Quæstio 3
Tertio quæritur, An liberum arbitrium circa universa versetur circa quæ voluntas.
Videtur quod non, quia in textu habetur quod solum sit circa futura; voluntas vero est æternorum, ac temporalium rerum præteritarum, præsentium, futurarum. — Secundo, liberum arbitrium est potestas ad opposita; talis vero potestas est contingentium tantum.
Ad hoc Alexander respondet: Liberum arbitrium humanum de se est causa contingentium; quod autem erit in futuro causa necessariorum, hoc est ex superadditione determinationis, quæ est a justitia causæ primæ retribuentis. — Hæc Alexander. Cujus responsio non est clara.
Thomas ergo plenius clariusque respondens: Actus, inquit, est alicujus potentiæ seu habitus dupliciter: primo elicitive, secundo imperialiter. Ille actus a potentia elicitur, qui immediate ab ipsa procedit potentia, ut intelligere ab intellectu: sicque omnes actus humani non sunt ipsius liberi arbitrii; imo proprius ejus actus est eligere. Verum per imperium voluntatis ac liberi arbitrii moventur potentiæ aliæ ad suos actus: unde virtus appetitiva dicitur movens, quoniam imperat motum; virtus quoque motiva affixa nervis et musculis, quoniam motum exsequitur: sicque omnes actus humani possunt esse a libero arbitrio, et omnes cadere possunt sub electione, in quantum sunt media ad ultimum finem. Actus etenim qui respectu quorumdam mediorum est finis, potest esse et medium respectu finis sublimioris. Nulla autem operatio humana est ultimus finis nisi per accidens, in quantum ultimo fini conjungit: ideo omnium operationum humanarum potest esse electio. Quumque homo dicatur ex hoc quod rationem sortitus est, illi actus proprie nominantur humani, qui sunt virium per essentiam aut per participationem rationalium: ideo actus potentæ nutritivæ non proprie sunt humani, idcirco nec libero arbitrio subsunt. Hæc Thomas in Scripto. — Concordant omnino Petrus et Richardus.
Porro Richardus circa hoc ulterius quærit, utrum omne ens sit objectum liberi arbitrii. Et respondet: Nostrum liberum arbitrium est liberum, in quantum per ipsum possumus libere velle; est quoque deliberativum, in quantum per ipsum possumus libere consiliari; est item defectibile, in quantum ex nihilo. Si consideretur ut liberum, sic omne bonum est ejus objectum, quia per ipsum possumus omne bonum libere velle, etiam finem (loquendo de libertate a coactione), quamvis finem ultimum seu felicitatem in generali velimus naturali necessitate, quia volendo finem voluntas sine coactione se movet, quamvis ad illum motum determinata sit a natura creante. Si vero consideretur ut deliberativum, sic non omne ens est ejus objectum primum, sed solum ens operabile seu disponibile per nos vel per nostros amicos. Nullus quippe deliberat de necessariis, quia non valent aliter se habere. Sic tamen omne ens est aliqualiter ejus objectum remotum, imo quodlibet ens potest esse objectum alicujus actus a libero arbitrio imperati. Si autem consideretur ut deviabile defectibilitatemque habens, sic ejus objectum est malum. Hæc Richardus.
Concordat Bonaventura, super his diffusius scribens. Summa vero suæ responsionis in his videtur satis contenta.
Postremo Albertus: Quemadmodum (inquit) testatur Magister, liberum arbitrium non est nisi de contingentibus et futuris, quia non est nisi de operabilibus per nos quæ sunt in nobis, id est in nostra potestate, quoad facere et non facere, et quorum nos domini sumus et causa.1 Præsentia vero determinata sunt ad esse; præterita autem ad necesse fuisse. Ideo nec præsentia neque præterita habent se ad esse et non esse, sed ad esse tantum. Idcirco non est de eis consilium, nec inquisitio an sint agenda. Consilium, ut dicunt Damascenus Gregoriusque Nyssenus, est de operabilibus per nos quæ sic et aliter fieri queunt. Sicque consilium non est nisi de contingentibus et futuris. Propterea liberum arbitrium, cujus est eligere id quod ex consilio sententiatum est, non est nisi contingentium futurorum. — Hæc Albertus. Cujus responsio videtur a præinductis aliqualiter dissonare, sed faciliter concordatur per distinctiones prætactas, præsertim per hoc quod ista dicuntur de libero arbitrio ut est deliberativum et practicum.
Footnotes
-
Summ. th. 2ª part. q. 97. ↩
Chapter 186 of 271