Quæstio 4
Quarto quæritur, An corpora cœlestia animata sint, ac moveantur a propriis animabus.
Videtur quod sic, quia secundum Philosophum, in omni genere id quod est per se, est prius illo quod est per aliud sive per accidens: ergo in genere mobilium ac motorum, primum mobile est per se motum, et ita movetur a motore proprio intrinseco et conjuncto, puta ab anima. Et hoc Philosophus octavo Physicorum non solum affirmat, sed etiam probat. Similiter in libro de Cœlo et mundo, defendit hoc ipsum. In libro quoque de Cœlo testatur, quod differentiæ loci, ut sursum, deorsum, dextrorsum, sunt in cœlo: quæ tamen differentiæ, secundum eumdem, non nisi in rebus animatis consistunt. Insuper ordo rerum hoc videtur exigere, sicut in libro de Causis probatur, ubi per animas nobiles, animæ cœlorum intelliguntur.
Ad hoc Thomas respondet: Circa hoc multiplex consistit opinio. Quidam etenim dicunt, quod sicut motus aliorum simplicium corporum est a naturis seu naturalibus formis eorum, ita et motus cœlestium. Quod non videtur, quoniam omnis motus ab aliquo est motore. In motu vero simplicium corporum, quamvis forma naturalis sit principium motus, non tamen est motor; sed essentialis motor est generans quod dedit formam, et accidentalis motor est removens prohibens, ut octavo Physicorum probatur: quæ nequaquam cœlesti competunt corpori. Præterea motus naturalis est ad unam partem tantum, et quiete perficitur naturali, estque corporis extra naturale ubi exsistentis: quæ omnia a cœlesti corpore sunt aliena. — Hinc alii dicunt, quod oportet cœlestium corporum motum esse ab aliquo intellectu et voluntate, sed non immediate a Deo: hoc enim divinæ sapientiæ non congruit ordini, quia ejus effectus per medium deveniunt ad ultima, ut B. Dionysius protestatur. Gregorius quoque quarto Dialogorum fatetur, quod corporalem creaturam Deus per spiritualem administrat, movet ac regit. Idcirco probabile est, quod aliquis intellectus creatus sit proximus motor cœli.
Porro philosophi posuerunt diversos motores diversis motibus atque mobilibus correspondere. Unde secundum eorum numerum probaverunt et posuerunt numerum intelligentiarum moventium. Utrique tamen orbi assignaverunt duos motores: unum conjunctum, quem dixerunt animam orbis; alterum separatum, quem dixerunt intelligentiam. Cujus positionis ratio fuit, quia intelligentia secundum eos habet formas universales, quæ non conveniunt ad hoc ut immediate dirigant in diversis renovationibus motus cœlestis, et in his quæ educuntur per motum cœlorum: idcirco oportet habere motorem in quo sint formæ particulares dirigentes in motu, et hunc dicunt esse animam orbis. — Hæc autem positio partim hæretica est, et partim potest catholice sustineri. Philosophi namque affirmant, quod res secundum ordinem exeunt et causantur a Deo, ita quod a prima causa immediate producta sit intelligentia prima, et ab illa sit anima orbis primi et ipsa substantia orbis: et pro tanto forma seu anima illa vocari potest motor proximus sui orbis, quia dat sibi esse sicut causa sua proportionata. Sed hoc fides nostra non patitur, quæ solum Deum asserit creatorem. Ideo angelos qui proxime movent cœlos, possimus eorum motores vocare, non formas substantiales aut animas: quia ab angelis recipiunt cœli motum tantum, non esse. Porro in hoc sustineri potest, ut dicamus angelos superiores, qui formas habent universaliores, esse motores remotos ac separatos; angelos autem inferiores, qui habent formas magis particulares, proximos esse motores. Propter quod asserit Avicenna, quod intelligentiæ apud philosophos sunt qui in lege vocantur angeli superiores; animæ vero orbium dicuntur inferiores, qui dicuntur angeli ministerii.
Præterea si quæratur, an motus cœli sit naturalis: dicendum quia (ut primo Cœli disseruit Commentator) motus cœli dicitur naturalis, non quia principium ejus activum sit forma aliqua naturalis, sed quoniam corpus cœleste est talis naturæ quod natum est talem suscipere motum ab aliquo intellectu, non habens naturam hujusmodi motui repugnantem. Natura quippe non tantum de forma, sed etiam de materia dicitur. Verum ut in libro de Substantia orbis ait Averroes, corpus cœleste quum sit ingenerabile et incorruptibile, non indiget anima vegetativa. Motor quoque cœli non accipit cognitionem a rebus, sed habet scientiam quasi activam: idcirco non indiget anima sensitiva. Hinc secundum philosophos, non dicitur univoce anima cœli et anima hominis. — Hæc Thomas in Scripto.
Insuper in prima parte Summæ, quæstione septuagesima: Circa hanc (asserit) quæstionem apud philosophos diversa fuit opinio.1 Anaxagoras namque, ut octavodecimo de Civitate Dei recitat Augustinus, factus est reus apud Athenienses, quoniam dixit solem esse lapidem ardentem: negans utique ipsum esse Deum seu aliquid animatum. Platonici vero posuerunt corpora cœlestia animata. Conformiter apud doctores fidei fuit de hoc diversa opinio. Origenes quippe cœlestia corpora asseruit animata. Quod Hieronymus quoque sensisse videtur, exponens illud Ecclesiastæ: Lustrans universa per circuitum pergit spiritus.2 Basilius vero, et Damascenus libro secundo, dicunt contrarium. Augustinus autem hoc relinquit sub dubio super Genesim secundo, atque in Enchiridio, ubi ait, quod si cœlestia corpora animata sunt, ad societatem pertinent angelorum eorum animæ.
Porro ut in hac opinionum varietate veritas aliqualiter innotescat, considerandum est quod unio animæ et corporis non est propter corpus, sed animam: non enim forma est propter materiam, sed econtra. Natura autem et virtus animæ deprehenditur ex ejus operatione, quæ est quodammodo animæ finis. Corpus vero necessarium est ad aliquam animæ operationem, quoniam operatio illa mediante corpore exercetur. Aliqua demum est operatio animæ, quæ non exercetur corpore mediante; sed tamen ex corpore aliquod adminiculum tali operationi exhibetur, sicut per corpus exhibentur animæ rationali phantasmata, quibus eget ad intelligendum. Hinc talis anima conjungitur corpori ob suam operationem, quamvis eam separari contingat. Porro cœlestis corporis anima nequit habere operationes animæ vegetativæ, quæ non fiunt nisi in corpore corruptibili; nec animæ sensitivæ, quia secundum Philosophum, omnes sensus fundantur supra tactum, qui est apprehensivus elementarium qualitatum: quæ in cœlestibus non exsistunt corporibus. Omnia quoque organa sensitivarum potentiarum determinatam requirunt proportionem secundum commixtionem aliquam elementorum, a quorum natura sunt cœlestia corpora aliena. Hinc de operationibus animæ nullæ conveniunt cœlesti animæ nisi duæ, videlicet intelligere et movere: nam appetere sequitur sensum et intellectum, et coordinatur utrique. Intellectualis vero operatio, quum non exerceatur per corpus, non indiget corpore, nisi in quantum ei per sensus phantasmata ministrantur. Quumque vires sensitivæ non conveniant præfatis corporibus, sicut jam dictum est, non unitur cœlesti corpori anima propter operationem intellectualem: ergo propter motum dumtaxat. Sed ad hoc quod moveat, non oportet quod uniatur ei ut forma, sed per contactum virtutis, ut mobili motor.
Unde Aristoteles octavo Physicorum, postquam ostendit quod primum movens se ipsum, componitur ex duabus partibus, quarum una est movens et alia mota, ostendens quomodo partes hæ uniantur, dicit quod vel per contactum duorum, si utrumque sit corpus; vel per contactum unius ad alterum, non econtra, si unum sit corpus, aliud non. Platonici quoque non ponebant animas uniri corporibus, nisi per contactum virtutis, ut motor conjungitur mobili. Sicque per hoc quod Plato dixit corpora cœlestia animata, nil aliud datur intelligi, quam quod substantiæ spirituales uniuntur corporibus cœlestibus, ut motores mobilibus. Denique quod cœlestia corpora moveantur ab aliqua substantia apprehendente, non a natura, ut gravia et levia, constat quia natura non movet nisi ad unum, quo adepto quiescit: quod in motu cœlestium corporum non contingit. Sic igitur patet, quod corpora cœlestia non sunt animata eo modo quo plantæ et animalia, sed æquivoce. Propterea inter ponentes ea esse animata et alios, parva vel nulla differentia est in re, sed tantum in voce. — Hæc Thovmas in Summa. Qui etiam in Scripto secundi fatetur catholicæ fidei repugnare, quod cœlestia corpora vere animata dicantur: imo ex hoc idololatriam gentilium ortam, quod aliquid vivum esse putabant in illis.
Insuper de his multa conscribit in Summa contra gentiles, ubi tertio libro, vicesimo tertio capitulo, multipliciter probat, quod motus cœli est a principio intellectivo: Nihil (inquiens) secundum propriam speciem agens, intendit formam forma propria altiorem, quoniam omne agens intendit simile sibi producere. Corpus autem cœleste secundum quod est per motum agens, intendit formam ultimam, quæ est intellectus humanus seu rationalis anima, quæ omni forma corporali est altior: non ergo agit ad generationem secundum propriam speciem alicujus singularis agentis, ut agens principale, sed secundum speciem alicujus superioris agentis intellectualis, ad quod se habet corpus cœleste ut instrumentum ad agens principale. Quumque agat ad generationem secundum quod movetur, sequitur quod ab intellectuali substantia moveatur.
Amplius, si principium motus cœli est sola natura absque apprehensione aliqua, oportet quod principium motus cœli sit forma cœlestis corporis, sicut et in elementis. Quamvis enim formæ simplices non sint moventes, sunt tamen principia motuum: quia ad eas consequuntur motus naturales, sicut et omnes aliæ naturales proprietates. Sed motus cœlestis consequi non potest formam cœlestis corporis sicut activum principium: sic enim forma est principium motus localis, in quantum alicui corpori secundum suam formam debetur aliquis locus in quem movetur ex vi suæ formæ tendentis in illum locum: quem quia dat generans, dicitur esse motor; quemadmodum igni ex sua forma convenit esse sursum. Corpori autem cœlesti secundum suam formam non magis debetur unum ubi quam aliud. Principium ergo motus cœlestis non est sola natura, sed aliquod per apprehensionem intellectualiter agens.
Hoc idem probat ibidem per alia multa. Verumtamen ea quæ scribit de hac re in libris præallegatis, non videntur ad invicem consonare. Nempe (ut patuit) in Scripto testatur hæreticum esse, dicere quod corpora cœlestia vere sint animata. Sed in Summa contra gentiles, libro secundo, affirmat: Hoc quod dictum est de animatione cœli, non diximus quasi asserendo secundum fidei doctrinam, ad quam nihil pertinet sive sic sive aliter dicatur.3 Unde Augustinus in libro Enchiridion loquitur: Nec hoc quidem certum habeo utrum ad eamdem, utpote angelorum, societatem pertineant sol et luna et sidera cuncta. De his vero quæ fidei sunt, non licet ambigere.
Insuper in prima parte Summæ asseruit, inter eos qui dicunt corpora cœlestia animata et inter aliter sentientes, nullam aut modicam differentiam esse: quia secundum utrosque anima cœli non posset nisi intellectualis consistere, non sensitiva; talisque anima non potest corpori uniri nisi ut motor, non ut forma substantialis. Ex quibus ibi concludit, quod etiam secundum philosophos corpora cœlestia dicuntur æquivoce animata, ut plantæ ac animalia. — Verum his videtur non concordare quod in Summa contra gentiles libro secundo, capitulo septuagesimo, disseruit: Quia (inquiens) Averroes suam opinionem maxime nititur confirmare per verba et demonstrationes Aristotelis, restat monstrandum, quod secundum doctrinam Philosophi, necesse sit dicere intellectum (seu intellectivum principium) secundum suam substantiam uniri alicui corpori ut formam. Probat namque Philosophus in libro Physicorum, quod in motoribus et motis impossibile sit in infinitum procedere: unde concludit, quod devenire oportet ad aliquod primum motum, quod vel movetur ab immobili, aut movet se ipsum; atque de his duobus accipit secundum, videlicet quod primum mobile movet se ipsum, hac ratione quia quod est per se, semper est prius eo quod est per aliud. Deinde ostendit quod movens se ipsum, de necessitate in duas dividitur partes, quarum una est movens et alia est mota. Ergo primum se ipsum movens, ex talibus partibus duabus componitur, et omne tale est animatum. Cœlum ergo, secundum Aristotelem, vere est animatum. Hinc secundo de Cœlo dicit expresse, quod cœlum est animatum, et quod propter hoc oportet in eo ponere differentias positionis, non solum quoad nos, sed etiam secundum se ipsum. — Inquiramus ergo qua anima cœlum sit animatum, secundum Aristotelis positionem. Probat autem duodecimo Metaphysicæ, quod in motu cœli est aliquid considerare quod movet omnino immotum, et aliquid quod movet motum. Porro, quod movet omnino immotum, movet sicut desiderabile ab eo quod movetur. Ostendit quoque quod non sicut desiderabile desiderio concupiscentiæ, quod est desiderium sensitivum, sed sicut desideratum desiderio intellectuali. Ergo cœlum quod movetur ab illo, est desiderans atque intelligens nobiliori modo quam homo, ut probat ibidem. Cœlum ergo, secundum Aristotelem, compositum est ex anima intellectuali et corpore. Hoc item insinuat secundo de Anima, dicens: Quibusdam inest intellectivum et intellectus, ut hominibus, et si aliquid alterum hujusmodi est activum aut homine honorabilius, utpote cœlum. Constat demum quod cœlum, secundum Aristotelem, non habet animam sensitivam, quia haberet organorum diversitatem: quod non convenit simplici corpori. Ad quod designandum subjungit, quod quibus de numero corruptibilium inest intellectus, insunt omnes aliæ potentiæ: ut daret intelligere quod aliqua incorruptibilia habent intellectum, videlicet cœlestia corpora, quæ non habent alias potentias animæ. Idcirco non dici potest quod intellectus continuetur corporibus cœlestibus per phantasmata; sed dicere oportebit, secundum Philosophum, quod intellectus secundum suam substantiam uniatur corpori cœlesti ut forma. Hæc Thomas ibidem.
Ceterum, quod ait Platonicos non posuisse animas uniri corporibus nisi sicut motores, videtur pati instantiam, quia Porphyrius, Avicebron, Plotinus, Macrobius, Apuleius, imo et Proclus, inter Platonicos summi, dixerunt materiam esse puram potentiam et non ens, id est non aliquid actuale, ideoque esse sortiri a forma substantiali. Verum est tamen, quod animam rationalem dixerunt corpori ita uniri. Siquidem in eodem ponebant plures formas substantiales, saltem quidam eorum. Porphyrius quippe Aristotelem et Peripateticos in multis est assecutus. In hoc autem consentio, quod secundum Aristotelem et Platonem præcipuosque eorum sequaces, cœlestia corpora vere sunt animata, quamvis secundum sacratissimæ nostræ fidei veritatem videatur quamplurimis aliter sentiendum. Et quamvis secundum Augustinum super Genesim, de hoc non sit aliquid asserendum nisi perspecta certius veritate, securius tamen seu minus periculosum reor sentire, quod non sint animata quam quod animata exsistant: præsertim quum Sancti communiter dicant duas rationales seu intellectuales creaturas Deum creasse, utpote angelum et hominem. Quod etiam Gregorius, Bernardus, Beda, multique alii exclusive intellexisse videntur. Quod si corpora cœlestia vere animata dicantur, ita quod orbes et stellæ sint intellectualis naturæ, multa occurrent inquirenda, videlicet an sint comprehensores an viatores, et utrum sint confirmati in gratia, an etiam unquam peccaverunt. Et si non, quomodo accidit hoc, quum sint inferioris naturæ quam angeli, in quibus Deus reperit pravitatem. Job IV, 18. Et item, an sint invocandi sicut et ceteri Sancti.
Præterea Petrus: Quidam (inquit) dixerunt, quod cœlum quum sit primum mobile, movetur immediate a prima causa, quoniam motus infinitus, id est sine fine, est a virtute infinita, secundum Philosophum octavo Physicorum. Verum positio ista non convenit, quia motus cœli non est infinitus: imo cessabit, nec æternaliter fuit. Virtus quoque primæ causæ quum sit infinita, est virtuti cujuscumque motoris ac moti improportionabilis: ideo posset movere spatio improportionabiliter breviori. — Alii posuerunt, quod movetur ab anima, dicentes corpora cœlestia animata, et animas eorum movere ea, ut assimilentur intelligentiis in productione inferiorum. Sed hæc positio exstat erronea, quoniam corpora cœlestia non sunt animata, quum non sint corpora organica. Intelligentiæ quoque non sunt causæ inferiorum. — Alii dicunt, quod movetur a forma propria inclinante, quæ est causa motus ejus ad locum suum, quemadmodum accidentium aliorum. Unde libro de Trinitate ait Boetius: Habetque motum forma materiæ conjuncta. — Sed quoniam mobile oportet esse ens actu, materia vero non est ens actu completum: hinc alii dicunt, quod nullum corpus movetur sufficienter a forma sua, sed movetur a generante suo tanquam ab essentiali motore, et a removente prohibens tanquam a motore accidentali. Verum tali motore non indiget cœlum. Propter quod dicunt, quod movetur ab intelligentia ad regimen inferiorum per motum cœli divinitus deputata, quoniam Deus regit creaturam corporalem mediante spirituali, secundum Gregorium. Hæc Petrus.
Insuper Richardus absolute respondet, quod corpora cœlestia non sunt animata, dicendo : Quamvis Aristoteles et Avicenna senserunt cœlestia corpora esse animata (Aristoteles quippe secundo de Cœlo testatur : Ipsa sunt viva, operationem animalem habentia. Avicenna quoque nono Metaphysicæ suæ : Cœlum, ait, est animal Deo obediens); et etiam Rabbi Moyses : Cœli, dicens, sunt animalia rationalia, sicut apprehensores Creatoris; ad quod item quidam allegant illud Baruch : Stellæ dederunt lumen in custodiis suis; vocatæ sunt et dixerunt, Adsumus; et luxerunt ei cum jucunditate :4 in hoc tamen istis acquiescendum non est. Quamvis etiam Augustinus hoc interdum sub dubio dereliquit, indubitanter tamen dicendum, quod animata non sunt. Non enim habent vegetativam aut sensitivam animam. Nec possunt habere animam tantum intellectivam : quoniam nullum corpus potest informari anima intellectiva, nisi habente vim vegetandi et sensificandi. Operationes namque intellectuales non exercet per corpus, nisi mediantibus viribus sensitivis quibusdam. Auctoritas ergo Baruch metaphorice est sumenda, sicut et illud :5 Mare vidit et fugit. Præterea, si corpora cœlestia essent animata, essent veneranda et invocanda. Quo contra Job vir sanctus ait : Si vidi solem quum fulgeret, et lunam incedentem clare, et osculatus sum manum meam; quæ est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.6 Item, ponere corpora cœlestia animata, est articulus Parisiis excommunicatus a domino Stephano Parisiensi episcopo. Hæc Richardus.
Insuper de his scribit Albertus : Quod cœlum a natura moveri non valeat, concorditer dicunt omnes philosophi Epicurei et Stoici ac Peripatetici, ob unam hanc simplicem rationem, quoniam omnis motus naturalis localis, est a generante vel prohibens removente, ut probat Philosophus.7 Cujus causam Commentator assignat, dicendo : Quantum generans dat de forma, tantum dat de consequentibus formam : quæ sunt motus et locus. Hinc nihil in suo loco exsistens movetur a natura, sed quiescit ibidem. Cœlum autem movetur in loco suo : non ergo a sua natura, sed a causa superiori, quæ intelligentia est activa. Nullum etenim movens producit diversa per ordinem artis et sapientiæ ordinata ad unum, nisi intelligentia. Hinc Peripatetici dixerunt intelligentiam esse activam, formis plenam, quas explicat per motum sui orbis in inferioribus quæ movet. Rursus, quia videbant quod intelligentia secundum se non potest esse alicujus corporis actus seu forma, et motor conjunctus ei quod movet, dixerunt omnes sectæ philosophorum, quod hic motor cœli est anima, et quod cœli moventur immediate ab animabus, et mediate ab intelligentiis : ita quod Plato ait in primo Timæi, quod Creator ad imitationem pulcherrimi mundi archetypi exsistentis in ipso, mundum pulchrum produxit. Sed quum perfecto intellectus deesse non posset, et non nisi animæ posset intellectus accedere, dedit ei animam rationalem et intellectualem : ipsamque posuit in medio, quatenus æqualem relationem haberet in circuitu ad circumferentiam, in exercendo vires ad omnem partem mundi. Cui tamen animali Creator nec manus dedit, nec pedes, nec alas : quia nil erat extra ipsum ad quod moveri deberet aut indigeret. Itaque Aristoteles, Avicenna, Averroes, cum suis sequacibus, dixerunt proximum cœli motorem animam esse, et illam moveri ab intelligentia, quæ est ordinatrix motus animæ ad finem a Creatore dispositum.
Verum hæc omnia contraria sunt Patrum traditioni ac fidei. Nam et Damascenus ait libro secundo, capitulo sexto : Nullus autem cœlos animatos existimet : inanimati sunt enim et insensibiles. Et dicunt Sancti, quod omnes tales qui cœlos et luminaria animata credunt, sunt patris diaboli, et cum ipso sunt maledicti. Dicendum est ergo, sicut ibidem loquitur Damascenus, quod universa divina jussione facta sunt et firmata, voluntatemque Dei et ejus consilium pro inconcussibili fundamento sortita sunt. Ambrosius quoque in suo Hexaemeron, libro primo : Ego, inquit, qui profundum artis ac sapientiæ Dei comprehendere nequeo, non me disputationum libramentis committo, sed omnia in ejus reposita æstimo potestate, sic quod voluntas ejus fundamentum sit universorum. Ideo illos suis relinquamus contentionibus, qui mutuis disputationibus se refellunt. Nobis vero satis est ad salutem non disputationum controversia, sed præceptorum veritas; nec argumentationis astutia, sed fides mentis, ut serviamus potius Creatori quam creaturæ. Hinc dicimus quod omnia ista moventur jussu ac dispositione divina, et quod Deus omnium horum motor est. Et sicut Deus disposuit sapientia sua, ita moventur ad propagationem generationis et corruptionis inferiorum, quamdiu stat hic mundus, donec implebitur numerus electorum : moventur (inquam) in locis suis, motorem habentia, non naturam, nec animam, sed virtutem divini imperii, cui obedit omne quod in natura est.
Verumtamen quidam temporis nostri dicunt, quod angeli sunt intelligentiæ Deo deservientes in motu sphærarum. Quod ortum habet a Rabbi Moyse Judæo. Sed hoc dictum ex imperitia venit, quoniam omnis qui scit qualiter philosophi intelligentias posuerunt, scit quod angeli non sunt intelligentiæ. Nam ex alio et ad aliud creantur et multiplicantur intelligentiæ et angeli. Omnes etenim angeli a Deo immediate creati sunt, et ad ministeria virtutis adsistricis ac ministratricis multiplicantur. Intelligentiæ vero, secundum philosophos, non immediate creantur a Deo; sed prima intelligentia immediate a Deo est, secunda a prima, et tertia a secunda, sicque deinceps usque ad decimam.
Adhuc tamen est una opinio, quam tangit Anavalpetras seu Alpetragius in Astrologia sua, quod omnia cœlestia corpora moventur ab uno motore primo, cujus virtus fortior est in immediato quam in mobili mediato : hinc supremum cœlum quod est stellatum, secundum ipsum, movet in viginti quatuor horis. Et si quis ita vult dicere, caveat ne per primum motorem intelligat Deum, cujus virtus nec proficit, nec deficit, comparata ad immediatum mediatumve mobile, sed est infinita ad quodlibet. Per primum ergo motorem intelligat virtutem creatam a Deo, influxam mobili primo, quæ virtutem suam motivam extendit in mobile quodlibet proportionabiliter sibi conjunctum. — Hæc Albertus in Summa.
Amplius, libro de Coæquævis, tractatu de Cœlo, multa super his scribit, varias allegando auctoritates Aristotelis, Avicennæ, Averrois, ad probandum corpora cœlestia esse animata. Sed quoniam certum est, Platonem, Socratem ac præfatos, imo Peripateticos Platonicosque communiter ita sensisse, auctoritates illas dimitto. Allegat et Rabbi Moysen, in secunda collatione Ducis neutrorum dicentem : Cœli sunt animalia rationalia, apprehensoresque Creatoris. Et hoc verum esse probatur etiam per legem (id est per Scripturas veteris Testamenti seu legis Mosaicæ). Nec solum sunt corpora mota, ut ignis et aqua ac terra; sed sunt, sicut dixerunt philosophi, animalia obedientia Creatori, et laudant ipsum, et cantant ei canticum grande, et laudem sublimem. — Præterea Avicenna sexto de Naturalibus, et in libro suo de Cœlo et mundo, expresse dicit quod cœlum habet animam et phantasiam, cui obedit universa materia mundi inferioris, quemadmodum corpus animalis obedit animæ suæ. Et sicut corpus animalis immutatur secundum imaginationes delectabilium seu tristium rerum, apprehensas ab anima animalis, ita materia elementorum immutatur ad imaginationes motoris cœli. Propter quod fiunt quandoque terræ motus atque scissuræ in terra. Adhuc autem S. Hieronymus super illud Ecclesiastæ, Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, testatur :8 Ipsum solem Salomon spiritum nominavit, eo quod animal sit et spiret et vigeat, ac omnes orbes suo expleat cursu. A
Sed his obviat Damascenus, aperte affirmans cœlos non esse animatos.
Dicimus ergo cum Sanctis, cœlos animas non habere, nec animalia esse. Et si vellemus philosophos ad idem cum Sanctis reducere, diceremus quod quædam intelligentiæ in orbibus sunt deservientes Deo in motibus orbium, et intelligentiæ illæ dicuntur animæ orbium, non univoce cum intelligentiis (id est animabus intellectualibus) hominum: quia non egrediuntur in actum intelligendi per abstractionem a phantasmatibus, nec comparantur ad orbes secundum rationem hanc qua anima dicitur endelechia seu forma corporis organici physici potentia vitam habentis. Intellectus enim nullius corporis est actus. Denique quod ista sit sententia et intentio philosophorum, patet ex dictis eorum. Ait quippe Rabbi Moyses secunda collatione Ducis neutrorum: Nullus cito dicit quod cœlum habeat animam, sed apprehendit hoc labore intellectus. Auditor autem putat quod hoc longe sit a scientia, id est a vera notitia, quando ascendit in cor ejus, quum dicimus quod cœlum habet animam, quasi anima illa sit sicut anima hominis aut asini. Sed non est ratione hac dictum. Est autem ratio ejus, quod motus ipsius localis ostendit quia in ipso est principium a quo movetur sine dubio, et illa virtus prima dicitur anima. Eamdem sententiam dicunt Averroes et Avicenna, et pene omnes philosophi. Sicque non est contradictio inter Sanctos atque philosophos de animatione cœlorum, nisi nomine solo. Sancti namque abhorrent nomen animæ circa cœlorum formationem, ne cogantur fateri cœlos animalia esse; bene tamen concedunt, quod intelligentiæ quædam seu angeli moveant cœlos. Antiqui vero philosophi Deum et angelos dicebant animas mundi. Unde quarto de Civitate Dei loquitur Augustinus: Hi soli advertise se videntur quid sit Deus, qui crediderunt eum esse animam motu ac ratione mundum gubernantem. — Hæc Albertus.
Insuper in commentario suo super librum de Causis, etiam multa hinc scribit, primo recitans rationes propter quas Peripatetici ac Stoici dixerunt motum cœli esse ab anima; et addit: Epicurei autem, qui principium motus ponebant figuras et vacuum, soli dixerunt motum cœli per naturam esse, atque principium ejus esse rotunditates atomorum ex quibus cœlum esse compositum asserebant. Avicenna vero et Algazel ejus secutor, et ante eos Alphorabius, et inter Græcos Alexander et Porphyrius, dixerunt cœlum moveri ab anima imaginativa et electiva: aliter enim, secundum eos, non moveretur determinate ab hoc situ in illum, et de illo in alium, ac rursus ab alio illo in primum. Nempe concipiens differentias situs particulariter et determinate, imaginativum est et electivum. Hanc demum opinionem Hermes Trismegistus, Socrates, Plato, totaque secta Stoicorum defendit, ac multi Peripateticorum. Contra quam disputant Averroes ac Rabbi Moyses, multique alii philosophorum Arabum: quoniam anima per imaginationem et electionem movens, est determinata ad unum, in quod perveniens quiescit, nec ultra progreditur. Quod motori non convenit cœli, cujus quum motus sit jugiter uniformis, potius ab intelligentia erit quam ab anima tali. Et quamvis intelligentia secundum esse suum sit separata, tamen per lumen suum huic aut illi influxum, efficitur immediata mobili et conjuncta. Et lumen illud acceptum in cœlo, est specificum esse cœli: quod propria puritate perceptivum ac susceptivum est luminis hujus. Hæc idem.
Quæ tamen recitative magis scribit quam assertive, præsertim ista in commentario suo super librum de Causis contenta. Denique in verbis ejus præhabitis aliqua contineri videntur obscura. Primum est, quod in Summa testatur omnes philosophos Epicureos et Stoicos ac Peripateticos concorditer dicere, cœlum a natura moveri non posse.9 In commentario autem super librum de Causis, sicut jam patuit, narrat quod soli Epicurei dixerunt cœlum a natura moveri. — Secundum est, quia in Summa affirmat, quod omnes sectæ philosophorum dixerunt cœlum moveri ab anima, et cœlos immediate moveri ab animabus, et mediate ab intelligentiis. Sed in præfato ait commentario, quod non solum Epicurei, sed Averroes quoque et Rabbi Moyses asserunt cœlum moveri non ab anima, sed ab intelligentia; et quod intelligentia efficitur cœlo immediata et conjuncta per lumen a se cœlo influxum.
Tamen quod Averroes et Rabbi Moyses dicunt de anima, videntur intendere de anima imaginativa, quam probabile est in cœlo non esse. — Hinc quoque quod ait Albertus, concordando philosophos Sanctis, quod solum dissentiant voce, non re, non videtur posse salvari: quia ut etiam fatetur Albertus, philosophi præcipui posuerunt intelligentias animasque cœlorum realiter suppositaliterque distingui; Sancti vero dixerunt immediatos cœlorum motores angelos seu intelligentias esse, et eos per similitudinem quamdam animas nuncupari. — Rursus, quod Albertus reprobat verba dicentium quod intelligentiæ sunt angeli, non videtur apte prolatum: quia revera sic est, et ex verbis Alberti hoc sequitur, quum dicat omnem intellectualem seu rationalem creaturam esse hominem seu angelum. Et persuasio qua id reprobat, non in veritate, sed falsitate fundatur: falsa quippe, imo hæretica est philosophorum illa opinio, quod una intelligentia creavit aliam. Eadem quoque substantia diversis rationibus angelus et intelligentia nominatur, atque ut ex verbis patuit Thomæ, Avicenna etiam dixit hoc. — Postremo quod dicit lumen ab intelligentia cœlo influxum, exsistere specificum esse cœli, non videtur idonee dictum; quoniam esse specificum rei, est esse suum substantiale, substantialisve forma: quod intelligentia non produxit, nec indidit cœlo, sed omnipotens tantum Creator.
Hinc quoque Udalricus in Summa sua, libro quarto, fatetur: Substantiæ intelle-
Actuales quæ apud philosophos vocantur intelligentiæ, in Scripturis angeli nuncupantur, secundum quod penes illuminationes distinguuntur. Intelligentiæ vero movent cœlos, non autem Deus effective et immediate. Nec efficiens motor et conjunctus potest habere naturam et proprietates primæ causæ, ut in libro Ducis neutrorum probatur, quum prima causa sit esse penitus separatum, cujus proprietas est omnipotentia, et actio ejus creatio. Nec motor talis potest habere rationem ultimi finis: quoniam omne quod movet, est propter id ad quod movet, sicut propter operis finem. Finis vero ultimus est propter se ipsum, et omnia alia propter ipsum. Movens quoque non est perfectum, neque sufficiens per se ipsum suas largiri bonitates: aliter motus esset superfluus; sed prima causa per se ipsam ad hoc omnino perfecta est. Hinc Philosophus hac via procedens, ponit primam causam ante primam intelligentiam libro de Principio universitatis, atque in libro de Natura deorum, et libro de Regimine dominorum. Consentit et Plato qui in Timæo præter deos qui orbium sunt motores, ponit patrem deorum, qui deos illos et totum universum condidit sine motu. Sic ergo de intelligentiis loquimur, sicque philosophi tractant hanc quæstionem, an intelligentiæ ipsæ sint angeli. Variantur tamen in hoc. Nam Avicenna et Rabbi Moyses ac Isaac dicunt intelligentias esse, quas lex divina angelos vocat. Alii dicunt oppositum, quoniam ea quæ intelligentiis adscribunt philosophi, non conveniunt angelis; distinctio quoque secundum illuminationes, et alia multa quæ, teste Scriptura, angelis competunt, nec ad intelligentias pertinent.
Inter hæc autem nos firmiter asserimus, vel intelligentias non esse in rerum natura, vel ipsos angelos esse. Oppositum quippe fidei exstat contrarium: nullum enim esse intellectualem naturam præter angelicam et humanam, pandit Christus apud Lucam, dicens mulierem, id est divinam sapientiam, habere decem drachmas, quarum decima olim perdita, per Verbum incarnatum reperta est.10 Præterea Ptolemæus in Almagesti dicit intelligentias non movere cœlos, sed solam Dei voluntatem: quod et multi mathematicorum affirmant, specialiter vero Alpetragius in Scientia secretorum astronomiæ, quæ sibi asserit revelata. Dicit enim omnes cœlos immediate moveri virtute divina, et quod diversimode moventur, hoc est propter distantiæ gradus a primo: quoniam omnis primi motoris virtus major est in mobili immediato; ideo illud velocius movetur. Hanc quoque posuit causam, quod stellæ videntur stantes sive retrogradæ. Epicyclos vero eccentricosque negavit, et motum planetarum contra primi mobilis motum. Quod tamen irrationabiliter dictum esse hinc constat, quod in inferioribus istis videmus omne mobile movens se ipsum esse perfectum per motorem sibi conjunctum, ut patet in animalibus universis: idcirco quod primum mobile cujus motus est primus motuum, et causa omnis motus, non sit per aliquod movens sibi conjunctum, perfectum seu actuatum, inconveniens est omnino. Porro nobis videtur consentiendum probabiliori opinioni Peripateticorum, dicentium cœlos moveri ab intelligentiis tantum, prout Aristoteles, Rabbi Moyses atque Averroes dicunt. Sunt enim intelligentiæ tres rationes, secundum quas diversa sortita est nomina. Etenim secundum naturam suam in se, intelligentia est; et secundum proportionem suam ad mobile, anima dicitur; ac propter elevationem sui supra id quod est actus corporis, appellatur in libro de Causis, anima nobilis. Est equidem anima nobilis principium et causa motus circularis ad formam intelligentiæ. — Hæc Udalricus.
Verumtamen juxta præhabita potius est tenendum, quod secundum Aristotelem, Commentatorem, auctorem libri de Causis, ac Rabbi Moysen, cuilibet orbi cœlesti deputati sunt duo speciales motores, videlicet intelligentia et anima nobilis, realiter personaliterque distincti: quod, librum de
A Causis subtiliter intuenti, lucide patet. Denique quod Udalricus refert de Alpetragio, ut quod secretum astronomiæ sibi asseruit revelatum, etc., Albertus in Scripto secundi, de Alphorabio narrat. Nec potest dici quod fuit idem binomius: quia (ut ambo conscribunt) Alphorabius sensit cœlum moveri ab anima imaginativa et electiva, non immediate virtute divina, ut Alpetragius.
At vero Durandus hic probat, quod motor cœli non potest esse anima quæ sit forma substantialis informans materiam: quia quum idem secundum idem nequeat esse movens et motum, oportet ipsam rem motam ex se dividere in partem moventem atque in partem motam, ut dicitur Physicorum octavo. Et aut pars quæ moveret esset anima, et pars quæ moveretur, esset materia; aut pars una quantitativa, composita ex forma et materia, moveret aliam partem quantitativam ad imperium animæ, sicut in animalibus. Primum non valet dici, quia materia secundum se non potest habere rationem mobilis, quum secundum se non sit quanta, nec secundum se sit subjectum ens actu, quod præcipue requiritur ad motum localem. Nec forma respectu materiæ potest habere rationem moventis, quoniam forma et agens non coincidunt in idem secundum numerum. Hæc Durandus.
Cujus dicta videntur esse contra illud authenticum et commune: Formæ est agere et movere, materiæ vero moveri ac pati. Rursus, quamvis materia secundum esse abstractionis non sit quanta, tamen secundum esse suum reale, quod habet in anima, nunquam est nuda, neque a quantitate actualiter separata. Quamvis etiam forma et agens non coincidant in idem numero respectu ejusdem, bene tamen respectu diversorum: forma etenim rerum compositarum est effectivum et radicale principium respectu quorumdam effectuum, præsertim anima rationalis. Amplius, ex hac persuasione Durandi sequeretur quod nec animalia moverent se ipsa, seu quod anima in ipsis non esset pars movens, nec materia pars mota.
Insuper Bonaventura primo hic sciscitatur, utrum cœlum moveatur immediate a Deo. Respondet: In omni operatione Deus intime et immediate operatur, quum divina voluntas sit omnium specierum motionumque prima ac summa causa. In aliquibus vero sic operatur, quod ipse est tota causa; in ceteris taliter agit et movet, quod virtutem agendi ac movendi communicat creaturæ. Et prima dicuntur mirabilia; secunda vero naturalia quantum ad egressum. Dum igitur quæritur, an motus primi mobilis sit immediate a Deo, quæstio non est, an virtus divina immediate ac intime operetur ad illam exercendam mutationem, quia sic nil movetur, nisi ipse moveat et cooperetur virtuti motivæ; sed est quæstio, utrum motus primi mobilis sit a Deo tanquam a tota causa, an simul cum virtute divina movente moveat aliqua alia virtus. Ad quod plane potest responderi, quod quum motus ille natus sit convenire virtuti finitæ, divinaque bonitas communicet creaturæ quod ipsa est nata suscipere: hinc Deus primum illud mobile movet mediante virtute creata, sicut et mobilia alia. Philosophus autem virtutem motoris cœlestis dixit adeo proportionari suo mobili, quod si modicum quid materiæ corpulentæ adderetur mobili illi, lassaretur in movendo virtus motoris.
Consequenter quærit, an motus cœlorum sit a propria forma vel ab intelligentia. Ad quod respondens: In hac, inquit, quæstione duæ sunt positiones probabiles, rationi ac Scripturæ concordes, præter tertiam dicentium cœlos esse animatos ac instar animalium inferiorum moveri a propriis animabus, quas dixerunt regi ac dirigi a Deo mediantibus intelligentiis. Quæ opinio falsa est, propter quod Augustinus retractat quod in libro de Immortalitate animæ dixit mundum animari. Est quoque contra multos philosophicos tractatores, dicentes intellectualem essentiam corpori non uniri ut formam seu animam, nisi mediante vegetativo ac sensitivo. — Porro modus respondendi catholicus, duplex est. Aliqui enim dicunt, quod cœlum movetur a propria forma, quoniam habet quantitatem atque figuram per quam habile est ad motum hujusmodi; habet quoque lucis perfectionem et formam, quæ inter ceteras formas corporales est magis activa et quasi medium tenens inter formas corporales ac spirituales; sicque per virtutem hujus formæ moventur cœlestia corpora motu orbiculari multo fortius et sufficientius, quam elementa motu recto; nec ad motum cœlestem adhiberi oportet ministerium intelligentiæ aut animæ, sicut nec ad motum elementaris naturæ. Nec obstat quod recedit ab eodem loco ad quem movetur. Cœlum namque proprie non movetur ad locum, sed potius circa locum; nec pars exsistens in oriente movetur ad occidentem, quasi illum situm determinate intendat, sed quia intendit moveri orbiculariter, qui est motus conveniens suæ naturæ. Verum ex his sequi videtur, quod quies esset cœlo violenta seu contra naturam. — Alia positio est, quod Deus movet cœlum mediante intelligentia seu angelo, juxta congruentiam ordinis universi, quo corporalia per spiritualia moventur et gubernantur. Unde quemadmodum congruum est angelos deputari ad ministerium hominum, sic congruum est quosdam angelos deputari ad motum regimenque cœlorum. Et ista positio magnorum est in philosophia ac theologia, quoniam concors est fidei, pietati ac rationi. — Hæc Bonaventura.
Præterea Guillelmus, prima parte libri de Universo, narrat ac reprobat opinionem dicentium totum quod est a luna supra, vitam esse solummodo; et stellas ac luminaria nil aliud esse quam spiritus, et nihil omnino corporeitatis aut corpulentiæ esse ibidem; fulgores autem et luminositates quæ ibi apparent, procedere ab ipsis spiritibus. In quem errorem potissime lapsi videntur ex consideratione nobilitatis ac ordinis lucis, quæ inter omnia quæ videntur, prima et nobilissima est: ergo a spirituali natura primo profluxit, quare nec corpus est nec spiritus, sed medium inter ea. Verum ex horum positione sequitur, non esse in cœlestibus verum motum. Et homines hujus opinionis, non solum indigent sensu, quoniam nec sensibus credunt, sed etiam indigent pœna.
Consequenter Guillelmus, in secunda parte libri ejusdem, scribit multum prolixe de animabus cœlorum: non quidem directe probando eas non esse ponendas, sed non posse poni eo modo et ob talem finem quo eas posuerunt philosophi, utpote, quod animæ illæ cœlos moverent ob situum renovationem, atque ut intelligentiis assimilarentur, quasi ipsas intelligentias et assimilationes earum summe finaliterque appeterent. — Quod multipliciter reprobat, et (ni fallor) reprobationes ejus parum concludunt contra mentem philosophorum, qui utique cognoverunt et scripserunt Deum altissimum esse omnium causam ultimate ac summe finalem, ejusque cognitionem et assimilationem universis intelligentiis et animabus nobilibus esse finem supremum ac ferventissime affectatum. Nihilo minus posuerunt ordinem proportionalem inter intelligentias et animas nobiles, ita quod prima et summa anima nobilis, scilicet anima primi mobilis, specialiter converteretur ad intelligentiam primam: quatenus dirigeretur et perficeretur ab ea immediate, attamen a Deo principaliter ac mediate, hoc est mediante intelligentia prima, a qua etiam putaverunt primam nobilem animam esse creatam. Conformiter dixerunt secundam animam nobilem ad intelligentiam converti secundam, sicque descendendo deinceps usque ad ultimam. Fatetur quoque Guillelmus, quod secundum Aristotelem et ejus sequaces, animæ nobiles et intelligentiæ realiter distinguuntur, sicut et Bonaventura testatur: quod consonat his quæ dixi.
Præterea Scotus: Videtur (inquit) quod cœlum, secundum philosophos, non potest dici nec esse animatum formaliter, quia aut esset intellectiva anima tantum (non enim posuerunt ibi animam, nisi intellectivam), sicque solus intellectus esset quantus: quod non est intelligibile; nam constat cœlum esse formaliter quantum. Vel præter animam quæ est de essentia cœli, est ipsum cœlum aliquid per se perfectibile per animam, sicque erit ibi passiva potentia atque potentia contradictionis, nec esset perpetuum et incorruptibile. Unde sive Philosophus sive Commentator ponat cœlum formaliter animatum anima quæ sit per se de essentia cœli, videtur statim recedere a prima positione, qua asserit intellectum separatum, nulliusque corporis actum, nec esse corporeum. Sed quidquid sit de Averroe, non imputemus hoc Aristoteli, nec verba ejus cogunt id sibi imponi: quoniam ubicumque ponit animam cœli, potest exponi quantum ad illam conditionem qua anima dicitur motrix corporis, non qua dicitur forma; et illa anima est intelligentia propria motrix orbis, ei conjuncta ut propria motrix. Avicenna tamen plane distinguit inter intelligentiam et animam illam. Verum nulla exstat necessitas multitudinis tantæ.
Præterea quantum ad animationem cœli, secundum theologos, videtur dubium esse, quoniam Augustinus in Enchiridio de hoc loquitur dubitative. Primo quoque Retractationum, ubi tangit quod alicubi dixit mundum esse animal, addit: Hoc non assero esse falsum, nec affirmo contrarium, quia de nullo horum auctoritatem habeo Scripturarum. Et super Genesim videtur dicere cœlum habere animam: quod dicit non retractatum tanquam falsum. Sed alius Græcus, videlicet Damascenus, asserit cœlos non esse animatos. Ad quod ratio ponitur, quoniam anima illa frustra uniretur corpori illi, ex quo non habet sensum, nec per consequens aliquam ex corpore illo perfectionem acquirit. Verumtamen hoc non videtur congrue dictum, quod scilicet forma unitur materiæ quatenus ab ea perfectionem accipiat, sed magis ut materiæ perfectionem communicet; imo potissime, ut totum ex eis compositum sit perfectum. Ad quod respondendum, quod forma aliquam a materia perfectionem sortitur: alioqui anima beata corpori frustra uniretur. Itaque breviter dico, si cœli non sunt animati, hoc est creditum, non ratione conclusum: quoniam nulla est conditio in corpore illo tam perfecto, manifeste apparens animationi corporis repugnare. — Hæc Scotus.
At vero Henricus circa hæc Quodlibeto tertiodecimo quærit, utrum angelus moveat corpus immediatius per voluntatem, an per intellectum. Ad quod respondet: Quemadmodum in nobis primum principium motus et actionis est intellectus appetibile repræsentans, secundum vero voluntas determinans, interiorque motu suæ volitionis imperans viribus ipsis motivis, tertium vero sunt vires motivæ, motum operationemque exsequentes, tanquam principium immediatum et proximum movens et agens; sic exsistit in angelis. Et ita, ut per principium primum movet per intellectum, per voluntatem vero ut per principium mediatum, tanquam autem per principium immediatum movet vi sua motiva: sicque immediatius movet per voluntatem, quam per intellectum. Hæc Henricus.
Verum specialis est difficultas, an in angelis seu intelligentiis vis illa motiva sit realiter a voluntate distincta. Et si non, videretur angelus sua voluntate effectum producere: ad quæ doctor iste hic non respondet, sed de hoc supra aliquid recolo tactum. ticos. Mathematici quippe, potissime attendentes apparentia circa cœlos, ut illa queant salvare simul cum uniformitate et perpetuitate motus cœlestis, epicyclos atque eccentricos posuerunt, planetas quoque motibus propriis moveri in epicyclis; sicque salva motus uniformitate, quandoque contingit planetam deprimi, aliquando elevari secundum motum planetæ in epicyclo, atque epicycli in eccentrico, et eccentrici circa centrum proprium, quod est extra centrum mundi. Porro positio naturalium, ut Aristotelis et Commentatoris, est quod planetæ non moventur nisi suorum orbium motu, ut clavus fixus in rota: quia, ut dicunt, corpus illud cœleste scindi non potest. Ponunt quoque idem esse centrum corporum superiorum et inferiorum, utpote centrum mundi: et hoc propter perfectam orbium rotunditatem, qui circulariter moventur, ita quod unus alium non subintrat. Ponunt item cum hoc majorem ac minorem velocitatem in motibus orbium, et ex hoc habere modo retrogrationes, modo progressiones: quia quum unus planeta alium multum præcedit sua velocitate, alter retrocedere videtur. Quæ omnia videntur rationi consona valde, quamvis positio mathematicorum secundum judicium sensuum verior æstimetur, quia secundum illam positionem, sensus non falluntur circa motum cœlestium; non tamen sequitur hoc verius esse, quoniam falsum frequenter est via inveniendi verum. Nihilo minus naturalis philosophus videtur rationabilius dicere. Hæc Bonaventura.
Verumtamen agnoscendum, quod Plato in Timæo asserit etiam stellas firmamenti moveri in eo, sicut avis movetur in aere, et pisces in aqua: quam opinionem secutus est Ptolemæus.
Insuper Richardus: Luminaria (ait) quæ sunt in sphæra octava, quæ dicuntur stellæ fixæ, propriis motibus non moventur, sed tantum motu sphæræ, quæ proprio motu movetur ab occidente in orientem in centum annis uno gradu; per motum
Footnotes
Chapter 132 of 271