Quæstio 7
SEptimo quæritur, An ordines angelorum manebunt post diem judicii.
Videtur quod sic. Primo, quia in ordine rerum ac specierum pulchritudo universi consistit: quæ post diem judicii augebitur magis quam minuetur. — Secundo, quia distinctio ordinum attenditur penes dona naturæ et gratiæ: quæ utraque manebunt in eis perpetuo. — Tertio, quæ a Deo sunt, ordinata sunt, secundum Apostolum: et ordinata, imo ordinatissima, præsertim in cœlo, sine fine manebunt; sicut econtrario in inferno dicitur esse nullus ordo.
I Cor. xv, 24. In contrarium est illud Apostoli: Quum evacuaverit omnem Principatum et Potestatem et Dominationem.
Summ. th. 2ª part. q. 42. Ad hoc respondet Albertus: In hac quæstione sunt multæ opiniones. Aliqui enim dicunt, quod quidam ordines nominantur a principatu et potestate pertinente ad viam, quemadmodum Potestates dicuntur dæmones cohibere, Virtutes miracula facere, Principatus vero regna provinciasque disponere: quorum usus non erit post diem judicii; sicque cessabunt hi ordines quoad horum usus officiorum, quamvis maneant quoad gradum naturæ ac dona gratiæ gratum facientis. Hancque positionem reputo veram, ac aliis probabiliorem. Alii nominantur ab illuminationibus gratiæ convertentibus in Deum, sive secundum caritatem, ut Seraphim; sive secundum sapientiam, ut Cherubim; sive secundum pacatissimam quietem, ut Throni: et illi nunquam cessabunt. Verumtamen usus Dominationum, qui est disponere quid cuique agendum sit, cessabit tunc. Usus item Archangelorum et Angelorum, qui est majora et minora nuntiare, tunc desinet; custodia quoque angelorum, et purgatio, illuminatio ac perfectio quam interim impendunt ecclesiasticæ hierarchiæ; omnia item officia ad militiam christianam spectantia. Hinc glossa Augustini super præallegata verba Apostoli dicit: Dum durat mundus, angeli angelis, dæmones dæmonibus, et homines hominibus præsunt ad exercitium vel profectum. Sed universis infra receptacula sua collectis, omnis cessabit prælatio. Hæc Albertus.
Præinductis concordat Udalricus; et addit: Cessabit in fine prælatio; non enim necessaria erit. Et quamvis non erunt actus hierarchici ad novorum divinorum cognitionem effectuum, attamen erit continua influentia luminis a superioribus in inferiora, per quam inferiores cognoscant rationes divinorum secretorum in lumine superiorum. Hæc Udalricus.
Denique Thomas in prima parte Summæ hæc clarius exprimens: In ordinibus (inquit) angelicis duo considerantur, puta distinctio graduum et exsecutio officiorum. Distinctio graduum est in angelis secundum differentiam naturæ et gratiæ: et utraque differentia perpetuo in angelis manebit. Exsecutio vero officiorum aliquo modo manebit in angelis, et aliquo modo non. Cessabit namque secundum quod officia illa ordinantur ad perducendum quosdam ad finem; remanebit vero secundum quod convenit in ultima finis consecutione: sicut et alia sunt officia militum in pugna, et alia in triumpho. Sicque innotescit quomodo Potestates et Principatus evacuabuntur. — Amplius, actiones unius angeli super alium, sunt pensandæ secundum similitudinem actionum intelligibilium quæ sunt in nobis. Quarum aliquæ sunt in nobis coordinatæ secundum habitudinem causæ atque causati; ut dum per multas præmissas gradatim in unam devenimus conclusionem: cujus cognitio ex omnibus præmissis præcedentibus dependet, non solum quantum ad novæ scientiæ acquisitionem, sed item quoad ejus conservationem. Cujus signum est, ex pluribus differentiis quarum unaquæquod si quis oblivisceretur aliquod mediorum seu præmissarum, non haberet de conclusione illa scientiam, ordine causarum ignoto; sed fidem aut opinionem posset habere de ea. Quumque angeli inferiores rationem quorumdam divinorum operum cognoscant per lumen superiorum, non solum quantum ad novam adeptionem sed etiam conservationem scientiæ, patet quod post judicium quoque a superioribus illuminabuntur, quamvis non proficient ex tunc: sicut et homines salutem tunc consecuti, aliquam illuminationem habebunt per angelorum officia. Hæc Thomas in Summa.
Bonaventura quoque: Tripliciter, ait, unum alteri præfertur: primo, per modum excedentis tantum, ut aurum præfertur argento; secundo, per modum excedentis et influentis, ut cœlum elementis; tertio, per modum imperantis, ut dominus servo. Et ad prælationem perfectam concurrunt hæc tria, et in cœlesti sunt hierarchia inter ordines, quum ordo superior sit dignior et influens atque præcipiens ordini inferiori. Et quantum ad primum horum trium, non cessabit prælatio angelorum ad invicem, quum unus permansurus sit alio eminentior in naturalibus atque gratuitis; sed quantum ad alia duo, evacuabitur: quia non erit influentia nova superioris in inferiores, nec jussio. Hæc Bonaventura.
Chapter 106 of 271