Skip to the text

Quæstio 5

A Mplius quæritur hic, An liberum arbitrium sit in omnibus illud habentibus æqualiter, an potius augeatur et remittatur, ita quod possit tandem amitti.

Ad quod jam ex verbis Alberti responp.1 310 A'. libertas a coactione sit essentialis et per se conveniens libero arbitrio, constat quod amitti non valeat.

Hinc Thomas plane respondens: Libertas (inquit) a coactione seu necessitate, consequitur liberum arbitrium in omni statu, nec augetur neque minuitur per se, sed per accidens. Omnis enim proprietas quæ naturam consequitur aliquam, tanto excellentius est in natura illa, quanto ipsa natura in aliquo nobilius invenitur. Unde et angelus est magis sapiens atque intelligens quam homo, angelus quoque superior magis quam inferior. Sic et de libertate arbitrii quæ est a coactione perfecta dicendum est, quod præclarius est in uno quam in alio. Porro libertas a coactione imperfecta seu ab impellente vel disponente, in diversis augetur, minuitur, acquiritur et perditur, secundum quod impellentia vel disponentia illa augentur aut minuuntur, accedunt aut recedunt. Unde libertas talis per se augetur atque minuitur in homine secundum status diversos. Libertas quoque a peccato, peccata omitendo aut pœnitendo recuperatur. Hæc Thomas in Scripto.

Additque Alexander: Libertas arbitrii non est amissibilis. Libertas vero consilii atque complaciti possunt augeri ac minui, aut in toto auferri: in ipsis enim accidentaliter imago Dei attenditur. Et in inferno nulla est libertas complaciti; sed nec sapientia, nec scientia, nec consilium proderunt apud inferos.2

Footnotes

  1. p. 309 C'. ↩

  2. Eccle. IX, 10. ↩

Chapter 188 of 271