Skip to the text

Quæstio 4

Quarto quæritur De statibus liberi arbitrii. De quibus bene tractat Magister in littera.

Quocirca scribit Albertus hic, et in libro de Homine:1 Secundum Augustinum, quatuor sunt status libertatis seu liberi arbitrii in homine. Unus ante peccatum, secundus sub peccato, tertius sub gratia, quartus in gloria. Atque in omnibus his (judicio meo) libertas a coactione seu necessitate æqualiter manet in homine propter libertatem voluntatis, quam si homo amitteret, peccatum ejus non esset peccatum. Et sicut in verbis Augustini fertur in littera: In primo statu nil hominem impediebat a bono, nil impellebat ad malum, nec habuit infirmitatem inclinantem ad malum, habuitque adjutorium ad bonum; tuncque sine errore ratio potuit judicare, voluntas quoque sine difficultate bonum appetere. At post peccatum, ante gratiæ reparationem, homo premitur ac vincitur concupiscentia, habens infirmitatem in malo, non gratiam in bono, etc., prout habetur in littera.

Sed contra id quod dicitur de statu isto, quod homo in eo exsistens potest peccare, et non potest non peccare, objicitur. Nam sequeretur quod homo gratia carens haberet necessitatem et coactionem peccandi : compulsio; alia imperfecta, et vocatur impicque peccatum non esset voluntarium, nec homini imputandum. — Et respondendum, quod istud non sequitur. Si enim quis habeat plura deprimentia ad peccandum, et nihil elevans contra ea, necesse est quod deprimentia vincant et faciant eum labi deorsum. Ita est in libero arbitrio gratiam elevantem non habente, sed propriam infirmitatem et culpam trahentem inferius; tamen non cadit nisi electione propriæ voluntatis, non necessitate coactionis. Ideo dicit Gregorius : Peccatum quod per pœnitentiam non deletur, pondere suo mox trahit ad aliud. Hinc quando homo est in peccato mortali, nec habet gratiam adjutricem ac vulnus peccati sanantem, non valet resistere peccato propter dispositionem malam quæ est in eo; attamen nulla necessitate cogitur ad peccandum, sed infirmitate propriæ voluntatis ita deprimitur, ut sit servus peccati, et voluntarie serviat vitio. — Hæc Albertus.

Hinc Alexander : Liberum arbitrium fuit commune homini in statu innocentiæ et culpæ ac gratiæ, quia in quolibet statuum horum inerat homini flexibilitas seu vertibilitas secundum electionem. Et istud intelligendum est, secundum quod liberum arbitrium dicitur liberum a coactione, non ut dicitur liberum a peccato : imo et prout dicitur liberum libertate naturæ, quam culpa non aufert. Nam quamvis servitus peccati non compatiatur secum libertatem gratiæ, nihilo minus simul stat cum libertate naturæ. Hæc Alexander. — Concordantque alii.

Insuper a diversis diversæ hic quæstiones moventur. Una est de distinctione triplicis libertatis.

Circa quod loquitur Thomas : Libertas in sui ratione negationem coactionis includit. Omnis autem privatio distinguitur penes ea quæ per eam privantur. Hinc secundum ea quæ cogere possunt aut impedire, oportet liberi arbitrii distinctionem accipere. Sed (ut dictum est) duplex exstat coactio :2 quædam perfecta, quæ vocatur compulsio; alia imperfecta, et vocatur impulsio. Considerando ergo libertatem ut per eam removetur perfecta coactio, sic est libertas a coactione vel necessitate; et hæc libertas per se ac semper liberum arbitrium consequitur tanquam essentialis eidem. Considerando autem libertatem per remotionem impellentis sive impedientis, occurrit duplex differentia : quia aut impellit seu impedit liberum arbitrium per se, sicut habitus aut dispositio quæ fiunt in anima, et ita est libertas a peccato; vel per accidens, ut sunt impotentiæ et pœnalitates corporales usum liberi arbitrii impedientes, et sic est libertas a miseria. Hæc Thomas.

Atque ut addit Thomas : S. Bernardus in libro suo de Libero arbitrio aliam ponit distinctionem triplicis libertatis, videlicet : libertatem arbitrii, libertatem consilii, et libertatem complaciti. In actibus quippe humanis est aliquid licitum, nulla lege prohibitum : et respectu hujus dicitur libertas arbitrii, quia in nostro consistit judicio an illud sequamur aut non. Aliud est quod non solum est licitum, sed etiam utile, quia ut ait Apostolus, omnia licent, sed non omnia expediunt :3 et respectu hujus est libertas consilii. Consilium namque est de bono meliori quod expedit ad salutem. Tertium est quod delectat : et circa hoc est libertas complaciti. Unde dicit Bernardus : Libertas arbitrii discernere habet quid liceat, libertas consilii probare habet quid expediat, libertas complaciti experiri quid libeat.

Footnotes

  1. Summ. th. 2ª part. q. 95. ↩

  2. p. 307 D. ↩

  3. 1 Cor. vi, 12. ↩

Chapter 187 of 271