Skip to the text

Quæstio 3

Tertio quæritur, Quot sint cœli. Videtur quod tantum sint tres, quia Apostolus raptum se protestatur usque ad tertium cœlum, et hoc fuit cœlum supremum.1 Rabanus vero ponit septem cœlos. Cui objicitur quod septem sunt cœli planetarum, et octavum est cœlum stellatum, nonum vero cœlum crystallinum; et aliqui addunt decimam mobilem sphæram, ut Thebit, quod et Thomas supra secutus est.

In contrarium sunt quæ habentur in littera.

Ad hæc respondet Albertus : Damascenus libro secundo, capitulo sexto, ponit decem cœlos, puta empyreum, aqueum et stellatum, septemque orbes planetarum.2

Sed quærendum quomodo intelligatur illud Deuteronomii :3 En Domini Dei tui cœlum est, et cœlum cœli. Ubi Rabanus ait in Glossa : Aliqui dicunt tres esse cœlos, videlicet aerium, æthereum atque sidereum; aliqui septem, utpote aerium, æthereum, olympium, quartum igneum, quintum firmamentum, sextum aqueum, septimum angelorum. Nempe secundum Rabanum, ad esse cœli duo requiruntur : primum, quod ubique circulariter aliquod corporum simplicium contineat; secundum, quod sit perspicuum, receptivum luminis ac dativum. Hinc aqua et terra quum non contineant aliquod corpus simplex, nec receptiva sint luminis, nec dativa, non sunt cœli. Sed tot, secundum Rabanum, sunt cœli, quot modis contingit multiplicari perspicuum circulariter aliquid continens simplex. Tale vero perspicuum aut est receptivum luminis, aut dativum; aut motum, aut non motum; et aut uniforme in lumine, aut non uniforme. Si est dativum luminis uniforme et non motum, sic est cœlum empyreum. Si vero est dativum luminis uniforme motum, sic est cœlum crystallinum seu aqueum. Si est dativum luminis non uniforme et motum, sic est firmamentum. Qui tres cœli ad quintam spectant essentiam. Porro quarta combinatio esse nequit, puta non uniforme immotum, quoniam omne non uniforme movetur. Quod si sit luminis receptivum, non dativum : aut recipit illud separabiliter, aut inseparabiliter. Si inseparabiliter, aut hoc est secundum circulum superioris superficiei, quæ est in forma convexi, aut secundum circulum inferioris superficiei. Si secundum circulum superioris superficiei, quæ est in forma convexi, ita est igneum cœlum seu sphæra ignis. Ignis namque est corpus inseparabiliter recipiens lumen, quum in Topicis dicat Philosophus, quod ignis in propria natura lux est. Atque ut loquitur Avicenna, ignis secundum superficiem suam superiorem seu exteriorem, ubique tangit cameram cœli lunæ. Si vero secundum superficiem inferiorem, quæ est in forma concavi, sic est cœlum olympium, ab ὅλον quod est totum, et λάμπος, lucidum : quasi totum lucidum; a quo etiam dicitur limpidum, quod est

Matth.xm, 4. Dan.m, 80. clarum. Si autem receptivum est luminis separabiliter, est cœlum aerium. Aer quippe præsente lumine illustratur, quo subtracto obtenebratur. Quod tamen secundum Rabanum, in duo dividitur. Si enim accipitur aer in regione seu parte sua inferiori, vocatur proprie cœlum aerium, juxta illud Matthæi: Volucres cœli comederunt illud; atque illud Danielis: Benedicite, omnes volucres cœli, Domino. Si vero sumatur aer secundum partem suam superiorem inflammabilem ex motu astrorum vicinitateque ignis, sic Rabanus vocat illud æthereum: quia ut ait Philosophus primo Meteororum, antiqui omne corpus simplex inflammans et inflammabile vocaverunt æthera. — Hæc Albertus.

At vero Thomas: Cœlum inquit, dici potest aut solum ab aliqua proprietate cœlesti, aut a proprietate pariter et natura. Natura namque corporis cœlestis est, ut separatum sit a corruptione atque contrariis; proprietates vero ejus præcipue attenduntur in altitudine situs et participatione claritatis. Si igitur nominetur cœlum a natura atque cœlesti proprietate, sic est triplex cœlum: quorum unum est uniforme et immobile, puta empyreum; secundum uniforme ac mobile, ut cœlum crystallinum; tertium difforme et mobile, ut cœlum stellatum. Si vero dicatur a proprietatibus ipsis cœlestibus tantum, sic erit quadruplex cœlum. Sunt etenim duo elementa, quæ simul claritatem participant lucis et altitudinem situs, videlicet aer et ignis: in quorum utroque distinguitur pars superior quantum ad converxum sphæræ ipsius, pars quoque inferior quantum ad concavum. Pars ergo superior ignis dicitur cœlum igneum, quoniam ignis ibi purissimus est, propriam servans naturam; pars autem ejus inferior dicitur cœlum olympium, a monte Olympo in Macedoniai sito, qui ultra nubes porrigitur. Superior demum pars aeris dicitur cœlum æthereum, ob ejus inflammationem ex ignis propinquitate, quia ut dicitur primo Cœli et mundi, æther est corpus velocis motus, cito inflammabile et inflammans; inferior autem pars aeris dicitur cœlum aerium, in quo est natura aeris nobis noti, atque in nostrum provenientis usum. — Itaque cœlum superbeatissimæ Trinitatis dicitur metaphorice ipsa celsitudo majestatis divinæ. Cœlum quoque, quamvis ex natura sua habet partem superiorem et inferiorem, non tamen in duplex cœlum dividitur, quoniam alterabile non est, sed in utraque sui parte unius manet dispositionis atque naturæ. Imo cœli septem planetarum sub cœlo includuntur stellato, quia in hoc omnes conveniunt cum fixarum sphæra stellarum, quod habent difformitatem in partibus, eo quod aliqua pars eorum est lucida, ut stella, et altera pars diaphana, ut reliquæ partes orbis. Porro quum triplex distinguitur cœlum, intelligitur, secundum Glossam, triplex genus visionis, triplexve hierarchia. Vel dicitur triplex cœlum, quod naturam habet cœlestem; sicque tertium cœlum consistit empyreum. Hæc Thomas in Scripto.

Præterea in prima parte, quæstione sexagesima octava, respondendo ad istud, utrum sit tantum unum cœlum an plures: De hoc, inquit, videtur quædam esse diversitas inter Basilium atque Chrysostomum. Chrysostomus namque dicit non esse nisi unum cœlum. Quod vero pluraliter dicitur, Laudate eum, cœli cœlorum:4 est propter proprietatem linguæ Hebrææ, in qua consuetum est ut cœlum pluraliter tantum significetur, sicut et in Latino quædam nomina singulari numero carent. Porro Basilius, sequensque eum Damascenus, plures esse cœlos testantur. Verum ista diversitas vocalis est potius quam realis. Chrysostomus quippe unum cœlum nominat, totum quod est super aquam et terram. Sed quia in corpore isto multæ sunt distinctiones, Basilius asserit plures esse cœlos. Damascenus vero vocat cœlum aerium, totum spatium quod est ab aquis usque ad orbem lunæ. Ponit quoque cœlum sidereum, et tertium usque quod raptus art. 4.

II Cor. xii, 2. est Paulus. (Cetera ut supra.) Hæc Thomas in Summa.

At vero Petrus: Cœlum, ait, dicitur a celando. Hinc cœlum vocamus, quod habet virtutem universalem continendi et celandi hunc mundum inferiorem. Aut ergo habet virtutem incorruptibilem, et sic proprie dicitur cœlum; aut corruptibilem, sicque ignis et aer dicuntur cœlum: et utrumque dupliciter, utpote secundum partem sui superiorem et inferiorem (ut patuit).5 Hæc Petrus.

Insuper Richardus respondens ad istud, Utrum omnia luminaria cœlestia, utpote sidera et planetæ, posita sint in uno corpore continuo: Ad istam (asserit) quæstionem dicunt nonnulli, quod imo, dicentes luminare non aliud esse quam partem cœli in qua congregata est lux multa, quoniam cœlum in partibus quæ luminaria appellantur, magis receptivum et retentivum est luminis. Quibus consentire videtur Philosophus, dicens stellam esse densiorem sui orbis partem. Dicunt quoque, quod distinctio orbium inter se non est propter distinctionem formarum in specie diversarum, quemadmodum distinguuntur inter se elementa, nec ex discontinuatione superficierum, sed ex diversitate motuum, quæ non discontinuat corpus subtile et ad motum habile, ut manifeste videmus in aqua, quando secundum varias sui partes movetur ad positiones diversas. Non enim repugnat, corpus naturaliter esse fluxibile et unam ejus partem ab alia dividi posse ac denuo posse continuari, nec tamen ejus materiam naturaliter posse sua forma privari. Et talem dedit Deus naturam corpori quinto.

Alii dicunt, quod corpus cœleste sit solidum neque scissibile, quum scriptum sit: Cœli solidissimi sunt quasi ære fusi.6 Philosophus quoque secundo Cœli probat, quod stella non movetur ab una parte orbis ad aliam, quoniam cœlum scindetur: quod habet pro inconvenienti. Hoc item multi rationabiliter videntur defendere, quoniam si fluxibiles et scissibiles essent, corruptibiles viderentur: ideo dicunt, quod illa contrarietas motuum esse non valet cum continuatione sphærarum. Sunt ergo sphæræ cœlestes inter se contiguæ, non continuæ; et deferens planetæ, cujus circumferentia est inter convexum et concavum sphæræ, contiguus cum parte sphæræ ipsum ambiente, et cum illa quæ ambitur ab ipso; et epicyclus, cujus centrum et circumferentia est inter convexum et concavum deferentis, contiguus cum partibus deferentis; et planeta, cujus centrum et circumferentia est inter convexum et concavum epicycli, contiguus epicyclo.

Si autem objiciatur, quod juxta istam opinionem, ex confricatione cœlestium orbium in suo motu sonus causaretur seu melodia; dicendum, quod quidam hoc concesserunt, dicentes aures nostras ab exordio nativitatis ita repleri sonitu illo ut a nobis discerni non valeat, sicut ærarii discernere nequeunt inter vocem atque silentium propter dispositionem consuetudinis auditus eorum et impressionem ex sonitu malleorum. Sed hoc Philosophus secundo Cœli reputat ridiculosum. Alii dicunt, quod ibi est sonus harmoniæ, non tamen tam magnus ut ad nostras perveniat aures. Ad quod allegant illud Job:7 Concentum cœli dormire quis faciet? Verum ista opinio nulla est, et male exponit scripturam: quia scriptura illa intelligitur de concentu Sanctorum in cœlo empyreo post Resurrectionem, sumendo continens pro contento. Vel concentus ille est propotio motuum cœlestium corporum. Hæc Richardus.

Quidam præterea, quos sequitur Thomas de Argentina, ponunt septemdecim orbes seu cœlos, videlicet empyreum, decimam sphæram, quam primum mobile nominant, cœlum crystallinum, firmamentum, septem orbes planetarum, tria interstitia ignis, et tria interstitia aeris.

Amplius Bonaventura aliter a præductis videtur sentire: Secundum communem (dicens) positionem loquentium in hac materia, tam naturalium quam mathematicorum, luminaria in orbibus collocantur diversis. Quæ distinctio orbium, secundum eos qui melius intelligunt, non venit ex distinctione formarum, quemadmodum distinguuntur aer et aqua; nec ex discontinuatione superficiei, sicut distinguishingur lapis a lapide; sed a diversitate motuum, quæ non tollit continuitatem a corpore subtili habilique ad motum: ut manifeste patet in aqua, quando secundum varias sui partes movetur ad positiones diversas, atque in aere. Itaque secundum istam opinionem dicendum, luminaria cœli posita esse in pluribus orbibus, tamen in corpore uno, quod Scriptura nominat firmamentum, dicens: Fiant luminaria in firmamento cœli.8

Verum his objici potest. Primo, numerus in corporibus ejusdem naturæ procedit ex divisione continui; sed orbes planetarum sunt septem: ergo sunt discontinui. — Secundo, impossibile est duo corpora quæ moventur diversis disparatisque motibus, secundum suum totum esse continua: orbes autem planetarum, secundum astronomos, moventur motu directe contrario motui firmamenti aut ultimæ sphæræ. — Tertio, si omnia luminaria posita sunt in corpore uno continuo, ergo omnia sunt sidera fixa, et nulla erratica.

Dicendum ad primum, quod numerus ille consurgit ex divisione continui, quo numerantur corpora ejusdem naturæ in genere entium; non autem est verum de numero quo numerantur corpora in genere mobilium: imo ad hunc sufficit sola distinctio motuum. — Ad secundum dicendum, quod verum est hoc in corporibus solidis, non in raris atque subtilibus: quum manifeste habeat instantiam in aqua et aere, ut quum duo venti contrarii flant simul in aere, unus de super, alter de subter. Sicque cœlorum distinctio magis attenditur secundum diversitatem proprietatum et motuum, quam secundum discontinuitatem corporum. — Ad tertium, quod non sequitur, quoniam in corpore eodem contenta possunt diversimode collocari, ita quod unum alligatur inseparabiliter, aliud non. Stellæque fixæ dicuntur immediate positæ in sphæra octava, cujus motu moventur; planetæ vero in inferioribus orbibus sunt, qui moventur alio motu: idcirco adspectui nostro errare videntur, dum contra viam superioris orbis incedunt. — Hæc Bonaventura.

Contra cujus opinionem præsertim objicitur, quod inviolabili auctoritate Scripturæ canonicæ, cœli solidissimi sunt quasi ære fusi:9 propter quod unum et idem cœlum in diversis partibus suis non videatur sic posse moveri contrariis motibus instar aquæ et aeris seu consimilium subtilium mollium ac divisibilium corporum. Et de hoc inferius plus tangetur.

Amplius Scotus circa hæc scribit: Supponendum est, quod nulla stella habet proprium motum localem, ita quod moveatur motu alio quam motu orbis in quo est. Si enim locum mutaret recedendo a parte orbis in qua locatur, aliamque intrando: aut nihil ei succederet, et sic vacuum esset; aut aliquid ei succederet, et sic corpus cœleste esset rarefactibile et condensabile; aut posset scindi, recedenteque corpore scindente, rursus continuari; vel si neutrum istorum concedatur, oportet quod stella mota semper sit simul cum alio corpore movente. Hæc est intentio Philosophi secundo Cœli. Hinc sequitur, quod quæcumque stellæ non sunt æque distantes, non sunt in eodem cœlo, quoniam alia et alia distantia diversis temporibus non potest esse per motum proprium stellæ, sed tantum per motum cœli in quo ipsa est. Et si stella a stella distat difformiter, ergo cœlum hujus movetur difformiter a cœlo alterius: ergo sunt cœli diversi. Moventur autem septem stellæ seu planetæ difformiter, ita quod non semper æque distant a stellis fixis (quæ fixæ dicuntur, quoniam semper sunt inter se æque distantes, atque eumdem situm ac figuram servantes): ideo respectu omnium stellarum fixarum non oportet nisi unum ponere cœlum. Neque reliquæ septem semper inter se æque distant. Hæc duo de inæquali distantia planetarum inter se et a stellis fixis, supponantur secundum considerationem astronomorum. Possibile enim est de locis planetarum per instrumenta certificari, de quorum uno tractat Ptolemæus in Almagesti, distinctione quinta, capitulo secundo. — Et si objiciatur, quod radius visualis frangitur propter mediorum diversitatem, ergo non certificat de vero loco stellæ: dico, quod saltem certificabit de loco stellæ visibili; et si stellæ secundum locum earum visibilem æqualiter distent, ergo et secundum locum verum, quoniam loca visibilia nunc et tunc proportionabiliter habent se ad loca earum vera nunc et tunc, aut saltem non ita improportionabiliter ut possit esse tanta distantia locorum visibilium sine aliqua distantia locorum verorum. Et illa distantia ad propositum sufficit.

Ad minus ergo præter cœlum stellatum sunt septem orbes planetarum. Concedo quoque cœlum superius cœlo stellato, quia unius corporis tantum est unus proprius motus. Motus autem diurnus non est motus proprius cœli stellati, quum cœlum stellatum moveatur alio motu, ut ex considerationibus est probatum. Non enim quæcumque stella fixa semper æque distat ab immobilibus polis, neque etiam semper in temporibus æqualibus æque distat a capitibus Arietis et Libræ. Ergo motus iste diurnus est proprius alicujus alterius corporis superioris. Non enim movetur aliquod cœlum proprio motu alterius, nisi illud alterum exsistat superius.

Consequenter, de eo in quo non omnes concordant, dubium est an unicuique planetæ sufficiat unum cœlum, sicque sufficiat ponere tantum novem cœlos. Triplex quippe in motibus planetarum apparet differentia: una in latitudine, quia non semper planeta ab immobilibus polis æque distat; secunda in longitudine, quia diversi non æqualiter percurrunt zodiacum; tertia in elevatione et depressione, quoniam idem planeta interdum plus propinquat centro terræ, quandoque plus distat, ut probat Ptolemæus in Almagesti: ut apparet de Marte, quia dum est in auge, apparet notabiliter parvæ quantitatis, respectu quantitatis quam videtur habere dum est in opposito augis. Probatur quoque de luna, quoniam ipsa et sole exsistentibus æque prope caudam et caput Draconis, eclipsis non semper æqualiter durat, sed quandoque diutius, aliquando minus: quod esse non potest, nisi quia luna quandoque plus quandoque minus intrat umbram terræ, ita quod ubi transit diameter lunæ, diutius moratur umbra, quoniam ibi est diameter umbræ longior quam alibi juxta conum. Si etiam ultra negaretur ista elevatio atque depressio solis ac lunæ, neque ex parte unius neque ex parte alterius posset assignari diversa quantitas umbræ. Semper etenim umbra æque in altum porrigeretur, ibique esset quantitatis æqualis; semper quoque luna quando æqualiter esset prope conum, æque esset juxta et prope umbram. Itaque ex his et aliis considerationibus Ptolemæi supponatur elevatio et depressio jam prætacta.

Porro primas duas differentias, scilicet longitudinis et latitudinis, posset quis forsan salvare, attribuendo planetæ unum cœlum per exitum polorum hujus cœli, sicut Alpetragius nisus est salvare in suo libello de Qualitate cœlestium motuum: qui ponens polos cœli stellati exire polos cœli noni, et per consequens circa polos illos immobiles describere circulos parvos, ponit cœlum octavum super polos suos, sed non contrario motu moveri motui primi cœli, sed ad eamdem partem, et quod polus octavi cœli minus efficienter recipit influentiam illam, quam cœlum nonum: ideo polus ille non complet circulum, dum punctus aliquis in cœlo nono circulum complet; et quod polus cœli inferioris deficit a completione, vocat intercisionem primam, quam secundum eum, supplet motus cœli inferioris super polum illum. In cœlo autem octavo perfecte supplet quantum ad longitudinem, sed quantum ad latitudinem necessario est differentia, nam polus exit polum: quoniam motus factus super polum cœli inferioris, quamvis compleat motum hujus cœli circa polum superiorem, quantum ad longitudinem, tamen non potest esse verus circulus alicujus stellæ motæ in cœlo inferiori, sed sphæra; quia non redit ad punctum eumdem a quo motus incepit. Ita per diversitatem polorum quorumdam cœlorum ab aliis, et per intercisionem primam et suppletionem ejus, et specialiter in quibusdam stellis per hoc quod non situantur in medio cœli sui, nititur dare fundamenta ad salvandum differentias longitudinis et latitudinis in motibus planetarum; et hoc, non ponendo aliquod cœlum inferius moveri contra motum cœli superioris, ut talis, sed ponendo cœlum superius moveri ad eamdem partem ad quam inferius, attamen minus efficaciter, quoniam naturale est quod virtus recepta in aliquibus ad invicem ordinatis, efficacius recipiatur in proximioribus. Hæc doctrina satis videtur naturalibus consonare principiis, si per eam possent salvari omnia apparentia secundum longitudinem et latitudinem: forsitan namque per eam possent salvari stationes et retrogradationes, processionesque planetarum, sicut et ipse nititur salvare in quibusdam polis.

Sed differentiam tertiam, utpote depressionis et elevationis, impossibile est salvare, ponendo omnes cœlos esse concentricos: quia tunc si planeta non exit cœlum suum, sed tantum partem ejus, et illa pars cœli qualitercumque moveatur, semper æque distat a centro, pro eo quod totum illud cœlum est mundo concentricum, et ideo ubicumque stella fuerit, semper æque elevabitur, et æque deprimetur per respectum ad cœlum suum. Et quamvis non esset necessarium propter duas primas differentias ponere eccentricos et epicyclos, secundum Ptolemæum aliosque astronomos, tamen propter differentiam tertiam necessarium est.

Quo supposito, ad propositum concluditur, nulli planetæ ad suum motum sufficere unum cœlum. Accipiatur ergo, verbi gratia, cœlum Saturni, si ponatur eccentricum mundo, quum cœlum octavum sit concentricum mundo, moveatur cœlum Saturni: succedit ergo aux hujus cœli opposito augis. Sed aux hujus non intravit cœlum stellatum, quia duo corpora essent simul, sed tantum attingebat oppositum augis: ergo si minus est distans a centro terræ quam aux, non attinget super faciem concavam cœli stellati, et ita erit ibi vacuum. Non ergo potest vitari inconveniens de scissione aut simuleitate corporum, vel vacuo, nisi attribuendo ad minus cuilibet planetæ tres cœlos terram circumdantes, quorum duo extremi habeant superficies ultimas concentricas, utpote superius convexam atque inferius concavam; habeant quoque illæ duæ superficies alias duas, puta superius concavam, inferiusque convexam, eccentricas mundo; et inter illas duas superficies sit tertius orbis, qui dicatur deferens, concentricus illis duabus superficiebus deferentibus, eccentricus autem terræ: ita quod dum illi duo revolventes ad quamcumque partem moveantur, non sequitur vacuum: semper enim spissior pars unius est contra partem minus spissam alterius, et econverso. Similiter, qualitercumque moveatur deferens inter istos duos revolventes, superiorem et inferiorem, ex motione ejus non sequitur vacuum, nec scissio, quoniam superficies ambæ sunt eccentricæ superficiebus intra quas continentur atque moventur: sicque stella fixa in parte una hujus deferentis, quandoque erit in auge, quando videlicet pars in qua est, directe superponitur parti spissiori inferioris revolventis, ac supponitur parti minus spissæ superioris revolventis: quia tunc maxime distabit a centro terræ. Erit autem stella in opposito augis, quando illa pars orbis deferentis ubi ipsa fixa est, superponitur tenuissimæ parti superioris revolventis, et supponitur spississimæ parti superioris revolventis: quia tunc minime distabit a centro terræ. Istius imaginatio patet expressius in figura.

Præterea, quum Mercurius habeat deferens, cujus centrum movetur, et non circa terram, sicut centrum lunæ, sed ex una parte describendo circulum parvum, ut patet in Almagesti, distinctione sexta, sequitur quod orbis deferentis non sit concentricus revolventibus, supremo videlicet et infimo: ideo est ibi ad minus ponere quatuor orbes revolventes, et quintum deferentem. — Insuper, præter istos, oportet epicyclos ponere, qui non sunt orbes terram circumdantes, sed parvi orbes situati in determinata parte orbium circumdantium terram; et hoc, quia major est elevatio stellæ quandoque quam alias: quæ elevatio esse non posset ex solo deferente. Statio quoque et retrogradatio facilius salvantur per epicyclum. Verum quidquid sit de epicyclis, saltem cœli mobiles circumdantes terram, erunt viginti quinque, videlicet viginti tres planetarum et præter hoc cœlum octavum et cœlum nonum. — Scriptura autem accipit firmamentum pro toto cœlo inter empyreum et elementa. Cœlum quoque non potest cedere stellæ sicut aer et ignis rebus per eos motis: quoniam corpus naturaliter incorruptibile, est naturaliter indivisible, si ponitur incorruptibile tam secundum partes quam secundum totum, ut cœlum: ideo non potest esse motus alicujus in cœlo non moto per agens naturale. — Hæc Scotus.

Ex præhabitis innotescit, quanta sit opinionum varietas in ista materia, quæ citra certitudinem esse censetur.

Footnotes

  1. II Cor. xii, 2. ↩

  2. Summ. th. 2ª part. q. 54. ↩

  3. Deut. x, 14. ↩

  4. Ps. cxlviii, 4. ↩

  5. p. 62 D. ↩

  6. Job xxxvii, 18. ↩

  7. Job xxxviii, 37. ↩

  8. Gen. 1, 14. ↩

  9. Job xxxvii, 18. ↩

Chapter 131 of 271