Skip to the text

Quæstio 5

Quinto quæritur, An angeli ejusdem hierarchiæ, aut saltem ejusdem ordinis, sint æquales.

Videtur quod sic. Primo, quia B. Dionysius libro de Cœlesti hierarchia angelos ejusdem hierarchiæ aliquoties nominat æquipotentes : ergo multo plus angeli ejusdem ordinis pares sunt. — Secundo, sicut angeli conveniunt in naturalibus, ita in gratuitis. Sed omnes angeli primæ hierarchiæ purgantur, illuminantur et perficiuntur immediate a Deo, ut divinus Dionysius tradit : ergo in naturalibus atque gratuitis consistunt æquales. — Tertio, inæqualitas causa est diversitatis distinctionisque ordinum. Si ergo angeli in dignitate et gradu perfectionis sunt impares, ad distinctos pertinent ordines. — Quarto, Augustinus libro de Vera religione testatur : In omnibus convenientia placet, qua salva, pulchra sunt omnia. Convenientia autem æqualitatem et similitudinem, non disparitatem, requirit.

In oppositum est auctoritas Dionysii, qui ut frequenter præhabitum est, decimo Angelicæ hierarchiæ capitulo fatetur, in eodem ordine primos esse et medios ac ultimos. — Lucifer quoque dicitur summus fuisse in primo ordine angelorum : ergo in ordine illo alii erant inferiores. — Rursus, ordo secundum Augustinum, est imparium pariumque connexio apta : ergo in eodem angelico choro imparitas reperitur.

Ad hoc Bonaventura respondet : In angelica hierarchia reperitur pulchritudo perfecta in genere creaturæ ex quadam gradatione disparium. In hoc enim convenientia et pulchritudo consistunt. Quum enim nullus angelorum in se ipso omnino perfectus sit, necesse est ut ex quadam convenienti diversitate in proportionali gradatione consurgat convenientia ordinaata, et perfectio major, ac pulchritudo in genere creaturæ perfecta. Hinc sicut unus dicitur ordo Apostolorum, unusque ordo martyrum, et unus ordo confessorum, unusque virginum, et tamen in quolibet horum est gradus perfectionum, unde de quolibet legitur Sancto, Non est inventus similis illi;1 sic in angelicis exstat ordinibus. — Nec convenientia surgit ex sola æqualitate, sed ex disparium congruenti ordinatione, ut præallegato libro de Vera religione loquitur Augustinus. Verumtamen in superbeatissima Trinitate ex sola æqualitate et similitudine constat pulchritudo et convenientia summa, quum quælibet divina et increata persona sit in se absolute perfecta : cujus perfectionem quum ordo angelicus plene nequeat imitari, supplet in ipso diversitas, quod repræsentare non valet unitatis simplicitas. Hæc Bonaventura.

Præterea Thomas : Angeli, inquit, secundum diversitatem naturalium diversimode in gratuitis sunt perfecti. Quumque juxta præhabita, in angelis tot sint species quot individua, semper unus angelus est superior alio. — Hinc angeli unius hierarchiæ dicuntur æquipotentes seu æquipollentes, non simpliciter, sed secundum quid, videlicet quantum ad modum accipiendi illuminationes divinas convenientem suæ hierarchiæ. Similiter angeli ejusdem ordinis sunt æquales seu æquipotentes secundum convenientiam in actu ordinis sui, non simpliciter in omnibus. — Nec quælibet distinctio gradus facit distantiam ordinum, sed illa quæ est secundum actus diversos. — Quamvis etiam omnium spirituum unius chori sit idem donum in generali, non tamen omnes æqualiter illud participant. Hæc Thomas in Scripto. p. 220 D'.

Concordat Petrus : Quemadmodum (inquiens) in hierarchia ecclesiastica est distinctio statuum generalium, ut prælatorum, et clericorum, ac laicorum; atque in quolibet statu distinctio graduum et officiorum, ut in clericis sunt presbyteri, diaconi, etc.; in officiis quoque distincta idocap. VIII, IX.

De Cœlest. hier. c. x.2 neitas personarum ad exsequendum illud officium : ita in angelica hierarchia invenitur diversitas multa quoad actus naturæ, et quoad actus gloriæ, et item quoad actus officii, secundum quod major est virtus naturalis unius quam alterius, majusque donum, et major illuminationum capacitas. — Hinc quod libro secundo asserit Damascenus, Ordo est uniformis cœlestium spirituum multitudo : intelligendum est, quod uniformes dicuntur participatione unius officii, non æqualitate participandi. Hæc Petrus.

Richardus quoque : Angeli (inquit) ejusdem ordinis non sunt æquipotentes, nec in scientia dirigente, nec in potentia officium exsequente, nec in voluntatis perfectione. Quum enim secundum Augustinum nonodecimo de Civitate Dei, ordo sit parium dispariumque rerum sua cuique loca tribuens dispositio, videtur quod in eodem ordine angelorum in aliquo exsistat disparitas, et in aliquo paritas : disparitas, sicut jam dictum est; paritas, in hoc quod ad idem in specie officium deputati sunt. Quia tamen propter ipsarum personarum disparitatem, quamvis proportionatam, illud officium exsequuntur dispariter, quamvis proportionaliter, non sunt absolute æquales seu æquipotentes, sed tantum secundum quid. Hæc Richardus.

Concordant Albertus, Udalricus, aliique communiter; et etiam Alexander, non tamen omnimode :3 ut enim superius patuit, ipse opinatur angelos ejusdem ordinis, saltem aliquos, esse speciei unius, sicut et Bonaventura; quoniam sub una specie specialissima individua ponunt plura in angelis.4

Verumtamen, ut tactum est supra, Guillelmus dicit angelos ejusdem ordinis, imo et omnes angelos ejusdem hierarchiæ, esse omnino æquales.5 Sic quippe secunda parte de Universo effatur : Scito quod vir sanctus et sapiens iste (videlicet magnus Dionysius) non ponit ordinationem prioritatis aut posterioritatis, similiter nec majoritatis aut minoritatis, neque omnino præcellentiam dignitatis, inter tres ordines supremæ hierarchiæ angelicæ : imo potius asserit eos immediate collocatos circa Creatoris superpræstantissimam majestatem, et ab ipso primum ac immediate dona influentiarum suscipere.6 — Hæc Guillelmus, qui sensum eumdem frequenter ponit in aliis locis. Verumtamen, sicut jam claruit, istud non est de S. Dionysii mente, quamvis dicat angelos ejusdem ordinis esse pares :7 quod intelligendum est modo præfato, præsertim quum in eodem choro esse supremos, medios ultimosque affirmet.8

Ad objecta pro majori parte innotescit solutio. Nihilo minus ad secundum dicendum, quod sicut omnes angeli ejusdem ordinis aliquo modo conveniunt in gratuitis, ita in naturalibus, puta in genere; in speciali vero, sicut distinguuntur specifice in natura, sic et dona gratiæ ac gloriæ habent distincta et magis seu minus perfecta.

Footnotes

  1. Eccl. XLIV, 20. ↩

  2. p. 476 D', 498 B, etc. ↩

  3. p. 218 B'. ↩

  4. p. 220 B. ↩

  5. p. 497 D'. ↩

  6. De Cœlest. hier. c. vi. ↩

  7. p. 498 A. ↩

  8. De Cœlest. hier. c. x. ↩

Chapter 104 of 271