Quæstio 1
Hic quæritur primo, Utrum firmamentum, id est cœlum stellatum, sit factum de aqua, et an vere in medio aquarum sit constitutum.1
De qua tamen quæstione jam introducta sunt multa, videlicet quod corpora cœlestia et elementaria sint ejusdem materiæ ac naturæ. Et quod ita sit, scriptura Geneseos, quæ allegatur in littera, et ipse Magister in textu, sancti quoque doctores, Augustinus, Basilius, Ambrosius, Beda et alii multi expresse testantur; sed et multa loca Scripturæ canonicæ: ut illud in Psalmo, Qui tegis aquis superiora ejus;2 et rursus, Aquæ quæ super cœlos sunt, laudent nomen Domini;3 in hymno quoque Puerorum, Benedicite, aquæ omnes quæ super cœlos sunt, Domino.4
In oppositum sunt rationes Philosophi primo Cœli et mundi, ubi variis rationibus probat cœlum esse alterius naturæ quam elementa, utpote alienum a contrarietate,
Alii dicunt, quod sunt ibi secundum naturam perspicui. Perspicuum vero est, quod habet aliquam dispositionem ad recipiendum lucem per totum. Verum hæ qualitates sunt ordinatæ, quia nil inordinatum est a summa Sapientia. Una ergo harum qualitatum alia exstat nobilior; certumque est quod secundum nobilissimam suam qualitatem ibi consistunt: hæc vero est perspicuitas. Aqua enim cum terra et aere ac cœlo stellato et igneo convenientiam habet. Cœlum autem stellatum et igneum nobiliora sunt terra et aere. Aqua demum cum cœlo stellato convenit in diaphaneitate. Ergo aqua secundum hanc qualitatem est super cœlum. — Præterea, perspicuitas non est pura qualitas quando miscetur qualitatibus contrarium habentibus, ut cum humido gravi et calido sicco. Ergo alicubi est qualitas pura: quia ex ordinatione summæ sapientiæ Dei, si aliquid impurum sit alicubi, idem purum est alibi. In inferioribus autem qualitas ista impura est. In aqua namque est cum frigido et humido, in igne cum caliditate; in cœlo quoque stellato cum quadam difformitate: quia hoc cœlum in orbe et stellis diversimode exstat dispositum, quum stella sit pars densior sui orbis. Ergo locus hujus perspicui secundum quod pura natura est, est supra cœlum stellatum et infra empyreum. In empyreo quippe esse non valet: quia empyreum dativum est luminis; diaphanum vero est luminis receptivum: ergo super cœlum stellatum sunt aquæ istæ.
— Item, super illud B. Petri, Elementa calore solventur, asserit Glossa: Duo elementa, videlicet aqua et ignis, absumentur; cœlum autem et terra in melius commutabuntur. Cœlum ergo crystallinum non habet aquas cum ponderositate, frigiditate aut humiditate, quoniam ignis ille conflagrationis non attinget usque ad cœlum illud. Talis vero erit renovatio duorum elementorum quæ remanebunt, quod omnes qualitates contrarium habentes, cedent in pœnam damnatorum. Si dicatur quod dispositio divina separabit ab aquis illis quæ sunt supra firmamentum, qualitates contrarias: contra, ipsa non faciet in cœlo stellato aquis illis inferiori, quod aliqua ejus pars cedat in locum damnatorum: ergo nec in aquis illis supremis.
Quoniam itaque Sancti super hoc nil certi definierunt, opinando dico, quod cœlum crystallinum seu aqueum, est ex luce sicut ex complemento, et ex perspicuitate tanquam ex dispositione materiali. Verumtamen Augustinus in libro de Civitate Dei fatetur: Sicut humidum est in cerebro, et manet ibi quamvis sit superius, sic humidum esse super firmamentum nil prohibet. Basilius quoque expressit, quod Deus disposuit ibi aquas ad temperandum ferventissimum solis calorem. In cujus etiam signum Saturnus dicitur frigidus esse. Sed advertendum, quod quoddam est calidum salvativum, ut calidum solis; quoddam destructivum. — Hæc Alexander. Cujus positio generat quæstiones, utpote, quid intelligatur per lucem ex qua tanquam ex complemento factum dicit cœlum crystallinum; quid item per diaphaneitatem ex qua sicut materiali dispositione opinatur id factum, præsertim quum cœlum crystallinum non sit lucidum luce sensibili, sicut sol, alioqui non fieret nox in terra. Sancti quoque qui allegantur in littera, sensisse videntur quod aquæ illæ sint humidæ, quamvis non fluidæ, sicut crystallus, quæ est congelatissima aqua.
Præterea Bonaventura: In hac (inquit) quæstione propter diversitatem positionum debilitatemque rationum, vix dici potest aliquid certum;5 sed ex diversis responsionibus elici potest quædam conjecturalis responsio sobria, inter fidem et rationem incedens quasi media via. Quidam enim viam ac rationem sapientiæ mundanæ sequentes, dixerunt quod supra firmamentum non sunt aquæ corporales, et Scripturas loqui de spiritualibus aquis, aut nomine firmamenti intelligi aerem superiorem. Quod ex verbis eliciunt Augustini tertiodecimo Confessionum dicentis: Sunt illæ aquæ quæ super firmamentum sunt, immortales et ab omni corruptione secretæ.
Alii litteræ innitentes, dicunt quod super cœlum stellatum sit cœlum aqueæ naturæ, quod divina dispositio posuit ibi ad refrigerandum ætheris ardorem, ita quod Deus in mundi constitutione magis attendit finis utilitatem, quam formæ qualitatem. Hinc sicut in minori mundo, videlicet homine, posuit cerebrum sursum ad temperandum cordis calorem, sic supra cœlum stellatum locavit aqueum cœlum; et ibi aquæ illæ quiescunt, et sustentantur soliditate, ut tangit Beda, vel sua subtilitate, aut divina virtute sic ordinante. Sed quia credendum est sapientissimum mundi artificem corpora mundi optimo ordine collocasse, nec solum considerasse finis utilitatem, sed et perfectionis dignitatem, non apparet quod verum aquæ elementum supra firmamentum locaverit.
Hinc tertia positio est, quod supra firmamentum non sunt aquæ veræ et aqueo elemento consimiles in specie ac natura, sed ob similitudinem proprietatis in diaphaneitate vocantur aquæ; sunt etiam frigidæ effective. Sicque nomen aquæ tripliciter sumitur in descriptione primæ institutionis mundi. Primo, pro informi materia, ut ibi: Spiritus Domini ferebatur super aquas.6 Secundo, pro natura transparenti et luminis retentiva, ut ibi: Fiat firmamentum in medio aquarum.7 Tertio, pro ipso aquæ elemento, ut ibi: Congregentur aquæ in locum unum.8 Et sic supra sidereum cœlum veræ sunt aquæ, non tamen elementares, nec ejusdem naturæ cum illis, quantum ad corruptibilitatem, nec quantum ad gravitatem, ignobilitatem, grossitiem aut transfusibilitatem. Aqua autem quæ apud nos est, habet diaphaneitatem, non solum quia receptiva, sed etiam quoniam retentiva quodammodo est luminis, ut experientia docet. Nam si metallum ponatur in fundo vasis in tenebris, superfusa aqua liquida, videbitur sub luce retenta ab aqua. Sicque probari dicuntur rubini, qui per se non lucent de nocte. Verum in his omnino cavendum est ne de incertis aliquid certitudinaliter asseratur: melius quippe est pie ambigere, quam temerarie definire. — Hæc Bonaventura.
In cujus positione videtur obscurum, quod dicit super cœlum stellatum consistere veras aquas, non tamen elementares, nec ejusdem naturæ cum illis, etc. Ex quo sequi apparet, quod illæ et istæ non sint aquæ univoce. Et si aquæ illæ sunt ex natura incorruptibiles, non videntur ejusdem naturæ cum istis ex natura sua corruptibilibus. Humiditas quoque et frigiditas videntur naturales proprietates aquæ, ut calor ignis.
Denique responsio Thomæ videtur satis consonare responsioni Bonaventuræ, dempto quod Thomas dicit aquas illas non esse vere aut veras aquas. Sic equidem ait: Circa hæc varia dicta sunt. Ambrosius namque in libro de Spiritu Sancto, videtur dicere, quod per aquas quæ super cœlos sunt, intelligitur Spiritus Sanctus. Sed hoc ad anagogicam, non ad litteralem pertinet expositionem. Alii dicunt, aquas illas esse de natura elementi quod apud nos est, et eas contineri ibidem virtute divina. Quod removet Augustinus, dicendo: In operibus sex dierum quibus natura instituta est, non quæritur quid Deus facere possit sua virtute, sed quid rerum patiatur natura, et quid eis conveniat. Augustinus quoque inquirendo, alium tangit modum, intelligendo per firmamentum aerem, super quem vapores aquæ ascendunt. Sed hoc non videtur concordare Scripturæ, quæ stellas asserit positas in firmamento; nisi forte firmamentum diversimode sumatur, quemadmodum Rabbi Moyses dicit, qui etiam expositionem hanc innuit.
Melius tamen intelligitur de firmamento quod est cœlum sidereum, supra quod sunt aquæ, non de natura aquæ quæ apud nos est, sed de natura quintæ essentiæ, habentes similitudinem cum aqua quæ apud nos est. Propter quod nomen aquæ Scriptura eis attribuit, occulta per nota sensibilia manifestans. Quæ similitudo attendi nequit nisi secundum lucidum atque diaphanum, in quibus corpora inferiora cum cœlestibus conveniunt, ut secundo de Anima dicitur. Ideo sicut dicitur cœlum empyreum, id est igneum, quia cum igne convenit in hoc quod totum est lucidum; sic dicitur cœlum crystallinum seu aqueum, in quantum convenit cum aqua in hoc quod est diaphanum, sive quod pars aliqua ejus sit lucens, ut in cœlo sidereo, cujus quædam partes lucent ut stellæ. Hoc autem cœlum aqueum nona est sphæra, ad quam primo reducunt astrologi motum orbis signorum communem omnibus stellis, qui est de occidente in orientem; et iterum ponunt decimam sphæram, ad quam reducunt motum diurnum, qui est de oriente in occidentem.
Ita, quod Saturnus infrigidat, ex propria sua habet natura et virtute suam speciem consequente, non ex aquis quæ supra firmamentum sint: quæ etsi vere essent ibidem, non possent tamen infrigidare Saturnum, qui quum sit de natura quintæ essentiæ, non est susceptibilis peregrinæ impressionis: imo si essent ibi hujusmodi aquæ, potius infrigidarent stellas octavæ sphæræ tanquam sibi propinquiores, quarum tamen aliquæ calidissimi sunt effectus. — Amplius, in qualibet materialium specie oportet esse terminum quemdam rarefactionis ultra quem species non salvatur. Unde ultima raritas ad quam potest perveniri, est secundum quod materia stat sub forma ignis elementaris, ut asserit Commentator quarto Physicorum. Hinc aqua in tantum rarefieri posset, quod non maneret aqua, sed fieret aer aut ignis. Non ergo potest in tantum rarefieri, ut supra firmamentum levetur. Imo quum ignis maxime sit activus, non posset vapor ille pertransire regionem ignis quin consumeretur. Minus quoque esset possibile quod substantiam orbium penetraret, qui secundum omnes indivisibiles perhibentur. — Hæc Thomas in Scripto.
Porro in prima parte Summæ, quæstione sexagesima octava: Augustino (inquit) testante, major est hujus Scripturæ auctoritas, quam omnis ingenii humani capacitas. Idcirco dicendum, quod quomodocumque aut qualescumque aquæ sint super firmamentum, nequaquam dubitandum est eas ibi esse. Quales vero sint, a diversis diversimode traditur. Etenim Origenes: Aquæ, ait, quæ super cœlos sunt, sunt spirituales substantiæ. Unde in Psalmo dicitur:9 Aquæ quæ super cœlos sunt, laudent nomen Domino. In Daniele quoque legitur:10 Benedicite, aquæ omnes quæ super cœlos sunt, Domino. Verum ad hoc respondet Basilius in tertio sui Hexaemeron, hoc non esse dictum sic quasi aquæ illæ rationales sint creaturæ, sed quia earum consideratio a sapientibus contemplata glorificationem perficit Creatoris. Nam idem dicitur ibi de igne et grandine.
Sunt igitur aquæ corporales; sed quales, oportet diversimode definire secundum diversas de firmamento sententias. Si enim firmamentum seu cœlum stellatum dicatur de natura elementorum, idem necesse est de aquis illis fateri. Quod si cœlum illud dicatur non esse elementaris naturæ, idem de aquis illis erit censendum, utpote quod sicut secundum Strabum dicitur cœlum empyreum, id est igneum, propter solum splendorem, ita dicetur aliquod cœlum aqueum, ob solam diaphaneitatem, quod est supra cœlum sidereum. Posito etiam quod firmamentum alterius sit naturæ præter quatuor elementa, adhuc potest dici aquas distinguere, si per aquam, non elementum aquæ, sed materiam corporum informem intelligamus: quia secundum hoc, quidquid est inter corpora, dividit aquas ab aquis. Si vero per firmamentum intelligatur pars aeris in qua nubes condensantur, sic aquæ super firmamentum exsistentes, sunt quæ vaporaliter resolutæ, super aliquam partem aeris elevantur. Intelligendo demum per firmamentum cœlum stellatum, per aquas has intelligendum est cœlum totum diaphanum, scilicet nona sphæra: quam aliqui dicunt primum mobile, quod revolvit inferiores cœlos motu diurno, ut operetur per illum continuitatem generationis; quemadmodum cœlum sidereum per motum qui est secundum zodiacum operatur diversitatem generationis et corruptionis per accessum et recessum, per diversas virtutes stellarum. — Hæc Thomas in Summa.
Idem Petrus: Aquæ (inquiens) illæ frigidæ sunt, non formaliter, sed effective seu virtualiter, et positæ sunt supra firmamentum ad temperandum in inferioribus effectum ardoris corporum superiorum. Ideo autem aquæ dicuntur, non quia de aqua factæ sunt elementari, sed de parte clariori primæ materiæ, quæ intelligitur nomine aquæ. Nempe quum firmamentum ex duplici natura compositum sit, videlicet perspicua et luminosa, et ante omne difforme sit uniforme, oportet super firmamentum esse unum cœlum totaliter perspicuum, aliudque totaliter luminosum, id est cœlum crystallinum seu aqueum, et cœlum empyreum. Hæc Petrus.
Richardus præterea recitat hic opiniones præfatas, ad nullam declinans; et addit, quod Augustinus tertiodecimo Confessionum videbatur sensisse aquas quæ super cœlos sunt, esse spirituales, seu angelos sanctos: idcirco in libro Retractationum hoc revocat.
At vero Albertus post multam argumentationem, auctoritati Scripturæ rationem subjiciens, respondet fideliter: Nobis (dicens) rationabilius videtur, quod supra duodecima distinctione ait Magister his verbis:11 Tria elementa permixtione confusa, circumquaque suspensa, eousque in altum porrigebantur, quousque nunc summitas corporeæ naturæ pertingit;12 et sicut quibusdam videtur, ultra locum firmamenti extendebatur moles illa, quæ in inferiori parte spissior erat et grossior, in superiori vero parte rarior atque subtilior: de qua rariori substantia putant quidam fuisse aquas quæ supra firmamentum esse dicuntur. Hanc opinionem sequentes, dicimus aquas super firmamentum esse certissime, propter cœlum crystallinum seu aqueum, quod Sancti ibi esse dicunt. Et dicimus quod materia hujus cœli est rarior atque nobilior illius informis primordialis materiæ pars. Dispositio autem materialis ad formam, ratione cujus disponitur et aptatur esse super firmamentum, est perspicuitas uniformis per totum, sicut aqua per totum perspicua est, et sicut crystallus. Forma vero per quam ad locum super firmamentum determinatur a Deo, est luminositas uniformis: per hanc namque est nobilior firmamento, atque secundum ordinem naturæ super illud locata. Hæc Albertus.
Verum, ut tetigi, cœlum illud non potest dici luminosum luminositate perceptibili oculo corporali, alioqui indesinenter excluderet noctem a terra.13 Et quamvis Albertus prætacto respondeat modo in Summa, nihilo minus libro de Coæquævis conscripsit: Quum cœlum non habeat motum, nec potentias, nec qualitates elementorum, non potest esse de elementorum natura.
At vero Durandus Thomam hic sequens: Supra lunam, ait, non est locus generationis et corruptionis. Unde Philosophus loquitur, quod super orbem lunæ non est malum. Si autem supra cœlum stellatum essent aquæ elementares, esset ibi locus generationis et corruptionis. Si etenim aquæ essent inter duas sphæras cœlestes, possent per motum cœlestium corporum calefieri et rarefieri ultra quam congruit formæ aquæ; sicque eis corruptis aliquid generaretur, ut aer aut ignis: quod ibi fieri nequit. Non ergo sunt ibi aquæ veræ. Hæc Durandus.
Verumtamen hæc ratio non convincit. Nam multi dicunt quod nona sphæra sit mobile primum. Et quamvis ponatur decima sphæra mobilis, dici posset quod aqua inter eam et octavam sphæram locata, sic esset disposita, quod tali motu alterari non posset, quemadmodum nec octava sphæra a nona, sed simul circumvolverentur.
Denique circa præhabita Antisiodorensis multa conscribit, quæ in introductis continentur. Et sequitur textum ac Moysen magis quam Aristotelem, ponendo intervalla dierum et opus creationis præcessisse opus distinctionis, opus quoque distinctionis opus ornatus, et de prima illa informi materia facta esse cœlestia corpora.
At vero Scotus quærit hic, an corpus cœleste sit simplex essentia. In cujus quæsiti responsione inducit, utrum in corporibus cœlestibus sit materia. Ad quod respondendo, inserit et hoc, an orbes cœlestes sint animati. Quantum ad primum, testatur: Aliter videtur hic respondendum secundum philosophos, et aliter secundum theologos. Secundum intentionem namque Philosophi, quum omnis potentia passiva materiæ sit potentia contradictionis, ut dicitur nono Metaphysicæ, et quodcumque sempiternum sit necessarium, et ita nequaquam in potentia contradictionis, cœlum quoque secundum ipsum Philosophum sit sempiternum, sequitur quod secundum ipsum, nihil sit in cœlo exsistens in potentia contradictionis, atque per consequens nec habens materiam: quam si haberet, formaliter corruptibile esset, quemadmodum ignis. Dato enim quod non esset aliquod agens extra, quod posset ipsum corrumpere, quia non haberet contrarium, hoc non tolleret quin intra haberet principium corruptionis, quo res potest esse et non esse, ut ignis. Et in hoc videtur Averroes in libro de Substantia orbis, melius habere intentionem Philosophi, quam alii ponentes in cœlo materiam. Hæc Scotus.
Cui objici possunt duo. Primum, quod ista responsio videtur incidere articulum Parisiensem damnatum, quo prohibetur sic responderi: Aliter dicendum est secundum Aristotelem seu naturalem rationem, et aliter secundum Scripturam seu fidem vel theologicam traditionem: quoniam talis responsio sonat ac si sint duæ veritates sibi invicem contrariæ, quum tamen verum consonet vero, nec aliquid veritati contrarietur nisi falsum; et quidquid theologicæ veritati repugnat, falsum est absolute. Secundum est, quia supra probatum est copiose, quod opinio illa Averrois exstat erronea, Aristoteli quoque contraria.14
Insuper ait Scotus: Secundum theologos ponenda est in cœlo materia, quoniam chaos, quod ponunt attigisse usque ad cœlum empyreum, erat materia omnium corporalium contentorum sub cœlo empyreo; imo poneretur ibi materia secundum se, et quantum est ex se ejusdem rationis, sicque cœlum quantum est ex materia sua, corruptibile esset. — Sed hujus dicti contrarium jam supra innotuit.15 Quid vero de animatione cœlorum Scotus loquatur, infra pandetur. contrarium jam supra innotuit. Quid vero de animatione cœlorum Scotus loquatur, infra pandetur.
Postremo de his scribit diffuse Guillelmus prima parte libri de Universo, sequens et ipse fideliter Moysen sanctum, ex divina inspiratione locutum, magis quam Aristotelem condemnatum, humana ratione in multis deceptum: Declarabo, inquiens, firmamentum factum esse in medio aquarum, atque dividere aquas ab aquis, utpote abyssum illam quæ implevit totam concavitatem cœli empyrei usque ad terram. Factum quippe, locatum et ordinatum est firmamentum hoc in medio corporum extremorum, id est in medio mundi, puta in medio spatio quod est inter cœlum empyreum et terram: et hoc medium fuit aquarum. Quod si quis dicat aquas illas supra firmamentum supervacue esse, respondebo quod sicut in mundo isto inferiori non sunt supervacuæ aquæ ex quibus facti sunt pisces, qui et conservvantur in aquis: sic nec consumptæ nec supervacuæ sunt aquæ superiores, ex quibus formati sunt cœli; quos et verisimile est conservari in aquis illis, sicut ex ipsis sunt generati. Denique concordant hæc opinioni dicentium cœlos esse ex aquis illis per congelationem earum vehementissimam et obdurationem fortissimam instar crystalli. Unde et crystallinæ substantiæ eos esse sunt opinati, sed longe nobilioris atque subtilioris quam crystallus terrestris. vit totam concavitatem cœli empyrei usque ad terram. Factum quippe, locatum et ordinatum est firmamentum hoc in medio corporum extremorum, id est in medio mundi, puta in medio spatio quod est inter cœlum empyreum et terram: et hoc medium fuit aquarum. Quod si quis dicat aquas illas supra firmamentum supervacue esse, respondebo quod sicut in mundo isto inferiori non sunt supervacuæ aquæ ex quibus facti sunt pisces, qui et conservvantur in aquis: sic nec consumptæ nec supervacuæ sunt aquæ superiores, ex quibus formati sunt cœli; quos et verisimile est conservari in aquis illis, sicut ex ipsis sunt generati. Denique concordant hæc opinioni dicentium cœlos esse ex aquis illis per congelationem earum vehementissimam et obdurationem fortissimam instar crystalli. Unde et crystallinæ substantiæ eos esse sunt opinati, sed longe nobilioris atque subtilioris quam crystallus terrestris.
Verumtamen hoc potius dicitur, quoniam color crystallinus secundum vulgi opinionem apparet in eis, color quoque sapphireus vel hyacinthinus, juxta illud in Exodo: Subter Deum Israel erat quasi opus lapidis sapphirini, quasi cœlum quando serenum est.16 Impossibile autem videtur ut vere crystallinæ substantiæ sit aliquod cœlorum per congelationem ex medio aquarum. Congelari enim non videtur aqua, nisi ex vehementia frigiditatis; neque congelatio aliud est, quam frigiditatis excessus. Qualiter autem congelatum fuisse medium illud aquarum, remanentibus extremis in temperantia suæ naturæ, præsertim quum superiores partes omnium aquarum prius congelentur, et ob id superior pars aquæ prius debuit congelari? Amplius, crystallina substantia plus est terrestris quam aquea. Substantia quippe crystalli omniumque gemmarum, non est nisi cinis, caloris vehementia resolutus seu liquefactus, et postmodum congelatus: nam per contritionem aut comminutionem resolvuntur in cinerem. Idem est sentiendum de vitro. Rursus, si substantia cœlorum esset crystallina, quasi incomparabiliter ponderosior esset quam tota terra: quare nec super ignem, nec super aerem stare posset. Adhuc, quum ignis impleat concavitatem cœli lunaris usque ad aera, quomodo stabit contiguum tanto igni cœlum lunæ, si crystallina est ejus substantia? Itaque propter similitudinem apparitionis et visus parvitatem, ac propter stabilitatem et soliditatem substantiæ cœlorum, dictum est cœlum crystallinum. Est quippe crystallus difficillima ad liquefaciendum atque secandum. Forma ergo cœlorum, quam medium illud aquarum in sua suscepit materia, distinctæ naturæ est a formis elementorum et elementatorum: ideo nec a calore, neque frigiditate exstat passibilis.
Præterea, mirum cur quidam mirantur esse super cœlos aquas hujusmodi, quum nullus miretur aut horreat ignem esse sub aquis, imo sub terra, sicut apparet ex locis naturalium balneorum, et ex inundationibus ac quasi diluviis ignis, quæ ex montibus tribus erumpunt, puta Vulcano, Ætna, Chimæra: quod non est minus contra naturam, quam aquas super cœlos consistere. Nec dici potest quod ibi fuerunt repositæ propter diluvium tunc futurum, et ut aqua pluviarum inde descendat. Impossibile enim est aquam inde descendere, eo quod cœlum omnino sit solidum; nec infra mille annos posset in terram pertingere, ut in libro de Profunditate cœlorum ostensum est. Nec dicendum est quod sint ibi veluti in thesauris, eo quod scriptum sit: Ponens in thesauris abyssos. Ps. xxxii, 7. Nam et simili modo in libro Job fertur: Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis adspexisti?17 Atque in Psalmo: Qui producit ventos de thesauris suis;18 quum tamen venti non sint nisi dum flant.
Ideo dico, quod aquæ quæ super cœlos sunt, non sunt ibi in forma aquarum quæ circa nos sunt, sed ex eis regio illa quæ cœlo empyreo circumtegitur, sic est facta, ut sit amœna et salubris, atque per omnem modum apta habitatio glorificandis hominibus, conveniensque immortalitati ac impassibilitati vitæ eorum, sicut quibusdam forsan videtur. Nempe quum homines in aquis quæ hic sunt, vivere nequeant, necesse est regionem superiorum aquarum sic esse dispositam, ut requirit salubritas immortalitatis et incorruptionis futuræ post resurrectionem mortuorum. Convenientius namque videtur ut regio illa sit habitatio hominum glorificandum, quam substantia cœli empyrei, ut quidam forsitan opinantur, quum cœlum empyreum ob suam soliditatem spirationi et respirationi nequeat deservire. Quare si spirabitur et respirabitur in illa vita, habitatio illa infra cœlum empyreum sola videtur conveniens glorificandis hominibus. Denique pulchritudo ac splendor cœli empyrei magis digna est conspici, quam calcari. Imo quum cœlum illud sit tectum totius mundi, non convenit ut subsit habitantium pedibus, sed ut superemineat eorum capitibus. Ergo aquæ illæ jam versæ sunt in corpus tale, quale jam dixi; aut vertentur, dum homines glorificandi fuerint glorificati, et transferentur in altum. — Hæc Guillelmus.
Qui in his intricatus videtur et singularis opinionis, dicendo cœlos factos ex aqua illa primordialiter condita, et tamen distinctæ esse naturæ ab elementis seu aqua inferiori. Et multa superius tacta contra hoc objici queunt. Quod vero subjungit de cœlo aqueo, quod erit habitatio hominum glorificatorum, videtur dissonare a communi doctrina Sanctorum, dicentium quod in ipso cœlo empyreo morabuntur. Verum hoc ad quartum Sententiarum est reservandum. Apparet quoque quod senserit, quod cœlum empyreum cœlumque aqueum de quo loquitur, splendebunt luce perceptibili visu exteriori. Quod demum ait, versas aut vertendas esse aquas illas in corpus quod erit habitatio glorificatorum, dubium habet qualiter facta sit aut fiet versio illa, an per corruptionem et expulsionem prioris formæ substantialis. Et multa circa hoc inquirenda occurrunt. Loquitur tamen caute, non quasi secundum propriam, sed aliorum opinionem, et forsan non audens exprimere evidenter quod sentit : quia revera illa opinio est inepta, nec aliquod cœlum nimis dignum est, ut in eo detineantur qui Deo beatifice perfruuntur.
Footnotes
-
Gen. 1, 6, 7. ↩
-
Ps. ciii, 3. ↩
-
Ps. cxlviii, 4, 5. ↩
-
Dan. iii, 60. ↩
-
II *Petr.* III, 10. ↩
-
Gen. 1, 2. ↩
-
Ibid. 6. ↩
-
Ibid. 9. ↩
-
Ps. cxlviii, 4, 5. ↩
-
Dan. III, 60. ↩
-
Summ. th. 2ª part. q. 52. ↩
-
Cf. p. 3 F. ↩
-
p. 51 C'. ↩
-
Cf. p. 24 B', et t. XXI, p. 201 A. ↩
-
Cf. p. 21 B. ↩
-
Exod. xxiv, 10. ↩
-
Job xxxviii, 22. ↩
-
Ps. cxxxiv, 7. ↩
Chapter 129 of 271