Quæstio 2
Secundo quæritur, An cœlum stellatum seu firmamentum sit de natura elementorum.
Quod sic, videtur ex littera Genesis, et ex verbis Magistri in textu, imo auctoritate eorum quos allegat.
In oppositum videtur auctoritas magni Dionysii, quarto capitulo libri de Divinis nominibus affirmantis : Cœli et sidera ingenerabilem et invariabilem habent substantiam.
Ad hoc Thomas respondet : Circa hoc fuit diversa philosophorum opinio. Omnes namque ante Aristotelem dixerunt cœlum esse de natura quatuor elementorum. Quod Aristoteles primo improbavit, dicens cœlum esse sine gravitate et levitate aliisque contrariis, ut patet primo Cœli. Et propter efficaciam rationum ejus, posteriores philosophi consenserunt ei. Unde nunc omnes opinionem ejus sequuntur. Expositores quoque Scripturæ diversificati sunt, secundum quod diversorum philosophorum doctrinis in philosophia eruditi fuerunt. Basilius namque et Augustinus et plures Sanctorum, sequuntur in philosophicis quæ ad fidem non spectant, opiniones Platonis : et ideo ponunt cœlum de natura quatuor elementorum. Porro B. Dionysius fere ubique Aristotelem sequitur, ut patet diligenter inspicienti libros ipsius. Hinc quarto capitulo de Divinis nominibus secernit cœlestia corpora ab inferiorum natura, ut patet in auctoritate ejus præallegata : cui consentio. Hæc Thomas in Scripto.
Insuper in prima parte, quæstione sexagesima octava : Considerando, inquit, superficie tenus litteram Genesis, posset quis imaginationem concipere similem imaginationi antiquorum philosophorum, dicentium aquam esse corpus quoddam infinitum, et omnium corporum aliorum principium;1 quod corpus immensum posset accipere aliquis nomine abyssi, quum dicitur quod tenebræ erant super faciem abyssi. Dicebant quoque, quod cœlum sensibile quod videmus, non continet intra se omnia corporalia, sed est infinitum corpus aquarum supra et extra cœlum.2 Et juxta hoc diceretur quod firmamentum dividit inter aquas superiores et inferiores. Sed quia hæc opinio rationabiliter reprobatur, non est Scriptura sic intelligenda. Idcirco dicendum, quod Moyses rudi populo loquens, atque eorum imbecillitati condescendens, illa tantum proposuit eis, quæ sensui manifeste apparent. Aer autem non ita aperte ab omnibus percipitur sensu, ut aqua et terra. Ut tamen veritatem capacibus exprimeret, dat locum intelligendi eumdem, significans ipsum quasi aquæ connexum, dicendo: Tenebræ erant super faciem abyssi. Per quod datur intelligi, super faciem aquæ esse aliquod corpus diaphanum, quod est subjectum lucis et tenebrarum. — Amplius, Empedocles dixit stellatum cœlum ex elementis esse compositum, non tamen dissolubile esse: quia in eis non est lis, sed amicitia tantum. Alii dixerunt firmamentum esse de natura elementorum, non quasi ex elementis compositum, sed quasi simplex elementum, ut Plato, qui dixit corpus cœleste elementum ignis exsistere. Quidam posuerunt cœlum non esse de natura elementorum, sed esse quintum corpus, ut Aristoteles. — Hæc Thomas in Summa. Cui objici potest, quod Plato perhibuit stellas esse de ignis natura, ipsosque orbes de aqua, ut et infra patebit.
Idem Petrus: Plato, inquiens, in Timæo asseruit, quod sphæra ignis est cœlum, qui non habens altius quo ascendat, revolvitur in circulum.
Concordat quoque Richardus: Aliqui (dicens) posuerunt cœlum igneæ esse naturæ, imo ipsum ignem in sphæra sua, non ponentes aliquam quintam naturam corpoream simplicem. Cujus opinionis videtur Martianus fuisse, dicens quod mundus constat ex quatuor elementis instar sphæræ globatus; Plato etiam in Timæo, et Augustinus decimo de Trinitate, ubi videtur abjicere opinionem ponentium quintum corpus super quatuor elementa. Sed istud est contra Aristotelem et Commentatorem, contra Avicennam ac Algazelem: et quod majus est, contra rationem. Quod primo probatur per motus naturam. Quodlibet quippe elementum habet proprium motum et rectum, neque possibile est unum corpus habere duos motus naturales. Cœlum autem naturaliter movetur motu circulari. Secundo, per naturam cœlestium corporum. Experientia docet quod Saturnus infrigidat, luna humectat, ignis vero calefacit et siccat. Ergo Saturnus et luna non sunt igneæ naturæ: igitur nec cœlum in quo luminaria ista consistunt. Sol demum calefacit atque desiccat, terra infrigidat, aer et aqua humectant: sol ergo non est naturæ terreæ nec aqueæ neque aeriæ. Tertio, ex parte mixtionis elementorum. Elementa enim habent contrarias qualitates. Contraria vero nunquam conveniunt ad aliquid unum constituendum: imo a se diffugiunt, nisi per aliquid sublimatum super contrarietatem concilientur. Ergo est corpus quintum, non habens contrarium. Quarto, ex parte salvationis elementorum. Unum elementum non est per se salvativum, sed potius corruptivum alterius; et tamen unum elementum renuit separari ab alio, ut patet in clepsydra, in qua dum obturatur foramen superius, ne aer possit intrare, aqua non descendit per inferiora foramina: ergo hoc est ex influentia corporis superioris. Hæc Richardus. — Concordat Udalricus.
Albertus quoque: Firmamentum, ait, duobus dicitur modis. Primo, a firmitate naturæ naturaliter incorruptibilis, quoniam tota natura sua est a contrariis aliena, et a contrariorum actione et passione immunis:3 unde secundum Philosophum, non recipit peregrinas impressiones. Sicque totum corpus quod dicitur quinta essentia, a luna supra, dicitur firmamentum, atque in decem comprehenditur cœlis, videlicet sphæris septem planetarum, et cœlo stellarum fixarum, cœloque crystallino, et cœlo empyreo. Secundo dicitur firmamentum a firmitate standi ac distinguendi inter aquas: sicque solum cœlum stellatum firmamentum vocatur. Itaque sol et luna aliique planetæ sunt in firmamento primo modo accepto, juxta illud Genesis:4 Fecit Deus duo luminaria, et posuit ea in firmamento cœli; itemque, Fiant luminaria in firmamento cœli.5
Præterea cœlum, secundum Augustinum, non est de natura aquæ deorsum fluxibilis, sed est ex aqua quæ propter naturam puritatis in substantia, et perspicuitatis in dispositione materiali, ac luminositatis in profundum sui, per opus distinctionis sita est super cœlos, ut ex ea formarentur cœlestia, sicut est dictum. Et illa aqua nullum est elementum, nec in ea sunt humidum et frigidum conjuncta in elementi complexione, sed confusa ut omnes aliæ qualitates. Nec materia illa ad formam cœli est determinata, nisi puritate substantiæ et perspicuitate ac luminositate. Nec cœlum est igneum, quamvis Plato et Democritus hoc dixerunt. Est tamen compositum ex essentialibus partibus, scilicet ex forma et materia, et resolubile in easdem resolutione rationis, non reali. Per opus quippe distinctionis divinæ materia cœli determinata est ad suam formam, sicut et alia quæ Deus creavit. Verumtamen Aristoteles asserit cœlum esse simplex, quia non constat ex contrariis, neque ex elementis.
Sed objici potest, quoniam Ptolemæus in Almagesti, et Albumasar in Introductorio suo, dividunt stellas, et dicunt aliquas esse graves, ut Saturnum, Jovem et Martem; quasdam vero leves, ut lunam, Mercurium, Venerem; gravissimas autem, quæ sunt in cœlo stellato. Gravia vero et levia ex contrariis constant et elementis. Macrobius quoque suam sic incipit philosophiam: Mundus ex quatuor constat elementis, iisdemque totis. Idem loquitur Martianus. — Et respondendum, quod grave et leve dicuntur dupliciter, utpote a natura et ab actu. A natura, ut quæ ex contrariis sunt composita. Ab actu, ut velox et tardum, prout sexto Physicorum dicit Philosophus: Velox dividit tempus, tardum autem magnitudinem. Velox quippe in tempore parvo transit spatium multum, tardum autem in tempore magno spatium parvum. Sicque stellæ dicuntur veloces et tardæ atque tardissimæ. Sicque tarda et velocia ex contrariis composita non sunt. At vero Macrobius totus fuit Platonicus: idcirco Platonem sequens hoc dixit. Aristoteles vero Peripateticus improbavit illam opinionem, necessariis argumentis probans quod materia corporis cœlestis non est in potentia nisi ad ubi. — Hæc Albertus in Summa.
Præterea Bonaventura diffuse scribit circa hæc, dicens in primis philosophos communiter posuisse, quod corpora cœlestia non sint elementaris naturæ; sanctos vero doctores voce tenus sensisse contrarium. Quos tamen concordat, dicendo quod Sancti corpora illa dixerunt elementaris naturæ propter similitudinem in claritate, diaphaneitate, effectibusque quibusdam, non propter veritatem naturæ specificæ. — Conformem concordantiam tangit Albertus, dicens: Aristoteles ait quod antiqui dixerunt cœlum igneum esse.6 Et hoc, ut ipse subjungit, quoniam omne corpus inflammans aut inflammatum inflammatione activa seu passiva aut utraque, ignem vocabant. Videntesque omne corpus cœleste suo lumine esse inflammans aut inflammatum, asserebant igneum esse. Et hic non est ignis qui est elementum, sed qui est lumen aut lux. Hæc Albertus.
Verumtamen, si ea quæ Magister in textu conscribit pensentur, patebit quod concordantia ista non sit nisi ad hominem sive ad aerem, quum certum sit Platonem et Platonicos antiquiores quoque sensisse, quod corpora cœlestia sint vere elementaris naturæ; atque hoc ipsum Augustinum, Basilium, Bedam, Damascenum, aliosque præallegatos sensisse, ut S. Thomas vere et plane enarrat, et infra ex verbis clarebit S. Ambrosii.
Porro Alexander: Cœlum, inquit, stellatum videtur ex eadem esse informi materia de qua dicitur Genesis primo:78 Spiritus Domini ferebatur super aquas; non tamen ex eadem materia propria: imo sicut differt cœlum crystallinum a firmamento, et aquæ inferiores differunt a firmamento, ita differunt propriæ horum singulorum materiæ. — Quæ responsio brevis est et satis obscura, sed ex prætactis ejus verbis clarius innotescit.
Præterea Parisiensis libro de Universo, prima parte: Generatio, inquit, novem cœlorum, ex aquis est facta, id est ex materia quæ erat inter cœlum empyreum et cens: Aristoteles ait quod antiqui dixerunt cœlum igneum esse. Et hoc, ut ipse subjungit, quoniam omne corpus inflammans aut inflammatum inflammatione activa seu passiva aut utraque, ignem vocabant. Videntesque omne corpus cœleste suo lumine esse inflammans aut inflammatum, asserebant igneum esse. Et hic non est ignis qui est elementum, sed qui est lumen aut lux. Hæc Albertus. cordantia ista non sit nisi ad hominem sive ad aerem, quum certum sit Platonem et Platonicos antiquiores quoque sensisse, quod corpora cœlestia sint vere elementaris naturæ; atque hoc ipsum Augustinum, Basilium, Bedam, Damascenum, aliosque præallegatos sensisse, ut S. Thomas vere et plane enarrat, et infra ex verbis clarebit S. Ambrosii.
D Porro Alexander: Cœlum, inquit, stellatum videtur ex eadem esse informi materia de qua dicitur Genesis primo: Spiritus Domini ferebatur super aquas; non tamen ex eadem materia propria: imo sicut differt cœlum crystallinum a firmamento, et aquæ inferiores differunt a firmamento, ita differunt propriæ horum singulorum materiæ. — Quæ responsio brevis est et satis obscura, sed ex prætactis ejus verbis clarius innotescit. terram. Alioqui quid factum esset de aqua illa? Non enim per motum localem translata est ad alium locum, quum non fuerit tunc alius locus. Quumque impossibile fuerit eam remansisse in loco in quo nunc sunt cœli novem, quum totum hunc locum cœli hi occupent, constat eam per corruptionem transisse in generationem cœlorum. Quod fieri in instanti nequivit: alias eadem materia simul et semel sub pluribus substantialibus formis stetisset. Hinc aliter facta est generatio cœli primi, puta empyrei, et ceterorum cœlorum. Ego autem intendo hic litteram Moysis planam defendere. — Habet autem quæstionem, a qua parte inceperit generatio cœlorum. Estque verisimile quod cœlum quod vocant aplanum, primum creatum fuerit, id est in prima parte diei, deinde cœlum fixarum stellarum quasi in parte secunda, tertio cœlum Saturni, et ita donec veniatur ad cœlum lunæ. Quod etiam videtur requirere ordo dignitatis et nobilitatis cœlorum. Idem enim est ordo cœlorum in dignitate et nobilitate, et in situ seu altitudinis positione, et secundum Alpetragium, etiam in velocitate et tarditate. Quibusdam quoque videtur, quod virtutes et operationes altiorum cœlorum inferioribus influunt cœlis. Aliqui tamen potius opinantur, quod omnes cœli isti sint simul formati, eo quod Deus propria virtute per se fabricatus est eos. Sicque nomine firmamenti, horum cœlorum congeries designatur. — Hæc Guillelmus. Qui de his scribit prolixe, et inquisitorie magis quam assertorie, atque diversas tangit opiniones.
Postremo, omnibus jam prætactis rite pro posse pensatis, securius reor textum Geneseos ac sanctos sequi doctores, et ipsam canonicæ Scripturæ defendere veritatem. Certum est autem, excellentiores sanctos doctores, tam Latinos quam Græcos, Hieronymum, Augustinum, Ambrosium, Gregorium, posterioresque multos, videlicet Bedam, Strabum, Rabanum, Alcuinum, Albinum, et inter Græcos Basilium, Chrysostomum, Gregorium Nyssenum,
Joannem Damascenum et alios plures, ita egisse, ita quod omnes hi senserunt, scripserunt et fassi sunt corpora cœlestia elementaris esse naturæ; opinionem quoque illam, quod sint altioris speciei et quintæ essentiæ, ex intentione redarguisse, prout ex præallegatis ostenditur. Nam et B. Ambrosius in suo fatur Hexaemeron: De natura et qualitate substantiæ cœli quid enumerem ea quæ disputationibus suis philosophi texuerunt, quum quidam asserant illud ex quatuor elementis compositum, alii quintam quamdam naturam novi corporis ad constitutionem ejus inducant, atque confingant æthereum esse corpus, cui neque ignis admixtus sit, neque aer, nec aqua, nec terra, quia hujusmodi elementa proprium habent motum, usum et cursum? Sed non ista opinio propheticæ potuit obviare sententiæ, quam et Christus in Evangelio approbavit: qua dicitur, Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cœli; ipsi peribunt, et sicut vestimentum veterascent.9 Nil igitur agunt qui ad defendendum cœli perpetuitatem, quintum corpus æthereum introducunt, quum videant unius membri partem dissimilem ceteris labem corpori magis afferre. Hæc Ambrosius. Ita et Augustinus libro de Trinitate: Quidam præter humum et humorem, aerem et ignem, quintam nescio quam inducunt essentiam.
Argumenta demum Philosophi non videntur magni vigoris, quum et elementa superiora, quibus naturaliter convenit sursum moveri, naturaliter moveantur deorsum in generatione mixtorum: quibus per comparationem et respectum ad universalem naturam, et propter conservationem boni universi, convenit moveri deorsum, sicut et aquæ aliquando convenit naturaliter moveri sursum, etiam ultra particularem suæ naturæ proprietatem ad vacuum evitandum. Denique posset defendi, cœlum sic esse contemperatum, seu naturas et proprietates elementorum sic esse contemperatas in cœlis cœlestibusque corporibus, ut nec sursum nec deorsum moveri sit eis naturale, sed orbiculariter circumvolvi, præsertim per respectum ad totius universi naturam consistentiamque servandam. Sed et igni sub orbe lunæ non violenter, sed naturaliter, convenit circulariter circumferri. — Quamvis etiam Guillelmus et alii quidam testentur corpora cœlestia esse formata ex informi et confusa illa materia primo creata, quæ quandoque nomine aquæ significatur, et a terra usque ad cœlum empyreum protendebatur, secundum Magistrum in littera, et eos quos ipse allegat; non tamen fatentur quod ex aqua elementari sint procreata. Hæc breviter tetigisse reor sufficere, quia materia infra certitudinem est, nec expedit in ea aliquid incaute asserere. Propter quod libro secundo, capitulo sexto, asserit Damascenus : Substantiam cœli nimium quærere non oportet, ignotam nobis existentem.
Footnotes
Chapter 130 of 271