Quæstio 6
Amplius quæritur, Cur et qua necessitate ponatur cœlum crystallinum, seu aqueum: præsertim quum quidam astronomi dicant cœlum stellatum cum orbibus planetarum ad inferiorum productionem sufficere, nonnulli quoque theologi octavam sphæram cœlestem, primum mobile nominent.1
Ad hoc Albertus: Quadruplici (inquit) necessitate ponitur cœlum crystallinum. Prima est ex parte motus, quia ab uno motore simplici non nisi unus potest existere motus; multi autem sunt motus in cœlo stellato: non ergo est mobile primum. Multi quoque et multum difformes sunt motus in sphæris planetarum: ideo nulla earum potest consistere mobile primum. Aut ergo universum non est completum in ordine moventium et motorum, aut ponendum est cœlum aliquod uniforme super cœlum stellatum, quod uno motu simplici moveatur a primo motore.
B — Secunda est, quia quum sit corpus unum circulare quod participat bonitatem primi motoris sine motu, ut cœlum empyreum; et aliud quod eam per multos participat motus: requiritur mobile medium inter ista extrema, quod primi motoris bonitatem participet motu uno. — Tertia sumitur ex dictis Platonis in Timæo dicentis: Creator circulum cœli in circulos duos reflexit, puta aplanes et planes. Circulum quoque planes divisit in circulos septem. Quumque duo sint motus in genere, de perfectione principiorum naturæ est, quod uterque habeat proprium mobile. Et quia in cœlo stellato sunt motus primi, qui sunt planes; illud non potest esse mobile proprium illius motus qui vocatur aplanes. Oportet ergo de necessitate, quod illi motui mobile proprium ponatur ante cœlum stellatum: sicut et ipse motus prior est secundum naturam, quam motus planes. Est enim motus aplanes super polos mundi, et super circulos æque distantes ab æquinoctiali ad tropicum æstivalem, et ad tropicum hiemalem. Motus vero planes est super polos circuli æquinoctialis, qui dicitur circulus declivis, et super circulos æque distantes ab æquinoctiali ad partem utramque. Et mobile illi primo motui proprium oportet uniforme consistere, quod cœlum dicimus crystallinum, a quo in cœlis omnibus inferioribus est motus diurnus, qui motus aplanes vocatur: quia Philosophus secundo Metaphysicæ tradit pro regula, quod quidquid est in pluribus secundum rationem unam, est in uno primo quod est causa ceterorum. — Quarta est ex parte finis. Nempe quum in inferioribus sit diversitas in figura, difformitas quoque generationis et alterationis, aliorumque motuum, ad hæc causanda sunt orbes ac cœli difformes in partibus et in motu. Est item in inferioribus uniformitas in esse specifico et in esse generico. Oportet ergo quod sit cœlum aliquod uniforme influens virtutem ad conservationem in specie et in genere : et hoc oportet uniforme esse in partibus et in motu. Et hoc non potest esse nisi quod appellamus crystallinum, quoniam nullum aliud est uniforme post empyreum. — Denique multæ difformitates sunt in cœlo, videlicet dextrum et sinistrum, ante et retro : nam ad austrum esse est ante, et ad aquilonem retro. Similiter est ibi sursum et deorsum, per elevationem et depressionem in auge seu in opposito augis planetarum, et in ascensu descensuve circuli deferentis, secundum quod virtus unius planetæ prævalet super virtutem alterius, atque secundum quod unus ascendit in epicyclo et alter descendit, et unus dirigitur et alter stat vel retrocedit : prout ait Albumasar, quod si sol ascendit super Mercurium et lunam, et adjuvatur a Marte, facit longitudinem serenitatis et siccitatis; si econtra fuerit, signabit humiditatem et pluvias longas. Hæc Albertus in Summa.
In cujus verbis videtur obscurum quod ait, ab uno motore primo et simplici non posse esse nisi motum unum : quod sive de Deo vero sive de intelligentia intelligatur, instantiam patitur; nec juvat si et illud philosophorum quorumdam pariter allegetur, Ab uno simplici non procedit immediate nisi unum. Imo intellectualis substantia, potissime Deus supergloriosus, sicut simul plura intelligit, ita et plura ope re simul exsequitur tam in creando quam in movendo ac perficiendo. Et hoc etiam ipse Albertus super primum testatur. Superius quoque ex Thoma est tactum, quod aliqui ponunt decem mobiles cœlos.2
A Præterea Bonaventura hic sciscitatur, utrum conveniat alicui orbi absque stellis moveri, hoc est, an sit ponendum aliquod cœlum mobile non stellatum, utpote uniforme in omnibus partibus suis. Et respondens : Ponendum est (ait) aliquod cœlum moveri, carens diversitate lumina rium ac stellarum : et hoc est cœlum crystallinum. Etsi pervenerunt philosophi pauci ad ejus cognitionem, quia corporeum latet sensum, quidam tamen pervenerunt, dixeruntque ipsum moveri, prout quidam astronomi probare conati sunt. Communiter vero ad ejus notitiam pervenerunt tractatores catholici, illustratione Scripturæ adjuti, quæ illud esse aperte declarat, quamvis motum ejus seu quietem non explicet. Doctores vero theologiæ ponunt et probant ipsum moveri, potissime ex perfectione universi, ex qua etiam distinctio numerusque cœlorum accipitur, etc., ut supra in Thoma, Alberto ac aliis.3 — Et breviter, in isto concordant theologi, nec opus est immorari, quum et supra inde tractatum sit.
Footnotes
Chapter 134 of 271