Quæstio 3
Tertio quæritur, De ordinum distinctione, appellatione et proprietate.
Et videtur quod non distinguantur ab invicem. Primo, quoniam omnium ordinum spiritus supernorum, angeli appellantur, itemque virtutes. — Secundo, quia in Deitatis amore omnes inæstimabiliter ardent: et sic omnes poterunt Seraphim appellari. Sic et omnes sapientiali fulgent splendore præcipuo: sicque Cherubim sunt vocandi. Sed et tantæ sunt tranquillitatis, ut in eis Dominus residere et quiescere affirmetur: et sic Throni sunt nuncupandi. Multa consimilia possent argumenta formari, quorum solutio ex declaratione quæstionis patebit.
Ad hæc Bonaventura respondet: Angeli nominari possunt per ea quæ eis sunt naturalia, et item per ea quæ sunt in eis gratuita, atque ab his quæ sunt eis quodam modo naturalia et quodam modo gratuita. Quumque eorum natura nobis non innotescat in singulari, sed in communi, idcirco dum denominantur per naturalia, habent nominari nominibus communibus, sumptis ab eorum natura et forma communi; et hoc dupliciter: vel a communi remoto, et ita vocantur cœlestes essentiæ; vel a communi propinquo, et sic dicuntur cœlestes spiritus, cœlestesque intellectus et mentes. — Si vero denominentur secundum dona gratuita, sic quia in ipsis differenter habent statum et gradum, et per consequens distinctionem, sic per illa habent ordines nominari nominibus propriis: propriis, inquam, vel respectu dæmonum, vel respectu ordinum aliorum; sicut dicuntur Seraphim et Throni, quæ nomina solis conveniunt angelis bonis. —
Porro si denominatio sumatur ab his quæ secundum unam acceptionem sunt naturalia, secundum aliam gratuita, sic nomina possunt esse communia et propria. Communia, inquam, bonis et malis, ac propria bonis, ut principatus et potestates: quæ si dicantur a naturali proprietate, conveniunt angelis atque dæmonibus; si vero a dono gratuito, conveniunt solum sanctis spiritibus. Vel communia cunctis ordinibus, propria autem quibusdam: ut angeli et virtutes. Si enim dicantur a naturalibus donis, ut a limpiditate scientiæ et fortitudine potentiæ; sic quia hæc duo insunt omnibus illis substantiis, omnes appellari queunt angeli ac virtutes, utpote habiles ad revelandum et fortes ad operandum. Quod si dicantur a dono gratiæ secundum quod sunt ad ista officia specialiter deputati, videlicet ad mysteria revelanda et miracula facienda; sic sunt quorumdam ordinum nomina propria. — Itaque denominatio angelorum, quantum ad nomina singulis ordinibus propria, sumpta est a donis gratiarum secundum diversos status et gradus in quibus distinguuntur et ordinantur, ut dictum est.
At vero in modo accipiendi hæc nomina, sunt tria consideranda. Primum, quod unum donum est dignius altero: quemadmodum caritas præeminet ceteris. Secundum, quod ordo superior in omnibus donis excellit inferiores. Tertium, quod denominatio fieri debet a digniori. Quumque novem sint status in quibus ordines angelici habent disponi secundum differentem gratuitorum præcellentiam, ordo supremus vindicat sibi nomen a dignissimo dono ac statu; ordoque sequens, a dono et statu magis accedente ad primum, et hoc est plenitudo scientiæ: sicque de aliis, descendendo usque ad infimum. — Hinc in denominatione consideratur duplex excessus, utpote, doni ad donum, et ordinis ad ordinem. Quod Gregorius innuit, dicens: Unusquisque ordo ejus rei censetur nomine, quam plenius accepit in munere. Plenius, inquam, respectu inferiorum. Nisi donum illud tantæ sit dignitatis, quod ab ipso denominetur aliquis ordinum superiorum. Nam ordo Cherubim plenius accepit caritatem quam aliquis ordinum inferiorum; non tamen denominatur ab ea, quia quum sit excellentissimum donum, excellentissimo ordini appropriatur. Et quod ait Gregorius, ordinem esse denominandum ab eo munere quod plenius accepit, non est intelligendum de omni eo quod plenius accepit, sed de plenius accepto atque dignissimo, præsertim si ordo exsistat dignissimus: et si ordo immediate sit sequens illum, denominandus est ab eo quod immediate sequitur donum præcellentissimum illud; sicque deinceps, descendendo usque ad infimum. Verumtamen infimus ordo nomen sortitur ab infimo dono, non quia id possidet plenius, sed quum alii denominati sint ab eo quod plenius possident, id consecutum est, ut infimus ordo denominetur ab infimo dono.
Si autem quis instet, quod sapientia est excellentissimum omnium donorum: ergo Cherubim, qui a sapientiæ eminentia nomen sumpsit, supremus est ordo. Dicendum, quod sapientia ut est donum excellentissimum, dicitur a sapore, non a sapere; et ita caritatem includit. Sapientia vero (seu scientia) a qua Cherubim nuncupatur, designat Dei cognitionem quæ ordinatur ad affectionem: et quamvis sit præclarissima quædam notitia, non tamen tam digna ut dilectio, a qua est sapor. — Hæc Bonaventura.
Præterea Thomas: Ordinum (inquit) primæ hierarchiæ accipi potest numerus atque distinctio secundum tres actus fruitionis quibus anima beatifice conjungitur Deo et fruitur eo. Quorum unus est comprehendere seu tenere, quo perficitur memoria: et juxta hoc accipitur ordo Thronorum, quia in eis residet Deus et quiescit, dum ipsos in se quiescere facit. Alius actus est videre, quo perficitur intellectus: et secundum hoc accipitur ordo Cherubim, qui interpretatur plenitudo scientiæ. Alius actus est amare, quo perficitur voluntas: et secundum hunc accipitur ordo Seraphim, qui interpretatur ardens seu incendens. Et quia in hoc actu est completissima unio ad Deum, eo quod amor facit interiora penetrare amati, ideo ordo Seraphim est primus; Cherubim secundus, propter unitatem assimilationis, in qua scientia completur in actu; tertius autem Thronorum, quia in sessione importatur unio solum secundum contactum. — Ordinum demum secundæ hierarchiæ numerus atque divisio sic accipi potest. Regimen alicujus communitatis consistit in hoc quod ipsum bonum commune ordinate ac pacifice dispensetur. Hicque ordo pacis tribus disponitur: uno videlicet sententiante quid unicuique debeatur; et ad hoc est ordo Potestatum, quæ dicuntur arcere aerias potestates: qui tamen non est ultimus finis, sed quietem et utilitatem bonorum dispensare seu exhibere, quemadmodum potestas sæcularis suspendit latronem propter rei publicæ pacem. Sententia quoque debet efficax esse et recta.
B Ad hoc autem quod sit efficax, indiget aliquo adjuvante et propugnante, ut nihil sit impossibile exsequi quod per sententiam determinatur. Ad quod est ordo Virtutum, qui attingit ultimum in omnibus difficilibus operandis ad ministeria divina spectantibus: hinc attribuitur ei miracula facere, quoniam obviare ac prævalere legibus naturæ arduissimum est. Ad hoc vero quod sententia recta sit, indiget aliquo dirigente ac imperante: ad quod Dominationum pertinet ordo. Ideo hic ordo supremus est in hierarchia secunda, quia ab ipso dirigitur ac jubetur quidquid in divinis ministeriis per angelos agitur. Post quem est proxime ordo Virtutum, a quibus actio Potestatum, quæ sunt tertius ordo, efficaciam habet: sicut et leges sæculares oportet esse armatas, ut vim habeant coactivam. — Ordinum insuper tertiæ hierarchiæ numerus atque distinctio sic sumitur. Nempe quum potestatem habeant limitatam, oportet quod actus eorum limitentur vel ad unam provinciam, vel ad hominem unum. Si ad unam provinciam, sic est Principatuum ordo, ut Princeps Persarum, qui præerat Persis, de quo Daniel scribit. Si vero limitetur ad hominem unum, aut est de his quæ ad ipsum pertinent solum, et ita est ordo Angelorum;1 aut de his quæ pertinent ad bonum multorum, quæ per actum unius explentur personæ, et ad hoc est ordo Archangelorum, quemadmodum Gabriel, qui nuntiavit nativitatem Christi atque Joannis:2 hinc dicuntur nuntiare majora. — Verum numerus eorum qui in unoquoque sunt ordine ignotus est nobis.
In ecclesiastica vero hierarchia exsistunt tantum tres ordines, ut S. Dionysius tradit.3 Qui distinguuntur secundum tres actiones hierarchicas: quoniam inferiorum ministrorum est purgare, sacerdotum illuminare pariter et purgare, episcoporum perficere. Sed talis distinctio non potest in hierarchia esse cœlesti, quoniam ordo minimus angelorum superior est supremo nostræ hierarchiæ ordine: unde potest purgare, illuminare, et item perficere.
Si autem his objiciatur, quod Gregorius ponit ordinem Virtutum primum tertiæ hierarchiæ, ordinem vero Principatuum medium hierarchiæ secundæ; beatus autem ac divinus Dionysius econverso.4 Dicendum, quod ordinatio S. Dionysii est rationabilior, quia distinguit secundam hierarchiam a tertia penes universale et particulare: ideo Virtutes ponit in hierarchia secunda, Principatus in tertia. Gregorius vero non multum intendit ordines distinctim ac proprie ordinare, sed potius numerare. Nihilo minus ordinatio illa Gregorii accipi potest secundum actus exteriores, et secundum conformitatem ad ecclesiasticam hierarchiam, in qua prælationem habentes, sunt supra privatas personas: ideo in secunda hierarchia ordinat illos quorum nomina prælationem designant seu prælationis officium, utpote Dominationes, Principatus et Potestates; in tertia vero, ordines quorum actus sunt privatarum etiam personarum: ut mirabilia facere, quod est Virtutum; et nuntiare majora, quod est Archangelorum; et nuntiare minora, quod est Angelorum. — Hæc Thomas in Scripto. tualiter habeantur; non tamen nomina debent esse confusa, sed distincta. Ad hoc quippe quod nomen aliquod proprie rem designet, duo requiruntur: primum, ut id quod significatur per nomen, habeatur perfecte secundum actum completum; secundum, ut sit ultima ejus perfectio: quoniam omnis denominatio est a forma (quæ dat esse et est principium operationis) atque a digniori. Sicut in homine est quædam participatio intellectus; sed quia non habet actum plenum intelligendi, quoniam sine discursu et inquisitione intelligere nequit, idcirco in ordine intellectualium substantiarum non ponitur. Similiter quamvis habeat sensum completissime respectu animalium universorum quoniam tamen sentire non est ultima perfectio ejus, non ponitur in ordine sensitivorum, sed in ordine rationalium: quia rationis actum habet plenarie, estque actus ejus in quantum est homo. — Secundum hoc dico, quod donum angelorum superiorum est in inferioribus secundum quamdam participationem, non secundum actum completum: idcirco ab illo nequeunt nominari. Econtrario dona inferiorum sunt in superioribus eminentius quam in inferioribus, sed in illis actibus non est superiorum ultimum complementum: unde ab illis non nominantur sicut proprio nomine. Hinc dicuntur sibi in denominationibus cedere, ut scilicet ordo superior ab excellentiori suo actu nomen proprium sortiatur. am sine discursu et inquisitione intelligere nequit, idcirco in ordine intellectualium substantiarum non ponitur. Similiter quamvis habeat sensum completissime respectu animalium universorum quoniam tamen sentire non est ultima perfectio ejus, non ponitur in ordine sensitivorum, sed in ordine rationalium: quia rationis actum habet plenarie, estque actus ejus in quantum est homo. — Secundum hoc dico, quod donum angelorum superiorum est in inferioribus secundum quamdam participationem, non secundum actum completum: idcirco ab illo nequeunt nominari. Econtrario dona inferiorum sunt in superioribus eminentius quam in inferioribus, sed in illis actibus non est superiorum ultimum complementum: unde ab illis non nominantur sicut proprio nomine. Hinc dicuntur sibi in denominationibus cedere, ut scilicet ordo superior ab excellentiori suo actu nomen proprium sortiatur.
Denique principatus prout in definitione ponitur hierarchiæ, communiter sumitur ad cujuslibet prælationis officium; et ut est proprium nomen chori seu ordinis, specialiter sumitur ad regimen determinatæ provinciæ. — Omnes quoque angelici spiritus, angeli appellantur. Etenim nomen angeli manifestationem importat, quum angelus nuntius nuncupetur. Esse autem manifestativum simpliciter, competit cunctis ordinibus, in quantum secundum descensum ordinum, lumen intellectuale in eis est minus simplex magisque proportionatum intellectui sequentium. Ideo decimo Cœlestis hierarchiæ capitulo S. Dionysius ait, quod semper inferior angelus superiorem manifestat omnibus sub se ordinatis. Itaque esse manifestativum omnium superiorum respectu nostri, est ultimi ordinis: hinc ultimum ordinem angelorum, nomine angeli designamus, aliis ordinibus nominatis ab his quæ altiorem modum nuntiandi aut manifestandi designant. Sicque angelus est nomen naturæ, quia conditionem naturæ exprimit. Si autem nuntiare dicatur secundum exterius ministerium quod exercent, sic angelus est nomen officii, non naturæ, secundum Gregorium. — Nomen quoque virtutis prout est nomen commune cunctis ordinibus, dicit vim seu efficaciam consequentem naturam. Quomodo autem sit proprium nomen ordinis specialis, expressum est.5 — Sed et Seraphim non dicuntur incendentes quasi influant directe in aliis habitum caritatis, sed quia illuminant de his quæ ad caritatis spectant fervorem.
Præterea nomina ordinum superiorum non sumuntur simpliciter ab actibus fruitionis, sed ab excellentia eorumdem, quæ solum in superioribus reperitur, quamvis fruitio communis sit omnibus. Non enim Seraphim dicuntur amantes, sed ardentes: in quo consummatio caritatis exprimitur. Similiter Cherubim non dicuntur simpliciter videntes sive scientes, sed pleni scientia: sicque habere scientiam, non omnibus est commune. — Hoc quoque sciendum, quod nomina ista prout terminantur in in, ut Cherubin et Seraphin, sunt generis neutri, pluralis numeri, et ponuntur pro toto ordinis unius collegio; sed ut terminantur in im, ut Cherubim, sunt generis masculini numerique pluralis, et ponuntur pro pluribus ordinis unius personis. Cherub vero et Seraph singularis sunt numeri et generis masculini, et designant unam personam illorum ordinum. — Hæc ibi.
Insuper in prima parte Summæ, quæstione centesima octava: In nominatione B (inquit) ordinum angelorum oportet attendere, quod propria nomina singulorum ordinum proprietates eorum significant, ut septimo Cœlestis hierarchiæ capitulo divinus Dionysius loquitur.6 Ad videndum demum quæ sit proprietas cujuslibet ordinis, oportet advertere, quod in rebus ordinatis aliquid potest tripliciter esse, puta, per proprietatem, per excessum, et per participationem. Per proprietatem est aliquid in re, quod adæquatur et proportionatur naturæ ipsius; per excessum, dum quod attribuitur rei est minus quam id cui attribuitur, attamen adscribitur ei per excessum, ut dictum est de cunctis nominibus quæ Deo attribuuntur; per participationem autem, dum id quod alicui attribuitur, non plene in eo invenitur, sed deficienter: sicut homines sancti dicuntur dii. Si ergo quid debeat nominari mine designante proprietatem ipsius, non debet nominari ab eo quod imperfecte participat, neque ab eo quod excedenter habet, sed ab eo quod sibi est coæquatum: velut si quis velit hominem proprie nominare, vocabit eum substantiam rationalem, non substantiam intellectualem, quod est proprium angeli nomen, quia simplex intelligentia convenit angelo per proprietatem, homini per participationem; neque substantiam sensibilem, quod est nomen bruti proprium, quia sensus est minus quam id quod est proprium homini, et convenit homini excedenter præ aliis animalibus. — Sic in ordinibus angelorum omnes spirituales perfectiones cunctis angelis sunt communes, omnesque abundantius exsistunt in superioribus. Quumque in perfectionibus ipsis sit gradus, superior perfectio superiori attribuitur ordini per proprietatem, inferiori per participationem. Econverso inferior attribuitur inferiori per proprietatem, superiori per excessum. Sicque B. Dionysius exponit ordinum nomina secundum convenientiam ad spirituales perfectiones eorum. Gregorius vero in expositione nominum horum magis attendisse videtur ministeria exteriora. Dicit namque, quod Angeli nuncupantur qui minima nuntiant; Archangeli vero, qui summa; Virtutes, per quos miracula fiant; Potestates, quibus adversariæ potestates debellantur; Principatus, qui ipsis bonis præsunt spiritibus. Hæc in Summa.
De Cœlest. hier. c. viiix.7
Amplius in Summa contra gentiles, tertio libro, affirmat: Inter intellectus illos qui immediate in Deo perfectam cognitionem ordinis providentiæ divinæ percipiunt, quidam est ordo: quia supremi et primi ordinis spiritus accipiunt providentiæ rationem in ultimo fine, qui est bonitas Dei; quidam tamen eorum clarius aliis: qui Seraphim appellantur. Quo nomine, secundum B. Dionysium septimo capitulo Cœlestis hierarchiæ, designatur eorum mobilitas circa divina fervens et inflexibilis, et reductio inferiorum in Deum sicut in finem. Secundi autem ordinis spiritus rationem providentiæ in ipsa forma divina perfecte cognoscunt: et hi Cherubim nominantur, quod interpretatur scientiæ plenitudo. Scientia namque per ipsius scibilis formam perficitur. Hinc divinus Dionysius protestatur ibidem, quod nominatio illa significat quod sunt contemplativi divinæ pulchritudinis in prima operatrice virtute. Tertii vero dispositionem divinorum judiciorum in se ipsa considerant: et hi Throni dicuntur. Per thronum namque judiciaria designatur potestas, secundum illud: Sedisti super thronum, qui judicas justitiam.8 Unde dicit ibidem Dionysius, quod hac appellatione insinuantur quod sunt deiferi et ad omnes divinas susceptiones familiariter apti. — Nec ista sunt ita intelligenda, quasi aliud sit divina bonitas, aliud divina essentia, aliud divina scientia dispositionem continens rerum, sed quod secundum hoc est alia et alia consideratio ejus.
Inter ipsos quoque inferiores spiritus, qui per spiritus superiores consequuntur perfectam cognitionem divini ordinis per eos exsequendi, est ordo. Nam qui inter eos sunt altioris virtutis, etiam sunt universaliores in cognoscendo: unde cognitionem ordinis providentiæ in principiis et causis magis universalibus adipiscuntur; inferiores vero, in causis magis particularibus. Altioris enim intellectus esset homo qui ordinem omnium naturalium considerare posset in corporibus cœlestibus, quam qui indiget ad perfectam naturalium cognitionem habendam ad inferiora conspicere. Illi ergo qui in causis universalibus, quæ mediæ sunt inter Deum et causas particulares, possunt ordinem providentiæ perfecte cognoscere; medii sunt inter illos qui in ipso Deo rationem prædicti ordinis considerare sufficiunt, et eos qui in causis particularibus necesse habent rationem ordinis hujus considerare. Et hi a B. Dionysio in media hierarchia ponuntur, quæ sicut a suprema dirigitur, sic infimam dirigit, ut octavo Cœlestis hierarchiæ capitulo dicitur.
Denique inter substantias hujus mediæ hierarchiæ ordinem oportet consistere. Nam universalis Providentiæ dispositio distribuitur primo quidem in multos exsecutores: quod fit per ordinem Dominationum. Dominorum quippe est præcipere quid alii exsequantur. Hinc octavo Cœlestis hierarchiæ capitulo fertur, quod nomen dominationis designat quamdam anagogen, id est superductionem, superpositam omni servituti indignæ. Secundo, ab operante et exsequente distribuitur et multiplicatur ad diversos effectus: quod per ordinem fit Virtutum, quarum nomen, ut dicit ibidem divinus Dionysius, designat fortem virilitatem in omnes operationes divinas, universalioris non relinquentem ob sui imbecillitatem tinens. Quod nuntiare, procurare et custodire, ad Angelos pertinet, qui custodes sunt hominum singulorum.
Luc. xxi, 26. quod principium universalis operationis ad hunc ordinem pertinet. Unde videtur, quod ad ordinem istum pertineant motus cœlestium corporum, ex quibus tanquam ab universalibus causis sequuntur in natura particulares effectus : ideo Virtutes cœlorum vocantur apud Lucam. Ad quas etiam pertinet facere ea quæ præter naturæ ordinem fiunt. Tertio, universalis ordo in effectibus jam constitutus, inconfusus custoditur, dum ea quæ eum possent impedire, arcentur : quod ad ordinem pertinet Potestatum. Unde Dionysius dicit ibidem, quod nomen Potestatum importat bene ornatam et inconfusam circa divinas susceptiones ordinationem.
Porro infimi inter intellectuales substantias sunt qui ordinem divinæ providentiæ in particularibus causis cognoscibilem divinitus accipiunt. Et hi immediate rebus præponuntur humanis : per quas intelliguntur omnes inferiores naturæ et causæ particulares quæ ad hominem ordinantur. — Et inter hos spiritus ordo est. Nempe in rebus humanis est quodam bonum commune, quod est bonum civitatis aut gentis : quod videtur ad Principatuum ordinem pertinere. Quod nomen, ut S. Dionysius docet, designat quodam dominium cum ordine sacro. Propter quod in Daniele fit mentio de Michaele Principe Judæorum, de Principe quoque Persarum atque Græcorum. Sicque dispositio regnorum et mutatio dominationis de gente in gentem, ad ministerium hujus ordinis pertinere videtur. Ad quem etiam ordinem pertinere videtur instructio principum de his quæ ad ministrationem regiminis pertinent eorumdem. Aliud est bonum humanum non in communitate consistens, sed ad unum pertinens; non tamen uni soli utile, sed multis : ut quæ ab omnibus et singulis credenda sunt et servanda. Et hoc nuntiare et exhibere, ad Archangelos spectat. Aliud est bonum humanum ad unumquemque singulariter per-
B
Gregorius autem (ut patuit) Principatus p. 488 C. in media statuit hierarchia, et Virtutes in infima : et tam sua quam B. Dionysii positio ex verbis Apostoli habet auctoritatem. Nam ad Colossenses primo locutus est : Sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates.910 Ubi Principatus inter Dominationes et Potestates constituit : quem ordinem Gregorius observavit. Ad Ephesios vero disseruit : Constituens illum (videlicet Deus Pater Christum) super omnem Principatum, et Potestatem, et Virtutem, et Dominationem.11 In quo patet, quod ascendendo, supra Principatus Potestates posuit, et supra has, Virtutes, supra quas Dominationes collocavit : quem ordinem Dionysius observavit. — Hæc Thomas in Summa præallegata.
Ephes. i, 20, 21.
Concordat Petrus, nisi quod juxta distinctionem ex Bonaventura inductam, ordini Principatuum attribuit præesse principibus; Archangelis vero, regnis seu gentibus.
Richardus autem : Omnes (ait) ordines angelorum mediate aut immediate ministrant. Etenim divina providentia supremum ordinem Seraphim deputavit ad ministrandum ea quæ voluntatem disponunt ad divinæ dilectionis incendium. Ordinem vero Cherubim ordinavit ad ministrandum ea quæ disponunt intellectum ad lucem divinæ cognitionis; Thronos, ad ministrandum quæ voluntatem disponunt ad pacis tranquillitatem internam, quæ nomine sessionis exprimitur. Sicque his choris atque obsequiis primam hierarchiam convenienter distinxit. — Hæc Richardus : qui in ceteris consonat præinductis; et ordini Principatuum adscribit præesse principibus ac prælatis, Archangelis vero provinciis, sicut Bonaventura, qui asserit plus esse præesse principi quam communitati ei subjectæ, quum princeps dignior sit eadem. De quo dicto quid videatur, infra tangetur.
De Cœlest. hier. c. ix.
Summ. th. 2a part. q. 39.
Porro Albertus: Seraphim, inquit, a proprietate ignis sic nominantur, quia ut sanctus scribit Bernardus in sermone nonodecimo super Cantica, angelos qui Seraphim appellantur, ipsa quæ Deus est caritas adeo in se traxit atque absorbuit, et in eumdem rapuit sanctæ affectionis ardorem, ut unus cum Deo esse spiritus videantur, instar profecto ignis, qui aerem quem inflammat, non ignitum sed ignem facere videtur. — Si autem quæratur, cur potius nominentur Seraphim, id est incendentes et calefacientes, quam incensi et calefacti, præsertim quum prima conversio in Deum per ignem amoris sit secundum accipere, et non secundum dare; dicendum quod ideo, quia perfectio hierarchiæ consistit in effusione communicationeque luminum desuper sortitorum in alios: quod magis designat hoc nomen, incendentes, quam incensi. — Rursus, si objiciatur, quod duæ sunt ipsius ignis proprietates, illuminativa videlicet, et ustiva: ustivam vero habet in quantum est elementum; illuminativam, ex convenientia cum orbe cœlesti, ut secundo de Anima dicit Philosophus. Illuminativa ergo proprietas ignis præstantior est: sicque Seraphim ab ea magis dicerentur illuminantes, quam incendentes. Respondendum, quod hæ duæ proprietates dupliciter considerantur: primo, in se; secundo, in comparatione ad vitam quam faciunt: utraque namque vivificum est principium in naturis. Itaque luminosum in se consideratum, dignius est ustivo et calefactivo; sed in ordine ad vitam quam faciunt, calidum proximius est vitæ quam luminosum. Luminosum quippe non efficit vitam nisi per calidum, tam in naturalibus quam in spiritualibus: quia in naturalibus cor seu id quod est loco cordis, per calorem vivificum vivificat totum corpus; in spiritualibus quoque vita gratiæ et gloriæ secundum complementum consistit in calore affectionis secundum caritatem, nec est in lumine intelligentiæ nisi dispositive. Et sicut calidum cœli, secundum Philosophum, operatur in vivifico humido, illud subtiliando et vivificando; sic calidum divinum operatur in humido pietatis et devotionis.
Proprietates vero Seraphim tangit magnus Dionysius septimo Cœlestis hierarchiæ capitulo, dicens: Seraphim manifestivo deiformium suarum habitudinum nomine declarantur. Mobile enim semper eorum circa divina et incessabile, et calidum, et acutum, et superfervidum attentæ et intimæ et inflexibilis semper motionis, et suppositorum reductive et active exemplativum, tanquam recalificans illa et resuscitans in similem caliditatem, et igneum cœlitus et inexstinguibile, etc., Seraphim nominatio docet. — Cherubim demum, secundum divinum Dionysium, nominantur a plenitudine acceptionis illuminationis supernæ, et ab effusione seu communicatione ejusdem in inferiores. Ad hoc vero quod scientia plena sit et perfecta, exiguntur hæc: subtilitas cognoscentis, sublimitas scibilis, et efficacia proprii medii ad scientiam faciendam. — Insuper duplex est actus ordinis Thronorum, a quo denominari habet atque describi. Primus est, quod receptivus est actualiter quietissimæ sessionis, et immaterialissimæ ac tranquillissimæ inhabitationis divinæ. Sic enim suscipere thearchicum ac divinum superadventum ac Dei insessionem, proprium officium est Thronorum. Secundus actus Thronorum, non in quantum sunt Throni, sed prout referuntur ad auctoritatem sedentis in eis, est judicare: quem eis adscribit Gregorius. De his Thronis super Cantica fatetur Bernardus: In Thronis residet Deus; et puto, quod his spiritibus super omnes alios et justior causa et copiosior materia sit diligendi. Nempe si intres alicujus regis palatium, nonne quum plenum sit scamnis, sellis et cathedris, regia sedes in eminenti posita cernitur? Nec opus est quærere ubi sedere rex soleat: nimirum mox occurrit manifesta sedes ejus, ceteris altior ornatiorque sedilibus. Sic quoque omni decoris ornatu præcellere ceteros
De Cœlest. hier. c. vii. intellige spiritus istos, in quibus stupenda dignatione rex ille omnipotens sedere elegit.
De hac ordinum distinctione angelicorum multum diffuse scribit Albertus tam hic quam in libro de IV Coæquævis : quæ brevitati studens pertranseo. Et in hoc conformis est ejus positio præhabitis dictis Thomæ, quod ad Principatus asserit pertinere provinciarum et regnorum dispositionem atque custodiam; ad Archangelos, denuntiare majora. Et hoc verius reor quam quod præfati dicunt doctores, asserentes quod ad Principatus pertineat dirigere principes et prælatos. Imo quum principes et prælati sint præcipuæ partes ac capita communitatum, magis apparet quod ad eosdem spiritus angelicos de ordine Principatuum spectet tam prælatorum ac principum quam communitatum illis commissarum directio et item custodia, sicut et Thomas tangit. Denique, dato quod Principatuum esset prælatis principibusque terrenis præesse, non tamen ex hoc sequeretur quod superiores essent spiritibus quorum est provinciis præsidere. Nam quamvis prælatus seu princeps sit dignior grege sibi commisso, in quantum superior, non tamen est melior, nec principalius cadens sub providentia Dei : imo bonum et beatitudinem communitatis Deus magis intendit et quærit, quam unius personæ etiam præsidentis. Hinc principes et prælati in christiana religione censentur subditorum suorum ministri : quia ad subditorum profectum, pacem et salutem, ipsorum officiatio ac præsidentia ordinantur ac tendunt. In Daniele quoque, ut tactum est, Principes appellantur angeli sancti, provinciarum seu regionum præsides et custodes, ut Michael Princeps tunc Synagogæ.12 Gregorius etiam in homilia apertissime protestatur Archangelos dici, qui majora denuntiant, non qui provinciis præsident. Sic et Bernardus super Cantica et quinto de Consideratione, de Principatibus loquitur : Sunt Principatus, qui Deum altius speculantes, et universitatis p. 491 C. esse principium attendentes, tanta proinde principatus dignitate ac gloria dominantur, ut ubique terrarum habeant potestatem quasi de summo quodam cardine regna et principatus quoslibet pro arbitrio mutare, dignitatesque ordinare : pro quorum meritis faciunt primos novissimos, et novissimos primos; atque deponunt potentes de sede, et exaltant humiles. Et rursus : Principatus esse putemus, quorum moderamine et sapientia omnis in terra principatus constituitur, regitur, limitatur, transfertur, aut mutilatur.
Proinde recolo me ante annos quadraginta, dum in pueritia Suollis studerem, vidisse ac legisse tractatum a S. Bernardo compositum, in quo Sanctus ille pœnitentiam agit de hoc quod in assignatione, ordinatione et distinctione angelicorum ordinum, a traditione et assignatione divinissimi, sacratissimi et theologicissimi Dionysii parumper recessit.
Zwolle
Adhuc autem Udalricus in Summa sua, libro quarto, disseruit : Quum omnis operatio hujus primæ hierarchiæ sit circa Deum, et proprium ei sit immediate ferri in eum, quod fieri nequit nisi tripliciter, videlicet, secundum divini superadventus acceptionem seu tentionem, vel secundum recepti cognitionem, vel secundum habiti et cogniti fruitionem per amorem; patet quod tres sint primæ ordines hierarchiæ : quorum infimus est Thronorum, quoniam minus est Deum tantum habere, quam habere et cognoscere, et quam ipso frui. — Quamvis autem thronus Græce sit idem quod sedes Latine, proprie tamen non quælibet sedes est thronus, sed solum sedes regalis, sicut tribunal sedes est judicis, et cathedra doctoris. Hinc in Scripturis thronus frequenter pro regno accipitur, juxta illud : Thronus tuus, Deus, in sæculum sæculi.13 Itaque ad hujus sedis similitudinem Throni dicuntur.14 Talis autem sedes altitudinem habet in situ, ornatum in apparatu, atque officium loci in usu. Ideo secundum hæc omnia sumit S. Dionysius ab hoc nomine proprium actum ordinis hujus, qui est Deum in se habere, sicut omnes ardent Conditoris amore. Dicendum, quod B. Dionysius loquitur de donis gratis datis, Gregorius vero de his in quibus beatitudo consistit. per hoc quod ipsi spiritus chori hujus in ipso quiescunt ut in lumine manifestante eis in se ipso divina mysteria. — At vero secundum Hieronymum in originali super Isaiam, nomen Seraphim nusquam reperitur in Scripturis veteris Testamenti, nisi Isaiæ sexto, quo legitur, Volavit ad me unus de Seraphim:15 quod interpretatur incendentes. Nec est nunc sermo de flamma amoris quo Deo fruuntur ut summo bono, in quo fruendi actu completur felicitatis essentia; sed de illo fervore amoris quo circa ipsum ut circa delectabilissimum lumen illuminans eos notitia pertinentium ad dispositiones hierarchicas afficiuntur, per ipsam illuminationem reducti in ipsum immediate: et iste est proprius hujus ordinis actus. — Quum autem hæc summa hierarchia dicitur non habere medium aliquod inter Deum et se, a quo medio illustretur, intelligendum est hoc de lege communi hierarchici ordinis. Nam Christus homo singularis gratiæ privilegio medius est, et ipsos illuminat, imo et sacratissima Virgo.
Dona quoque angelica comparantur dupliciter. Uno modo, comparando diversarum ordines specierum inter se secundum nobilius et ignobilius. Sicque distinguuntur inter se, quoniam quamvis ordo superior habeat omnia dona inferiorum, tamen quum insuper habeat donum sibi proprium excellentius omnibus illis donis, idcirco denominatur ab eo. Secundo fit comparatio eorumdem donorum secundum rationem perfectioris et imperfectioris. Sicque secundum divinum Dionysium, superiores ordines inferiorum nomina sortiuntur, quia eorum dona eminentius continent in se quam ipsimet inferiores; inferiores vero non sortiuntur nomina superiorum, ut vocentur Seraphim, Cherubim, aut Throni, quoniam proprietates superiorum in inferioribus non sunt perfecte. — Sed obviare videtur quod ait Gregorius: In summa illa civitate quædam sunt specialia singulorum, ut tamen sint communia omnium,
De Cœlest. hier. c. v.
Insuper radius divinus immixtus practicæ rationi secundum virtutem non limitatam, constituit mediam hierarchiam. Aut ergo hæc virtus regendo tantum operatur circa inferiora, ita quod non deprimitur per hoc quod operando sit rebus immixta; vel deprimitur immisceturque rebus per operationem circa easdem. Primo modo sunt Dominationes, denominatæ a participatione divini dominii, cui conformant se per incessabilem appetitum assimilationis suæ dominationis ad increatum dominium, non immiscentes se subditis per operationem, sed semper in altum se elevantes, dirigentesque subditos in operibus circa inferiora, per lumen divinum ad hoc eos perficiens; et hoc est proprius actus ordinis hujus.
Si autem virtus operativa hierarchicarum dispositionum sit inferioribus per operationem immixta, hoc non potest esse nisi dupliciter: quia vel est operativa secundum rationem potestatis perfectæ, vel secundum rationem perfectæ justitiæ universalisque pacis. Et quantum ad primum, est ordo Virtutum, quæ denominantur a similitudine increatæ divinæ virtutis. Hæc virtus creata est robur naturæ, perfectum dono gratiæ seu illuminationis divinæ, ponens in ultimo loco mysteriorum divinorum: quia secundum Philosophum, virtus est ultimum de potentia. Ideo ministrare Deo in actibus hierarchicis secundum perfectionem roboris hujus, est proprius hujus ordinis actus. Quumque in omni potestate ordinata, potestas ministerii sit immediate sub potestate dominii, patet quod ordo Virtutum immediate sequitur ordinem Dominationum: quamvis Gregorius dicat, quod sit primus ordo infimæ hierarchiæ, ponens Principatum ubi gloriosus Dionysius ponit Virtutes, ut multi ei imponunt, quamvis expresse non dicat. Solum enim ex ordine expositionis voca potens
Si autem virtus operativa hierarchicarum dispositionum sit inferioribus per operationem immixta, hoc non potest esse nisi dupliciter: quia vel est operativa secundum rationem potestatis perfectæ, vel secundum rationem perfectæ justitiæ universalisque pacis. Et quantum ad primum, est ordo Virtutum, quæ denominantur a similitudine increatæ divinæ virtutis. Hæc virtus creata est robur naturæ, perfectum dono gratiæ seu illuminationis divinæ, ponens in ultimo loco mysteriorum divinorum: quia secundum Philosophum, virtus est ultimum de potentia. Ideo ministrare Deo in actibus hierarchicis secundum perfectionem roboris hujus, est proprius hujus ordinis actus. Quumque in omni potestate ordinata, potestas ministerii sit immediate sub potestate dominii, patet quod ordo Virtutum immediate sequitur ordinem Dominationum: quamvis Gregorius dicat, quod sit primus ordo infimæ hierarchiæ, ponens Principatum ubi gloriosus Dionysius ponit Virtutes, ut multi ei imponunt, quamvis expresse non dicat. Solum enim ex ordine expositionis voca- bulorum hoc isti conjiciunt, quia gradatim ab inferioribus ascendendo sic ordinat. Sed isti insufficienti crediderunt signo. Quum enim Gregorius protestetur se velle exponere nomina officiorum, nomina illa conjunxit quæ magis similes habent rationes, videlicet, Potestates, Principatus et Dominationes; nec attendit ordinum connexionem. Nec tamen verisimile est, quod Gregorius voluerit sententiæ S. Dionysii refragari. Quidquid tamen sit de hoc, sententia Dionysii de angelis, omnium Sanctorum dictis est præferenda: quia et ipsa sententiarum ejus superintellectualis profunditas declarat eum dicta sua non ab homine accepisse nec didicisse, sed per revelationem. — Amplius, potestas in civilibus desuper data est, quatenus noxio appetitu sub regulis juris redacto, homines vivant honeste nullumque lædant, et unicuique suum jus tribuant: in quibus pax communitatis consistit. Ab hujus ergo potestatis seu officii similitudine translatum est nomen potestatis ad angelos. Sicque ordinem Potestatum ab actibus istis Dionysius sanctus describit: ad quas inter cetera pertinet adversarias reprimere potestates. Quumque rationis ordo expostulet ut potestas universalis ordinata ad finem rationali creaturæ convenientem, immediate sequatur potestatem generalem ordinatam ad omne ministerium operum divinorum in omnibus inferioribus creaturis, constat quod ordo iste immediate sequatur ordinem Virtutum, ut magnus Dionysius docet;16 nec ei præponitur, ut quidam dicunt sensisse Gregorium.
Porro ultima hierarchia recipit lumen per operationem inferioribus admixtam: quæ operatio est limitata, sicut et lumen illud non est ita universale ut lumen mediæ hierarchiæ. Hæc itaque limitata operatio, vel limitata est ad unam gentem, vel ad unam personam secundum ea quæ redundant in bonum commune, vel ad unam personam secundum ea quæ tantum illam respiciunt. — Primum horum spectat ad Principatus, qui habent potestatem lumi-
Anis gratiæ limitatam ad unam gentem: et est supremus hic ordo in ultima hierarchia, quia superior est potestas quæ præest communitati gentis totius, quam quæ personæ præsidet singulari. Actus itaque ordinis Principatus, est multitudinem terrestrem reducere ad actum quo conservatur in jure divino ac propria libertate cum ordine sacro, id est, quo ordine ad sanctam hanc libertatem ordinant principes et prælatos ipsi multitudini, id est ad profectum communitatis cui præsunt.
Archangelorum demum ordo est medius inter Principatus et Angelos, secundum quod medium dicitur per communicationem extremorum, sicut et nomen insinuat. Proprius ergo actus ordinis Archangelorum est, quod ea quæ Principatus propria operatur auctoritate per se aut per Angelos, utpote pertinentia ad bonum statum communitatis, Archangeli auctoritate Principum nuntiant nobis per eosdem Angelos vel per se. Quemadmodum enim Principatus per se exsequuntur illa in quibus directe pax consistit, ut quæ ad totius multitudinis spectant ducatum, vel ad ducatum ducis, in quantum in ipso consistit bonum totius exercitus (unde secundo Machabæorum: « Apparuerunt adversariis de cœlo viri quinque in equis, ducatum Judæis præstantes », videlicet quoniam quinque sunt ordines qui ad ministeria exteriora mittuntur, quorum omnium vires et actus ibi apparuerunt.17 « Ex quibus duo », unus de ordine Potestatum, et alter de ordine Virtutum*, « Machabæum medium habentes », quia uterque circa eum fecit officii sui actum: unde sequitur, « armis suis circumseptum incolumem conservabant », quod est proprium Potestatum; « in adversarios autem tela et fulmina jaciebant », quod est proprium Principum); illa vero quæ indirecte in bonum commune redundant, exsequuntur per angelos inferiores, ut quæ pertinent ad singulares personas, in quantum bonum earum refertur ad bonum commune (quemadmodum Philosophus præter bonum commune exercitus,* quod est bonum ducis, id est intentum a duce, ponit etiam bonum exercitus in se secundum ordinem partium ad invicem, quarum una alteri subministrat, ita quod per hujusmodi mutuum auxilium ad victoriam pervenitur, quæ est bonum ducis) : similiter Archangeli minora quæ per accidens ad bonum spectant commune, nuntiant Angelis, et Angeli nobis, ut Dionysius ait;18 majora autem in quibus per se bonum consistit commune, nuntiant per se : sicut Gabriel per se nuntiavit Danieli successiones regnorum;19 et beatissimæ Virgini, ac Zachariæ, de Christo.20 — In quantum ergo circa idem est operatio Archangelorum circa quod est operatio Principum, sic communicat ordo iste cum illo; in quantum vero est alius modus operandi, puta per modum nuntiationis et instructionis, sic convenit cum Angelis. Unde patet, quod uterque istorum immediate operatur circa ordinem Angelorum, quamvis diversimode : quia quod Principatus exsequuntur per eos, hoc Archangeli eisdem annuntiant, et nobis per eos.
Ex quibus elicitur, quod actus Angelorum est illuminare seu nuntiare nostræ hierarchiæ ea quæ ipsis ab Archangelis nuntiantur in lumine Dei, et circa eandem exsequi illa quæ Principatus per eos operantur auctoritative. — Angeli demum ejusdem ordinis differunt ab invicem penes majorem et minorem virtutem exsequendi proprium illius ordinis actum. — Hæc Udalricus, qui de his diffusius scribit.
In cujus attamen verbis aliquid continetur obscurum. Primum est, quod dicit eos errasse qui beato imponunt Gregorio, quod a S. Dionysii dogmate discrepet, ponendo ordinem Principatus ubi Dionysius ordinem ponit Virtutum; et item, quod dicit illos istud conjicere solum ex ordine expositionis vocabulorum a Gregorio introductæ. Quod reprobat, dicens : Quum enim Gregorius protestetur se velle exponere nomina officiorum, etc. Quibus verbis repugnare videtur quod ipse ait Gregorius : Cur istos persistentium angelorum choros enumerando perstrinximus, si non eorum quoque ministeria subtiliter exprimamus? Quo constat, quod non nomina tantum officiorum velit exponere, sed ipso rum chororum seu ordinum ministeria declarare : quæ declarando, ponit Virtutes in infima hierarchia, Principatus in media. Deinde elucidando qualiter homines juxta diversitatem meritorum suorum, dignitatum seu officiorum, angelorum ordinibus coaptentur ac socientur, ascendit gradatim ab Angelis per Archangelos et Virtutes ac Potestates usque ad Principatus; eosque homines qui Principatibus deputantur et conformantur, docet esse multo excelsiores ac meliores quam qui Virtutibus conjunguntur. Nempe sic ait : Sunt nonnulli qui mira faciunt, signa valenter operantur. Quo isti nisi ad supernarum Virtutum sortem ac numerum congruunt? Et sunt nonnulli qui acceptis virtutibus, etiam electorum hominum merita transcendunt; quumque et bonis meliores sunt, electis quoque fratribus principantur. Quo isti sortem suam nisi inter Principatuum numerum acceperunt? Hæc Gregorius. — Ex quibus constat, ejus fuisse intentionem, quod Principatus sint supra Virtutes in media positi hierarchia : quoniam tam in ordinum enumeratione, quam in officiorum eorum expressione, quam in adaptatione electorum hominum ad consortia ordinum angelicorum, gradatim ascendit modo præfato.
Insuper, quamvis præconia præelecti et ferventissimi Dionysii, specialissimi mei patroni, optime ferre queam, nihilo minus quoniam duobus exsistentibus amicis, sanctum est veritatem præhonorare, apparet quod laus illa qua Udalricus Sanctum illum commendat, dicendo quod dicta sua quæ de angelicorum distinctionibus ordinum deprompsit ac scripsit, ab homine non accepit nec didicit, verbis ipsius Dionysii sancti contrarietur : quippe qui in pluribus suorum locis voluminum fatetur et exprimit, se a magistro et institutore, duce et directore suo, per quem præsertim
Paulum apostolum vel secundum quosdam B. Hierotheum intelligit, esse instructum. Et verum est quod ab utroque protestatur se esse edoctum, interdum quoque ab aliis, præsertim Apostolis aut apostolicis viris. Unde communiter fertur, et superius tactum est, quod ea quæ Vas electionis vidit in raptu, huic magno Dionysio, suo discipulo, revelavit.21
Præterea Parisiensis in secunda parte de Universo: Quoniam (inquit) quidam dixerunt angelos esse sortitos appellationes præhabitas ex officiis quæ circa se invicem vel circa homines exercent, exponam tibi horum intentionem, et postmodum scrutabor per vias probationum an ita sit.
Intenderunt ergo hi dicere, Seraphim esse vocatos supremos spiritus illos qui a Creatore hanc acceperunt virtutem, quod angelos inferiores Creatoris amore queunt accendere; Cherubim vero, qui ex plenitudine sapientiæ atque scientiæ sibi collatæ alios valent illuminare; Thronos autem, qui de jure, modo ac regulis judicandi, alios, præsertim judices, habent docere; Dominationes demum esse vocatos spiritus illos cœlestes qui ad domandos ac domesticandos indomitos ferinosque homines, atque ad exaltandam et ampliandam divinæ dominationis honorificentiam, diligenter et studiose intenti sunt; Principatus item, qui diligenter docent et adjuvant ipsos homines regere se ipsos ac alios; Potestates quoque, a quibus spiritus reprimuntur maligni, ne quantum vellent ac possent hominibus noceant; Virtutes autem, per quos miracula fiunt; Archangelos, per quos majora et secretiora denuntiantur; Angelos, per quos nuntiantur minora.
Quumque caritas et bonitas Dei sit in eo quasi caminus et fornax spiritualis ardoris supra omnem æstimationem immensa, ideo omnes cives supernos in medio hujus fornacis constitutos et ei immediate conjunctos, constat indesinenter ardere super ceteros qui fornaci illi minus prope uniti sunt: et qui æqualiter propinqui sunt eidem, æqualiter ardent ex ea, et per eamdem viam æqualiter lucent ex sapientia ipsius, et æqualiter possunt ex omnipotentia ipsius. Nisi ergo inter ordines illos differentia esset in gradu dignitatis, perfectionis et gloriæ, omnes æqualiter essent Seraphim, Cherubim et Throni. Quod quidam ex antiquis theologis concedentes, prætactam inter hos ordines distinctionem constituerunt ita, quod Seraphim non dicuntur inde pure et per se ex amoris ardore, sed ex officio inflammandi homines divino amore; sicque de aliis, juxta prætacta. Porro si ita est, cur primus ordo potius dicitur Seraphim quam secundus? Et si tres illi ordines æque idonei sunt homines inflammare caritatis ardore, cur primo ordini hoc magis adscribitur? Et si æqualitas omnimoda est in choris angelicis, cur unus dicitur primus, alius secundus, alterque tertius? — Quidam præterea voluit primam hierarchiam adaptare supereminentissimæ Trinitati, adaptans Seraphim propter amoris sui ardorem Spiritui Sancto, qui sine dubio fornax immensa est et infinitus caminus per omnem modum spiritualissimi sanctissimique amoris; Cherubim vero propter plenitudinem communicationemque sapientiæ, adaptavit unigenito Patris Filio, qui est sapientia abyssalis; Thronos Patri propter omnipotentiam ejus et nobilitatem, excellentiamque regiminis ejus, quo omnia cum summa tranquillitate gubernat. Verum istæ adaptationes novas ingerunt dubitationes ac pariunt quæstiones, videlicet, cur Seraphim, qui primus est ordo, adaptetur Spiritui Sancto, qui tertia est in superbenedicta Trinitate persona. — Hæc Guillelmus.
Qui disputationem istam prolixe prosequitur, et sentire videtur tres ordines cujuslibet hierarchiæ esse omnino æquales: ad quod Dionysium sanctum allegat, dicentem quod sunt æquipotentes seu æquipollentes. Asserit tamen Guillelmus, primum chorum Seraphim appellari propter eminentiam caritatis; secundum Cherubim, quoniam sapientia dono caritatis potissime obtinetur; tertium Thronos, quoniam regia virtus regiminisque potestas non est danda nisi amatoribus Dei ac sapientibus, consilia atque judicia ejus scientibus. Quibus verbis rursus addit hic doctor: Dicit autem sanctus et sapiens iste, videlicet Dionysius, omnes spiritus istos, videlicet primæ hierarchiæ, æquales esse in istis perfectionibus et in aliis multis. Sed ut tactum est supra, et clarius infra dicetur, intentio Dionysii non est talis, nec dicit eos esse æquales seu æquipotentes, nisi in generali, per quod convenit eis in eadem consistere hierarchia: imo ipse Dionysius evidenter testatur, etiam in quo libet ordine esse primos, medios ac ultimos.22
De Cœlest. hier. c. IV, X.
Insuper distinctionem illam ordinum angelicorum a Guillelmo jam recitatam, ponit Antisiodorensis in Summa sua, libro secundo, videlicet, quod ipsorum Seraphim est homines ad caritatem accendere, Cherubim homines illuminare, etc. Quæ distinctio non videtur idonea: quoniam superiores illi angelici spiritus non agunt immediate circa ecclesiasticam hierarchiam et circa ejus personas. Nec a diversis spiritibus et diversorum ordinum angelis oportet homines infammari, illuminari, ac de diversis actibus atque officiis edoceri: imo hæc omnia unus idemque angelus, etiam infimi ordinis, et proprius hominis custos, potest eum, præsertim ut est privata persona, docere, eumque dispositive accendere. Constat etenim quod juxta B. Dionysii documenta ejusdem sit angeli inferiorem angelum seu hominem purgare, illuminare, perficere. Nihilo minus esse potest ut angelus de ordine Seraphim altiori modo impendat obsequium ad hominis inflammationem, saltem mediate.
Ait quoque Antisiodorensis: Distinctio ordinum a B. Gregorio assignata, attenditur secundum status. Primus autem status est incipientium: quorum est implere præcepta dumtaxat. Hinc de sacerdotibus, qui talibus præsunt, in Malachia habetur:23
Labiæ sacerdotis custodiunt scientiam, et legem ex ore ejus exquirent, quoniam angelus Domini exercituum est. Simplices etenim sacerdotes habent officium angelorum infimi ordinis, quorum officium est illuminare homines ad faciendum præcepta legis divinæ. — Secundus est status proficientium, purgatorias virtutes habentium. De quibus virtutibus ait Salvator: Beati mites, beati qui lugent, beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, beati misericordes.24 Per hos quippe usus seu actus virtutum purgatur homo ab omni labe peccati. Et pertinet status iste ad Archangelos, qui illuminant homines lumine ampliori, quo ostendunt homini virtutes Christi ad imitationem. — Tertius est status perfectorum, qui virtutes jam habent animi purgati. Quem statum Christus ostendit, dicendo: Beati mundo corde, beati pacifici, etc.25 Istis debetur proprie potestas faciendi miracula: quia ad primum reducti sunt statum in quo Deus fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam, dixitque Adæ:2627 Dominamini piscibus maris et bestiis terræ. Hinc S. Martinus imperavit brutis et avibus, eremitæque corvis ac eremi feris. Et secundum Apostolum, tales ædificant aurum, argentum et lapides pretiosos.28 Quemadmodum enim lapis pretiosus mirabilem habet virtutem, ita et ipsi. Nec mirum, quia per donum sapientiæ consummatæ desipit eis omnis caro, et vivunt in carne supra carnem. Ideo proprie debetur eis potestas faciendi miracula, in quibus præsunt eis Virtutes. — Sed quia diabolus confidit se posse ipsos dejicere, suscitat eis certamina: in quibus ne succumbant, ab angelicis Potestatibus adjuvantur; et hic est quartus gradus, etc. Hæc Antisiodorensis.
Cujus scripta per aliquam forsan appropriationem possunt salvari. Siquidem ad religiosos incipientes spectat non solum servare præcepta, sed item consilia, quæ tamen facta professione sunt eis præcepta. Officium autem angelorum infimi ordinis, non solum est sibi commissos homines edocere observantiam præceptorum, sed et omnium quæ Deus requirit ab eis, et quæ ipsis ad profectum expediunt, quum et unus homo viator de his omnibus instruat alium. Unde distinctio ordinum horum secundum Thomam, Albertum et Udalricum expressa, doctrinæ divini Dionysii consonabilior veriorque censetur.
Ad objecta patet ex dictis solutio.
Footnotes
-
Dan. x, 13, 20. ↩
-
Luc. 1. ↩
-
De Eccl. hier. c. v. ↩
-
De Cœlest. hier. c. VIII, IX. ↩
-
p. 487 C'. ↩
-
art. 5. ↩
-
cap. 80. ↩
-
Ps. ix, 5. ↩
-
Coloss. i, 16. ↩
-
Coloss. i, 16. ↩
-
Dan. x, 13, 20, 21. ↩
-
Dan. x, 21. ↩
-
Ps. XLIV, 7; ↩
-
Hebr. 1, 8. ↩
-
Is. vi, 6. ↩
-
De Cœlest. hier. c. viii. ↩
-
II Mach. x, 29, 30. ↩
-
De Cœlest. hier. c. IX. ↩
-
Dan. vii, 17. ↩
-
Luc. 1. ↩
-
p. 475 A. ↩
-
p. 479 B. ↩
-
Malach. II, 7. ↩
-
Matth. V, 4-7. ↩
-
Ibid. 8, 9. ↩
-
Ibid. 28. ↩
-
Gen. I, 27. ↩
-
I Cor. III, 12. ↩
Chapter 102 of 271