Quæstio 6
S Exto quæritur, An animæ rationales post hanc vitam, seu homines post resurrectionem generalem, ad angelorum ordines assumentur.
Videtur quod non. Primo, quoniam homines et angeli diversas constituunt hierarchias : ergo et distinctos efficiunt ordines, quum plus sit distingui hierarchia quam ordine, eo quod ad eamdem hierarchiam diversi pertineant ordines. — Secundo, quæ ejusdem sunt ordinis, sunt ejusdem naturæ, quoniam ordines per dona gratiæ distinguuntur : homines autem et angeli non sunt ejusdem naturæ. — Tertio, inferior angelus non potest ad superiorem pertingere ordinem : ergo nec homo ad aliquem angelicum ordinem, quia plus distat homo ab angelo, præsertim superiore, quam angelus unus ab alio. —
Quarto, hominibus post hanc vitam non conveniunt actus qui ordinibus competunt angelorum, videlicet nuntiare minora sive majora.
In oppositum est, quod apud Matthæum ait Salvator, quod homines post resurrectionem erunt sicut angeli Dei. Sanctus quoque Dionysius primo capitulo de Divinis nominibus loquitur :1 Homines angelorum gloriam sortientur. Gregorius item in homilia affirmat, quod homines secundum diversitatem meritorum suorum ad diversos transferuntur ordines angelorum.
Ad hæc Thomas : Circa hoc, inquit, est triplex opinio. Una Eustratii Græci episcopi, qui super sextum asserit Ethicorum, quod nemo tantum animæ suæ profectum potest sperare, ut ad operationem intellectuum separatorum pertingat. Sicque hominum electorum esset decimus ordo, inferior aliis novem. Quæ opinio est dictis Sanctorum contraria; et videtur hæresim sapere, quum beatissima Virgo super angelorum choros sit exaltata : nisi forte dictum illud Eustratii intelligatur de operatione ad quam homo ex naturalibus suis valet pertingere. — Secunda opinio est, quod aliqui hominum ad ordines assumuntur angelorum ; alii vero decimum constituunt ordinem, juxta parabolam decimæ drachmæ perditæ ac inventæ.2 Hoc quoque diversimode assignatur, quibusdam dicentibus, quod solum virgines ad ordines assumuntur angelicos, ceterique electi homines faciunt ordinem decimum. Quod non videtur, quum multi non virgines, ut Petrus et Magdalena multis virginibus eminentiores consistant. Hinc alii opinantur, quod perfecti dumtaxat ad ordines angelorum pertingant, ceteri decimum ordinem compleant. Sed quum ex hominibus et angelis una Ecclesia sit futura, unaque hierarchia, non est probabile quod numerus ordinum cœlesti competens hierarchiæ, per tria terna distinctus, quatenus numerus ordinum ac hierarchiarum summæ Trinitatis repræsentet vestigium, per homines augeatur. — Hinc tertia positio amplius mihi placet, quod scilicet cuncti electi homines assumantur ad ordines angelorum, quidam ad superiores, quidam ad inferiores, quidam ad medios, secundum diversitatem meritorum suorum : sacra autem Virgo super omnes est elevata. Porro an tot homines assumentur, quot angeli permanserunt, an quot corruerunt, aut quot fuerunt utrique, vel plures an potiores, ille scit cui soli cognitus est numerus electorum in superna felicitate loscandus.
Denique meritum hominum potest efficacius esse merito angelorum : tum propter difficultatem, quæ est majoris conatus occasio; tum propter assiduum et diuturnum profectum in caritate et gratia, quum homo sit multo diutius viator quam angelus fuerit; tum quoniam merita hominum efficaciam sortiuntur ex merito et gratia Christi, qui non angelos sed semen Abrahame apprehendit.3 Ideo homines magis possunt transferri in gradum gloriæ altioris naturæ ac ordinis, quam angeli. — Fit itaque ex cunctis electis una hierarchia cœlestis. Quemadmodum enim se habet hierarchia Ecclesiæ ad hierarchiam angelicam, sic hierarchia Synagogæ ad nostram, ut S. Dionysius docet. Hinc sicut vetus hierarchia fuit via et figura hierarchiæ Ecclesiæ, atque ad eam et ad ejus ordines est assumpta;4 sic nostra hierarchia est via, signum seu figura hierarchiæ cœlestis, et ad eam ejusque ordines elevatur. Non tamen conveniunt beatis animabus officia angelorum circa inferiora, quoniam officia illa consequuntur ordines angelorum quantum ad gradum naturæ (quia angelica natura inter Deum et nos media est) magis quam secundum essentiales ordinum proprietates. Ideo sicut animæ damnatorum non deputantur nobis in exercitium, ita nec animæ Sanctorum in custodiam. — Hæc Thomas in Scripto. Per quæ patet objectorum solutio.
Præterea in prima parte, quæstione centesima octava : Ordines (ait) angelorum secundum conditionem naturæ attenduntur, et secundum dona gratiæ.5 Quantum ad primum, certum est homines non assumi ad ordines angelorum, quoniam semper manebit naturarum distinctio. Quam quidam considerantes, dixerunt homines ad angelorum ordines non posse assumi: quod repugnat promissioni Christi, testantis quod filii resurrectionis erunt æquales angelis in cœlis.6 Quod enim est ex parte naturæ, habet se ut materiale in ratione ordinis. Completivum autem atque formale, est id quod est ex dono gratiæ, quæ ex Dei liberalitate, non ex gradu naturæ, dependet. Idcirco per gratiam homines possunt mereri gloriam tantam, ut angelis in merito et præmio coæquentur secundum gradus singulos angelorum. Augustinus quoque duodecimo de Civitate Dei testatur, quod non erunt in cœlo duæ societates angelorum et hominum, sed una: quoniam omnium beatitudo est uni adhærere Deo. Hæc in Summa.
Concordat Bonaventura: Ad perfectionem (inquiens) ordinis duo concurrunt, videlicet, natura tanquam fundamentum et dispositio, et gratia ut complementum et consummatio. Et quoniam aliquid dicitur esse secundum quid, quando est in sola dispositione, tunc vero simpliciter, quando est in sua perfectione; quum angeli sancti et dæmones in naturalibus conveniant, aliquando dicuntur dæmones fuisse de diversis ordinibus angelorum, quamvis nunquam plene fuerint in aliquo ordine: propter quod intelligendum est hoc secundum quid, non simpliciter. Sed quum homines valeant elevari ad excellentiam gratiæ et gloriæ in qua sunt angeli, potest ex hominibus et angelis idem ordo constitui. — Si vero objicias, quod non potest esse conformitas in perfectione, ubi non est convenientia in præambula dispositione; dicendum, quod verum est in dispositione necessitatis, non in dispositione solius congruitatis, qualis est hic. — Hinc Ps. XLIV, 17. super illud in Psalmo, Constitues eos principes, ait Glossa: Elegit pauperes, ut exaltaret eos ad ordines cœli qui ex angelis et hominibus fiunt. Et super illud Josue, Omnem locum quem calcaverit pes vester, Glossa fatetur:7 Si diabolum vicero, si meruero ut eum conterat Deus sub pedibus meis, consequenter locum ejus in cœlo habebo. Hæc Bonaventura.
De cujus responsione ad istud quæsitum, dictum est plenius supra, in quæstione secunda distinctionis istius. Et illi responsioni concordat omnino Richardi responsio. Bonaventura autem in hac quæstione loqui videtur de dæmonibus secundum illam opinionem quæ ponit eos nunquam fuisse in caritate et gratia gratum faciente. — Responsio etiam Petri in dictis Thomæ jam tactis totaliter continetur. Albertus quoque et Udalricus responsioni consonant Thomæ. p. 483 A'.
Porro Durandus aliquid speciale hic scribit: Homines (dicens) assumi ad ordines angelorum, intelligi potest dupliciter: primo, quantum ad æqualitatem officii; secundo, quantum ad æqualitatem præmii. Primo modo non assumuntur, quoniam actus atque officia angelorum sunt, purgare, illuminare, perficere, custodire, et annuntiare: quæ non convenient sanctis angelis post resurrectionem, nec modo conveniunt animabus Beatorum secundum legem communem. — Si vero intelligatur de æqualitate præmii, dicendum quod homo per æquale meritum non pervenit ad æqualem visionem cum angelo, nec per æquale lumen gloriæ videt æqualiter Deum. Primum patet, quoniam magis did
Hæc sumpta videntur non de Durando sed de Thomas Argentin. dist. IX, q. 1, a. 2. angelo, oportet quod ei superaddatur amplius lumen quam angelo. Quod totum bene fieri potest, quoniam angeli meruerunt tantum unico actu, homo autem multis actionibus et passionibus quas propter justitiam tolerat, ejusque meritum meritis Christi innititur et sacramentis juvatur. Hæc Durandus.
Cujus positio videtur divinæ repugnare justitiæ, quæ pro æqualibus meritis æqualia utique tribuit præmia. Inferioritas quoque naturæ in homine et debilitas luminis naturalis, magis commendant ejus diligentiam, meritum et conatum, quemadmodum et multiplicitas ac vehemencya tentationum. Insuper, secundum Augustinum et alios Sanctos concorditer, beatifica visio correspondet actuali caritatis perfectioni: ergo si homo in vita hac ad tantam caritatis perfectionem et actualitatem ascendat, quantum habuit angelus in sua ad Deum meritoria conversione, erit æqualis angelo in beatifica visione. Amplius, omnipotens, justus ac sapiens Deus, unicuique influit secundum suam dispositionem, capacitatem, dignitatem seu meritum. Perfectio autem caritatis disponit potissime, immediate et proxime ad fruitionem beatam. Ergo quo viator magis perfecte et sincere ad Deum afficitur, eo clarius ipsum cernet atque suavius eo fruetur. Adhuc autem, ut asserit Augustinus, in his quæ sunt super naturam, tota ratio operis est omnipotentia Dei agentis; visio vero Deitatis per speciem, est maxime super naturam: ergo ad eam sufficit omnipotentia Creatoris, præsertim ubi æqualem invenerit rationem sive par meritum. — Argumentum quoque Durandi ex præhabitis Bonaventuræ solvitur verbis: quoniam dispositio naturalis ad beatificam visionem habet se ut dispositio congruitatis, non ut dispositio necessitatis. Denique lumen gloriæ satis corroborat et coaptat mentem humanam, et omnipotens æquitas Dei supplet defectum naturæ. Ad hæc probanda plures possunt rationes adduci, sed non videtur necesse.
A Postremo Thomas de Argentina addit præhabitis: Quidam dixerunt, quod duo parietes erunt in cœlo, unus hominum, alius angelorum; et quod ruina angelica restaurabitur per virgines, qui cum angelis in eodem erunt pariete; et in alio pariete tot erunt Beati, quot in angelorum pariete erunt virgines ac angeli sancti. Hæc ille. — Quocirca, quum tota illa cœlestis curia sit una domus et una triumphans Ecclesia, non videtur dictum illud abjiciendum quantum ad hoc quod imaginatur de similitudine illa parietum, quum et in militanti Ecclesia duo populi, utpote Judæi et gentiles, instar duorum parietum in Christo lapide angulari dicantur conjuncti.8 natur de similitudine illa parietum, quum et in militanti Ecclesia duo populi, utpote Judæi et gentiles, instar duorum parietum in Christo lapide angulari dicantur conjuncti.
C Quærunt demum hic aliqui, An tot homines salvabuntur, quot angeli perstiterunt. Ad quod ex dictis habetur partim responsio; et quid ad hoc Thomas in Scripto responderit, nunc patuit. Albertus quoque et Udalricus concordant cum præhabitis Thomæ verbis, quod scilicet istud certitudinaliter sciri sine revelatione non queat. Probabilius tamen fatentur, quod tot salvabuntur, quot angeli stantes manserunt: quia etsi angeli nulli peccassent, nihilo minus genus humanum fuisset creatum et pro parte salvatum. — Præterea, juxta Thomam in prima parte Summæ, quo ordo angelicus exstat superior, eo plures personas continet in se;9 et sicut corpora cœlestia excedunt corpora inferiora in magnitudine quasi incomparabiliter, sic angelorum multitudo dignissima excedit quasi sine comparatione inferiora in numero. Et juxta hoc plures essent angeli sancti, quam universi homines electi simul ac reprobi. Sancta vero Brigitta sibi asseruit revelatum, tot esse angelos bonos, quod quamvis homines universi qui unquam fuerunt, sunt et erunt, essent actualiter simul collecti, adhuc cuilibet eorum decem angeli possent deputari, ita quod decies plures essent angeli gloriosi quam homines cuncti simul accepti. —
Petrus etiam ait, probabilius esse quod tot homines salvabuntur quot angeli permanserunt, ut utrique in numero sint æquali.
Footnotes
Chapter 105 of 271