Quæstio 4
Quarto quæritur, Utrum angelis sanctis conveniat invicem purgare, illuminare, perficere.
Videtur quod non. Primo, quia secundum cap. III. Dionysium libro de Cœlesti hierarchia, angelus est speculum purum, immaculatum ac splendidum : ergo non convenit ei purgari. — Secundo, purgatio est ab immunitia, culpa seu macula : quarum nihil in angelis est. Tertio, angeli sancti immediate conjuncti sunt luci fontali, et absorpti in illam : ergo non indigent a luce creata illuminari. — Quarto, non videtur posse assignari modus quo angelus unus illuminet alium. Aut enim hoc fieret per propriæ lucis transfusionem in alium, aut per productionem lucis in alio. Primum non videtur possibile, quum accidens non transeat a subjecto uno in aliud; nec videtur transfusio illa fieri posse sine medio deferente. Nec aliud dici valet, quum angelus non possit lucem intelligibilem creare in alio. — Quinto, angeli sancti sunt perfecti et beati ac consummati in Deo : ergo perfici eis non competit.
In contrarium est divini Dionysii doctrina prorsus authentica, qui affirmat hos tres actus hierarchicos angelis convenire, atque quod ordo hierarchicus in hoc consistit, ut angeli superiores purgent, illuminent, perficiantque inferiores : ita quod infimus chorus angelicus singulos quosque homines purget, illustret, perficiat; et infima hierarchia angelica, ecclesiasticam hierarchiam.
Ad hæc respondet Albertus : Angeli, ut S. Dionysius loquitur, purgantur a dissimilitudinis confusione et a luminis minoratione secundum intellectum, non ab immunitia aut peccato.12 Carentia enim luminis ad faciendum actum hierarchicum, est privatio illuminationis quæ illuminat ad hoc quod agendum est, vel ad causam rationemve ejus : qua illuminatione privata intelligentia, incompleta est in se ipsa atque dissimilis illuminatori; ea vero accepta, ad similitudinem illuminatoris est reducta, eo quod una illuminatio est in utroque. Purgantur ergo inferiores ab ignorantia, quæ est dissimilitudinis causa.
Et si objiciatur, quia secundum Augustinum libro de Libero arbitrio, ignorantia aut peccatum est, aut conjuncta peccato. Dicendum, quod ignorantia triplex est, puta, negationis, et privationis, et contrariæ dispositionis. Ignorantia erroneæ (seu contrariæ) dispositionis, est quæ generatur ex multis actibus erroneis : quæ non potest esse in angelis. Ignorantia privationis, est ignorantia agendorum quæ quis scire tenetur : quia privatio relinquit subjectum cum debito ad sciendum. Et de illa verbum intelligitur Augustini. Ignorantia vero negationis, non est nisi simplex negatio seu carentia illuminationis vel agnitionis antequam habeatur : et hæc purgatur in angelis. — Si rursus objiciatur, quia secundum Augustinum, in intelligentiis est de incorporeis rebus pura et certa cognitio : quum ergo angeli sint intelligentiæ, puram et certam habent cognitionem; sicque nec purgari neque de novo illuminari competit eis. Dicendum, quod quamvis puram et certam habeant notitiam de omnibus quæ cognoscunt, non tamen sequitur quod de unoquoque actu hierarchice exercendo in singulari, et de causa ac ratione cujuslibet peragendi, certam habeant puramque notitiam : quia illuminationes de agendis particularibus continue descendunt a Verbo æterno in angelos superiores, et ab illis transfunduntur in inferiores, sicque illuminantur ad singularia facienda.
Denique actus isti in angelis fiunt secundum unum et idem, quod est illuminatio. Ex hoc enim quod quis illuminatur, a dissimilitudinis confusione purgatur per idem lumen acceptum, atque ad proprios actus ejusdem illuminationis perficitur. Itaque B. Dionysius considerat ista penes differentiam terminorum et finis.3 Hoc enim modo dicit purgatio in motu illuminationis terminum a quo, illuminatio autem terminum ad quem, perfectio vero conjunctionem cum ultimo fine quem intendit illuminator in illuminato. Et verum est quod sic differunt ratione et definitione, suntque tria: secundum esse tamen formæ, sola illuminatione perficiuntur hæc tria, ut divinus Dionysius loquitur. — Est etiam inter hæc ordo: quia purgatio passiva prior est in hoc quod propinquior est materiæ seu potentiali principio; illuminatio autem prior est in hoc quod propinquior est agenti, quoniam ipsa est forma quam dat agens; perfectio vero habet rationem primæ causæ, puta finalis, quoniam movet agentem ad illuminandum, et illuminatum, ut purgetur et illuminetur: certum est equidem, quod purgatio et illuminatio ad perfectionem finaliter ordinentur. — Hæc Albertus in Summa.
Qui etiam quærit hic, utrum tres actus isti conveniant angelis ex æquo, an per prius et posterius. Et respondet, quod hi actus tripliciter conveniunt eis, videlicet, secundum ordinem hierarchiæ, et secundum dispositionem ordinum in hierarchia, et secundum dispositionem personarum in ordine. Primo modo prima hierarchia illuminata a Deo, illuminat mediam hierarchiam ac ultimam, non illuminata ab aliqua hierarchia. Ideo primæ hierarchiæ maxime convenit illuminare. Media autem hierarchia est illuminata a prima, et illuminans tertiam: ideo secundam analogiam habet ad illuminationem. Tertia vero illuminata est, non illuminans aliquam angelicam hierarchiam, sed ecclesiasticam tantum: ideo tertiam habet ad illuminationem analogiam. In ordinibus quoque cujuslibet hierarchiæ, ut D. Dionysius scribit, est primus, medius, et infimus.4 Atque in hoc ordine primus est illuminans, non illuminatus; secundus, illuminatus atque illuminans; tertius, tantum illuminatus. Similiter in quolibet ordine sunt personæ supremæ, mediæ, ac extremæ. Et personæ illæ supremæ semper potentiores sunt ad illuminandum quam mediæ, et mediæ quam extremæ: imo inferior illuminat virtute superioris, quia illuminatio illa a superiori in inferiorem descendit. — Insuper decimo capitulo Cœlestis hierarchiæ tangit S. Dionysius quadruplicem synagogam, id est connexionem, angelicæ dispositionis in modo recipiendi illuminationes. Una est hierarchiarum ad invicem; secunda, ordinum cujuslibet hierarchiæ; tertia, personarum in quolibet ordine; quarta, illuminationum in eadem persona existentium. Hæc Albertus.
Udalricus præterea in Summa sua, libro quarto: Actio (inquit) hierarchica per quam definitur hierarchia, triplex est, utpote, purgatio, illuminatio, perfectio: quæ tria realiter in angelis unum sunt, utpote assumptio divinæ scientiæ, ut septimo Cœlestis hierarchiæ capitulo Dionysius protestatur. Divina namque scientia seu lumen divinum, in quo habetur et continetur scientia mysteriorum Dei, est emanatio ideæ divinæ continentis in se scibiles rerum rationes: ideo tria habet in se, scilicet, quod est species rerum cognoscendarum, et quod est lumen, et quod est similitudo luminis intellectus divini. Ex quorum primo purgat intellectum creatum, juxta sum sum prætactum.5 Intellectus enim creatus, etiam angelicus, respectu cognitionis secretorum divinæ sapientiæ, est in potentia quoad ea quæ ei nondum sunt revelata. Cujus potentiæ indeterminatio vocatur confusio, quum tertio Cœlestis hierarchiæ capitulo B. Dionysius dicat, quod angeli a dissimilitudinis confusione purgantur. Porro ex secundo illuminat. Quemadmodum tute superioris, quia illuminatio illa a superiori in inferiorem descendit. — Insuper decimo capitulo Cœlestis hierarchiæ tangit S. Dionysius quadruplicem synagogam, id est connexionem, angelicæ dispositionis in modo recipiendi illuminationes. Una est hierarchiarum ad invicem; secunda, ordinum cujuslibet hierarchiæ; tertia, personarum in quolibet ordine; quarta, illuminationum in eadem persona existentium. Hæc Albertus. quarto: Actio (inquit) hierarchica per quam definitur hierarchia, triplex est, utpote, purgatio, illuminatio, perfectio: quæ tria realiter in angelis unum sunt, utpote assumptio divinæ scientiæ, ut septimo Cœlestis hierarchiæ capitulo Dionysius protestatur. Divina namque scientia seu lumen divinum, in quo habetur et continetur scientia mysteriorum Dei, est emanatio ideæ divinæ continentis in se scibiles rerum rationes: ideo tria habet in se, scilicet, quod est species rerum cognoscendarum, et quod est lumen, et quod est similitudo luminis intellectus divini. Ex quorum primo purgat intellectum creatum, juxta sum sum prætactum. Intellectus enim creatus, etiam angelicus, respectu cognitionis secretorum divinæ sapientiæ, est in potentia quoad ea quæ ei nondum sunt revelata. Cujus potentiæ indeterminatio vocatur confusio, quum tertio Cœlestis hierarchiæ capitulo B. Dionysius dicat, quod angeli a dissimilitudinis confusione purgantur. Porro ex secundo illuminat. Quemadmodum enim corporali visu nihil videtur nisi sub lumine manifestetur, sic visu intellectuali nihil intelligitur nisi sub lumine intellectuali. Atque ad hoc in naturalibus sufficit lumen intellectus agentis. In supernaturalibus vero requiritur superadditum lumen, quod superinfunditur lumini naturali, quatenus intellectus possibilis utroque lumine informatus, videat quæ ante nescivit. Ex tertio autem perficit: quia per ipsum intellectus reducitur ad actum cognitionis, non solum illius rei cujus illud lumen exstat idea, id est forma, sed etiam Dei, cujus similitudo est lumen illud, ut aliter cognoscatur quam prius, videlicet ut exemplar et causa illius effectus, qui in ipso cognoscitur. Sic quippe philosophi quoque posuerunt ultimam nostri intellectus perfectionem in hoc quod per lumen divinum ascendit per contemplationem in Deum. — Ordinantur vero hæc tria inter se variis modis: quia si ordo sumatur ex parte subjecti circa quod sunt, sic primum est purgatio, per quam aufertur privatio formæ inducendæ contraria; secundum est illuminatio, quæ est per formam seu habitum; tertium est perfectio, quæ est per operationem, potissime illam quæ reducit in ultimum finem. Atque ut tertio Cœlestis hierarchiæ capitulo magnus Dionysius addit: Purgatores oportet abundare in puritate, illuminatores in sapientiali splendore, perfectores in finali perfectione, quatenus ex plenitudine et exuberantia sua influant aliis. Deo quoque excellentissime competunt, purgatio, illuminatio et perfectio sumptæ active.
Denique illuminatio ista non est manifestatio qua Deus ut lumen offert se mentibus Beatorum videndum per speciem, ex qua illuminatione est visio quæ tota est merces; sed qua Deus offert se intellectui creato ut exemplar pertinentium ad dispositionem universi et ad mysteria Ecclesiæ, vel mediate vel immediate. Et ex hoc duo eliduntur errores quorumdam intelligentium hæc perverse. Unus, dicentium quod Deus non videtur ab inferioribus angelis ut objectum beatitudinis et per speciem, sed in quantum resplendet in superioribus, non obstante quod de infimis angelis ait Salvator: Angeli eorum in cœlis semper vident faciem Patris mei. Et de hominibus dixit Apostolus: Videbimus eum sicuti est. Alii, ut Hugo de S. Victore, commentator S. Dionysii super Angelicam hierarchiam, et alii plures Hugonem sequentes, non intelligentes aliquam divinam illuminationem nisi illam quæ est substantia beatitudinis, potius præsumpserunt contradicere sermonibus Sancti, negantes aliquam illuminationem descendere ab angelo uno in alium, quam suam imperitiam humiliter faterentur; quum tamen secundum expositionem Hieronymi, Apostolus dicat se illuminare Principes et Potestates in cœlestibus de multiformi sapientia Dei.
Matth.6
I Joann. III, contradicere sermonibus Sancti, negantes aliquam illuminationem descendere ab angelo uno in alium, quam suam imperitiam humiliter faterentur; quum tamen secundum expositionem Hieronymi, Apostolus dicat se illuminare Principes et Potestates in cœlestibus de multiformi sapientia Dei. Præterea si quæratur, qualiter lumen in uno angelo individuatum in alium derivetur; dicendum, quod non est idem numero lumen, sed est effectus similis lumini illuminantis. Nempe quum lumen hoc divinum formalius sit activum quam lumen corporale, et quam lumen naturale intellectus agentis, constat quod angeli ipso repleti, ipsum agere, derivare et diffundere possunt in sibi subjectos, multo completius quam secundum philosophos intelligentiæ superiores lumen suum diffundunt in intelligentias inferiores, et intellectus agens in intellectum possibilem atque phantasmata, et item quam sol et luna possunt alia illuminare. Quod enim in corporalibus facit conjunctio tactus ad recipendum actionem agentis, hoc in spiritualibus facit conjunctio ordinis: quia per hoc inferius fit instrumentum superioris, cui superius imprimit formam qua agit.
Ephes. III,
9, 10.
D Amplius, illuminationes hujusmodi vocantur theophaniæ, id est apparitiones, a Θεός, quod est Deus, et φανός, quod est apparitio: quæ in via hac est per velatum lumen Scripturæ; in patria vero est in lumine non velato: et hoc tripliciter. Primo, dum Deus apparet in luminis sui effectu, facientis scire ea circa quæ illuminationes angelorum præfatæ versantur, non ipsum Deum: et hanc apparitionem suscipit angelus unus ab alio. Secundo, quando in lumine creato videtur lumen increatum, juxta illud, In lumine tuo videbimus lumen:7 non sicut in similitudine per quam cognoscitur res, sed sicut in dispositione elevante et aptificante intellectum creatum ad luminis increati adspectum. Tertio, quando Deus est intellectui creato ut lumen sub quo ipse videtur, et ut objectum quod beatifice cernitur. Et his duobus modis Deum per theophanias videre, est eum immediate adspicere et sicuti est. — Hæc Udalricus.
In cujus verbis grandem mihi ingerit admirationem, quod asserit, Hugonem de S. Victore contradicere sermonibus Sancti, puta Dionysii, nec intellexisse aliquam esse illuminationem divinam nisi illam quæ est substantia beatitudinis, id est beatifica visio, qua Deus sine medio est lux omnium Beatorum, ideoque negasse aliquam illuminationem descendere ab angelo uno in alium. Istud etenim venerabilis atque doctissimus ille Hugo non videtur sensisse, nec conscripsisse: imo in commentario suo super Angelicam hierarchiam clarissime ac frequenter scribit oppositum. Imo qui taliter sentit, apertissime et quasi omnino a beatissimi Dionysii recedit doctrina, quam Hugo cum ingenti reverentia amplectitur et commendat.
Itaque libro commentarii sui quarto loquitur Hugo, quoniam hierarchia secundum dispositionem qua divinam pulchritudinem imitatur, laudatores suos efficit tales, ut digni sint lumen divinum accipere, et lucere ex lumine; specialiter autem quosdam mundans sic perficit, ut principalis luminis sint capaces, et immediate illuminentur a Deo, ac deinde ad eos qui sequuntur post se, et constituti sunt sub se, lumen suum transfundant copiose ex abundantia perceptionis suæ primæ. — Rursus ibidem: In hoc, inquit, consistit hierarchiæ perfectio, ascendere ad imitationem Dei, et fieri cooperatricem ipsius,
Ita ut divinam actionem in se relucentem repræsentent, et quod desuper receperunt, transfundant ad alios: et ita qui purgantur, purgent; et qui illuminantur, illuminent; et qui perficiuntur, perficiant. — Amplius, hoc ipsum S. Dionysius ibi in textu evidenter expressit:8 Ordo (inquiens) hierarchiæ est quosdam quidem purgari, quosdam vero purgare; et quosdam quidem illuminari, quosdam vero illuminare; et quosdam quidem perfici, quosdam perficere. Super quæ verba Hugo inter cetera scribit: Sunt quidam superiores sublimesque angeli, qui Deitati propinquiores, ab ipsa immediate suscipiunt purgationem, ut sint mundi; et illuminationem, ut sint clari; et perfectionem, ut sint sancti: atque ab illis, qui sequuntur purgantur, illuminantur, et perficiuntur. Idem asserit Hugo in pluribus locis. Idcirco non parum excessivum fuit, eum sic reprobare non vere, de quo in libro Apum narratur, quod propter eminentiam scientiæ suæ vocatus est alter Augustinus: quem Joannes Gerson cancellarius Parisiensis in libro suo de Mystica theologia annumerat sanctis viris Bernardo alifsque nonnullis qui mysticam theologiam experti sunt.
Insuper circa hæc Thomas disseruit: Actio esse nequit nisi secundum dispositionem exigentiamque agentis. Quumque hierarchia perficiatur scientia, ut patet ex ejus descriptione præhabita, oportet quod actio hierarchica in transfusione consistat scientiæ.9 Unde septimo Cœlestis hierarchiæ capitulo divinus Dionysius fassus est, quod purgatio, illuminatio et perfectio, est scientiæ divinæ assumptio. Ad scientiam autem in sui acquisitione duo concurrunt, videlicet, contrarii seu privationis expulsio, et consummatio ejus, quemadmodum in acquisitione cujuslibet formæ. Consummatio quoque scientiæ in duobus consistit, sicut et visio corporalis, ad quam requiritur lumen sub quo videatur visibile, et consequitur cognitio rei visibilis: conformiter per lumen intellectuale habetur cognitio intellectiva. Itaque quantum ad remotionem privationis, est purgatio; quantum ad influentiam luminis, est illuminatio; sed quantum ad cognitionem consequentem, in quam dirigit lumen sicut in ultimum terminum, est perfectio. Hinc perfectores a S. Dionysio appellantur, secundum doctrinarum traditionem sanctarum.10 — Quamvis ergo purgatio a culpa sit per gratiam, quæ a Deo solo confertur; purgatio tamen a nescientia est per lumen doctrinæ, et potest esse ab angelo. Talis purgatio est a dissimilitudinis confusione, ut dicitur tertio Cœlestis hierarchiæ capitulo. Confusio equidem intellectus est ex hoc, quod est in potentia respectu plurium: a qua confusione eripitur per hoc quod per lumen sibi communicatum determinatur ad unum, id est ad certæ veritatis notitiam.
Denique omnes angeli immediate divinam cernunt essentiam, non tamen in ea vident universos ejus effectus. Nec oportet eum qui causam cognoscit, cognoscere cunctos ipsius effectus, nisi eam secundum totam suam potentiam agnoscat, secundum quod Deus se comprehendens, scit omnia. Aliorum vero, qui ipsum videndo non comprehendunt, unusquisque tanto plura in eo cognoscit, quanto plenius ipsum per frictionem gloriæ capit: sicut ex speculativis principiis, qui melioris est intellectus, plures conclusiones elicere potest. — Hinc in divinorum cognitione effectuum angelus superior inferiorem illuminat quantum ad statum naturæ seu gratiæ: qui effectus angelorum officiis dispensantur seu exhibentur, prout septimo Cœlestis hierarchiæ capitulo et in principio quarti capituli de Divinis nominibus expresse habetur. Hinc graviter errarunt quidam, dicentes quod omnes angeli ita a Deo immediate illuminationem recipiunt, quod ab invicem non illuminantur, negantes totum quod B. Dionysius inde tradit auctoritatibus Scripturæ munitum, et consonum dictis philosophorum.
Si autem objiciatur, quod solus Deus interius docet atque illuminat; dicendum est, quod verum est tanquam principalis docens, intellectualeque lumen producens. — Vel dicendum, quod quemadmodum in cognitionem coloris sensibilem pervenit homo ex duobus, videlicet, ex objecto, et ex lumine sub quo videtur, et tam is qui repræsentat objectum, quam qui lumen adducit, dicitur rem monstrare; ita ad intellectualem cognitionem duo exiguntur, videlicet, ipsum intelligibile, et lumen quo videtur. Ideo dupliciter dicitur quis docere: primo, ut proponens intelligibile; secundo, ut præbens lumen ad intelligendum. Hoc autem lumen est duplex. Unum intrinsecum, connaturale intellectui, cui assimilatur lumen quod de compositione est oculi: et per collationem hujus luminis Deus solummodo docet. Secundum lumen est superveniens ad confortationem luminis connaturalis, cui in corporali visu assimilatur lumen solis sive candelæ: sicque potest angelus angelum ac hominem illuminare. Non tamen potest homo hominem sic docere, quum in eo lumen intellectuale debilissime recipiatur. Aliqui tamen dicunt, quod nullo modo angelus docet ut lumen præbens: quod dictis S. Dionysii expresse contrariari videtur. Similiter intelligibile duplex est. Unum ad cujus intellectum sufficit ratio hominis, dummodo sibi considerandum proponatur. Ideo sic proponens, dicitur alium docere, id est in cognitionem deducere: sicut in visu corporali rem monstrat, qui eam coram oculis ponit. Aliud est ad cujus intellectum non sufficit ratio discipuli, nisi per aliquid sibi magis notum manuducatur. Sicque ex hoc quod homo proponit illi aliquid magis notum, instruit ipsum: quemadmodum qui alicui rem a longe apparentem digito monstrat, facit eum videre. Et his duobus modis dicitur homo hominem docere: et ista doctrina non est per modum illuminationis, sed locutionis.
Hoc quoque sciendum, quod istæ tres actiones interdum junguntur, nec differunt nisi secundum rationem: quoniam omnis perficiens, perficiendo illustrat et purgat, et omnis illuminans purgat, non econtrario, sicut in ecclesiastica hierarchia patet præcipue. Non enim quamlibet purgationem sequitur luminis receptio, sed perfectam; similiter non quamlibet illuminationem sequitur cognitionis perfectio, sed consummatam. — Hæc Thomas in Scripto.
In cujus verbis, quod ait, informationem hominis non esse per modum illuminationis, sed locutionis, videtur obscurum, quum juxta doctrinam S. Dionysii in Ecclesiastica hierarchia, prælatorum sit purgare, illuminare atque perficere subditos.11 Quibus et ait Salvator:12 Vos estis lux mundi. Imo secundum Dionysium, sacerdotum est illuminare. Apostolus quoque ad Ephesios: Mihi, inquit, data est gratia hæc, illuminare omnes quæ sit dispensatio sacramenti.13
At vero in prima parte Summæ, quæstione centesima sexta, testatur:14 Lumen prout pertinet ad intellectum, non est nisi manifestatio veritatis, secundum illud ad Ephesios: Omne quod manifestatur, lumen est.15 Unde illuminare non est aliud quam manifestationem cognitæ veritatis alteri tradere. Sicque unus angelus dicitur alium illuminare, in quantum ei manifestat veritatem quam ipse cognoscit. Quumque ad intelligendum duo concurrant, videlicet, virtus intellectiva, et similitudo rei intellectæ; secundum hæc duo, unus angelus potest alteri cognitam a se veritatem notificare. Primo, fortificando vim intellectivam illius. Quemadmodum enim virtus imperfectioris corporis fortificatur ex situali propinquitate formæ corporis perfectioris, ut minus calidum ex calidiori; sic virtus intellectiva angeli inferioris confortatur ex conversione angeli superioris ad ipsum. Hoc quippe agit in spiritualibus ordo conversionis, quod in corporalibus ordo localis propinquitatis. Secundo autem unus angelus manifestat alteri veritatem ex parte similitudinis rei intellectæ. Superior enim angelus notitiam accipit veritatis in universali quadam conceptione: ad quam ita sumendam virtus angeli inferioris non exstat sufficiens, sed connaturale est ei ut particularius veritatem accipiat. Superior itaque angelus veritatem quam universaliter accipit, quodammodo distinguit ac dividit, sicque eam inferiori angelo cognoscendam proponit: quemadmodum apud nos doctores, quod in summa capiunt, multipliciter distinguunt ac dividunt, providentes inferiorum capacitati. Et hoc est quod quintodecimo Cœlestis hierarchiæ capitulo S. Dionysius ait: Unaquæque intellectualis substantia datam sibi a superiori uniformem intelligentiam, provida virtute dividit et multiplicat ad inferioris sursum ductricem analogiam. — Si autem objiciatur, quod triplex est lumen in angelis, scilicet, naturæ, gratiæ, et gloriæ; angelus autem illuminatur lumine naturali a creante, lumine gratiæ a justificante, lumine gloriæ a beatificante, quod totum Dei est: ergo unus angelus non illuminat alium. Dicendum, quod unus angelus non illuminat alium tradendo ei lumen naturæ aut gratiæ vel gloriæ, sed confortando lumen naturale ipsius, et manifestando ei veritatem de his quæ pertinent ad statum naturæ, gratiæ aut gloriæ. Hæc Thomas in Summa.
Cujus hoc ultimum verbum quo ait, quod angelus superior non illuminat inferiorem tradendo ei lumen, etc., videtur aliqualiter dissonare a prætacto verbo Scripti, quo profert:16 Quidam dixerunt, quod angelus nullo modo docet ut lumen præbens. Ad quod poterit dici, quod non præbet alteri lumen per creationem infundendo.
Si autem quæratur, an angelus superior illuminat inferiorem de universis quæ novit, respondet Thomas:17 Omnes creaturæ ex divina bonitate participant, ut bonum quod habent, in alia aliquo modo diffundant sive communicent: quia de ratione boni est, se aliis communicare. Hinc corporalia et naturalia agentia similitudinem suam pro posse aliis tradunt. Quanto igitur agentia aliqua divinam excellentius
Bait: Unaquæque intellectualis substantia datam sibi a superiori uniformem intelligentiam, provida virtute dividit et multiplicat ad inferioris sursum ductricem analogiam. — Si autem objiciatur, quod triplex est lumen in angelis, scilicet, naturæ, gratiæ, et gloriæ; angelus autem illuminatur lumine naturali a creante, lumine gratiæ a justificante, lumine gloriæ a beatificante, quod totum Dei est: ergo unus angelus non illuminat alium. Dicendum, quod unus angelus non illuminat alium tradendo ei lumen naturæ aut gratiæ vel gloriæ, sed confortando lumen naturale ipsius, et manifestando ei veritatem de his quæ pertinent ad statum naturæ, gratiæ aut gloriæ. Hæc Thomas in Summa.
Cujus hoc ultimum verbum quo ait, quod angelus superior non illuminat inferiorem tradendo ei lumen, etc., videtur aliqualiter dissonare a prætacto verbo Scripti, quo profert: Quidam dixerunt, quod angelus nullo modo docet ut lumen præbens. Ad quod poterit dici, quod non præbet alteri lumen per creationem infundendo. bonitatem participant, tanto copiosius perfectiones suas communicant aliis. Quumque angeli superiores in plenissima divinæ bonitatis participatione consistant, quidquid a Deo percipiunt, subjectis communicant et revelant, quamvis ab inferioribus non recipiatur tam eminenter atque perfecte sicut in superioribus continetur : ideo superiores in altiori remanent ordine, et perfectiorem habent scientiam. — Hinc quintodecimo capitulo Cœlestis hierarchiæ B. Dionysius contestatur, quod unaquæque cœlestis essentia intelligentiam sibi a superiori communicatam tradit inferiori. Gregorius quoque : In illa (ait) cœlesti patria, quamvis quædam data sint excellenter, nihil tamen possidetur singulariter. Hæc ibi. — Idem Petrus.
Concordat Richardus : Quum (inquit) angeli superiores Deum clarius contemplentur quam inferiores, idcirco in Deo quasdam speciales leges et rationes conspiciunt ad quarum intuitum inferiores per lumen essentiale gloriæ suæ non attingunt; et quasdam de illis revelant inferioribus, quando divinæ est placitum voluntati : non efficiendo ut inferiores conspiciant leges illas in Deo, sed ad hoc tantummodo disponendo. Nam solus Deus efficere potest ut veritas aliqua nude videatur in ipso. His consonat quædam glossa super illud Psalmi, Da mihi intellectum, ut discam mandata tua, sic dicens :18 Ita angelus dicitur dare homini intellectum, sicut quis dicitur lumen domui dare cui facit fenestram, quum eam sua luce non penetret nec illustret. Ergo similiter angelus angelum non illuminat nisi dispositive, loquendo de illo modo illuminationis altissimo : quia loquendo de modo illuminationis quo tantum significatur intellectui de veritate quia ita est, vel de illo quo veritas intellectui ostenditur in aliquibus causis secundis, superior angelus potest inferiorem illuminare effective, si aliquid illorum ignoret quæ in causis secundis possunt ostendi. Hæc Richardus.
Qui etiam quærit hic, an angeli inferiores illuminent superiores. Et respondet quod non, quamvis loquantur superioribus. Illuminatio namque est manifestatio veritatis pertinentis ad secundariam intellectus perfectionem in ordine ad primum lumen, ipsumque intellectum acutiorem et clariorem efficientis. Sic autem nil sciunt angeli inferiores quod lateat superiores. Quum igitur manifestare intellectui veritatem, sit ipsum docere veritatem quam prius nescivit vel non ita clare cognovit, constat quod angeli inferiores non illuminant superiores. — Quod si objiciatur, quod angeli inferiores loquendo superioribus, manifestant illis suos conceptus, quos ante nesciebant; dicendum, quod hoc non sufficit ad rationem illuminationis, quia non pertinet ad secundariam superioris angeli perfectionem scire inferioris conceptum, quemadmodum discipulus non illustrat magistrum, quamvis dicat ei, Ego cogito hoc aut illud. Hæc Richardus.
Eamdem quæstionem movet Thomas in prima parte Summæ; et consonat jam inq. cvi, a. 3. ductis ejus responsio, quamvis exquisitius inde scribat.
Bonaventura demum et Antisiodorensis de actibus istis hierarchicis hic specialia non inducunt. Sed quæstione sequente, qualiter animas nostras illuminent angeli, Bonaventura scrutatur, ut ibi discutietur ; et illa ad horum quoque intelligentiam valent.
Porro Guillelmus secunda parte de Universo, de hac triplici actione hierarchica disputat multum diffuse; et quæ scribit prolixe, jam sententialiter sunt expressa. Itaque tangit in primis, quemadmodum nomina ista, purgatio, illuminatio et perfectio, accipi queunt dupliciter, active videlicet et passive; et quod non sumuntur passive, prout universi angeli sancti a Deo purgantur, illuminantur atque perficiuntur, sed active : quod probat ex hoc quod vir sanctus et sapiens, utpote divinus Dionysius, tractat de eis ut sunt angelorum officia.19 Officium autem non dicitur ad passiones aut receptiones, sed magis ad actiones ac distributiones. Non enim comburi, dicitur esse officium combustibilium, ut lignorum, quia officium sonat potestatem. Unde et apud oratores officium definitur, congruus actus uniuscujusque personæ secundum mores institutaque patriæ. Intellexit ergo Dionysius de illuminatione activa, qua angeli superiores illuminant inferiores. — Consequenter subjungit: Tria hæc adhuc sumuntur dupliciter, videlicet, secundum habitum, et secundum actum. Secundum habitum non aliud est illuminatio quam luminositas, et purgatio, quam puritas, et perfectio, quam plenitudo quædam ad esse vel ad bene esse. Sanctus autem et sapiens iste intendit interdum hæc actus esse officiorum beatissimorum spirituum. Convenit autem eis illuminare angelos inferiores et animas nostras, sicut hoc exemplo potes doceri. Nam homo scientificus lumen scientiæ animæ suæ adhibet per vocem et scripturas, seu per alia signa, intellectui ejus quem vult docere. Quamvis ergo occultus sit modus ille illuminationis angelorum, hinc tamen potes advertere, quod longe plus possunt docere et illuminare subditos sibi, quam humani doctores. Nempe de spirituali luce nullo modo est dubitandum quin ex ea a superioribus descendant ac oriantur influentiæ luminales et scientiales ad inferiores et ad animas nostras, præsertim ad animas Prophetarum, aliorumque sanctorum virorum quibus revelationes fiunt per raptum aut per ecstasim sive per somnium, non naturali necessitate, sed libera voluntate. Unaquæque enim hujusmodi substantiarum vere spiritualis est liber lucidissimæ inscriptionis naturalium ac divinalium scientiarum, et applicat se inferiori, non corporali contactu, sed spirituali conjunctu, quum ipsa sit liber spiritualis et speculum purum. Propter quod applicatio cujuslibet talis substantiæ est essentialis et immediata ad inferiorem cui se offert ac objicit intuendam. Ingreditur quoque in animam, sicut
Zach. u. 3. unus protulit Prophetarum: Angelus qui loquebatur in me, egrediebatur. Et de præsentia luminosæ talis substantiæ effulget in anima lumen revelationis quam voluerit facere in eadem. Hæc Guillelmus.
Cujus positio cum præhabita positione p. 411 B. Alberti videtur pro magna coincidere parte, dicentis quod sicut ex oppositione speculorum duorum similitudines rerum quæ sunt in uno, resultant in alio, sic angeli applicatio ad mentem angelicam seu humanam, facit species quæ in superiori sunt angelo, apparere in inferiori: quæ tamen positio, ut patuit supra, a Thoma, Richardo, p. 412 C et s. Durando, multisque aliis reprobatur. Attamen Thomas de Argentina approbat eam.
Insuper Guillelmus secunda parte de Universo, et Albertus in ista distinctione, testantur ea quæ dicta sunt de illuminationibus hominum ab angelis summis, et de immediata supremæ hierarchiæ conjunctione ad Deum, esse intelligenda secundum legem communem: quia ex privilegio eminenti ac singulari, duabus concessum est animabus, utpote Christi et gloriosissimæ Matris ejus, eminentius et immediatius Deo uniri, et ineffabiliter exuberantius illuminari ab ipso, quam alicui ex hierarchia suprema, in tantum quod Christus etiam secundum naturam assumptam taliter glorificatam, et præelectissima virgo Maria, ex tam inæstimabili plenitudine sua purgent, illuminent atque perficiant etiam quoscumque hierarchiæ supremæ.
Responsio ad objecta claret ex dictis. Etenim verum est, quod in clara ac faciali Deitatis inspectione essentiale præmium situm est, quod etiam per se plene satiativum et contentativum est mentis creatæ, nisi quod Deus superpiissimus ac immensus ex sua liberalitate prorsus interminata, ultra illud voluit suis electis adjicere multiplex gaudium et præmium accidentale. Unde et Sancti et Beati cupiunt illa, et ad superplenam contentationem habendam aliquo modo indigent illis, quanquam omnia illa ita se habeant ad præmium essentiale sicut punctum ad lineam.
Footnotes
-
De Cœlest. hier. c. III; de Eccl. hier. c. VI. ↩
-
Summ. th. 2ª part. q. 40. ↩
-
De Cœlest. hier. c. III. ↩
-
De Cœlest. hier. c. IV, x. ↩
-
Cf. p. 248 B' et s. ↩
-
xviii, 10. ↩
-
Ps. xxxv, 10. ↩
-
cap. III. ↩
-
p. 469 B'. ↩
-
De Cœlest. hier. c. III. ↩
-
cap. v. ↩
-
Matth. v, 14. ↩
-
Ephes. III, 8, 9. ↩
-
art. 1. ↩
-
Ephes. v, 13. ↩
-
p. 503 C'. ↩
-
art. 4. ↩
-
Ps. cxviii, 73. ↩
-
De Cœlest. hier. c. III. ↩
Chapter 103 of 271