Skip to the text

Quæstio 2

S Ecundo quæritur, An liberum arbitrium possit cogi.

C Sic, quia voluntas cogi potest, quum secundum philosophos, quædam sint actiones voluntariæ, quædam involuntariæ, et aliquæ mixtæ. Sed liberum arbitrium est ipsa voluntas, aut actus vel habitus ejus. Nec aliquid est in homine liberius voluntate, Augustino dicente: Nihil ita est in voluntatis potestate, ut ipsa voluntas. — Secundo, quidam tyranni compulerunt quosdam fidelium idola adorare, thura imponere, Christum negare. — Tertio, in Scripturis frequenter insinuatur hoc ipsum, sicut in Genesi: Compulit eos oppido, id est angelos, ipsumque Lot angeli.1 In Evangelio quoque: Coegerunt discipuli Jesum.2

D In oppositum sunt auctoritates Sanctorum.

Ad hoc respondet Bonaventura: Est loqui de libero arbitrio quantum ad actum suum exteriorem et quantum ad actum interiorem, sive quoad actum proprium et quoad actum alienum. Et respectu actus exterioris potest intervenire coactio: potest enim quis compelli ut genua coram idolo flectat. Sed quoad actum interiorem, qui est velle, eligere, consentire, potest aliquo modo induci aut impediri, nullatenus cogi. Induci etenim potest per amorem et promissionem prosperitatum, et per timorem adversitatum; impediri etiam per nimiam læsionem et furiam, non autem compelli: quia hanc dignitatem sortitur, ut in quantum liberum, soli Deo sit subjectum. Verumtamen quia inductio videtur esse quædam coactio, præsertim secundum jura humana, quæ dicunt illud quod fit causa metus non esse pro rato habendum (potissime de metu qui cadere potest in virum constantem), quia attendunt opera exteriora: hinc interdum dicitur quis compelli, tamen in veritate non est istud coactio, imo stat cum voluntatis libertate, sed potius amoris et voluntatis plenitudini repugnat. Non enim tam plene vult aliquis quando vult ex inductione, sicut dum vult absolute, ut patet de mercium projectione in mare. Nihilo minus salvatur ibi voluntatis libertatisque ratio: propter quod talis metus non excusat coram Deo a culpa, ut patuit in B. Petri negatione. Hæc Bonaventura.

Qui insuper quærit hic, utrum liberum arbitrium queat a Deo cogi. Respondet: Quæstio ista intelligi potest dupliciter. Primo, an Deus possit rationali creaturæ libertatem auferre, eamque auferendo coactionem inducere. Constat quod Deus de immensitate suæ potentiæ possit hoc. Secundo, an Deus hoc valeat salva liberi arbitrii proprietate atque natura. Et hoc modo non solum est impossibile, imo nec intelligibile, quoniam implicat. Nempe eo ipso quo liberum est, libere vult. Itaque liberum arbitrium capax non est absolutæ coactionis. Hæc idem. — Consonat Alexander.

At vero Thomas: Duplex est (inquit) coactio: quædam sufficiens, quæ vocatur compulsio; insufficiens alia, et nominatur impulsio. In potentiis igitur animæ quædam queunt compelli, et hoc dupliciter. Primo, ex parte subjecti, ut vires organicæ, quæ quum sine organis suis operari non valeant, compulsis aut prohibitis organis, compelluntur aut prohibentur actus earum. Secundo, ex parte objecti, ut inorganicæ vires: sicque intellectus efficacia et evidentia demonstrationis cogitur ad consensum. Voluntas autem neque subjecto cogi potest, quum non sit organo affixa; neque objecto: quantumcumque etenim aliquid ostenditur bonum, nihilo minus in voluntatis remanet potestate illud eligere et non eligere; quia objectum intellectus est verum, objectum autem voluntatis est bonum. Invenitur autem aliquod verum in quo nulla falsitatis apparentia potest misceri, ut patet in primis principiis, quibus necessario intellectus consentit. Invenitur quoque aliquod falsum quod nullam veri apparentiam habet, ut propositiones contrariæ primis principiis: hinc intellectus illis assentire non valet. Similiter si voluntati proponatur aliquod bonum quod plenam boni habeat rationem, ut ultimus finis propter quem omnia appetuntur, non potest hoc non velle: unde nullus potest non velle esse felix, aut velle miser esse. Porro in his quæ ad finem ultimum ordinantur, nil invenitur tam malum quin aliquid boni habeat sibi admixtum, nec aliquid adeo bonum quod in cunctis sufficiat. Ideo, quantumcumque talia præsententur ut bona vel mala, potest liberum arbitrium adhærere et refugere ratione alterius quod in ipso est. Idcirco in universis quæ cadunt sub electione, libera manet voluntas, in hoc solum determinationem sortita, quod beatitudinem naturaliter appetit, non tamen determinate in isto aut illo. Sic ergo, quamvis Deus sua infinita virtute voluntatem creatam immutet, afficiat, et multipliciter imprimat in eamdem, non tamen cogit eam; imo secundum voluntatis naturam et dispositionem influit ei, ita quod sponte et voluntarie agit. Nec cœlestes causæ aliquid necessitatis influunt ei, produt hoc supra plenius est ostensum.3 Hæc Thomas.

De his etiam scribit in prima parte, quæstione quartadecima, et in Summa contra A Gentiles, ut super primum Sententiarum est allegatum. — Concordant his Petrus et Richardus.4

Potest præterea quæri, utrum propositis ab intellectu ipsi voluntati bono majori et minori, possit voluntas eligere minus bonum. Videtur quod non, quia voluntas nil potest eligere neque appetere nisi sub ratione boni; sed minus bonum comparatione boni majoris habet speciem mali, utpote deficientis: ergo comparatione illius non potest præacceptari. — In contrarium est quod libro de Libero arbitrio sanctus ait Bernardus: Voluntas agit secundum rationem et contra rationem.

Ad hoc Henricus Quodlibeto primo respondet: Quidam dixerunt, quod quia in homine judicium circa particularia operanda non est ex naturali instinctu, sicut in brutis, sed ex quadam rationis collatione quæ in diversa potest ferri, ideo homo dicitur agere libera voluntate, quoniam potest in diversa illa secundum rationis determinationem inclinari, quanquam voluntas ipsa non se queat divertere in aliud quam quod determinatum atque decretum est intellectu ac ratione, ut sic naturam liberi arbitrii consideremus ex electione includente liberum rationis discursum.5 Taliter sentientes dicerent, quod propositis bono majori atque minori per judicium rationis, voluntas seu liberum arbitrium nequeat præeligere minus bonum, imo necesse habeat eligere majus bonum, seu id quod ratio reputat esse bonum majus. Sed hujus contrarium manifeste dicit Boetius, Augustinus quoque duodecimo de Civitate Dei, quo probat quod nullo modo ex apprehenso, in quantum apprehensum est, etiam quantumcumque rationis judicio sit firmatum, voluntas necessario movetur. Idcirco cum istis majoribus est tenendum, quod voluntas seu liberum arbitrium, vi propriæ libertatis, quam a ratione non accipit, potest etiam minus bonum majori bono præferre, ac contra rationem peragere. Hæc Henricus.

Footnotes

  1. Gen. xix, 3, 15. ↩

  2. Luc. xxiv, 29. ↩

  3. p. 99 C. ↩

  4. Cf. t. XX, p. 483 B; et supra, p. 92 B'. ↩

  5. q. 16. ↩

Chapter 185 of 271