Quæstio 6
Præterea Richardus interrogat, An in vita hac possimus habere usum liberi arbitrii sine phantasmate. Et respondet, quod quum actio liberi arbitrii, sicut et voluntatis, præsupponat actum intellectus, nec absque phantasmate intelligere valeamus, consequens est, quod nec actum liberi arbitrii sine phantasmatis speculatione habere possimus.
Iterum quærit, utrum in somno naturaliter habere possimus liberi arbitrii usum. Respondet quod non, quoniam usus liberi arbitrii usum præexigit rationis, cujus usus seu judicium per somnum impeditur.
Harum responsionum prima secundum opinionem procedit dicentium, quod non possumus sine phantasmatis speculatione in actum intelligendi ascendere, cujus oppositum sæpe ostensum est. Secundæ quoque responsionis contrarium supra est declaratum, quum non solum secundum theologicam veritatem, sed et secundum philosophicam traditionem, præcipuæ revelationes fiant in somno, ut ante diffuse innotuit.12
Footnotes
Chapter 189 of 271