formas a rebus acceptas. Habet namque naturam speculi in recipiendo, et lucis in agendo; multo quoque perfectior est lux angelici intellectus quam nostri: hinc immediate a rebus materialibus potest abstrahere formas, sicut noster a phantasmatibus. — Tertia opinio est, quod omnia noscit per formas innatas, et nihil per acquisitas. Istæ vero formæ extractæ sunt a formis idealibus mentis divinæ: idcirco per eas cognoscit perfecte quoad materiam et formam et accidentia, ipsas res; quemadmodum filius artificis, si a formis paterni intellectus reciperet formas, agnosceret per easdem res a patre fiendas.
Harum opinionum secunda probabilior mihi videtur: quia non video quomodo, ut dicit prima opinio, possit angelus res cognoscere, nisi informetur earum essentia aut similitudine. Nec video quomodo, ut tenet opinio tertia, una forma creata, quum determinati sit generis, valeat intellectum angeli ad diversa in propria ratione cognoscenda sufficienter informare, quum hoc proprium videatur ideæ mentis divinæ, eo quod non sit in aliquo genere determinata. — Hæc Petrus.
Amplius de hoc, quo modo angeli singularia noscunt, respondet: Omnes fatentur, quod angeli noscunt singularia. Verumtamen de modo sunt positiones diversæ. Prima namque jam tacta opinio dicit, quod cognoscunt ea immittendo ipsi rei intelligibile lumen, quemadmodum sol inferiora cognosceret, si radius vim visivam haberet. — Alii dicunt, quod accipiendo speciem similem speciei materiali ipsarum materialium rerum, tamen immaterialem, quia recipiunt eam secundum modum suum. Quod si objiciatur, quia intellectus non recipit immediate a sensibilibus, sed mediante sensu; dicendum, quod verum est hoc de intellectu conjuncto, non separato, quia lux intellectus separati liberior efficaciorque consistit, quam lux intellectus conjuncti: hinc sufficit per se formam materialem ad intelligibile esse perducere.
Tertii dicunt, quod per species innatas cognoscunt singulare. Et horum positio triplex est. Aliqui etenim dicunt, quod species illa qua cognoscunt singulare, universalis est in se, sed per ejus applicationem appropriatur singulari, sicque per eam ab angelo singulare cognoscitur. Sed contra, quia aut angelus præcognoscit id cui applicat speciem universalem, et ita sine illa et ante applicationem hujusmodi cognoscit singulare; aut non, et sic fortuito applicat eam, non elective. — Alii dicunt, quod angelus habet species universales totius universi secundum genera et species omnium decem generum, atque per compositionem diversarum specierum singulare cognoscit, sicut quis noscit aureos montes quos nunquam vidit, conjungendo aurum cum monte. Sed contra, quia conjunctio universalium formarum nunquam facit singulare, nisi determinata addatur materia. — Alii dicunt, quod angelus cognoscit singulare per species neque universales neque singulares, sed quasi universales, habentes vim singularium. Quemadmodum enim Deus per formam unicam in re, solaque ratione seu respectibus multiplicatam, multa cognoscit; sic angelus per formas specierum sub diversis respectibus singularia noscit. Porro hæ species seu formæ intelligibiles, universaliores sunt, et nihilo minus efficaciores, quia simpliciores, atque æternis ideis similiores, in superioribus quam in inferioribus angelis. Contra istud objicitur, quia sic angelus uno cognosceret multa: quod proprium esse videtur cognitionis divinæ. — Hæc Petrus, qui inter has opiniones non præeligit unam alteri, sed qualiter unaquæque probabiliter queat teneri, declarat.
Porro Richardus determinans, an intelligentia seu angelus cognoscat per species : Angelus, inquit, cognoscit aliquid per essentiam suam, videlicet se : quoniam intellectui quem corruptibile corpus non aggravat12, similitudo non est necessaria ad cognoscendum aliquid creatum, nisi ad hoc, ut intellectus similior fiat intelligibili actualiorque respectu illius, et determinetur ad intelligibile ipsum, atque per similitudinem suam intelligibile aliquo modo sit in intelligente. Angelus autem per essentiam suam est similior sibi ipsi, quam per quamcumque intelligibilem speciem, actualior quoque respectu sui ipsius, et sufficienter determinatus ad se, ac verius in se ipso per essentiam suam, quam intelligibile sit in intellectu per speciem. Et ideo per essentiam suam angelus intelligit semetipsum. — Denique alia a se realiter in se exsistentia, ut habitus, cognoscit per ipsa, non per speciem : quia per ipsos habitus intellectus angelicus est sufficienter informatus et determinatus ad eos cognoscendos. Non tamen est ita de anima mole corporis prægravata, quæ venit in cognitionem habituum incipiendo a cognitione objecti, et inde veniendo ad cognitionem actus. — Alia autem a se quæ non sunt realiter in eo, angelus cognoscit per species rerum, ut probatur ex introductis. Si autem objiciatur, quod ut dicitur in libro de Causis, omnis intelligentia scit res per hoc quod est intelligentia; est autem intelligentia per essentiam suam : ergo per essentiam suam cognoscit res. Dicendum est, quod intelligit res per hoc quod est intelligentia, quia proprietas intelligentiæ est scientia; vel intelligit res per hoc quod est intelligentia speciebus entium informata.
Amplius de hoc, an omnia quæ angelus cognoscit per species, cognoscat per species concreatas, respondet : Non omnia quæ angelus naturali cognitione cognoscit per species, per species cognoscit concreatas : imo aliqua per concreatas species noscit, ut universalia omnium naturalium rerum, multa quoque singularia incorruptibilia; quædam vero cognoscit per species a rebus acceptas. Experimur quippe in nobis, quod habemus in intellectu speciem alicujus rei modo actualiter non exsistentis, et postea exsistentis. Si ergo vis apprehensiva mea non recipit de novo aliquid a re illa, nec aliter disponitur, cognitio non mutatur quam ante de re illa habebam. Ergo si angelus nil penitus reciperet ab his rebus, non aliter cognosceret eas naturali cognitione dum sunt, quam ante : sicque sequeretur, quod naturali cognitione multorum futurorum contingentium haberet notitiam. Quod est falsum, quum et Damascenus libro secundo testetur, quod futura, scilicet contingentia, nec angeli nec dæmones naturali cognitione noverunt. Unde quod aliqui contra hæc dicunt, quod res aliam habet relationem ad suam speciem in intellectu angelico, quando est et antequam est, parum valet : quia manente eadem dispositione intellectus angelici, res exsistens non habet aliam relationem sub ratione qua repræsentata est ad intellectum angelicum, quam habuit antequam esset ; manente vero æquali dispositione intellectus, atque æquali relatione rei ad intellectum sub ratione qua repræsentata est, potest intellectus æqualiter rem illam cognoscere naturali cognitione. — Itaque angeli ab inferioribus istis intelligibilem recipiunt similitudinem, non per virtutem inferiorum, nisi instrumentaliter : quoniam angelus per suum intellectum activum principaliter, et per similitudines inferiorum instrumentaliter, educit de potentia sui possibilis speciem intelligibilem, per quam habet de novo aliquam inferiorum notitiam; estque illa operatio naturalis, sicut in nobis est naturalis operatio intellectus agentis. — Hæc Richardus. Qui in his parumper a Thoma recedit. Nec apparet quomodo per similitudines inferiorum instrumentaliter angelus agat hoc, nisi similitudines illæ mentem moverent angelicam ad hujusmodi eductionem; nec videntur eam posse movere nisi ei aliquid imprimendo, quod non videtur possibile.
Verum de his non audeo assertorie judicare, quum certum sit nos a plena, clara et certa notitia angelicarum proprietatum, virium et operationum, tam naturalium quam gratuitarum, vehementer deficere : quippe qui a sensibilium cognitione eatenus caligamus.
Evidens quoque hujus est signum, quod doctores de his tam diversimode sentiunt. Nam et Bonaventura circa hæc recitat præinductam responsionem Alberti, cui et Thomas concordat; ac improbat eam : Difficile, inquiens, est videre, qualiter species queant in angelo multiplicari. Species enim unius rei non generat speciem rei omnino differentis a se, nec eadem species multiplicat se in anima secundum numerum, quum in una sit anima, quemadmodum et unius objecti una est species in uno speculo indiviso.
Deinde positionem ex Richardo narratam refert et reprobat : Hæc (dicens) positio videtur includere duo opposita, puta, quod angelus habeat species universalium, postque suscipiat species singularium. Species quippe singularium ejusdem naturæ specificæ non nisi numero differunt, et impossibile est accidentia ejusdem speciei in eodem subjecto esse diversa numero. Nullus igitur intellectus potest habere duas intelligibiles species hominis : ergo si habet unam innatam, non potest aliam ejusdem speciei recipere, sicut nec duæ albedines in eodem sunt corpore, id est in eadem corporis parte. Quod si dicas, duarum albedinum similitudines in eodem aere esse, diversa quoque lumina ejusdem naturæ, ut divinus Dionysius ait, et facies duorum hominum in eadem imagine;13 non est simile, quoniam idola seu similitudines et lumina distinguuntur in medio per suas origines. Sicque videtur dicta positio implicare contraria. — Amplius, si species est totum esse formale individuorum, ut dicit Boetius, nec est individuatio nisi ex conjunctione formæ cum materia; si species in intellectu exsistens omnino abstrahit a materia, nullo modo est in eodem intellectu ponere formas seu species diversas solo numero differentes. Si ergo intellectus angelicus habet omnium universalium species innatas, nullam ulterius recipit speciem, sed sufficienter per illas omnia noscit.
Consequenter tertiam ponit opinionem, quæ complectitur in se positionem quam sequitur Thomas, et unam earum quas recitat Petrus : Hinc, inquit, est tertia possitio, quod angelus omnia noscit per species innatas, non quia non possit de novo recipere species, quia si Deus novam crearet naturam, angelus aut illam nesciret, aut de novo speciem ejus reciperet :14 ideo hæc non est ratio, sed hoc, quod Deus gloriosus et benedictus intellectum angelicum possibilem tot speciebus implevit, quod per eas potest cognoscere omnia sine nova receptione. Ideo dicitur intellectus angelicus esse in actu respectu rerum, non quia se ipso sit in actu, vel quia sit actus purus, sed quia per species factus est in actu. Deus etenim in angelis concreavit species universales rerum omnium fiendarum, per quas possunt omnia universalia cognoscere, et etiam singularia, sed non nisi componant eas ad invicem : ut si habeam apud me speciem figuræ, speciem hominis, speciem coloris et temporis, et componam ad invicem, cognoscam sine nova speciei receptione individuum in propria natura. Attamen quoniam talis compositio esset fictio atque deceptio, nisi esset secundum certitudinem et correspondentiam ad rem ipsam : ideo angelus singularia non cognoscit, nisi dirigat suum adspectum supra cognoscibile ipsum, et secundum illud quod est in re, ipse componat species in se; sicque habet ita claram et certam cognitionem de re, sicut si speciem ejus statim reciperet. Hæc positio magis placet, quoniam concors est rationi, et philosophiæ, ac Scripturæ. — Hæc Bonaventura. Verum huic opinioni objici potest, prout tangit Richardus, quod directio intellectus angelici super cognoscibile, non potest esse nisi illud cognoscat; et ita cognosceret singulare antequam componeret in se diversas species ad illius habendam notitiam.
Insuper de his Alexander multa conscribit; atque de modo quo angeli cognoscunt se invicem, tractans: Quadruplex, ait, est modus cognoscendi angelum unum ab alio. Primus est per effectum: qui modus angelo ac animæ est communis. Quemadmodum enim una anima noscit aliam in suis effectibus, ut est, movere corpus, conferre sensum et locutionem, atque per hujusmodi actus devenimus ad cognitionem potentiarum, per agnitionem quoque potentiarum ad agnitionem essentiæ; sic unus angelus potest cognoscere alium per suos effectus. Sunt namque quædam operationes mirabiles, quæ nequeunt fieri nisi ab angelo, per quas etiam homo potest devenire ad cognitionem angeli. Verbi gratia, scimus quod anima prona est ad lapsum, nec ex se habet non labi frequenter: sicque deprehendimus, quod non labi frequenter, ex alterius habet custodia, videlicet Dei aut angeli. Deinde elicimus, quod hoc non est solum ex Dei custodia, sed magis ex quadam speciali custodia, quæ data est ei ob suam nobilitatem: et hæc est custodia angeli. Si ergo nos per cognitionem actuum angelorum devenimus ad eorum notitiam, multo fortius unus angelus ad cognitionem alterius: quoniam vident angeli effectus suos inter se magis quam animæ suos; et angeli boni ac animæ sanctæ melius quam angeli mali et animæ pravæ, propter majus posse quod in sanctis est ex gratia. Alius modus cognoscendi est per Scripturas, ex quibus cognoscimus eos diversos, ac diversis modis apparuisse, atque in diversis locis. Tertius et quartus sunt circumscripta omni operatione: et hoc est simpliciter noscere. Quod contingit dupliciter, utpote, in Verbo æterno, et in proprio genere sive in se. His etenim duobus modis unus an-
Angelus cognoscit alium. Et secundum hunc quartum modum cognoscendi angelum, scilicet in se, dicimus quod unus angelus cognoscit alium per speciem, non innatam, sed potius acquisitam, quam ipse sibi facit in se. Et concedimus, quod in angelo est duplex natura seu potentia, una dandi formas intelligibiles, alia recipiendi eas ab alio. Hæ quoque naturæ exstant in angelo sicut in anima: est enim in eis proprietas speculi, et sic possunt recipere formas intelligibiles; et ratio luminis, et sic possunt eas dare, non tamen secundum rationem luminis proprii, sed divini superinfluentis. — Dicimus ergo, quod unus angelus cognoscit alium per speciem seu similitudinem suam, et accipit illam a specie alterius angeli, quoniam similitudinem accipit speciei illius: quam fertur accipere ac sibi conferre, quoniam facit quod in se sit. Contrario autem modo est hoc in intellectu angelico et in intellectu possibili animæ. Intellectus quippe angelicus non abstrahit dum alium unus intellectus, quum immateriales sint angeli. Concedimus quoque, quod non sufficit mutua angelorum præsentia, sed ultra requiritur conversio cognoscentis supra cognitum, accipiendo similitudinem ejus, ut dictum est. Nec requiritur adjutorium extrinsecum. Unde Bernardus in homilia quinta super Canticum: Nec brutus nec angelicus spiritus ad ea capienda quæ beatam et spiritualem faciunt creaturam, suis ullo modo corporibus adjuvantur: ille quidem pro innata stoliditate non capiens; iste vero pro excellentioris gloriæ prærogativa non indigens.
Præterea quæritur, an unus angelus alium noscat tripliciter, puta, in Verbo, et in se ipso cognoscente, atque in proprio genere rei, sicut tripliciter noscit ceteras creaturas. Dicendum quod imo. Cognitio enim qua angelus cognoscit aliquid in se ipso, non est tantum de re fienda, sed etiam de re facta: quemadmodum artifex potest videre in se tam rem fiendam quam factam. Omnia quoque cognoscit in Verbo æterno atque in genere proprio.
Insuper quæritur, qualiter angelus cognoscat corporalia et inferiora, quæ in ipsum agere aut speciem ei imprimere nequeunt. Dicimus, quod sicut lux habet potentiam multiplicandi se in diversis partibus aeris, et etiam ipsam speciem colorati; sic angelus quum sit lumen, habet tantum posse, ut similitudini corporali det esse spirituale ac intelligibile, sicque intelligat illam. Ideo illa non agunt in angelum, sed ipse potius agit in illa, sicut nobilius in ignobiliora.
Iterum quæritur, quomodo angelus bonus ac malus cognoscant habitus naturales et acquisitos atque gratuitos, ut justitiam naturalem et acquisitam ac gratuitam. Habitus namque cognoscuntur per proprios actus. Quum igitur angelus malus non habeat actus illos, videtur quod illos non noscat. Dicendum, quod noscunt justitiam naturalem et acquisitam per species suas, quæ tamen species non sunt aliud quam res ipsæ. Verumtamen secundum Augustinum, angelus bonus cognoscit justitiam speculative et practice, quoniam præsens est in suo intellectu atque affectu; sed malus speculative tantum, habendo eam cognitive tantum in intellectu: sicque habet eam secundum quid; bonus vero angelus habet eam simpliciter. Imo angelus malus cognoscit justitiam non solum per speciem, sed item per privationem. Si vero quæratur, unde habet angelus malus speciem justitiæ ac habituum ceterorum: dicendum, quod ab exordio creationis datæ sunt ei a Deo, nec eas amisit peccando; et eas habere, est ei pœna. — Porro de justitia gratum faciente dicimus, quod angelus bonus eam cognoscit per se ipsam; malus vero per ejus effectum, videndo gratuita opera, quæ et subtilius ac majori experientia videt quam homines, ut asserit Augustinus libro de Divinatione dæmonum. Gratiam autem non videt, nec per se ipsam, nec per speciem: quia nec ejus intellectus nec ejus affectus est deiformis. — Hæc omnia Alexander.
Qui exprimendo qualiter angelus cognoscit inferiora, loquitur juxta doctrinam illorum qui dixerunt visionem fieri extra mittendo. Et alia quædam scribit, quæ opinabiliter sunt prolata. Obscurum quoque videtur, quod dicit angelum malum cognoscere justitiam naturalem et acquisitam per speciem quæ sit ipsa res, puta justitiæ habitus, quum tamen nullam in se realiter justitiam habeat.
Præterea Durandus circa hæc scribit prolixe, respondendo ad hoc, an angeli cognoscant per essentiam suam, an per species: Duo, inquiens, sunt videnda. Primo, quomodo intelligere fiat in nobis; secundo, quomodo in angelis.
De primo est duplex opinio. Una, quod intelligere in nobis sit actus intellectus informati per speciem rei: quæ opinio videtur inepta, quia secundum hoc actus intelligendi magis principiaretur a specie illa intelligibili quam ab intellectu, quum species illa esset quasi formale principium. Alii dicunt, quod intelligere et sentire per hoc solum fiunt in nobis, quod objectum movet potentiam, non causando in ea speciem aliquam objecti repræsentativam, nec actionis elicitivam, sed immediate causando ipsum intelligere atque sentire. Illud enim ad quod aliquid se habet in potentia, fit actu in ipso ab agente proportionato, et non per aliud; sed potentia apprehensiva, ut sensus et intellectus, solum est in potentia ad apprehensionem: ergo per objectum proportionatum sensui aut intellectui, solum fit in actu.
Verum ut horum veritas clarius pateat, sciendum quod intelligere et sentire non dicunt aliquid reale superadditum potentiæ sensitivæ et intellectivæ, faciens compositionem realem. Nam actus primus est forma, ut intellectus in homine, et calor in igne. Actus vero secundus est operatio, ut intelligere et calere. Operatio autem formæ non potest esse ab ea distincta, quæ est actus primus: quia tunc operatio non esset actus secundus, sed primus. Forma namque quæcumque, substantialis vel accidentalis, dicit actum primum. Et rursus, si operatio secundum se esset aliqua forma, ejus esset aliqua operatio, sicque procederetur in infinitum: quoniam formæ esset forma, et operationis operatio. Ergo operatio formæ non est forma ei addita. — Insuper dico, quod intelligere et sentire sunt in nobis per se a dante sensum vel intellectum, quod est creans vel generans; ab objecto autem, sicut a causa sine qua non. Quum enim nil addant supra potentiam, sunt ab eodem a quo ipsæ potentiæ. Actus quoque proprius speciei, est a dante formam, per quam res in specie ponitur. Insuper species nullo modo requiritur ad actum intelligendi, nisi solum ut repræsentet objectum, et in hoc est causa sine qua non.
Angelus vero intelligit se et alia: se quidem per essentiam suam, non per species, ut concedunt philosophi atque theologi. Alia vero, secundum communem opinionem, intelligit per species ei influxas, non acquisitas. Sed hoc stare non valet, quia secundum hoc, semper de necessitate intelligeret actu omnia quorum species habet, quum ad actualem intellectionem non plus exigatur quam intellectus et objecti præsentia. Dicendum ergo, quod angeli non intelligunt alia a se per species, nec etiam per suam essentiam, sed per ipsarum rerum præsentiam in se aut in causis suis: quæ præsentia non attenditur secundum situm, sed secundum ordinem, qui hoc facit in spiritualibus, quod situs in corporalibus. Quem ordinem non puto esse nisi proportionem intellectus angelici ad omne quod naturam entis participat. — Hæc Durandus.
Verum quid de ista materia sit tenendum, dictum est supra primum, distinctione tertia, ubi errores hujus opinionis sunt reprobati.15 Ideo sufficit ista hic brevissime tetigisse. Et breviter, in hac quæstione scribit iste Durandus tot et tam manifestos errores, ut videatur indignum contra eos arguere. Sunt etiam contra communem solidamque doctrinam omnium authenticorum scholasticorum doctorum, Alexandri, Thomæ, Alberti, Bonaventuræ, Petri, Richardi, Ægidii, Guillelmi Parisiensis, et domini Antisiodorensis. Quid enim est dicere, quod operatio mentis creatæ non differat realiter ab ejus essentia seu potentia, et quod non superaddat potentiæ quid reale, ita quod contemplatio et dilectio non sint aliquid superadditum intellectivæ potentiæ ac voluntati? Quo dato, mox sequitur quod merita et demerita seu actiones meritoriæ et demeritoriæ interiores, non sunt aliquid reale ultra præfatas vires, sicque non sit aliquid reale in sanctis et electis angelis mentibusque humanis, per quod Creatori complaceant et vita æterna condigni sint, præter et ultra id quod est in dæmonibus atque iniquis hominibus. In omnibus enim his sunt potentia intellectiva et voluntas. Et si actiones immanentes virium harum non sunt aliquid reale superadditum viribus istis, nec realiter distinctæ ab eis, constat quod nihil reale sit in electis et virtuosis, per quod complaceant Deo et beatitudine digni sint, quod non exsistat in reprobis ac iniquis. Ideo error iste est stolidus, ne dicam hæreticus.
Persuasiones quoque a Durando inductæ, levissimæ sunt ac nullius valoris. Unum namque et idem respectu diversorum vocatur actus primus et actus secundus, quemadmodum etiam unum ac idem respectu diversorum est formale ac materiale. Nonne anima est actus primus sui corporis, et ultra forma substantialis suæ materiæ? et tamen anima respectu Creatoris est actus secundus, et per modum rei materialis se habens, recipiendo influentias sui actoris. Esse quoque dicitur actus primus, et operatio actus secundus: et tamen esse per comparationem ad formam seu essentiam, a qua fluere perhibetur, est quasi actus secundus et sequens. Similiter operatio interior, quæ est actus secundus respectu ipsius esse, est actus primus respectu actus exterioris ab interiori actu manantis: quemadmodum loqui, et consilium auxiliumque foris impendere, procedunt ex conceptu interno et dilectione seu pietate mentali. Denique, quamvis species intelligibilis sit principium formale inexsistens, atque ad actualem intellectionem causaliter conferens et concurrens, ex hoc tamen non sequitur quod species illa sit magis causa intellectionis quam ipsa vis intellectiva : imodico, quod ipsum suppositum est potissime principium actionum, deinde forma substantialis, tertio potentia. Suppositorum quippe est, esse et agere atque pati. Species vero intelligibilis quamvis uno modo se habeat per modum formalis principii, non tamen per modum formalis principii principalis, sed concausalis : præsertim quum sit accidens debilis entitatis, in intellectu sortiens fulcimentum. — Amplius, non est inconveniens quod formæ sit forma, sicut potentia est in anima, et virtus in potentia, et actio in utroque. In talibus tamen unum se habet aliquo modo per modum materiæ, et aliud per modum formæ, in quantum unum perficit aliud. Sic et operationis potest operatio esse, secundum quod una procedit ex alia; non tamen in infinitum. — Infinita his consimilia possunt erroribus objici jam prætactis, sed his indignum est immorari.
Verum Henricus in suis Quodlibetis partim concordat cum positione ex Durando narrata, affirmans quod angelus non cognoscat intelligibilia per species eorumdem, sed per habitus scientiales :16 ita quod ad actualem intellectionem sufficiunt tria hæc, intellectus seu vis intellectiva, habitus scientialis, et intelligibile objective præsens et in ipso habitu splendens, non inhærens. Quod autem in angelis non sint ponendæ species intelligibiles probat, quoniam sequeretur quod infinitæ essent species in ipsis, sicut in Deo sunt infinitæ ideæ, eo quod nati sint intelligere intelligibilia omnia. Et item, si per species rerum eis impressas intelligerent, necessario semper et in actu simul omnia alia a se intelligerent, quum species illæ eis indesinenter præsentes consistant, naturaliterque præsentent intellectui suum intelligibile.
Deinde grandem inducit perscrutationem, qualiter intellectus angelicus fiat de potentia actu intelligens. Quocirca inter cetera scribit : Intellectus angelicus non intelligit neque de potentia in actum perducitur per objectum sibi ab alio præsentatum, sed habet in se habitum scientialem perfectum ad omnia a se naturaliter cognoscibilia : qui habitus est virtualiter omnia ab angelo ipso scibilia, naturalemque colligantiam correlationis habet ad ipsa. Et angelus in habitu tali creatus, mox naturaliter inclinatur ad concipiendum rerum simplices quidditates; et tanto plus ad istas quam ad illas, quanto essentialius ordinatur ad istas quam ad alias : ut forte ad cognoscendum quidditatem essentiæ suæ, seu creaturæ magis abstractæ et actualis, plus de intelligibilitate habentis. Et tunc demum quum actu perfectus est in habitu primo, libero voluntatis imperio ex habitu scientiali discurrit ad singula tam complexa quam incomplexa intelligenda, discursu quo cognoscitur hoc post hoc, non hoc ex hoc. — Hæc Henricus.
Contra cujus positionem disputatum est satis supra primum :17 nec enim apparentiam habet, nec ejus motiva concludunt. Non enim oportet in angelis aut intelligentiis tot ponere species, quot in Deo benedicto ideas, quum ipse incomprehensibilis et incircumscriptibilis Deus in infinitum plura intelligat quam aliqua mens creata, præsertim intelligentiæ simplicis visione. Sufficit quoque in angelis ponere species universi; et si alia quoque quædam cognoscere queant, non tamen eorum capacitas est immensa. — Insuper, speciebus intelligibilibus suis utuntur secundum suæ dispositionem naturæ, videlicet intellectualiter et libere, et prout sunt cognoscitivæ, sicut paulo infra tangetur. Nec magis necessario utuntur speciebus quam habitu scientiali, quorum utrumque inseparabiliter ad actum intelligendi concurrit. — Imo secundum Henricum sequi videtur, quod cuncta cognoscerent simul, quum dicat habitum scientialem unicum esse in quolibet angelo : quod item reputatur erroneum. Quamvis enim plura cognoscant per habitum unum, quam intellectus humanus, non tamen Creatorem et creata. Immaterialia quoque et materialia, naturalia et supernaturalia, substantialia et accidentalia, [non] unico habitu scientiali cognoscunt. Nec omnia ista tam distincta, diversa et varia, in eodem habitu scientiali resplendent tam clare ut per eum distincte intelligantur : ideo proprie intelligibili species requiruntur, et habitus plures. — De hac quæstione invenies præfatum doctorem Quodlibeto quinto loquentem.
At vero Scotus quoque hic recitat ac improbat opinionem Henrici, sic arguens : Inconveniens est quod intellectus creatus perfectus, ex toto causarum naturalium ordine non possit in actum intelligendi intelligibile ei proportionatum, quia hoc potest imperfectior intellectus, puta humanus, qui cum phantasmatibus et intellectu agente potest exire in actum suum. Sed hoc sequitur, si angelus non intelligit nisi per habitum istum : quoniam habitus iste a solo Deo est, et sic omnes causæ naturales non possunt habitum hunc causare.
Verum hæc ratio Scoti videtur infirma. Quamvis enim hic habitus scientialis angeli a solo sit Deo per concreationem, tamen quum naturaliter competat angelo, quemadmodum calor igni, inter causas naturales est computandus respectu actus intelligendi. Eadem quoque ratio contra positionem Scoti posset adduci. Ipse enim ait, quod angelus intelligit se per essentiam suam, ita quod sua essentia sibi sit ratio cognoscendi se sine aliquo repræsentante actum intelligendi naturaliter præcedente. Certum est autem, quod essentia angeli a solo sit Deo per creationem, quemadmodum scientia illa habitualis seu habitus scientialis.
Secundo sic arguit Scotus : Si angelus non potest intelligere essentiam suam nisi ut relucet in habitu illo, aut hoc est, quia objectum non est intelligibile nisi sit relucens in habitu, aut quia non est huic intellectui (puta angelico) intelligibile nisi ut ita relucens, aut quia non est proportionabiliter præsens in ratione intelligibilis nisi sit præsens per informationem. Non primo modo : quia sic Deus non posset illam cognoscere nisi per habitum, vel nisi in habitu, quia non potest cognoscere aliquid nisi sit intelligibile. Nec secundo modo : quoniam huic intellectui, scilicet angelico, est intelligibile illud, videlicet essentia angeli, summe proportionatum. Nam omne intelligibile est alicui intellectui proportionatum, nec est objectum magis adæquatum et proportionatum alicui intellectui quam suo. Nec tertio modo : quoniam non requiritur præsentia per informationem, ad hoc quod intelligibile aliquod sit intellectui præsens, alioqui Deus non cognosceret essentiam suam. Hinc sufficit quod sit præsens sub ratione qua intellectus potest ad eam redire reditione completa. Est ergo proportionatum intellectui ejus, præsentatum eidem præterquam per habitum : et ita est alio modo intelligibile quam per habitum scientialem. — Multa consimilia ad idem probandum Scotus inducit.
Insuper prætactam suam positionem, videlicet quod angelus intelligit se per suam essentiam, probat sic : Objectum habet causalitatem aliquam partialem respectu intellectionis, et hoc, in quantum est actu intelligibile; et intellectus habet suam causalitatem respectu ejusdem actus, secundum quam concurrit cum objecto ad talem actionem perfecte producendam : ita quod duo hæc, quando sunt unita, sunt una integra causa respectu intellectionis. Et ex hoc arguo sic : Omnis causa partialis quæ est in actu perfecto sibi proprio, secundum quod talis causa, potest causare causalitate sibi correspondente effectum; et quando unita est alteri causæ partiali in suo actu, potest cum ea perfecte causare. Sed essentia angeli est de se in actu primo correspondente objecto, quia de se est actu intelligibilis, atque ex se unita intellectui, sicut objectum, quod est altera causa partialis: ergo potest immediate cum alia causa partiali unita, habere actum perfectum intellectionis respectu suæ essentiæ. — Hæc Scotus, qui in his rationabilius Henrico loqui videtur.
Insuper quærit Scotus, utrum ad hoc quod angelus distincte cognoscat quidditates creatas alias a se, necessario requiratur quod habeat proprias ac distinctas rationes cognoscendi illas. Quocirca refert et impugnat opinionem Henrici: Gandensis, inquiens, Quodlibeto quinto dicit, quod angelus cognoscit omnes quidditates per unum habitum scientialem.18 Nam quamvis habitus ille sit in intellectu ut forma in subjecto, tamen objectum non est in eo nisi objective splendens in habitu. Quamvis enim habitus ille sit de prima specie qualitatis, tamen super ipsam scientiam fundatur essentialis respectus ad scibile: qui respectus ab ea separari non valet, ita quod intellectus capere eam non potest nisi capiendo scibile respectu cujus est, propter naturalem colligantiam correlationis quam habet ad illud. — Per unum quoque habitum scientialem possunt plura objecta esse præsentia menti, quoniam habitus ille virtualiter continet intelligibilia multa circa quæ versatur scientia, et tanto actualius, quanto simplicior est: ita quod si essent infinitæ species creaturarum, unicus habitus iste sufficeret ad intelligendum easdem, etiam (in infinitum procedendo) unam post aliam; et hoc tanto facilius atque limpidius singula intelligendo, quanto habitus ille magis fuerit indeterminatus in sua natura, secundum quod angeli superiores dicuntur intelligere per habitus universaliores et simpliciores quam inferiores.
Alia opinio dicit, quod non oportet in angelo ponere proprias rationes respectu singularum quidditatum creaturarum: quoniam licet inferior angelus intelligat quidditates diversas per plures rationes noscendi, superior tamen bene potest cognoscere per unam aliquam rationem, prout duodecimo Angelicæ hierarchiæ divinus Dionysius probat, quod angeli superiores universaliorem habent scientiam quam inferiores. — Hæc opinio cum præcedenti coincidit in hoc, quod sicut illa præcedens ponit, quod infinitæ quidditates cognosci possunt per unicum habitum, quantum ex parte ipsius est: sic ista ponere habet, quod in uno seu summo aliquo angelo sit una ratio repræsentans omnia, et non tot quidditates quin plures; aut saltem quod perpaucæ rationes seu species sint in eo.
Sed hæc opinio stare non valet: quoniam omnis una ratio cognoscendi, habet unum objectum adæquatum sibi, in quo includuntur perfecte omnia per hanc rationem cognoscibilia. Sed hæc ratio una quam ponit prætacta opinio, non habet objectum aliquod includens virtualiter omnes alias quidditates secundum totam cognoscibilitatem ipsarum. Ponitur namque præcise habere pro objecto cuncta creata, nullaque creatura sic omnes includit. — Hinc etiam prima opinio est inepta. Non enim in uno habitu possunt tam diversa et multa distincte relucere.
Ideo dico, quod angelus ad cognoscendum distinctas quidditates, habet rationes cognoscendi distinctas. Habet enim rationes cognoscendi alias ab ipsis essentiis cognitis, repræsentantes eas: quæ rationes vere et proprie dicuntur intelligibiles species. Et si ab aliquibus nominentur habitus, hoc accidentaliter convenit eis: ratio etenim habitus accidentaliter convenit speciei prout species est in intellectu, a quo difficulter deletur. Insuper dico, quod angelus quamlibet quidditatem aliam a se, et etiam suam, potest cognoscere per species, et item per ipsarum essentias: per essentiam quidem, cognoscendo rem cognitione intuitiva, scilicet sub ratione qua præsentatur in actuali exsistentia; per speciem vero, cognoscendo cognitione abstractiva. — Hæc Scotus, qui contra dicta Henrici argumentatur diffuse, et (ni fallor) idonee.
Insuper Parisiensis libro secundo de Universo: Restat (inquit) scrutandum de naturalibus angelorum scientiis, qui a sapientissimis appellantur clarissima specula ac lucidissimi libri rerum ab eis naturaliter cognitarum. Et dictum jam est, quod non decuit eos in scientiis naturalibusque virtutibus esse æquales propter decorem eorum ac universi, qui provenit ex varietate et inæqualitate pulchritudinum harum.19 Quumque scientiæ dicantur æquales aut claritate, sive certitudine, aut amplitudine (quia scientia propter quid et scientia quia, amplitudine possunt esse æquales in aliquo, ut quando versantur circa eadem tantum, aut circa æqualia numero: attamen certitudine aut claritate nequeunt esse pares, quum scientia propter quid semper luminosior certiorque consistat, utpote prior, atque ex ipsis principiorum luminibus tanquam ex maximis splendoribus scientialibus emicans; scientia vero quia, ex minoribus et posterioribus luminibus, et tanquam tenebris ignorantiæ vicinioribus): hinc scientiæ angelorum non sunt secundum claritatem certitudinemque æquales, sicut nec naturales eorum virtutes. Si vero æquales sint secundum amplitudinem et extensionem, ita ut nihil cadat in scientiam unius ipsorum, quod non cadat in scientiam singulorum, nihilo minus restat investigandum, utrum omnia scibilia in uniuscujusque eorum cadant scientiam, an quædam sic, et quædam non; et rursus, an cuncta scibilia cadant in quorumdam scientiam, in quorumdam vero non nisi quædam; et quæ vel cujusmodi sint illa, et quæ causa diversitatis hujusmodi.
Dico ergo in primis, quia si virtus intellectiva in eis perfecta est sua naturali perfectione, habet totum in effectu seu actu quidquid naturaliter in potentia habet: omnia ergo scit actu quæ in potentia noscit. Constat autem quod intellectus purus a corruptione et obscuratione, naturaliter habet in potentia scientiam omnium præteritorum, præsentium et futurorum. Quemadmodum enim visus se habet ad visibilia, sic intellectus talis ad omnia intelligibilia. Quare sicut si perficeretur potentialitas visus, ita quod totaliter ac perfecte redigeretur ad actum, omnia visibilia apud ipsum essent visa in effectu; sic apud intellectum hujusmodi omnia intelligibilia sunt intellecta seu scita in actu.
Ergo unusquisque angelorum est sciens omnia præterita, præsentia et futura in effectu. — Amplius, si quis eorum non est sciens nisi quædam, et non omnia, in parte imperfecta est virtus intellectiva ipsius, et in parte perfecta. Hæc autem dimidiatio non decet divinæ munificentiæ largitatem in angelis suis. — Amplius, id quod deest perfectioni angeli, aut est acquisibile per doctrinam, aut exspectat largitionem Creatoris. Si per doctrinam, jam dudum est acquisitum, quum tot millia annorum a creatione fluxerint angelorum: nisi forsitan quis delirans, dicat eis defuisse doctorem. Si vero a Creatore danda est angelis illa perfectio, quid retardavit aut prohibuit largitatem ipsius, ut quum dederit alteram partem perfectionis istius, non donaverit et reliquam?
Sed forsan quis dicet, quia earum rerum scientiam contulit angelis Deus, quarum scientia eis utilis aut necessaria fuit. Multæ quippe res esse videntur, quarum scientia eis non prodesset: ut est scientia numeri arenæ maris, aut guttarum pluviæ, seu muscarum quæ quotidie generantur vel pereunt. — Dico, quod iste est sermo hominis ignorantis perfectionem angelorum et animarum nostrarum, ipsamque veritatem atque nobilitatem perfectionis. Etenim si nulla videatur necessitas aut utilitas nosse numerum arenæ maris, aut aliquid de aliis talibus; gloria tamen non modica est scientia tam difficilium, et intellectui nostro in isto statu sciri impossibilium. Gloria etiam magna est, imo complementum pulcherrimum gloriæ, qualem vis intellectiva naturaliter potest habere, impletio possibilitatis naturalis absque diminutione, et evacuatio integra potentialitatis et imperfectionis. Nam et imperfectus est liber qui non est totus inscriptus, indecorumque caput quod non est totum pilis ornatum.
Quum igitur ista sit natura angelorum, ut naturaliter creari non valeant nisi perfecti naturali perfectione quantum ad intellectum, cujus naturalis perfectio est completa scientia naturalis (hoc est naturaliter indita seu innata) eorum quæ naturaliter sunt scibilia; quemadmodum pisces multi nequeunt nasci nisi perfecti integritate membrorum suorum, virtutibus quoque animalibus motivis et apprehensivis, propter quod nati, mox natant ad pastum, quod et in volatilibus multis ita se habet: quanto magis in substantiis separatis ita se habere oportet? præsertim quum earum perfectio nec tempus nec moram ullam requirat, quemadmodum in hominibus (qui et sine dentibus generantur) et animalibus multis videmus. Virtus enim intellectiva nihil per partes aut successive recipere potest, sed ex necessitate tota simul ac subito illuminatur; similiter vis motiva seu affectiva angelorum, virtute tota simul et repente perficitur. Idcirco in eorum creatione oportuit eos illuminari totaliter ac subito scientia naturali completa, quantum ad vim intellectivam; perfici quoque totaliter ac subito bonitate integra, quæ est totus decor naturalium virtutum, quantum ad vim motivam. Amplius, tota eorum perfectio desuper venit, nec ab inferioribus quidquam recipiunt. — Nec ita prædicta intelligo, quin adhuc a Creatore possint recipere dona ipsius: ipse enim in eis potest augere naturalia dona sua; de supernaturalibus etiam et secretis mysteriis potest eos docere. Verum naturalis substantiarum separatarum scientia duobus modis est limitata: primum, limite seu termino naturalium rerum, quarum fines scientia illa exire non sinitur; secundo, necessitate vel utilitate rerum quarum solarum cognitio ipsis necessaria utilisve consistit. — Hæc Guillelmus.
In cujus verbis quædam contineri videntur obscura, et a communi doctorum dogmate aliena: ut quod testatur et persuadere conatur, angelis naturaliter notum esse numerum arenæ maris pluvialiumque guttarum, muscarum, et consimilium rerum, omnia quoque præterita, præsentia et futura: de quibus in Ecclesiastico habetur, Arenam maris et pluviæ guttas et dies sæculi quis dinumeravit?20 Per quod insinuari videtur, quod Creatori proprium sit illa cognoscere. — Rursus, quod ait et probat, angelos in sua creatione in omni naturali scientia atque virtutibus conditos fuisse perfectos, actualiterque suscepisse et habuisse quod capere poterant, et tamen postea loquitur quod dona naturalia poterant in eis augeri, non apparet invicem consonare. — Insuper, quod ait, vim intellectivam eorum nihil per partes aut successione posse suscipere, videtur a philosophis discordare, secundum quos inferiores intelligentiæ a superioribus diriguntur et illustrantur. Unde in libro de Causis asseritur, quod intelligentiæ inferiores projiciunt vultus suos super lumina intelligentiarum superiorum, ut perficiantur ab ipsis.
Ait etiam inter hæc: Prophetici splendores et aliæ illuminationes quæ desursum sunt, totaliter simul ac subito infunduntur. Contra quod objici potest, quod propheticæ revelationes communiter favctæ cum imaginaria visione, diuque sæpius durarunt, et successive completæ, angelis sanctis loquentibus cum Prophetis, et exponentibus ipsis per allocutionem internam, aut etiam externam, seu alio modo, significationes imaginariarum et prophetalium visionum: sicut in Isaia, Jerem'a, Ezechiele, Daniele et Apocalypsi S. Joannis ostenditur. Imo et Paulus apostolus in raptu suo diu detentus fuit, et verba audivit arcana, atque secreta didicit plura;21 nec totum hoc factum est in instanti. —
Denuo scribit: Quis dicat Creatorem ab quantum intelligunt res in propria natura per species concreatas. initio instituisse arithmeticum aut geometricum, qui nihil habuit numerare aut mensurare?22 Cui dicto obviare videtur, quod secundum doctores communiter primo parenti concreata est naturalis scientia rerum, quæ et postmodum Salomoni infusa est. Nec dubium quin primus homo habuit aliqua numerare ac mensurare, suamque sobolem de talibus informare. Sed de hoc infra plenius conscribetur.
Nunc restat exprimere, An angeli plura multo ergo plus intellectus angeli indesinenter intelligit quod cognoscit. intelligant actu simul.
Quocirca loquitur Thomas: Causa quare non possunt plura simul intelligi actu, est quam assignat Algazel, dicens: Oportet intellectum configurari actu per speciem suam intelligibilem rei quam actu intelligit, ut sit assimilatio utriusque, quæ ad rei cognitionem exigitur. Quemadmodum autem impossibile est corpus secundum eamdem partem diversimode figurari, sic impossibile est eumdem intellectum simul diversis speciebus ad diversa intelligenda actualiter informari. Hinc quicumque intellectus plura intelligit per species plures, oportet quod ea non simul intelligat, ut patet in intellectu humano secundum statum præsentem a rebus accipiente.23 Porro intellectus divinus, quoniam uno (puta per propriam essentiam) universa intelligit, ideo simul actu est omnium. Intellectus vero angeli cognoscit res dupliciter. Uno modo per plures species quæ in suo sunt intellectu: sicque non cognoscit simul plura, nisi in quantum reducuntur ad unam speciem qua noscuntur. Alio modo cognoscit res in uno quod est causa earum, puta in Verbo æterno: et sic potest esse simul in actu cognitionis omnium. Et ista cognitio est quasi formalis respectu præcedentis, a qua angeli nunquam cessant: ideo invenitur sæpius dictum a Sanctis atque philosophis, quod in intellectu angelorum non est successio nec renovatio, scilicet quoad cognitionem rerum in Deo, quamvis sit vicissitudo in
Præterea in prima parte Summæ, quæstione quinquagesima octava, hoc ipsum declarans:24 Quemadmodum, inquit, ad unitatem motus requiritur unitas termini, ita ad unitatem operationis exigitur unitas objecti. Contingit autem aliqua accipi ut plura, et ut unum: sicut partes continui. Si enim unaquæque per se accipiatur, sunt plures: unde nec una operatione nec simul cognoscuntur per sensum aut intellectum. Secundo accipiuntur ut unum in toto: sicque una operatione ac simul noscuntur tam per sensum quam per intellectum, dum totum continuum consideratur, ut dicitur tertio de Anima. Sic quoque intellectus noster simul cognoscit subjectum et prædicatum, prout sunt partes propositionis unius. Hinc multa secundum quod sunt distincta, non possunt simul intelligi; sed prout in uno intelligibili uniuntur, sic simul intelliguntur. — Porro unumquodque est intelligibile actu, secundum quod ejus similitudo seu species consistit in intellectu. Quæcumque ergo per unam speciem intelligibilem queunt cognosci, cognoscuntur ut unum intelligibile: ideo simul noscuntur. Quæ vero per diversas cognoscuntur intelligibiles species, ut diversa intelligibilia capiuntur. Quæ ergo angeli cognoscunt in Verbo, intelligunt una intelligibili specie, quæ est divina essentia: sicque omnia simul cognoscunt. Ea vero cognitione qua cognoscunt res per species innatas, omnia illa simul possunt intelligere quæ una specie cognoscuntur, non autem illa quæ diversis. Ex his constat qualiter illud Philosophi secundo Topicorum sit intelligendum: Contingit multa scire, sed unum solum intelligere. Hæc in Summa.
Insuper in Summa contra gentiles, libro secundo, capitulo ultimo: Omne (ait) hoc est actu intellectum, cujus species intelligibilis est actu in intellectu, ita quod intellectus utitur ea. Quum enim substantia intelligens sit etiam volens, atque per hoc domina sui actus, in potestate ipsius est, dum habet speciem aliquam intelligibi-
Alem, ut ea utatur ad intelligendum actu; aut si habeat plures, ut utatur una earum. Unde et ea quæ scimus, non omnia actu consideramus. Substantia ergo intellectualis per species plures cognoscens, utitur una quam vult, ac per hoc simul actu cognoscit omnia quæ per unam intelligit speciem: omnia quippe illa sunt quasi unum intelligibile, in quantum per unum sunt cognita. Ea vero quæ per diversas species cognoscit, non cognoscit simul. Est ergo in intellectu substantiæ separatæ quædam intelligentiarum successio; non tamen proprie motus, quum non succedat actus potentiæ, sed actus actui. Hæc ibi. quædam intelligentiarum successio; non tamen proprie motus, quum non succedat actus potentiæ, sed actus actui. Hæc ibi. De hac demum materia in quibusdam aliter sentit Durandus. Negat namque quod dictum est, quod sicut corpus non potest simul figurari diversis figuris, sic intellectus simul informari non valet diversis speciebus. Omnes enim species intelligibiles in intellectu exsistentes, quantum ad actum informandi, sunt in actu simpliciter, sive intellectus consideret, sive non.
C Secundo negat quod dictum est, quod angelus quum sit liber et volens, potest uti specie una, non alia. Contra quod scribit: Non potest esse quin agente et passo approximatis fiat actio, neque possibile est quin præsente objecto potentiæ cognitivæ necessario fiat cognitio: idcirco in potestate voluntatis non est, quod intellectus noster non intelligat præsentato sibi objecto in phantasmate. Sed quia voluntas facere valet, quod phantasia non phantasietur de aliquo, potest ex consequenti fahere quod intellectus nihil de illo consideret. Quum igitur intellectui angelico per species quas habet, omnia objecta æqualiter præsententur, impossibile videtur quod in potestate sit ejus intelligere unum, non aliud; et uti specie una, non alia. Ideo respondendum, quod angelus semper in actu intelligit se, quoniam indesinenter præsens est sibi. Alia quoque quæ ex solis naturalibus causis dependent, incessanter intelligit actu: quoniam etsi talia non sunt præsentia menti angelicæ secundum esse exsistentiæ propriæ, attamen ei præsentia sunt secundum esse quod habent in suis causis. — Si vero objiciatur, quoniam sicut unitas motus requirit unitatem termini, sic unitas operationis unitatem objecti: ergo uno actu et simul non potest angelus intelligere plura. Dicendum, quod quum intelligere fiat in nobis per hoc quod intelligibile fit intellectui præsens, consimiliter quoque in angelo, quam præsentiam facit non situs, sed ordo; omnia illa habent rationem unius objecti intelligibilis, unoque actu ab angelo possunt intelligi, quæ ei sub uno valent ordine præsentari. Omnia autem quæ angelus naturaliter noscit, præsentantur ei sub ordine uno, atque in ordine ad unum, puta in ordine ad virtutem cœlestem, quam plene novit, et cui omnes causæ inferiores cum suis effectibus subjiciuntur in aliquo; et omnia talia habent rationem unius objecti, actuque uno queunt intelligi. Quæ autem angelo revelantur, sub alio ordine cadunt, et alio actu intelliguntur. — Hæc Durandus.
Inter has duas opiniones videtur via media eligenda, utpote quod angelus uti potest specie una, non alia, convertendo se libere super unam magis quam ad aliam. Nec in omnibus verum est, quod agente et passo approximatis seu applicatis, necessario fiat actio; sed in his quæ naturaliter invicem agunt. Intellectus quoque participat libertatem. Unde secundum Augustinum super Joannem, nemo credit nisi volens. Denique sicut intellectus libere utitur habitu scientiali, ita et specie intelligibili, quamvis quidam aliter opinentur. In ceteris, ut in solutione instantiæ, defendi potest Durandi opinio: imo si intellectus non posset simul informari pluribus speciebus, videretur redire opinio Avicennæ, quod scilicet actuali intellectione cessante, species intelligibiles non manerent actualiter seu realiter in intellectu. Denique visus exterior simul videt colores diversos, prout sub aliquo ordine situs ei repræsentantur: ergo visus interior, scilicet intellectus, qui visu exteriori multo potentior est, plura simul apprehendere potest, atque ad plures se convertere species modo præfato. — Verumtamen de angelis sanctis sub eorum pia supportione et correctione omnia dico, quorum eminentia et perfectio pro maxima parte nos latet. Quum enim a certa et plena notitia proprii intellectus et eorum quæ ei insunt et competunt, tam vehementer deficiamus: quanto magis a cognitione angelorum sanctorum, qui præclarissimi sunt omnipotentis Dei effectus, ad quorum cognitionem se habet intellectus humanus quemadmodum ad intuitum solis noctuæ oculus?
Footnotes
-
De Divin. nom. c. v. ↩
-
Summ. th. 2ª part. q. 1 l. ↩
-
Joann. 1, 3. ↩
-
Gen. 1, 11. ↩
-
Joann. 1, 4. ↩
-
De Divin. nom. c. vii. ↩
-
* distantiæ ↩
-
art. 1. ↩
-
art. 2. ↩
-
De Cœlest. hier. c. x. ↩
-
art. 3. ↩
-
Sap. IX, 15. ↩
-
De Divin. nom. c. II. ↩
-
Cf. p. 252 B. ↩
-
Cf. t. XIX, p. 262 C et s. ↩
-
Quodl. v, quæst. 14. ↩
-
Cf. t. XIX, p. 262 C et s. ↩
-
Cf. p. 258 C. ↩
-
Cf. p. 228 A. ↩
-
Eccli. 1, 2. ↩
-
II Cor. xii, 4. ↩
-
De Cœlest. hier. c. vii, xi, xii. ↩
-
*alias actu eas... facientis* ↩
-
art. 2. ↩
Chapter 70 of 271