Distinctio 25
A. Redit ad liberi arbitrii considerationem.
JAM vero ad propositum redeamus, scilicet ad liberi arbitrii tractatum : quod philosophi definientes, dixerunt liberum de voluntate judicium, quia potestas ipsa et habilitas voluntatis et rationis, quam supra diximus esse liberum arbitrium, libera est ad utrumlibet, quia libere potest moveri ad hoc vel ad illud. Liberum ergo dicitur arbitrium quantum ad voluntatem, quia voluntarie moveri et spontaneo appetitu ferri ad ea potest quæ bona vel mala judicat vel judicare valet. Cf. p. 260 E.
B. Quod liberum arbitrium non pertinet nisi ad futurum, nec ad omne futurum.
Hoc autem sciendum est, quod liberum arbitrium ad præsens vel ad præteritum non refertur, sed ad futura contingentia.1 Quod enim in præsenti est, determinatum est, nec in potestate nostra est ut tunc sit vel non sit quando est. Potest enim non esse, vel aliud esse postea; sed non potest non esse dum est, vel aliud esse dum id est quod est; sed in futuro, an hoc sit vel illud, ad potestatem liberi arbitrii spectat. Nec tamen omnia futura sub potestate liberi arbitrii veniunt, sed ea tantum quæ per liberum arbitrium possunt fieri vel non fieri. Si quis enim tale quid velit ac disponat facere quod in ejus nullatenus sit potestate, vel quod sine ipsius dispositione æque fieret, in hoc ipse liberum non habet arbitrium.
C. Quod supra posita descriptio liberi arbitrii non convenit Deo, nec his qui glorificati sunt.
Hugo. Summa Sent. tract. III, c. 9.
Aug. de Civit. Dei, lib. XXII, c. 30, n. 3.
Ambr. de Fide, lib. II, n. 48.
Et quidem, secundum prædictam assignationem, in his tantum videtur esse liberum arbitrium qui voluntatem mutare et in contraria possunt deflectere, in quorum videlicet potestate est eligere bonum vel malum, et utrumlibet secundum electionem facere vel dimittere : secundum quod nec in Deo, nec in his omnibus qui tanta beatitudinis gratia sunt roborati, ut jam peccare nequeant, liberum arbitrium esse nequit. Sed quod Deus liberum arbitrium habeat, Augustinus docet in libro vicesimo secundo de Civitate Dei, ita inquiens : Certe Deus ipse numquid quoniam peccare non potest, ideo liberum arbitrium habere negandus est? Ambrosius quoque in libro de Trinitate ait : Paulus dicit, quia omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult, id est pro liberæ voluntatis arbitrio, non pro necessitatis obsequio.2
D. Qualiter in Deo accipitur liberum arbitrium.
Hier. Epist. 21, n. 40.
Sed aliter accipitur liberum arbitrium in Creatore quam in creaturis. Dei etenim liberum arbitrium dicitur ejus sapientissima et omnipotens voluntas, quæ non necessitate sed libera voluntate omnia facit prout vult. Ideoque Hieronymus attendens non ita esse liberum arbitrium in Deo sicut est in creaturis, ab ipso videtur liberum arbitrium excludere, in homilia quadam de Filio prodigo dicens : Solus Deus est in quem peccatum non cadit, nec cadere potest; cetera quum sint liberi arbitrii, in utramque partem flecti possunt. Dum ait, cetera, indicat liberum arbitrium sicut est in ceteris, non ita esse in Deo.
E. Quod angeli et Sancti, qui jam beati sunt, habent liberum arbitrium.
Hugo. Summa Sent. tract. III, c. 9.
Aug. de Civit Dei, lib. XXII, c. 30, n. 3.
Id. Enchirid. c. 105.
Angeli vero et Sancti, qui jam cum Domino feliciter vivunt, atque ita gratia beatitudinis confirmati sunt ut ad malum flecti non velint nec possint, libero arbitrio non carent. Unde Augustinus in libro vicesimo secundo de Civitate Dei ait : Sicut prima immortalitas fuit (quam peccando Adam perdidit) posse non mori; ita primum liberum arbitrium posse non peccare, novissimum non posse peccare. Idem in Enchiridio : Sic oportebat prius hominem fieri, ut bene velle posset et male; postea vero sic erit, ut male velle non possit, nec ideo carebit libero arbitrio. Multo quippe liberius erit arbitrium quod omnino non poterit servire peccato. Neque aut voluntas non est, aut libera dicenda non est, qua beati sic esse volumus ut esse miseri non solum nolimus, sed nequaquam prorsus velle possimus. Sicut ergo anima nostra nunc habet nolle infelicitatem, ita nolle iniquitatem semper habitura est. Sed ordo servandus fuit quo Deus voluit ostendere quam bonum sit animal rationale quod etiam peccare possit, quamvis sit melius quod peccare non possit. Ecce his verbis evidenter adstruitur, quod post beatitudinis confirmationem erit in homine liberum arbitrium quo peccare non poterit; et nunc in angelis est et in Sanctis, qui cum Domino sunt, et tanto utique liberius quanto a peccato immunius et ad bonum pronius. Quo enim quisque ab illa peccati servitute de qua scriptum est, Qui facit peccatum, servus est peccati, longius absistit, tanto in eligendo bonum liberius habet judicium.3 Unde si diligenter inspiciatur, liberum videtur dici arbitrium, quia sine coactione et necessitate valet appetere vel eligere quod ex ratione decreverit.
F. De libertatis arbitrii differentia secundum diversa tempora.
Ex prædictis perspicuum fit, quod major fuit libertas arbitrii prima quam secunda, et tertia multo major quam secunda vel prima.4 Prima enim libertas arbitrii fuit in qua poterat peccare et non peccare; ultima vero erit in qua poterit non peccare, et non poterit peccare; media vero, in qua potest peccare, et non potest non peccare, ante reparationem etiam mortaliter, post reparationem vero saltem venialiter.
G. De quatuor statibus liberi arbitrii in homine.
Et possunt in homine notari quatuor status liberi arbitrii.5 Ante peccatum enim ad bonum nil impediebat, ad malum nil impellebat. Non habuit infirmitatem ad malum, et habuit adjutorium ad bonum. Tunc sine errore ratio judicare, et voluntas sine difficultate bonum appetere poterat. Post peccatum vero, ante reparationem gratiæ, premitur a concupiscentia, et vincitur, et habet infirmitatem in malo, sed non habet gratiam in bono: et ideo potest peccare, et non potest non peccare, etiam damnabiliter. Post reparationem vero, ante confirmationem, premitur a concupiscentia, sed non vincitur, et habet quidem infirmitatem in malo, sed gratiam in bono, ut possit peccare propter libertatem et infirmitatem, et possit non peccare ad mortem propter libertatem et gratiam adjuvantem; nondum tamen habet posse omnino non peccare, vel non posse peccare, propter infirmitatem nondum perfecte absorptam, et propter gratiam nondum plene consummatam. Post confirmationem vero, infirmitate penitus consumpta, et gratia consummata, nec vinci poterit, nec premi, et tunc habebit non posse peccare.
H. De corruptione liberi arbitrii per peccatum.
Unde manifestum est, quod præter alias pœnalitates, pro peccato illo incurrit homo pœnam in corruptione et depressione liberi arbitrii.6 Per illud namque peccatum naturalia bona in ipso homine corrupta sunt, et gratuita detracta. Hic est enim Luc. x, 30. ille qui a latronibus vulneratus est et spoliatus : vulneratus quidem in naturalibus bonis, quibus non est privatus, alioqui non posset fieri reparatio; spoliatus vero Jacob. i, 17. gratuitis, quæ per gratiam naturalibus addita fuerant. Hæc sunt data optima et dona perfecta, quorum alia sunt corrupta per peccatum, id est naturalia, ut ingenium, memoria, intellectus; alia subtracta, id est gratuita : quanquam et naturalia ex gratia sint, ad generalem Dei quippe gratiam pertinent. Sæpe tamen hujusmodi fit distinctio, quum gratiæ vocabulum ad speciem, non ad genus refertur. Corrupta est ergo libertas arbitrii per peccatum et ex parte perdita. Unde Augustinus in Enchirid. c. 30. II Petr. ii, 19.
Aug. Enchirid. c. 30. II Petr. ii, 19.
Libero arbitrio male utens homo, et se perdidit et ipsum. Quum enim libero arbitrio peccaretur, victore peccato, amissum est et liberum arbitrium : a quo enim quis devictus est, huic servus addictus est. Ecce liberum arbitrium dicit hominem amisisse, non quia post peccatum non habuerit liberum arbitrium, sed quia libertatem arbitrii perdidit, non quidem omnem, sed libertatem a miseria et a peccato.
I. De tribus modis libertatis arbitrii.
Hugo, Summa Sent. tract. iii, c. 9.
Est namque libertas arbitrii triplex, scilicet : a necessitate, a peccato, a miseria. A necessitate et ante peccatum et post, æque liberum est arbitrium. Sicut enim tunc cogi non poterat, ita nec modo. Ideoque voluntas merito apud Deum judicatur, quæ semper a necessitate libera est, et nunquam cogi potest. Ubi necessitas, ibi non est libertas; ubi non est libertas, nec voluntas, et ideo nec meritum. Hæc libertas in omnibus est, tam in malis quam in bonis. Est et alia libertas, a peccato II Cor. iii, 17. scilicet, de qua dicit Apostolus : Ubi Spiritus Domini, ibi libertas; et Veritas in Joann. viii, 36. Evangelio : Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Hæc libertas a servitute peccati liberat, et servos justitiæ facit : sicut econverso servitus peccati liberos justitiæ Rom. vi, 18. facit. Unde Apostolus : Liberati a peccato, servi facti estis justitiæ; et item, Quum Ibid. 20. servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ. Hanc libertatem peccando homo amisit. Ideoque Augustinus dicit, quod homo male utens libero arbitrio et se perdidit et Joann. viii, 34. ipsum, quia perdita est per peccatum libertas, non a necessitate, sed a peccato : qui enim facit peccatum, servus est peccati.
K. Qui habent hanc libertatem, scilicet a peccato, et per quid.
Hugo, ubi supra.
Istam libertatem quæ est a peccato, illi soli nunc habent quos Filius per gratiam liberat et reparat : non ita quod penitus sint sine peccato in hac mortali carne, sed ut in eis peccatum non dominetur neque regnet. Et hæc est vera et bona libertas, quæ bonam parit servitutem, scilicet justitiæ. Unde Augustinus in Enchiridio ait : Ad justitiam faciendam non erit aliquis liber, nisi a peccato liberatus, esse justitiæ cœperit servus; et ipsa est vera libertas propter recti facti lætitiam, simul et pia servitus propter præcepti obedientiam. Est alia libertas non vera, malæ servituti adjuncta, quæ est ad malum faciendum, ubi ratio dissentit a voluntate, judicans non esse faciendum quod voluntas appetit. Ad bonum vero faciendum concordat ratio voluntati, et ideo ibi vera libertas est et pia. De libertate autem ad malum et servitute mala ait Augustinus in Enchiridio: Servi, addicti peccato scilicet, quæ potest esse libertas, nisi quando eum peccare delectat?7 Liberaliter enim servit, qui sui domini voluntatem libenter facit, ac per hoc ad peccandum liber est, qui peccati servus est.
L. Quæstio de libertate ad malum, an sit ipsa libertas liberi arbitrii, an alia.
Hic quæri potest, utrum hæc libertas qua quis liber est ad malum, sit libertas arbitrii. Si enim libertas arbitrii est, bonum quidem est, quia libertas arbitrii bonum naturale est. Quibusdam videtur quod sit ipsa libertas arbitrii, quæ semper bona est, sed propter peccati servitutem ad malum fit liberior et pronior; et ideo dicitur non esse vera libertas, quia ad malum est. Aliis autem videtur quod hæc libertas ad malum, quam supra commemoravit Augustinus, non sit ipsa libertas arbitrii, sed sit quædam pronitas peccandi et curvitas, quæ ex peccato est et mala est.
M. Quæstio alia de libertate ad bonum, an ipsa sit libertas arbitrii, an non.
Similiter etiam quæri solet, utrum illa libertas vera quæ est ad justitiam faciendam, sit ipsa libertas arbitrii. Quidam dicunt illam eamdem esse, sed reparatam per gratiam: qua juvante, libera est ad bonum, sine gratia vero non est libera ad bonum. Unde Augustinus in Enchiridio: Ista libertas ad bene faciendum, unde erit homini addicto et vendito sub peccato, nisi eum redimat ille qui dicit: Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis?8 Quod antequam fieri in homine incipiat, quomodo quisquam de libero arbitrio gloriatur, qui nondum est liber ad operandum bene? Ecce aperte ostendit liberum arbitrium per gratiam liberari, ut per illud bene operetur quis. Ideoque dicunt illam libertatem veram quæ est ad bene faciendum, cujus supra meminit Augustinus, esse libertatem ipsam arbitrii, gratia Dei liberatam et adjutam. Alii vero putant non esse ipsam arbitrii libertatem, sed aliam quamdam, quæ ex gratia et libero arbitrio in mente hominis Deo operante incipit esse, quum reparatus est.
N. Certa determinatio utriusque quæstionis, qua dicitur libertas ad bonum et ad malum esse libertas arbitrii.
Verum nobis magis placet, ut ipsa libertas arbitrii sit, et illa qua quis liber est ad malum, et illa qua quis liber est ad bonum faciendum. Ex causis enim variis sortitur diversa vocabula. Dicitur enim libertas ad malum faciendum, antequam per gratiam sit reparata; sed quum per gratiam fuerit reparata, dicitur libertas ad bonum faciendum: quia ante gratiam libera est voluntas ad malum, per gratiam vero libera fit ad bonum. Semper ergo voluntas hominis aliquo modo libera est, sed non semper bona est: non enim est bona, nisi a peccato liberata; est tamen a necessitate libera. Unde Augustinus in libro de Gratia et libero arbitrio: Semper in nobis voluntas libera est, sed non semper bona est. Aut enim libera est justitiæ, quando servit peccato, et tunc est mala; aut a peccato libera est, quando servit justitiæ, et tunc est bona.
Aug. de Gratia et arbit. n. 31.
O. De libertate a miseria.
Hugo. Summa Sent. tract. III, c. 9. Rom. VIII, 21.
Est iterum libertas a miseria, de qua Apostolus ait: Et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei. Hanc libertatem habuit homo ante peccatum, quia omni carebat miseria et nulla tangebatur molestia, et plenius habebit in futura beatitudine, ubi miser esse non poterit. Sed in hac vita, quæ est inter primum peccatum et ultimam confirmationem, nemo a miseria liber est, quia pœna peccati non caret.
P. Repetit de corruptione liberi arbitrii, ut addat alia.
Hugo, ubi supra.
Ex prædictis apparet in quo per peccatum sit imminutum vel corruptum liberum arbitrium, quia ante peccatum nulla erat homini difficultas, nullumque impedimentum de lege membrorum ad bonum, nulla impulsio vel instigatio ad malum. Nunc autem per legem carnis ad bonum impeditur et ad malum instigatur, ut non possit velle et perficere bonum, nisi per gratiam liberetur et adjuvetur, quia ait Apostolus: Peccatum habitat in carne. Liberum ergo arbitrium, quum semper et in singulis sit liberum, non est tamen pariter liberum et in bonis et in malis, et ad bona et ad mala. Liberius est enim in bonis, ubi liberatum est, quam in malis, ubi liberatum non est; et liberius est ad malum quod per se potest, quam ad bonum quod nisi gratia liberetur et adjuvetur, non potest.
Q. De libertate quæ fit ex gratia, et quæ ex natura.
Libertas ergo a peccato et a miseria per gratiam est, libertas vero a necessitate per naturam. Utramque libertatem, naturæ scilicet et gratiæ, notat Apostolus, quum ex persona hominis non redempti ait:9 Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio.10 Ac si diceret: Habeo libertatem naturæ, sed non habeo libertatem gratiæ, ideo non est apud me perfectio boni. Nam voluntas hominis, quam naturaliter habet, non valet erigi ad bonum efficaciter volendum vel opere implendum, nisi per gratiam liberetur et adjuvetur: liberetur quidem, ut velit; et adjuvetur, ut perficiat: quia ut ait Apostolus, non est volentis velle, neque currentis currere, Rom. IX, 16. id est operari, sed miserentis Dei, qui operatur in nobis velle et operari bona. Philipp. II, 13. Cujus gratiam non advocat hominis voluntas vel operatio, sed ipsa gratia voluntatem prævenit præparando ut velit bonum, et præparatam adjuvat ne frustra velit, id est, ut perficiat.
SUMMA
DISTINCTIONIS VICESIMÆ QUINTÆ
TRACTATUM de libero arbitrio præcedenti distinctione inchoatum prosequitur hic Magister, primo ostendens qualiter a philosophis definiatur; deinde loquitur de liberi arbitrii objecto, videlicet circa quæ versetur, et ostendit quod nec præterita nec præsentia sed solum futura concernit; atque de ejus subjectis, utpote quibus conveniat. Insuper movet dubia circa liberum arbitrium, et triplicem libertatis distinctionem inducit, et quadruplicem statum, differentiamque bimembrem, de libertate videlicet naturæ et gratiæ. Et posset differentia tertia addi de libertate gloriæ, quæ et comprehendi potest sub gratia.
Footnotes
Chapter 183 of 271