Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, In quibus sit liberum arbitrium.

Videtur quod non in Deo, quia ejus objectum æternum est et invariatum; liberum autem arbitrium respicit actus humanos, præsertim futuros, ut fertur in littera. — Videtur quoque quod nec Beatis conveniat, quum sint maxime determinati ad unum et immobilitati in bono.

Ad hæc respondet Albertus: Liberum arbitrium in solis est rationalibus substantiis, in quibus sunt consilium, electio, sententia et voluntas, ut asserit Damascenus; secundum quod consilium dicitur appetitus inquisitivus in rebus quæ sunt fiendæ in nobis. Consiliatur etenim libero arbitrio, an debeat rem perpetrare an non; deinde judicat quid melius, et vocatur judicium; consequenter disponit quod ex consilio judicatum est, et nominatur sententia; demum post sententiam vel dispositionem fit electio, quæ est duobus propositis unum optare præ altero. Itaque non sufficit ad liberum arbitrium non cogi necessitate ad opus, nec hoc quod agat non ex necessitate naturæ, imo requiritur quod agat ex libera electione liberoque consilio, nec feratur impetu passionis: idcirco nec brutis inest, nec inanimatis. Porro in Deo est liberum arbitrium, summa et excellentissima libertate liberum, qui superliberrimus facit omne quod vult, nec necessitate nec indigentia nec debito obligatur ad aliquid.

Si autem objiciatur, quod liberum arbitrium, juxta præhabita, est vis qua bonum eligitur gratia adsistente: quod Deo non competit. Deo quoque non competit consiliari, quia ut asserit Damascenus, consilium est ignorantis naturæ: imo nec electio proprie, secundum eumdem. — Dicendum, quod illa descriptio non est vera definitio liberi arbitrii, nec sic convenit Deo, sed vere et eminenter, prout dicit increatam potentiam liberrime operantem. Electio quoque aliter competit Creatori, aliter creaturis; sic et consilium. Nempe consilium ut est ignorantis ac dubitantis naturæ, Deo non convenit, sed prout a Gregorio definitur dicente, Consilium est certa definitio fiendorum; sic et electio, prout est determinatio voliti.

Si denuo inquiratur, an univoce vel æquivoce conveniat liberum arbitrium Deo glorioso et creaturis; dicendum, quod neutro modo, sed analogice, quia per prius et nalibus substantiis invenitur. Cujus ratio excellentius convenit Conditori.

Præterea, tam in Beatis quam damnatis est liberum arbitrium, secundum quod Magister in textu illud definit, dicendo: Liberum arbitrium est liberum de voluntate judicium. In confirmatis namque atque damnatis voluntas libera est ab omni coactione, quum nec aliquid sit quod compellat Beatos ad bonum, aut damnatos ad malum; sed solus status illorum sic exigit, ut Beati velint bonum, nec possint velle malum, damnati vero velint malum, nec valeant velle bonum. Verumtamen Beati habent necessitatem confirmationis, quæ est secundum exigentiam divinæ justitiæ, nec aliquid tollit de libertate. — Hæc Albertus.

Hinc Thomas: Nil (inquit) agit, nisi secundum quod est in actu. Hinc oportet omne agens esse determinatum ad alteram partem: quod enim ad utrumlibet se habet, æqualiter est quodammodo in potentia respectu utriusque. Ideo secundo Physicorum loquitur Commentator: Ab eo quod est ad utrumlibet, nil sequitur nisi determinetur. Determinationem autem agentis oportet esse ab aliqua cognitione finem actioni præstituente. Cognitio vero hoc faciens, in quibusdam conjuncta est operanti, sicut in intellectuali substantia; in aliquibus separata, ut in naturali agente. Unde et opus naturæ dicitur opus intelligentiæ. Nec aliquid potest sibi ipsi præstituere finem, nisi finem agnoscat, et rationem ejus ac mediorum ad finem. Hinc judicium propriarum actionum non convenit nisi intellectuali substantiæ, in cujus potestate est eligere istam seu illam actionem, propter quod dominium sui actus habere asseritur. Hinc soli tali substantiæ convenit liberum arbitrium possidere. — Hæc Thomas, qui de his plura scribit tam hic quam in Summa, de quibus quum satis videantur inducta, pertranseo. — Concordant his Petrus, Richardus, aliique communiter.

Bonaventura quoque: Liberum (ait) arbitrium in solis intellectualibus et ratioscribit multum diffuse, et plurimas movet quæstiones, sicut et Alexander, qui concordat in his.

Chapter 184 of 271