Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, Quid sit hierarchia.

Et juxta divinum Dionysium, dicitur esse sacer principatus. Cui objicitur, quod Principatus est unus ac specialis ordo angelicus, imo et pars infimæ hierarchiæ, sicut patebit. Pars autem non prædicatur de toto, saltem pars integralis. — Sed antequam multiplicentur hic argumenta, ponendæ et exponendæ sunt hic descriptiones hierarchiæ. Ex declaratione autem definitionum hierarchiæ, clarebit argumentorum quæ hic fieri solent solutio.

Multa quoque eorum quæ in hac distinctione tanguntur, expedita sunt ante, videlicet : an ordines angelorum a suæ creationis exordio fuerint distincti, et utrum omnes angeli ejusdem sint ordinis. p. 125 B. p. 218 et s.

Itaque Thomas hic scribit : Hierarchia dicitur quasi sacer principatus, a ἱερόν, quod est sacrum, et ἀρχός, quod est princeps. In omni autem principatu requiritur gradus potestatis ac congruus finis. Hinc sicut in principatu sæculari finis est ut subjecta multitudo pacifice disponatur ad bonum intentum a principe, sic in sacro spiritualique principatu assimilatio ad Deum est finis. Quem angeli consequi nequeunt nisi per ordinatam actionem, ad quam exigitur ordinata potestas atque scientia dirigens. Idcirco in definitione hierarchiæ ponitur ordo, in quo gradus exprimitur potestatis, scientia quoque ut dirigens, et actio tanquam ad finem perducens, ac Dei similitudo ut finis intentus. Ait quippe tertio Cœlestis hierarchiæ capitulo divinus et magnus Dionysius : Hierarchia est divinus ordo et scientia et actio, deiforme, quantum possibile est, similans seu imitans, et ad inditas ei divinitus illuminationes proportionabiliter in Dei similitudinem conscendens.

Porro alibi dicit : Hierarchia est ad Deum, quantum possibile est, unitas et similitudo.1 Finis namque est causa causarum : ideo definitio sumpta ex fine, ceteris exstat formalior, estque medium alias definitiones demonstrans. Hinc illa descriptio, Hierarchia est ad Deum unitas et similitudo, est velut definitio quæ est medium demonstrationis. Illa vero, Hierarchia est ordo et scientia et actio, si nihil addatur, est quasi demonstrationis conclusio, quia includit essentialia hierarchiæ principia. Propter quod B. Dionysius eam ex prædicta concludit. Sed prior illa perfectionis est, quoniam comprehendit utrumque: unde est quasi demonstratio positione differens. — Denique ordo dupliciter sumitur. Primo quasi abstractive, pro ordinatione, quæ est relatio inter gradus differentes: sicque in definitione ponitur hierarchiæ. Secundo concretive, secundum quod nominat unum gradum tantum, ut dicatur ordo unus gradus, videlicet gradus ordinatus: et ita est pars hierarchiæ. Per quod patet solutio argumenti istius: Pars non ponitur in definitione totius, saltem ut genus.

Insuper contra definitiones has sic argui potest. Primo, in angelis non solum est ordo secundum scientiam, sed etiam secundum alia dona naturalia atque gratuita, quæ excellentius sunt in superioribus quam in inferioribus: ergo ponenda sunt in definitione hierarchiæ, sicut scientia. — Secundo, actio spectat solum ad ordines ministrantes: ergo non est in definitione hierarchiæ ponenda, quum hierarchia ministrantibus et adsistentibus sit communis, nec commune per proprium habeat definiri. — Tertio, idem in diversis generibus non subalternatis poni non valet. Scientia autem, actio et ordo, non mutuo subalternantur: ergo inconvenienter ponuntur in definitione hierarchiæ ut genera. — Quinto, in divinis et increatis supergloriosis ac adorandis personis non est ordo scientiæ et actionis, quum earum sit una scientia unaque actio, saltem ad extra. Ad rationem autem hierarchiæ pertinet ordo scientiæ et actionis: ergo non similat deiforme. — Quinto, idem est deiformitas et similitudo divina: ergo unum eorum superflue ponitur in hierarchiæ definitione.

Dicendum ad primum, quod sicut anima exsistens in corpore quemdam effectum immediate inducit in omnibus membris, videlicet esse, in quantum est corporis forma; alium autem effectum inducit in uno membro, alio mediante, ut motum: sic Deus omnipotens et excelsus cunctis cœlestibus ordinibus immediate influit vitam naturæ vitamque gratiæ et gloriæ; ad divinorum vero exsecutionem officiorum movet eos ordinate, videlicet, medios per primos, ultimosque per medios. Idcirco in definitione hierarchiæ non ponitur natura, gratia, aut gloria, sed scientia, tanquam dirigens actionem in divinis officiis. — Ad secundum, actio viatoribus exhibita, est ministrantibus propria, nec in definitione hierarchiæ ponitur, sed actio cognitionis, designans transfusionem luminis divinitus dati ex uno in alium: quæ actio omnibus illis exstat communis. — Ad tertium, S. Dionysius in verbis illis prætactis non intendit ordinare definitionem hierarchiæ, sed essentialia ejus principia tangere. Quorum unum est velut materiale, per modum generis habens se, utpote ordo. Alia sunt tanquam formalia complentia rationem hierarchiæ per modum differentiæ: quorum primum est luminis divini receptio, quæ nomine scientiæ designatur; secundum est transfusio luminis in alterum, quæ per actionem datur intelligi; tertium est consecutio finis in consecutione divinæ assimilationis. Sicque inter hæc, sequens est quasi formale respectu præcedentis. Et potest ex illis dari definitio hierarchiæ sub forma hac: Hierarchia est divinus ordo secundum scientiam et actionem ad adipiscendam Dei assimilationem. — Ad quartum, secundum quosdam, in divinis personis quædam hierarchia consistit, quam supercœlestem appellant: quæ attenditur secundum ordinem naturæ in divinis personis, quam assimilat seu imitatur hierarchia angelorum cœlestis, et hominum subcœlestis. Sed istud non est conveniens, nec S. Dionysio consonum: quoniam in divinis personis ponere principatum unius ad alterum, censetur hæreticum; aut quod Pater purget, illuminet aut perficiat Filium; seu id quod Patris

De Cœlest. hier. c. III.

Ibidem.

Ibidem. est, recipiatur inferiori modo in Filio quam est in Patre : quæ tamen requiruntur ad rationem hierarchiæ, secundum intentionem B. Dionysii, et secundum significationem vocabuli. Ideo aliter est dicendum, videlicet, quod hierarchia similat deiforme in quantum per lumen desuper participatum assimilatur claritati divinæ, non per æquiparantiam, sed secundum suam possibilitatem. Propter quod dicit S. Dionysius, Quantum possibile est. Omnis quippe perfectio creaturæ est quædam similitudo bonitatis divinæ, sed una expressior alia. — Ad quintum, agenti seu imprimenti potest recipiens dupliciter similari. Primo, secundum formam tantum. Secundo, penes formam et actionem : sicut aliquid ita illuminatur a sole, quod alia quoque illuminat, ut luna. Sic angeli assimilantur Deo, lumen ab ipso recipiendo, quod notatur quum dicitur, Deiforme quantum possibile est similans; et item lumen a Deo receptum aliis communicando, quod insinuatur dum subditur, Ad inditas illuminationes, id est secundum virtutem et regulam datarum illuminationum, ascendens in similitudinem Dei, operando et influendo in alios secundum suam proportionem. Et ideo nominat hoc, ascensum, quia in hoc consistit perfectio similitudinis deiformis : nam omnium divinorum divinissimum est Dei cooperatorem existere, sicut divinus Dionysius ait ibidem. Ideoque philosophi posuerunt finem intelligentiarum moventium orbes ab eisdem intentum, esse assimilationem divinam in causando. Sic itaque prima similitudo correspondet scientiæ, secunda actioni. — Hæc Thomas in Scripto.

Præterea Bonaventura circa hæc partim aliter sensisse videtur, increatam hierarchiam ponendo : Beatus (inquit) Dionysius libro de Angelica hierarchia tres ponit hierarchiæ definitiones. Prima est : Hierarchia est divina pulchritudo ut simpla, ut optima, ut consummativa. Secunda est : Hierarchia est divinus ordo et scientia et actio, deiforme quantum possibile est similans, etc., ut supra. Tertia est : Hierarchia est ad Deum, quantum possibile est, similitudo et unitas, ipsum habens sanctæ scientiæ et actionis ducem, et ad divinissimum suum decorem immutabiliter definiens; quantum vero possibile est, suos laudatores reformans. — Harum definitionum prima est increatæ hierarchiæ. Aliæ vero duæ sunt hierarchiæ creatæ : quæ inter se differunt, quoniam prima harum duarum principaliter attenditur penes egressum a Deo, sed ultima penes regressum ad Deum, quamvis in utraque tangatur utrumque.

Prima definitio, quæ est hierarchiæ increatæ, exprimit eam quantum ad trinitatem et unitatem, ita quod nec trinitas præjudicat unitati, nec econtrario : imo unitas ad perfectionem pertinet trinitatis, et trinitas ad perfectionem unitatis. Ut ergo ostendatur ibi esse unitas in trinitate, dicitur : Hierarchia est divina pulchritudo. Pulchritudo namque consistit in pluralitate et æqualitate, ut asserit Augustinus libro de Vera religione. Ut autem ostendat quod pluralitas non præjudicat unitati, dicit, Ut simpla : quoniam sic est ibi pluralitas, ut tamen non tollatur unitatis simplicitas. Ut item ostendat quod unitas non præjudicat pluralitati, subjungit, Ut optima : quia sic est in Deo unitas, ut tamen summa sit bonitas; per quam est perfecta communicatio, et ita personarum pluralitas. Postremo, ut ostendat quod unitas spectat ad perfectionem pluralitatis, et econtrario, subdit, Ut consummativa : in quo insinuatur, quod in trinitate et unitate consistit omnimoda et summa perfectio. — Porro secundæ definitionis intellectus sic sumitur. Angelica hierarchia definitur ibi secundum egressum a Deo. Egreditur autem a Deo secundum rationem imaginis et similitudinis, sicut et homo. Hinc in illa notificatione primo describit hierarchiam egreditem a Deo per modum imaginis, dicens : Hierarchia est divinus ordo et scientia et actio : ut ordo, id est ordinata potestas, respondeat Patri, scientia

Filio, actio Spiritui Sancto, instar memoriæ, intelligentiæ ac voluntatis. Secundo describit eam quantum ad rationem similitudinis, dum subjungit: Deiforme quantum possibile est similans, etc. Et tangitur ipsa similatio quantum ad habitum, quum dicitur, Deiforme quantum possibile est similans; et quantum ad actum, quum subditur, Et ad inditas ei illuminationes, etc. Similitudinis quippe seu gratiæ assimilantis actus est sursum ducere, sicut ejus origo est desursum descendere. — In tertia descriptione describitur angelica hierarchia per regressum ad Deum. Notatur ergo in hac descriptione hierarchia regrediens seu ejus regressus: primo quantum ad habilitatem, quum dicitur, Hierarchia est ad Deum, quantum possibile est, similitudo et unitas; secundo, quantum ad actualitatem, quum dicitur, Ipsum habens sanctæ scientiæ et actionis ducem; tertio, quantum ad immutabilitatem, quum additur, Et ad divinissimum suum decorem immutabiliter definiens; quarto, quoad plenitudinis ubertatem, quum subditur, Quantum vero possibile est, suos laudatores reformans, in hoc scilicet, quod non solum sibi sufficit, sed etiam propter plenitudinem caritatis et gratiæ est potens alios adjuvare.

Sicque ex definitionibus istis innotescit quid sit hierarchia, tam divina quam angelica. Ex quibus elicitur hæc definitio magistralis, omni conveniens hierarchiæ, non tamen univoce: Hierarchia est rerum sacrarum et rationalium ordinata potestas, in subditis debitum retinens principatum. Quæ definitio tam angelicæ quam ecclesiasticæ hierarchiæ conveniens est. — Hæc Bonaventura.

Concordat Antisiodorensis in Summa, libro secundo: Hierarchia, inquiens, secundum divinum Dionysium, est rerum sacrarum et rationalium ordinata potestas, in subditis debitum servans dominatum. In qua descriptione ponitur ordinata potestas pro genere; rationalium ponitur ad differentiam irrationalium; sacrarum, ad differentiam dæmonum hominumque pravorum; in subditis debitum servans dominatum, ad differentiam rerum sacrarum et rationalium quarum est obedire, non principari, quia subjectos non habent. — Hæc Antisiodorensis. Qui addit: Triplex quoque est hierarchia, videlicet: supercœlestis, quæ consistit in tribus divinis personis; cœlestis, quæ consistit in sanctis angelis; et subcœlestis, consistens in prælatis religiosis.

His consonans Petrus, addit: Quum tria sint genera rerum rationalium et sacrarum, videlicet, divinarum personarum, angelorum, et hominum; ideo ab antiquis doctoribus triplex consuevit hierarchia distingui. Prima est supercœlestis et divina, ita tamen ut in ea non intelligatur ordo principandi, sed principiandi, quo scilicet Pater a nullo est, Filius a Patre solo, Spiritus Sanctus ab utroque. Secunda est cœlestis, id est angelica; tertia subcœlestis, id est ecclesiastica. Mediam intendit S. Dionysius describere per quatuor ipsam integrantia. In hierarchia namque est gradus potestatis alicujus, qui dicitur ordo; et aliquid quod dirigit potestatem in finem ne erret, et hoc est scientia, id est divina illuminatio; aliquid quoque quo pertingit potestas in finem, scilicet exsecutio, quæ dicitur actio; et aliquid tanquam finis intentus ad quem ordinatur potestas, quod est assimilatio deiformis. Hæc Petrus.

Denique Richardus istis consentiens, sequitur Thomam in hoc quod in divinis personis non sit hierarchia: Quia (inquiens) hierarchia principatum designat inter personas quæ sunt in ea, non videtur concedendum superdignissimam Trinitatem esse hierarchiam, nisi cum ista determinatione, quod in ea est ordo principiandi, non principandi. Non enim in ea una persona alteri principatur, quum sit inter ipsas summa æqualitas. Hæc Richardus.

Porro Albertus: Hierarchia, ait, est totum potestativum, quod in suis partibus ita se habet, quod prima pars potestative includitur in sequenti seu media, et media in ultima.2 — Quod intelligendum est de primo secundum viam generationis, non perfectionis: imo primum secundum viam perfectionis, includit potestative sequentia. Ideo subdit Albertus: Quemadmodum secundo de Anima dicit Philosophus, quod vegetativum est in sensitivo, vegetativum quoque ac sensitivum in intellectuali. Propter quod S. Dionysius et Boetius dicunt: Quidquid potest potentia inferior, potest superior eminenter, non econtrario.3

Et ita est in istis, quum dicitur: Hierarchia est ordo et scientia et actio. Ordo enim dicit hierarchiam secundum aliquid suæ potestatis; scientia vero determinat eam in qua est ordo; actio autem dicit eamdem potestatem secundum complementum. Ordo quoque dupliciter sumitur, scilicet, pro forma rationeve ordinis, et pro rebus ordinatis. Secundum quod ordo dicit res ordinatas, sic secundum Magistrum, ordo vocatur multitudo cœlestium spirituum qui inter se in aliquo dono gratiæ similantur, sicut et in munere naturalium donorum conveniunt. Et ita non ponitur in definitione hierarchiæ, sed prout est forma seu ratio ordinis in personis ordinatis. — Ut etiam asserit Hugo, hierarchia essentialiter in duobus consistit, videlicet, in participatione gratiæ illuminationis, et in ejus effusione super inferiora. Ad participationem autem gratiæ illuminationis tria exiguntur, quæ sunt: conversio ad principium illuminationis. Quæ conversio nomine ordinis designatur. Secundum est receptio luminis: et hoc dicit scientia, quæ est lumen ab illuminatore receptum. Tertium est effusio luminis in inferiores: quod exprimit actio.

Præterea quæri potest, an sit aliqua hierarchia supercœlestis divina et increata.4 Videtur quod non. Ait quippe divinus Dionysius, quod hierarchia habet Deum omnis scientiæ actionisque ducem.5 Et rursus: Hierarchia est deiforme quantum possibile similans, et ad inditas ei divinitus illuminationes in Dei similitudinem proportionaliter ascendens.6 Et certum est intelligenti, quod nullum horum convenit supergloriosissimæ Trinitati. — Dicendum, quod antiqui communiter distinxerunt triplicem hierarchiam, utpote, supercœlestem, etc., ut supra. Ideo respondendum, quod hierarchia accipi potest secundum essentialem suam definitionem prætactam: et ita non dicitur in divinis, sicut verba nunc tacta demonstrant. Potest etiam accipi secundum nominis compositionem: et ita non est nisi sacra et ordinata potestas. Quod si ordo referatur ad ordinem naturæ Patris et Filii ac Spiritus Sancti, quo alter est ex altero, non quo alter prior est altero, sic procul dubio in Trinitate supermundana supercœlestis est hierarchia quædam. Est enim sacra et ordinata potestas in Filio ex Patre, atque in Spiritu Sancto ex Patre et Filio. Et hoc intendit Magister in nona ista distinctione, dicendo:7 In singulis hierarchiis tres ordines sunt, ut Trinitatis in eis similitudo insinuetur impressa. — Hæc Albertus in Summa.

B Patris et Filii ac Spiritus Sancti, quo alter est ex altero, non quo alter prior est altero, sic procul dubio in Trinitate supermundana supercœlestis est hierarchia quædam. Est enim sacra et ordinata potestas in Filio ex Patre, atque in Spiritu Sancto ex Patre et Filio. Et hoc intendit Magister in nona ista distinctione, dicendo: In singulis hierarchiis tres ordines sunt, ut Trinitatis in eis similitudo insinuetur impressa. — Hæc Albertus in Summa. eadem scribit, et ait, quod secundum definitiones a B. Dionysio de hierarchia digestas, hierarchia non dividitur in supercœlestem, cœlestem et subcœlestem, et quod illa divisio sit analogi in contenta sub eo. Ibi quoque latius exprimit, qualiter hierarchia sit totum potestativum: Totum (dicens) potestativum est medium inter totum universale et totum integrale. Totum enim universale est in qualibet sua parte, et prædicatur de ea: quia ut probat Philosophus septimo Metaphysicæ, quod est per essentiam, idem est universali et particulari. Totum vero integrale non est in aliqua suarum partium, nec prædicatur de illis. Sed totum potestativum est in qualibet partium, quamvis non æqupotenter, sed in prima secundum minus, in secunda vero potentius, et in ultima, id est suprema, secundum totum posse. Et tale totum est hierarchia. — In potestatibus enim ordinatis semper sequens præsupponit præcedentem, et habet plus. Quod probatur tam in potestatibus naturæ, quam officiorum et gratiæ. In potestatibus namque naturæ, vegetativum est in sensitivo, et sensitivum in rationali; sed non convertitur, ut vult S. Dionysius libro de Divinis nominibus, capitulo quinto. In officiis autem potestas decani est in potestate centurionis, potestas centurionis in potestate tetrarchæ; sed non convertitur. In gratiis etiam potestas subdiaconi est in potestate diaconi, et potestas diaconi in potestate presbyteri; non econtra. Hinc partes totius potestativi secundum ordinem constituunt totum; et prima constituit ipsum secundum quid, secunda autem secundum plus, ultima vero perfecte: quemadmodum etiam dicimus de divisione boni in bonum delectabile et utile et honestum. Delectabile enim est bonum secundum quid, et utile est bonum plus, honestum autem est bonum simpliciter. Rursus, honestum includit seu ponit utile et delectabile, non econtra; utile quoque ponit delectabile, non econtra. — Consimiliter dicimus de partibus essentialibus hierarchiarum, quæ sunt, ordo, scientia, et actio. Nam ordo ponit hierarchiam secundum quid, scientia plus, actio vero perfecte. — Hæc Albertus.

Idem Udalricus, cujus scripta de ista materia in præhabitis Thomæ et Alberti dictis pro parte maxima continentur. Nempe quarto Summæ suæ libro disseruit: Numerum supernorum spirituum nobis innumerabilem, æterna Sapientia redegit in ordinem gratiæ: quia inordinata multitudo exstat confusio; quam esse non decet in ministris æternæ Sapientiæ, quum et ordo ministrorum Salomonis reginam Saba duxerit in stuporem, et sapientis sit ordinare.8 — Denique, quamvis omnium rerum perfectio in quodam consistat ternario, ut Aristoteles atque Pythagoras contestantur, puta, in principio, in medio, et in fine; specialiter tamen perfectio ordinis integratur ex his. Hinc cœlestia agmina ita in tria divisa sunt: quæ Apostolus vocat tres cœlos, dum raptum se dicit usque ad tertium cœlum.910 Sanctus vero Dionysius ipsos appellat tres hierarchias.

Et ut tertio Cœlestis hierarchiæ capitulo loquitur, hierarchia est ordo, non concretive pro uno ordinis gradu, qui est pars hierarchiæ, sed formaliter et in abstracto acceptus, qui est ordinatio graduum inter se. Et nominatur ordo iste divinus, non quod sit in divinis personis, ut aliqui dicunt, ponentes hierarchiam supercœlestem: quia hæreticum est ponere in divinis personis ordinem in scientia actibusque hierarchicis, quamvis ibi sit ordo naturæ. Sed nuncupatur ordo divinus, quia attentur secundum donum divinum, et secundum reductionem in Deum. Scientia quoque non dicitur hic visio Dei, quæ tota est merces: quia illam cognitionem angelus unus non sortitur ab alio, sed omnes immediate habent eam a Deo. Nec etiam vocatur scientia seu notitia rerum in Deo per beatificam visionem, nec habitus naturalis scientiæ, sed lumen divinum manifestans ea quæ ad regimen pertinent universi, atque ad dispositionem Ecclesiæ, et ad notitiam mysteriorum absconditorum a sæculis in Deo. Similiter actio non dicit hic actionem ministerii circa nos, quoniam hoc non convenit omnibus hierarchiis;11 sed dicit virtutem jam dicti luminis, ad explendum actus hierarchicos, qui sunt, purgare, illuminare, perficere.

Hoc quoque sciendum, quod etymologia nominis non est ejus significatum secundum grammaticos: quemadmodum id a quo nomen imponitur, non est id cui nomen imponitur. Sic in proposito quamvis etymologia hujus nominis, hierarchia, sit sacer principatus, tamen significatum ejus est ornatus seu pulchritudo: propter quod Damascenus libro secundo, capitulo tertio, hierarchias appellat ornatus; beatus item Dionysius post prætactam definitionem concludere volens, dicit, Divina pulchritudo. Dicitur autem Deus pulchritudo, quoniam instar luminis cum fulgore influit universis pulchrificas fontani radii traditiones, qui et suos theasicos*, id est subditos, facit divina agalmata, id est insignes figuras seu expressas imagines, specula12* quoque clarissima. Itaque secundum lumen prædictum constat et assignatur distinctio triplicis hierarchiæ secundum doctrinam divini Dionysii, quam se a Paulo apostolo didicisse gloriatur sexto Cœlestis hierarchiæ capitulo, vocans eum divinum suum et sanctum perfectorem. Hæc equidem fuit sapientia quam loquebatur Apostolus inter perfectos, et hæc sunt verba arcana quæ vidit ipse in tertio cœlo, quæ non licet homini loqui.1314 — Hæc Udalricus.

Porro Durandus : Considerandum est, inquit, super quid hierarchia fundatur. Idcirco notandum, quod quamvis omnes angeli sancti immediate videant divinam essentiam, in qua visione consistit ipsorum felicitas; mysteria tamen gratiæ, et ea quæ circa nos agere debent ut reducamur in Deum, non noverunt nisi in quantum eis revelantur atque de ipsis illuminantur. Et quoniam teste Apostolo, quæ a Deo sunt, ordinata sunt, illuminationes angelorum de mysteriis gratiæ et ceteris quæ circa nos per eos divinitus ordinata sunt fieri, ordinem habent.15 Nam quidam de his immediate illuminantur a Deo, alii mediate : medii quidem per supremos, infimi vero per medios. Itaque hic ordo recipiendi illuminationes divinas, quia ab uno descendit originaliter ac dependet, puta a Deo, et ad unum tendit finaliter, ut scilicet reducamur in Deum, dicitur hierarchia, id est sacer principatus seu ordo beatorum spirituum sub Deo, in recipiendo divinas illuminationes ab ipso modo prætacto. Sicque patet super quid hierarchia fundetur, videlicet super ordinatam receptionem illuminationum a Deo. Hæc Durandus.

Insuper de his scribit diffuse Guillelmus secunda parte libri de Universo : Manifestum est, dicens, quod hierarchia sit sacer principatus; et juxta intentionem sapientis ac sancti Dionysii, nominatio ista potissime convenit supergloriosissimæ ac beatissimæ Trinitati, quæ est unus Deus, essentialiter sanctus, omnibus dominans, et infinite universis sublimior. Cœtus vero sublimium substantiarum, videlicet angelorum, seu etiam hominum, ad officia ordinum seu chororum sacrati ac deputati, hierarchiæ dicuntur, juxta sapientissimi Dionysii intentionem. Distinxit quippe hierarchias in tres, puta, divinam, angelicam, et humanam.

De Eccl. hier. c. 1.

Dicendo autem, quod hierarchia est divinus ordo, scientia et actio, intellexisse videtur, quod totus ille sacratissimus beatissimorum spirituum principatus, est divinitus ordinata societas : ordinata, inquam, pulcherrima distributione donorum, ac decentissima constitutione graduum, ad obsequia Creatoris, juxta congruentiam exigentiamque donorum, hoc est scientiarum et virtutum, quibus illuminati sunt ab eodem, et juxta decentiam officiorum quibus præditi sunt : quoniam alii præ aliis perfectiores et exuberantiores sunt in istis. Ideo eis de plenitudine sua juxta Creatoris dispositionem ac placitum convenit aliis communicare. Quæ sacra societas est deiforme quantum possibile est similans, id est, increatam formositatem eximie imitans quantum permittit infinita et inexcogitabilis inferioritas, remotio seu distantia a supereminentissima excellentia Creatoris. Vires namque substantiarum illarum in perfectionibus naturæ et gloriæ, sunt in sua ultimitate, id est in actu quo possunt majori, nisi alio novo munere adjuventur. Non enim se contrahunt, sed potius extendunt in quantum possunt; nec se restringunt ad parva, scientes quod in hoc gloriæ detraherent Creatoris. Rursus, quod ait, Quantum possibile est, potest ita intelligi, quantum fas est et dignum atque conveniens. Neque enim ultra fas aut dignum est ut divinam et increatam pulchritudinem imitentur, nisi quantum ipsa instituit et gratuita contulit bonitate.

Si quis autem quærat, qualiter et in quibus beatissimi illi ordines assimilentur divinæ pulchritudini; dico, quod unaquæque substantiarum illarum superdignissimæ Trinitatis exemplum est atque clarissimum speculum : siquidem per virtuosam potentiam qua prædita est, exemplum est Dei Patris; per luminosam sapientiam qua illustrata est, exemplum est unigeniti Filii Dei; per ardentissimum etiam suum amorem in Deum, exemplum est Spiritus Sancti. Tota quoque illa sublimis et beata civitas, in singulis civibus suis ita conformis est dominantissimæ ac supermagnificentissimæ Trinitati, sicque resplendet ad ipsam, ut unusquisque illorum signaculum similitudinis sit illius.16 Propter quod tota civitas in ipsa sua totalitate, pace, concordia et unitate sincerissimi ferventissimique amoris, eximia pulchritudine similitudinis se conformat, quantum fas est, ad deiforme, id est formositatem divinam. Præterea, sicut igni puro et elementari fortissima et incessabilis inclinatio est ad sursum, sic beatis illis substantiis inabruptibilis, inseparabilis, vigorosissima ac ferventissima inclinatio est ad sublimitatem assimilationis divinæ. — Hæc Guillelmus.

Præterea Henricus Quodlibeto quinto testatur:17 Quum perfectus fuerit intellectus noster per habitus scientiales omnium quæ per ipsum nata sunt cognosci, et actu intelligit ea ex habitu, hoc est summum et perfectissimum ad quod ex puris naturalibus suis potest pertingere secundum statum vitæ præsentis. Hoc tamen est infimum in intellectu angelico. Ipse enim habet habitum scientialem naturaliter sibi innatum omnium rerum a se naturaliter cognoscibilium, quasi secundum modum rei generatæ naturaliter; non secundum modum scientiarum ab intellectu nostro acquisitarum: quia intellectus noster in genere intellectualium, respectu formarum universalium intelligibilium, est sicut materia prima respectu formarum particularium, et in principio sui est sicut tabula nuda ad habitus scientiales recipiendum in se. Deus vero sicut in ordine rerum, ita in ordine intelligibilium est pura forma, cujus esse est suum intelligere actuale. Angelus autem inter Deum et intellectum humanum habet se medio modo: quoniam habitus scientiales a se ipso non habet, nec post suam productionem recipit eos, sed concreati sunt ei. Verum quoad actus intelligendi est in potentia, ut non sit necesse eum singula simul intelligere. — Sicque semper inferiora in suo supremo connexa sunt infimo superiorum; et quæ in inferiori sunt secundum ampliorem compositionem et potentialitatem, in superiori sunt secundum majorem simplicitatem et actualitatem: quæ omnia finaliter concurrunt in primam et perfectissimam unitatem et actualitatem. Unde septimo capitulo de Divinis nominibus B. Dionysius ait: Ipse est semper omnia compaginans, et insolubilis causa congruentiæ ordinationisque omnium; fines primorum semper conjungens principiis secundorum, et sic unam universitatis conspirantiam et harmoniam pulchram efficiens. Et in hoc fundatur in angelis ratio hierarchiæ. Hæc Henricus.

C D

D Einde hic quæritur, An in angelicis spiritibus sint tres hierarchiæ et ordines novem. Videtur quod non. Angeli enim sunt simplicissimo Deo propinquiores quam homines:18 ergo in eis est minor multiplicitas atque divisio quam in hominibus. Sed in hominibus non est nisi una hierarchia, videlicet ecclesiastica: ergo hierarchia angelica non est triplex, sed una dumtaxat. — Secundo, B. Dionysius in quolibet ordine angelorum dicit esse superiores et inferiores ac medios: ergo in quolibet ordine est triplex ordo. — Tertio, supremus angelus in quolibet ordine minus distinguitur ab infimo angelo ordinis superioris quam ab infimo angelo sui proprii ordinis (quia species rerum se habent ut numeri), et immediate sequitur angelum illum in ordine universi: ergo plus pertineret ad ordinem superiorem, quam ad chorum seu ordinem in quo collocatur. — Quarto, numerus impar imperfectior est numero pari : ergo potius ordines angelorum sunt in aliquo numero pari, quam novenario, qui est numerus impar. — In Evangelio quoque mulier, per quam æterna sapientia designatur, legitur drachmam decimam perdidisse, quæsisse, et invenisse seu reparasse :19 ergo videtur esse decem ordines angelorum.

Et breviter, quæstio hæc inquirit, per quid hierarchiæ angelicæ ac ordines angelorum distinguuntur.

Circa hæc scribit Albertus : Divisio hierarchiæ angelicæ in tres hierarchias, est divisio totius potestativi in partes potestativas, non totius universalis in partes subjectivas, nec totius integralis in partes ipsum integrantes. Dicit autem Magister in littera, quod tres sunt hierarchiæ, et quælibet tres continet ordines. Hinc antiqui doctores, ut Præpositivus et Antisiodorensis, dixerunt esse istas tres hierarchias: epiphaniam, hyperphaniam, et hypophaniam. Epiphaniam ita definiunt : Epiphania est incalescentis affectionis incendio, altioris intellectus fastigio, judicii libra, resultatio distributa. Hyperphaniam definiunt sic : Hyperphania est divina illuminatio, sui participes interscalari reverentia insigniens, usum dominandi edocens, et arcens contrarium. Hypophaniam sic definiunt : Hypophania est divinum participium legibus naturæ occurrens, secreta revelans secundum participationem discretam. Et dicunt, quod legibus naturæ occurrens, dicitur propter Virtutes, quarum (secundum Gregorium) est miracula facere, quæ fiunt contra vel supra leges naturæ. Secreta revelans secundum participationem discretam, dicunt quod dicitur propter Archangelos et Angelos, quorum est revelare secreta, ita quod Archangelorum est nuntiare majora, Angelorum minora. Similiter, in definitione epiphaniæ dicunt poni, Incalescentis affectionis incendio, propter Seraphim, qui interpretatur totus ardens, seu totus incendens ; Altioris intellectus fastigio, propter Cherubim, qui interpretatur plenitudo scientiæ; Judicii libra, propter Thronos, in quibus (secundum Gregorium) Deus sedet, et per eos sua decernit judicia. In definitione demum hyperphaniæ dicunt quod ponitur, Divina illuminatio sui participes interscalari reverentia insigniens, propter Principatus, quorum (ut dicunt) est interscalarem reverentiam edocere, ut unicuique secundum suum gradum reverentia exhibeatur. Usum dominandi docens, dicunt poni propter Dominationes, quarum (ut dicunt) est usum dominandi docere. Arcensque contrarium, asserunt poni propter Potestates, quarum est contrarias potestates arcere, ne tantum noceant quantum vellent. — Aliam divisionem ponit S. Dionysius in Cœlesti hierarchia, capitulo sexto, ubi sic dicit : Divinus noster perfector (id est Paulus, aut Hierotheus) primam et summam hierarchiam dicit esse circa Deum exsistentem semper, et attente ipsi et ante alias immediate uniri, sanctissimos scilicet Thronos, et oculosos ac pennosos Cherubim et Seraphim ; secundam vero hierarchiam, ex Potestatibus, Dominationibus et Virtutibus dicit constare ; novissimam vero, ex Angelis, Archangelis et Principatibus esse constitutam.

Quæritur ergo de harum sufficientia divisionum.

Dicendum, quod distinctio hierarchiarum proprie sumitur penes duo, videlicet : penes simplicitatem et subtilitatem luminis, quod est in illuminatione; et penes analogiam intelligentiæ angelicæ ad tales illuminationes. Nempe ut habetur in libro de Causis, bonitates quæ sunt in causa prima, non sunt ab aliqua secundarum intelligentiarum receptibiles in ea puritate ac nobilitate qua in prima sunt causa : perspicacius tamen, nobilius atque simplicius percipiuntur ab intelligentia superiori quam inferiori. Quumque angelus per intellectum deiformem sit quid medium inter lumen Verbi æterni et animam rationalem, habet se in analogia medii ad utrumque extremorum : medium enim aliquo modo attingit extremorum utrumque. Hinc angeli illi qui se habent in simplicitate essentiæ et perspicacitate intelligentiæ, ad illuminationes divinas percipiendas in ea puritate et nobilitate qua sub Deo major nequit intelligi, id est, qua sub Deo majorem esse non decet in genere illo, habent se ad illuminationes divinas prima relatione, et de prima sunt hierarchia. Illi vero qui habent se ad illuminationes easdem secundum proportionem puritatis qua receptæ sunt in intelligentia angelica, habent se secunda relatione ad illuminationes divinas, et sunt de hierarchia media. Illi vero qui se habent ad illuminationes easdem secundum quod transfusibiles sunt in intellectum humanum, qui conjunctus est continuo et tempori, tertia relatione se habent ad illas, et de hierarchia sunt infima. Sicque secundum triplicem proportionem intellectus angelici ad illuminationes divinas, distinguuntur tres hierarchiæ.

Hinc septimo Cœlestis hierarchiæ capitulo S. Dionysius protestatur : Prima cœlestium essentiarum dispositio est in circuitu Dei et circa Deum immediate stans, et simpliciter ac incessanter circuiens æternam ejus scientiam, secundum excellentissimam quantum in angelis semper mobilem collocationem, indesinenterque chorum ducit circa divinæ illustrationis fulgores ac radios, et circuit eos. Angeli enim primæ hierarchiæ tota et affectuosisima mentis intentione jugiter se extendunt in Deum, quatenus illuminationes divinas suscipiant in ea (quantum ipsis possibile est) puritate, qua in Deo consistunt, atque in illis feliciter delectentur. Et ista eorum extensio circa illuminationes divinas, vocatur circularis motus eorum et chorus, itemque tripudium quod ducunt jucundissime circa Deum. Porro media hierarchia illuminatur a fonte illuminationis ac principe mediante prima. In tertia vero hierarchia terminatur illuminationum descensus, quantum ad illuminationes nobis proportionabiles et manifestatas.

Hoc quoque divus Dionysius probat testimoniis Scripturarum. Ait enim, quod imperium ac locutio Dei ad angelum, significat proportionem et modum primæ illuminationis a Deo in primam hierarchiam immediate descendentis, allegans illud Isaiæ : Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Ubi Filius Dei per se ipsum instruit interrogantes. Dispositionem vero secundæ hierarchiæ probat per illud Zachariæ, Angelus clamavit ad alium angelum; et per illud Danielis, quod unus superior angelus dixit Gabrieli : Gabriel, fac istum intelligere visionem. Dicit quippe quod clamor, eo quod longe sonat, designat illuminationem distantem a primo illuminatore, et per alium tanquam per medium deportatam. At vero tertiæ hierarchiæ dispositionem asserit significari in Zacharia, ubi dicitur : Angelus qui loquebatur in me, etc. Ubi significatur illuminatio descendens ab angelo in hominem : quod proprium est tertiæ hierarchiæ. Unde quia theologi, id est auctores Scripturæ canonicæ, ita tripliciter loquuntur de illuminationibus, dicit eos per hoc significare hierarchiam triplicem angelorum. Quo constat, quod sufficiens est divisio hierarchiæ angelicæ in primam, mediam et infimam, eo quod illuminationes a Deo descendentes in hac triplici exsistunt proporzione.

Postremo, ad hoc quod dictum est, primam hierarchiam dici epiphaniam, secundam hyperphaniam, tertiam hypophaniam, de definitionibus quoque earum, dicendum quod verba hæc ficta sunt, et nunquam a beatissimo Dionysio tradita aut expressa, nec quantum ad sensum, nec quantum ad verba. Thronis namque S. Dionysius nunquam attribuit judicii libertatem. Principatus quoque non posuit in hierarchia secunda, sed tertia. Similiter Virtutes nunquam posuit in hierarchia tertia, sed secunda. Hinc verba illa tanquam ficta sunt abjicienda. — Hæc Albertus in Summa. Et consonant his scripta ejus libro de IV Coæquævis, ubi de his multa inducit : quæ brevitati studens omitto.

Is. LXIII, 1.

Zach. u, 4.

Dan. VIII, 16.

Zach. I, 14.

Amplius Udalricus in Summa sua, libro quarto: Lumen (ait) divinum aut recipitur simplicitate et puritate rationis luminis propter immediatam ejus susceptionem a Deo, vel recipitur compositum et permixtum cum ratione principii operativi eorum quorum notitiam pandit.

Primo modo primam constituit hierarchiam, quam propter puritatem rationis istius, id est immediatam luminis hujus susceptionem, B. Dionysius nominat æquiformem, quamvis unus ordo hujus hierarchiæ perfectius istud participet lumen quam alius. Conformiter est sumendum, quod alios ordines ejusdem hierarchiæ idem Sanctus æquiformes appellat, quantum ad communem modum suscepti luminis, non quantum ad speciales gradus imperfectione susceptionis. Nempe quo primæ hierarchiæ chori ac spiritus immediatius a Deo procedunt, eo copiosius et magis immediate illuminantur ab ipso, atque donorum capaces sunt divinorum secundum modum divinum. Et quia secundum capacitatem eorum datæ sunt eis gratia et gloria, ideo immediate circa Deum consistunt, veluti in Deitatis vestibulis collocati, ut magnus Dionysius loquitur, ubi occultum Dei ornatum interna familiaritate concernunt: propterea in deificam scientiam provehuntur. — Unde lumen scientiale eis immissum, in sua quantum possibile est permanet puritate et simplicitate, non aliam habens rationem quam rationem luminis divini in quantum divinum: quod patet per ejus effectum. Ita enim manifestat tribus primis illis ordinibus scientiam Dei de rebus, quod non movet eos ad aliqua opera, nisi quæ immediate sunt circa Deum. Substantialiter enim eis donatum est etiam super seu ultra illam similitudinem quam habent ex lumine gratiæ et gloriæ. Quumque simile moveatur ad id cui est simile, ideo lucis hujus dulcedine semper moventur in Deum magis quam faciunt ex sola delectatione veræ ac substantialis felicitatis. Et quia per lumen hoc conformantur pul-

De Cœlest. hier. c. vii.

Ibid. c. viii, ix. forsan in perfectione

Ibid. c. vii. chritudini increatæ, quæ (ut divinus Dionysius fassus est) distributiva est proprii luminis secundum uniuscujusque capacitatem ac dignitatem, idcirco prima hæc hierarchia distribuit lumen hoc hierarchiæ secundæ: quia ut asserit S. Dionysius, lege Deitatis sancitum est ut secunda reducantur in Deum per prima.

De Cœlest. hier. c. iii.

Ibid. c. iv, viii.

Porro secundus modus hujus luminis, est ex distantia a fonte primo: quia procedit ab ipso in secundam ac tertiam hierarchias mediante prima, per quam plane distantiam cadit a simplicitate ac puritate in quamdam compositionem et permixtionem rationum, ut patet per ejus effectum. Non enim solum movet angelos harum hierarchiarum in Deum per scibiles divinorum operum rationes in Deo manifestatas, sed item ad opera rationum illarum causata, instar luminis artificialis et practici. Quod contingit dupliciter. Vel enim hoc lumen a divina simplicitate deficiens, manet in sua universalitate, habens virtutem non limitatam; aut deficit in utroque, ita quod habet non solum compositionem, sed et virtutis suæ limitationem. Primo modo secundam constituit hierarchiam, cujus omnia nomina sunt nomina potestatis universalis, ut dominatio, virtus, potestas. Secundo modo tertiam constituit, cujus ordines potestatem habent limitatam vel ad unam gentem, aut ad aliquem modum officii, seu ad unam personam. — Verumtamen in omnibus his lumen divinum manet non obumbratum: quia angelicus intellectus, utpote a corpore separatus, est huic lumini proportionatus. Si vero hoc lumen sit velatum et obumbratum speculo sensibilium figurarum in sacramentis atque figuris et ænigmate mysticarum ac parabolicarum locutionum, sic constituit ecclesiasticam hierarchiam, ut primo Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo sacer Dionysius contestatur. Nam ut idem primo Cœlestis hierarchiæ capitulo loquitur, non est possibile aliter nobis radium lucere divinum, nisi varietate sacrorum velaminum anagogice

(id est sursumductive) circumvelatum. — A ficitur lumine simplici et absoluto. Quumque dictus modus communis sit omnibus ecclesiasticæ hierarchiæ personis, earum tamen sunt actus diversi, secundum quos diversi ordines distinguuntur. Alius enim actus est sacerdotum, alius diaconorum. Imo in exercitio cujuslibet actuum horum, quidam sunt aliis magis idonei. Hæc Udalricus.

In cujus verbis obscurum videtur, quod asserit angelos primæ hierarchiæ dulcedine lucis hierarchicæ moveri in Deum magis quam sola delectatione veræ ac substantialis felicitatis, utpote præmii essentialis. Delectatio namque essentialis felicitatis multo intensior præstantiorque consistit, quam dulcedo cujuscumque alterius doni creati, sicut et ipsa felicitas excedit cetera dona. Rursus, hoc lumen aut est lumen gratiæ, aut lumen gloriæ, quum certum sit ipsum non esse lumen naturæ. Quomodo ergo datum est supra seu ultra similitudinem quam habent ex lumine gratiæ aut gloriæ, quasi ipsum non sit gratiæ aut gloriæ lumen? Si autem vult dicere, quod dulcedo luminis hujus una cum delectatione essentialis beatitudinis fortius movet ipsos in Deum, quam sola delectatio felicitatis, hoc nec difficultatem habet nec dubium. — Conformiter, quod ait lumen hoc in secunda hierarchia habere virtutem non limitatam, sano indiget intellectu, quum omne bonum creatum virtutis sit limitatæ, id est finitæ.

Præterea Thomas: In angelis, inquit, invenitur triplex distinctio: una hierarchiarum ab invicem, secunda ordinum in eadem hierarchia, tertia personarum ejusdem ordinis. Et quælibet harum distinctionum accipitur secundum diversam proportionem ad divini luminis receptionem. Diversitas namque hierarchiarum est secundum diversum modum recipiendi illuminationes divinas; diversitas vero ordinum est secundum actus diversos quos perficit lumen divinum secundum perfectius et minus perfectum; diversitas autem personarum ejusdem ordinis est secundum diversam virtutem in exsecutione actus magis aut minus efficaci. Verbi gratia, ecclesiastica hierarchia distinguitur ab angelica in hoc, quod ecclesiastica perficitur lumine divino per similitudines sensibiles velato tam in sacramentis quam in Scripturarum metaphoris, angelica vero perrunt in hoc, quod quidam eorum recipiunt illud in majori universalitate quam alii. Propter quod superiores dicuntur habere scientiam magis universalem. Et hoc variari non valet nisi tripliciter. Aut enim cognitionem divinorum effectuum recipiunt in prima causa universali: et hic est modus primæ proprius hierarchiæ, quæ proportionata est ad recipiendum illuminationes divinas in ipso fulgore lucis divinæ. Idcirco dicuntur circa Deum esse, omnesque ordines ejus denominantur ab actione quæ circa Deum versatur, ut sunt cognoscere et amare. Aut cognoscunt res in universalibus rationibus rerum: qui est modus hierarchiæ secundæ. Ideo angeli hujus hierarchiæ cognitionem accipiunt a primæ angelis hierarchiæ, in quibus sunt formæ maxime universales; et nomina sortiuntur ab efficacia operandi in rebus: et quia formæ per quas cognoscunt sunt universales, nominantur a potestate non determinata ad aliquem vel ad aliquos. Aut noscunt res in rationibus propriis: qui est modus infimæ hierarchiæ, in qua sunt formæ magis particulares, magisque proportionatæ intellectibus nostris, ut illustrentur ab eis.

Simile horum videri potest in principatu terreno. Ministrorum quippe qui sub uno sunt rege, quidam immediate operantur circa personam regis, ut cubicularii, consiliarii et assessores: et hoc primæ hierarchiæ est competens respectu Dei. Quidam habent officia ad regni regimen in communi, non deputati huic aut illi provinciæ, ut domini curiæ, principes militiæ, judices quoque palatii : et his similes sunt angeli hierarchiæ secundæ. Alii deputantur ac præficiuntur ad regimen alicujus partis regni, ut præpositi et ballivi, et hujusmodi minores officiales : et his similes sunt angeli tertiæ hierarchiæ. — Hæc Thomas in Scripto. Cujus responsio coincidit cum responsione Udalrici, imo utraque cum responsione magistri eorum Alberti.

Denique in prima parte Summæ, quæstione centesima octava, plenius scribit : Hierarchia (inquiens) est sacer principatus.20 In principatu autem sunt duo, videlicet princeps et multitudo ordinata sub ipso. Quumque Deus sit princeps non solum omnium angelorum, sed etiam hominum totiusque creaturæ; hinc non solum angelorum universorum, sed totius quoque rationalis creaturæ, quæ sacrorum particeps esse valet, una est hierarchia, secundum Augustinum duodecimo de Civitate Dei, ubi duas ponit civitates seu societates, unam angelorum hominumque bonorum, aliam reproborum.

Si vero consideretur principatus ex parte multitudinis ordinatæ sub principe, sic unus principatus vocatur secundum quod multitudo uno eodemque modo potest principis gubernationem suscipere. Et quæ ita nequeunt ab uno principe gubernari, ad diversos pertinent principatus : quemadmodum sub uno rege diversæ sunt civitates, quæ diversis reguntur legibus ac ministris.

Manifestum est autem quod angeli et homines diversis modis divinas illuminationes recipiunt : angeli quippe in intellectuali puritate, homines vero sub sensibilibus formis eas recipiunt. Idcirco distinguitur hierarchia angelica ab humana. — Eodemque modo in angelis hierarchiæ tres distinguuntur, quoniam angeli superiores universaliorem habent veritatis cognitionem quam inferiores. Cujus cognitionis triplex est gradus in angelis. Rationes etenim rerum de quibus angeli illuminantur, tripliciter considerantur. Primo, ut a Deo primo universali principio fluunt : qui modus primæ convenit hierarchiæ. Secundo, prout hujusmodi rationes dependent ab universalibus causis creatis et multiplicantur : et hic modus secundæ convenit hierarchiæ. Tertio, secundum quod rationes illæ applicantur singularibus rebus prout a propriis causis dependent : qui est hierarchiæ infimæ modus.

Præterea in unaquaque hierarchia cœlesti tres ordines continentur.21 Una enim hierarchia est unus principatus, id est una multitudo ordinata uno modo sub principis gubernatione. Non autem esset multitudo ordinata, sed confusa, si in multitudine ordines diversi non essent. Hinc ratio hierarchiæ diversitatem ordinum exigit. Quæ diversitas perpenditur secundum diversa officia ac varios actus : sicut in una civitate alius est ordo judicantium, alius pugnantium, alius laborantium in agris. Quumque multi sint ordines civitatis unius, omnes tamen reducuntur ad tres, secundum quod quælibet multitudo perfecta habet principium et medium ac finem.

Sicque in civitatibus triplex est hominum ordo, videlicet : supremorum, ut sunt optimates ; et infimorum, ut est vulgus ; ac mediorum, qui est populus honorabilis. Sic et in qualibet hierarchia angelica ordines distinguuntur secundum diversos actus atque officia ; et omnis ista diversitas ad tria reducitur, puta ad summum mediumque et infimum. Hinc in qualibet hierarchia S. Dionysius ponit tres ordines.22

Præterea si objiciatur, quia in ecclesiastica hierarchia distinguuntur ordines penes hos actus qui sunt, purgare, illuminare, perficere : nam ordo diaconorum est purgativus, sacerdotum illuminativus, episcoporum perfectivus, ut quinto Ecclesiasticæ hierarchiæ gloriosus Dionysius docet. Sed quilibet angelus purgat, illuminat et perficit : non ergo est distinctio ordinum in angelis. — Dicendum, quod etiam inferior angelus superior est supremo homine ecclesiasticæ hierarchiæ, secundum illud Matthæi : Qui minor est in regno cœlorum, major est illo, id est Joanne Baptista ut viatore.23 Ideo minimus angelus hierarchiæ cœlestis potest non solum purgare, sed etiam illuminare atque perficere, et eminentius quam ordines ecclesiasticæ hierarchiæ. Idcirco secundum distinctionem actionum istarum ordines cœlestes non distinguuntur, sed secundum alias differentias actionum, de quibus dicetur.

At vero ad istud, utrum in uno ordine plures sint angeli, sanctus Doctor respondet: Qui perfecte cognoscit res aliquas, potest usque ad minima, naturas, virtutes et actus earum distinguere. Qui autem cognoscit res imperfecte, nequit distinguere nisi in universali: quæ distinctio fit per pauciora. Quemadmodum qui imperfecte naturalia noscit, distinguit corpora in cœlestia et terrena; qui autem perfectius naturalia novit, potest corporum cœlestium ordines assignare diversos, corpora quoque inferiora diversis modis dividere in plantas, in mineralia, etc. Nos autem angelos et eorum officia imperfecte cognoscimus, ut sexto Cœlestis hierarchiæ capitulo dicitur. Idcirco eorum ordines et officia distinguere non valemus nisi in generali: secundum quem modum multi angeli sub uno ordine continentur. Si autem angelorum officia ac distinctiones perfecte cognosceremus, sciremus quod quilibet angelus habet proprium suum officium ac proprium ordinem in rebus, et multo plus quam quælibet stella, quamvis nos lateat. Itaque specialis distinctio ordinum et officiorum, secundum quam quilibet angelus proprium habet officium ac ordinem, est nobis ignota. — Hæc Thomas in prima parte Summæ.

Insuper de his in Summa contra gentiles, libro tertio, adhuc profundius scribens: Superiores, asserit, inter intellectuales substantias, sicut sunt universalioris virtutis, ita perfectius divinæ dispositionis notitiam a Deo suscipiunt, in hoc quod usque ad singularia, ordinis rationem cognoscunt.24 Hæc autem divinæ ordinationis manifestatio divinitus facta, usque ad ultimas intellectualium substantiarum personas pertingit, juxta illud Job: Numquid Job xxv, 3. est numerus militum ejus? Et super quem non splendet lumen ipsius? Verum inferiores intellectus non in ea perfectione ipsam recipiunt, quod per eam cognoscere queant singula ad ordinem providentiæ divinæ spectantia quæ per eos sunt exsequenda, sed solum in quadam communitate: et quanto sunt inferiores, tanto per illuminationem a Deo acceptam minus in speciali divini ordinis cognitionem accipiunt, in tantum quod intellectus humanus, qui infimus est secundum naturalem cognitionem, solum quorumdam universalissimorum habet notitiam. Superiores ergo substantiæ intellectuales de suæ cognitionis eminentia inferioribus tradunt, quemadmodum cognitio discipuli imperfecta a magistro perficitur.

In qualibet demum Providentiæ dispositione, ordinatio effectuum ex forma derivatur agentium: effectus namque a causis suis secundum similitudinem quamdam procedunt. Quod autem agens suæ formæ similitudinem communicet effectibus, est propter aliquem finem. Primum ergo principium in dispositione Providentiæ est finis; secundum, forma agentis; tertium, dispositio ordinis effectuum. Sicque supremum in ordine intellectus, est quod in fine attendatur ratio ordinis; secundum autem, quod in forma; tertium vero, quod ipsa ordinis dispositio cognoscatur in se ipsa, non in altiori principio. Hinc ars considerans finem, vocatur architectonica, id est principalis et præceptiva, respectu ejus quæ considerat formam; et quæ considerat formam, respectu ejus quæ considerat solum ordinem motuum qui ordinantur ad formam. — Hæc ibi. Quo in loco plenius istud prosequitur, ut mox infra tangetur: quia hoc ad distinctionem ordinum inter se spectat.

Idem Petrus, cujus scripta de ista materia continentur in dictis.

Responsio quoque Richardi parum differt ab his: quæ tamen breviter est tangenda, quoniam confert ad præinducta clarius intelligenda. Angelica (inquit) hierarchia distinguitur in tres. Quamvis enim omnes angeli sancti Deum immediate clareque videant, ac alia multa in ipso, hoc tamen est secundum plus et minus. Quidam namque eorum, Deum contemplantur tam clare, quod non tantum in ipso conspiciunt rationes secundum quas Deus de lege communi regit aliquas partes mundi determinatas universumve orbem, sed etiam rationes secundum quas regit prædicta secundum leges quas dispensat ex privilegio speciali: atque ex taliter conspicientibus prima constituitur hierarchia. Sunt alii qui quamvis in Deo non conspiciant rationes secundum quas regit universum et determinatas partes ipsius secundum leges quas ex privilegio speciali dispensat, sed rationes hujusmodi eis revelantur a Deo mediantibus angelis primæ hierarchiæ, quando divinæ complacet voluntati; attamen in Deo immediate conspiciunt rationes quibus regit universum de lege communi: et ex illis constituitur media hierarchia. Sunt alii qui nec ad primam nec ad secundam cognitionem pertingunt, sed tantum in Deo immediate conspiciunt rationes quibus regit aliquas partes mundi determinatas de lege communi: et ex illis constituta est infima hierarchia. Hæc Richardus. Qui consequenter exponit distinctionem novem ordinum angelorum, ut sequenti quæstione patebit.

In cujus verbis obscurum videtur, quod ait angelos infimæ hierarchiæ non noscere rationes quibus Deus regit universum de lege communi. Universi etenim cœlestis curiæ cives in Deo immediate intuentur rationem et ordinem providentiæ Dei, qua universum gubernat secundum dictamen atque censuram sapientiæ, justitiæ pietatisque suæ, secundum tenorem et cursum legis generalis ac solitæ, ut in universis sua majestas, perfectio et gloria resplendeat ac pateat ad honorem et laudem ipsius, sicut et ipsum agnoscunt ordinem universi, quanquam hæc omnia angeli superiores evidentius ac latius contemplentur in Deo. Verum de his cum reverentia et timore sine incauta assertione est disserendum, sicut et S. Dionysius docet esse agendum.

De Divin. nom. c. 1.

Præterea Bonaventura: Rationes (ait) quæ inducuntur ad partem utramque de isto, an novem tantum sint ordines angelorum, solum sunt congruitatis, nec auctoritates super hoc inveniuntur expressæ. Idcirco de hoc opiniones sunt variæ. Una, quod omnes homines assumerentur ad ordines angelorum, nec in superna illa Jerusalem essent nisi ordines novem, ut sic sit expressa configuratio ad supercœlestem increatamque hierarchiam, quæ in summa Trinitate consistit. Et quamvis angeli non peccassent, tamen ad eorum ordines homines fuissent assumpti, sicut et nunc assumuntur. Sed in hoc differentia est, quod tunc illa assumptio esset hominum beatificatio tantum, non reparatio ruinæ angelicæ, quemadmodum modo est. Nec obstat si de beatissima Virgine objiciatur, quod ipsa est super omnes choros et ordines angelorum sublimata, ergo per se constituet ordinem: quoniam sicut speciale privilegium non est reducendum ad legem communem, sic singularis prærogativa quæ est in sacratissima Virgine, non est numeranda cum ordinum distinctione, quæ est secundum legem communem. Et ista opinio satis videtur probabilis.

Verumtamen, quoniam auctoritas Evangelii vocans hominem decimam drachmam, videtur illud insinuare, et Anselmus in libro de Casu diaboli illud videtur sentire, apparet aliis magis probabile, quod homines per se constituant ordinem unum, quem nominant decimum respectu novem ordinum angelorum.25 Non enim decet, ut dicunt, quod homines ad angelorum ordines assumantur, nisi qui angelis in vita hac similes exstiterunt, utpote virgines, ex quibus solis dicunt angelicam instaurari ruinam, eo quod angelis multum cognata exsistat virginitas. — Sed ista opinio non videtur conveniens: tum quia per decimam drachmam, non solum corrupti sed Cur Deus homo, lib. 1, c. 18. et virgines designantur; tum quoniam multi carne corrupti, ut Petrus apostolus et Maria Magdalene, multis sanctis utriusque sexus virginibus sine dubio sunt majores, feliciores et sanctiores.

Hinc tertia exstat opinio, quod ultra novem ordines angelorum addetur decimus ordo ex his qui in hac vita ad tantam meritorum excellentiam non venerunt ut ad angelorum ordines exaltentur, sed meritis Christi salvati, decimum tenent gradum. Et ista positio apparet probabilis: tum propter imperfectionem meritorum quam habent multi in hac vita; tum propter perfectionem denarii, in quo maxima consistit numeralis perfectio; tum propter decimationis significationem, et propter decimæ drachmæ inventionem. Idcirco hanc possumus sustinere. — Si autem objiciatur, quod quilibet ordo cœlestis in aliqua continetur hierarchia, decimus autem ordo in nulla: ergo non videtur quod debeat esse. Dicendum, quod sicut præter angelicam hierarchiam nunc ponitur ecclesiastica hierarchia, sic præter tres illas angelicas hierarchias erit decimus ille ordo, et erit salvatio in decimo gradu illo simul rationis ordinis ac hierarchiæ: hierarchiæ, inquam, per comparationem ipsorum ad invicem, quoniam non habebunt omnimodam æqualitatem; et ordinis, per comparationem ad ordines superiores. — Hæc Bonaventura. Et de hac re plenius infra dicetur, ubi quæretur, an homines ad angelorum ordines assuantur.

Porro Antisiodorensis in Summa sua, libro secundo, conscribit ea quæ Albertus imputat ei et Præpositivo, quæ tamen Antisiodorensis ex verbis S. Dionysii asserit elici, quantum ad triplicem illam distinctionem. Sed de usu nominum non est superflue contendendum. Scribit et alia quædam de ordinum distinctione, quæ paulo post sunt tangenda.

Insuper Guillelmus secunda parte de Universo: Tempore (inquit) adolescentiæ meæ, quum de sacris istis principatibus atque ordinibus cogitarem, incidit mihi cogitatio de regno terreno bene ordinato ac decenter disposito, et de familia regia. Et visum est mihi, quod proximi lateralesque regis constituere debent tres ordines hominum, quos oportet indesinenter ac lateraliter adsistere regi. Primus est amantissimorum, id est, maxime regem amantium, et amore ipsius super omnes ferventium. Consuetudo etenim regum est omnium, ut velint habere et habeant juxta se et proximos sibi quosdam quos sibi fidelissimos et amicissimos credunt. Secundus est ordo sapientium. Quo ordine nihil convenientius nilque decentius regi, quum et Sapientia summa testetur:26 Per me reges regnant. Tertius ordo est judicum, qui jura cuilibet reddant, et controversias litesque dirimant. Quartus ordo est excellentissimorum honorabiliumque magnatum, ut sunt proceres et barones, in quibus consistit magna pars fortitudinis regni. Quintus est ordo præsidum provinciarum. Sextus, ducum legionum, ut sunt instructores bellorum, et capitanei acierum. Septimus, centurionum, qui vindictas atque justitias exsequuntur. Octavus, nuntiorum magnorum, qui legati vocantur: qui magna et aliis nuntiis non insinuanda denuntiant his quibus rex jusserit. Nonus et infimus ordo est nuntiorum minorum per totum discurrentium regnum, sive equitum sive peditum, jussa regis deferentium. — Nec numero coquos in ista regali familia, quia nec regni necessitas, nec decor ejus aut gloria, sed potius deliciositas noxia ipsorum ministeria exquisivit. Idem de pincernis, cubiculariis ac thesaurariis dico, quorum superfluitati causam dederunt, voluptas, curiositas et cupido, quum longe minori apparatu et cura posset regibus ministrari, regnaque gubernari. Et tunc bene erat rebus humanis, dum a deliciis et immoderatis divitiis ac vanis honoribus reges se abstrahebant, et ut quidam ait philosophus, quum philosophi regnabant, et reges philosophabantur.

Quum ergo hic numerus ordinum et ista dispositio regni terreni decentissima sit, et omnis pulchritudo, decor ac condecentia regni terreni, exemplum sit et imago atque expressio quædam decoris ac eminentiæ regni illius superni ac summi; decet in regno illo esse novem ordines angelorum deservientium Creatori, incomparabiliter venustissimos, et exemplares omnis alterius regni rite dispositi. Unde et Ecclesia militans instar triumphantis fertur disposita. — Itaque ordo ille primus in regno regis terreni, videlicet amantissimorum regis et ferventissimorum in ejus amore, proportionabiliter assimilatur ordini Seraphim; et ordo secundus sapientium, ordini Cherubim; tertius ordo judicum, ordini Thronorum. Quartus ordo excellentissimorum honorabiliumque magnatum assimilatur ordini Dominationum, in quibus potissime relucet supereminentissima dominatio Creatoris, quemadmodum in gloria et potestate magnatum, potentia regni terreni: unde et barones a fortitudine nomen sortiti sunt. Ordo quintus præsidum provinciarum assimilatur ordini Principatuum; ordo sextus ducum principumque militiæ, ordini Potestatum; septimus ordo centurionum, ordini Virtutum; octavus legatorum, ordini Archangelorum; nonus nuntiorum minorum, ordini Angelorum sanctorum. Theologi autem moderni officium faciendi miracula ordini adscribunt Virtutum, quoniam virtus et omnipotentia Dei in miraculis magis relucere videtur.

Possunt quoque ista declarari in spirituali regno Ecclesiæ: in quo Pontifex summus est quasi loco ac vice Dei altissimi. Cui Pontifici jugiter adsistere debent tres ordines clericorum: quorum primus, instar Seraphim, debet esse ferventissimus in amore; secundus, ad similitudinem Cherubim, sapientissimus in rebus debet divinis consistere; tertius, tanquam Throni, jura spiritualia et leges ecclesiasticas perfecte nosse, ut Pontifex summus in eorum judiciis quietem inveniat. Et hæc trium ordinum horum hierarchia est sacer cardinalium cœtus. Dominationibus patriarchæ seu primates assimilantur; Principatibus, archiepiscopi seu metropolitani; Potestatibus episcopi, Virtutibus archidiaconi, Archangelis archipresbyteri; Angelis presbyteri correspondent, juxta illud Malachiæ: Sacerdos angelus Domini exercituum est.27 Quumque omnis ordinatio et omnis pulchritudo ordinationis in omni regno terreno, tam spirituali quam sæculari, exemplum sit, similitudo ac relucentia signumque pulchritudinis illius summi ac nobilissimi regni, manifestum est hujusmodi pulchritudinem novenariæ ordinationis noniformisque ordinis, quamvis incomparabiliter pulchriorem, in angelicis esse spiritibus. — Hæc Guillelmus.

Ad primum ergo dicendum, quod ea quæ primo simplicissimo enti propinquiora sunt, ei quoque sunt similiora quantum ad hoc, quod unumquodque eorum in sua natura est ei similius in simplicitate essentiæ et naturali vigore, non autem in ceteris omnibus, quæ ei conveniunt per respectum et nexum ad alios. — Ad secundum, quod angeli ejusdem ordinis sunt in quadam distinctione, non tamen tam grandi quæ ordinis diversitatem inducat, quum non pariat diversum modum accipiendi desuper illuminationes divinas. — Ad tertium, quod in angelis est ordinatissima subalternatio specierum; et quantum ad hoc, angelus supremus ordinis inferioris, similior est angelo infimo ordinis superioris, quam angelo infimo proprii ordinis. Verumtamen in angelicis spiritibus est gradus quidam permixtionis actus atque potentiæ, qui in angelicis mentibus paulatim in tantum descendit, quod in aliquo spiritu angelico est causa seu ratio quod in ipso incipit distinctus specialisque modus recipiendi cognitionem a Deo: quæ diversificatio juxta præhabita parit ordinis angelici certam distinctionem. — Ad quartum, quod aliqui impares numeri præcipuæ sunt perfectionis, ut tria, septem ac

C D novem. — Ad auctoritatem vero Evangelii introductam, est data responsio.

Footnotes

  1. De Cœlest. hier. c. VII; de Eccl. hier. c. II. ↩

  2. Summ. th. 2ª part. q. 37. ↩

  3. De Cœlest. hier. c. v. ↩

  4. quæst. 38. ↩

  5. De Cœlest. hier. c. III. ↩

  6. Ibidem. ↩

  7. Cf. p. 465. ↩

  8. III Reg. x, 5. ↩

  9. De Cœlest. hier. c. vi. ↩

  10. II Cor. xii, 2. ↩

  11. Coloss. 1, 26. ↩

  12. *θιασώτας ↩

  13. 2 Cor. xii, 4. ↩

  14. 1 Cor. u, 6. ↩

  15. Rom. xii, 1. ↩

  16. Ezech. xxviii, 12. ↩

  17. quæst. 15. ↩

  18. De Cœlest. hier. c. IV, IX. ↩

  19. Luc.xv,8,9. ↩

  20. art. 1. ↩

  21. art. 2. ↩

  22. De Cœlest. hier. c. vi. ↩

  23. Matth. xi, 11. ↩

  24. cap. 80. ↩

  25. Luc. xv, 8. ↩

  26. Prov. viii, 15. ↩

  27. Malach. u. 7. ↩

Chapter 101 of 271