Quæstio 5
A Mplius quæritur hic, Utrum luminaria seu planetæ moveantur in orbibus suis motibus propriis.
Respondet Bonaventura: De hoc controversia est inter naturales et mathemavero nonæ sphæræ movetur motu diurno ab oriente in occidentem. Quilibet autem planeta, præter motum suæ sphæræ, qui est ab oriente in occidentem, et præter motum propriæ sphæræ illius, qui est ab occidente in orientem, movetur etiam motu deferentis. Quilibet item planeta, præter solem, ultra motus prædictos movetur per motum epicycli sui. Solus vero sol inter planetas epicyclo est carens. Nec est putandum quod epicyclus transferatur de una parte deferentis ad aliam. Sed sicut tota sphæra movetur motu circulari circa suum centrum, et deferens circa suum centrum; sic epicyclus movetur motu circulari circa centrum suum, quod habet inter convexum et concavum deferentis.
Porro an aliquis planeta moveatur circa centrum proprium, satis creditur de sole quod non. De reliquis quinque incertum est mihi. Attamen est certum, quod nullus transfertur de una epicycli parte ad aliam, sicut nec epicyclus de una parte deferentis ad aliam. De luna vero multis videtur probabile, quod motu proprio circulariter moveatur circa centrum suum, quod habet inter concavum et convexum epicycli; quoniam macula lunæ nunquam apparet nobis modo opposito, ita ut pars illa maculæ quæ apparet superius, appareat inferius: quod et secundo Cœli videtur velle Philosophus. Et si proprio motu non moveretur per epicyclum, macula illa transponeretur. Estque motus lunæ circa centrum suum ad partem contrariam motus epicycli tali proporsione, quod quantum per motum epicycli illa macula transponeretur, tantum per motum lunæ proprium ad contrarium transponi prohibetur. Verum Aristoteles fuit simpliciter contrariæ opinionis, utpote, quod planetæ non moventur nisi suarum motu sphærarum ac motu diurno, qui est in sphæris inferioribus ex motu sphæræ supremæ. Sic quippe ait secundo Cœli: Remanet ut dicamus, quod circuli tantum moventur, et stellæ quietæ sunt rotundæ et in circulis fixæ. Eodemque libro nititur hoc probare de luna per experientiam, dicens: Stellæ non moventur motu rotundo: quod clarum est, quoniam res involuta convertitur atque revolvitur. Facies autem lunæ est eadem apud nos et semper nobis opposita. — Hæc Richardus. Verum modo communis opinio est, quod planetæ sunt stellæ erraticæ, et non fixæ.
Hinc Durandus: Quanquam (ait) Aristoteles dicat secundo Cœli, quod planetæ moveantur solo suorum orbium motu, verius tamen dicunt astronomi, ponentes ipsos moveri in epicyclis atque eccentricis. Quod de eccentricis patet: quoniam stella quæ movetur solum motu sphæræ, non potest quandoque magis, quandoque minus terræ appropinquare; quoniam omnes sphæræ exsistunt concentricæ, planetæ autem uno tempore plus propinquant ad terram quam alio, sicut per astrologica patet experimenta. Hinc coacti sunt astrologi ponere motum planetarum in circulis eccentricis, quorum una pars maxime removetur a terra, ut aux seu elevatio; altera vero magis accedit ad terram. Similiter patet de epicyclis: quoniam si planetæ moveantur solum motu sphærarum, quum sphæræ planetarum moveantur ab occidente in orientem, tunc si planeta aliqua nocte esset ex directione alicujus stellæ fixæ, sequenti nocte præcederet ipsam versus orientem: cujus oppositum sæpe in quibusdam planetis videmus. Ergo præter motum sphærarum oportet in eis ponere motum retrogradationis: quod fit in epicyclis, in quibus planeta est retrogradus, stationarius vel directus. Verumtamen non dividitur sphæra planetæ. Ponitur enim eccentricus circulus inter duas superficies sphæræ exsistens, cujus una medietas magis accedit ad superficiem sphæræ concavam, altera ad convexam; et movetur hic circulus infra sphæram, quum sit sphæræ contiguus; et motu ejus movetur planeta, tanquam pars ejus exsistens: planeta, inquam, habens eccentricum sine epicyclo, ut est sol. Si vero habeat epicyclum cum eccentrico, tunc epicyclus ponetur moveri in eccentrico per modum quo ponitur moveri eccentricus in sphæra, quia epicyclus est sphæricum corpus infra eccentricum contentum et non continuum: ideo potest in eccentrico proprium motum habere, cujus epicycli pars est planeta. — Hæc Durandus. In cujus verbis videtur obscurum, quod dicit planetam esse epicycli partem: quia sic non posset separari ab eo, aut egredi illum, quum istud non videatur posse intelligi nisi de parte integrali.
Quærit demum Richardus, Utrum cœlum sit a nobis visibile in parte non stellata.
Videtur quod non, quoniam Avicenna sexto Naturalium loquitur: Corpus simplex translucens non est visibile. Sed cœlum in parte non stellata est corpus simplex translucens, quia per medium sphærarum ipsorum planetarum stellæ fixæ videntur. Rursus ibidem asserit Avicenna: Visibile ex sua natura prohibet videri id quod retro se est. Pars autem cœli non stellata non prohibet videri quod post se est. Rursus, si partem cœli non stellatam videremus in die, videremus quoque eam in nocte. Quum igitur illud quod vulgus asserit esse cœlum, non videamus æqualiter in die et nocte, sequitur id non esse cœlum. Iterum, ignis quamvis in sua sphæra sit luminosus, non tamen a nobis videtur ob sui raritatem: sed cœlum quocumque elemento rarius subtiliusve consistit.
In contrarium est, quod galaxia a nobis videtur, in qua tamen sunt partes plurimæ non stellatæ. Luna quoque videtur a nobis non solum in parte in qua aggregatum est lumen, sed item in alia. Ergo a simili, pars orbis non stellata est nobis visibilis.
Ad istud respondet Guillelmus de Conchis, in libro suo de Naturalibus quæstionibus ad ducem Normannorum: Supra lunam nec tu, nec alius, præter stellas aliquid vidit. Nec est ibi obstaculum quo repercutiatur; sed deficit et deficiendo spissatur radius visualis, quum ad superiora dirigitur. Quum autem transit per oculum, in quo est albugineus humor et crystallinus, quum exseritur nec alius color sibi occurrit, talem, videlicet crystallinum et aqueum, sibi colorem confingit. Radium vero visualem, ut patet in libro eodem, dicit esse corpus, quod naturali agilitate in eodem fere momento modo est in oriente, modo in occidente. — Verum hanc opinionem inconvenientia multa sequuntur. Primum est, quod visio fieret extra mittendo, non intus suscipiendo. Aliud, quod unum corpus aliud penetraret ac pertransiret naturaliter sine alterius læsione.
Alii ergo dixerunt, quod sicut non videmus aerem purum, nec purum ignem, propter eorum raritatem, sic non videmus aliquid de quinta essentia nisi stellas: quoniam quanto corpora sunt superiora, tanto sunt nobiliora; et quo nobiliora, eo et rariora. Igitur quod videmus est quoddam confusum, resultans quantum ad apparentiam visus nostri ex aere, igne et cœlo: sicut si acciperemus plura corpora, quorum quodlibet esset tam tenue quod neutrum eorum sufficeret per se terminare visum nostrum a remotis; sed plura simul sufficerent, si ita ordinarentur quod unum esset ante aliud, magna distantia inter ea exsistente. Tunc etenim visus a remotis adspiciens, judicaret ea esse unum sensibile, nec apprehenderet inter ea distinctionem, appareretque sibi quoddam confusum ex illis: ut si objicerentur visui plures parietes vitrei, unus ante alium, diversimode lumen participantes. Sed sive videamus, sicut dicit ista opinio, sive non, constat quod quædam falsa contineantur in ea. Sol quippe est nobilior inter planetas, et tamen super ipsum sunt Mars, Jupiter et Saturnus. Pars quoque cœli stellata non est minoris nobilitatis eo, lumine suo quod sortitur a sole, secluso; et tamen est densior, propter quod abundantius a sole suscipit lumen ac retinet. Non est igitur verum in partibus quintæ essentiæ, quod quanto sunt nobiliores, tanto sunt rariores. Subtilitas namque cœlestium corporum non attenditur penes majorem et minorem raritatem, sicut subtilitas elementorum, quamvis subtilissimum inter illa, videlicet cœlum empyreum, credatur rarissimum, eo quod dispositio talis congruit loco corporum glorificatorum; sed attenditur penes majorem et minorem virtutem substantiæ: quæ virtus in aliqua parte densiori est major quam in alia parte magis rara. Sicque dicimus aurum subtilius plumbo, quamvis plumbum sit rarius: sic et corpora Beatorum erunt igne subtiliora, non tamen tam rara.
Alii dicunt, quod illud quod homo judicat se videre in parte cœli non stellata, aliquid simile sit colori exsistens in parte cœli non stellata, in cœlove crystallino. Quod quidem causatur ex naturali luce ipsius cœli, et lumine quod recipit a sole ac stellis. Siquidem pars illa non est densitatis tantæ, quod in ea possit aggregari lumen sicut in parte stellata, propter quam aggregationem non possumus videre in parte stellata simile illud colori, quod videmus in parte octavæ sphæræ non stellata cœlove crystallino. Illa quoque pars cœli in qua videmus simile illud colori, non est tantæ raritatis ut purus aer purusque ignis. Unde magis potest esse in ea aliqualis aggregatio luminis, quam in aere puro seu puro igne. Idcirco pars cœli non stellata, cœlumve crystallinum, magis valet terminare visum, quam purus aer vel purus ignis. — Hæc Richardus.
Chapter 133 of 271