Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, An natura angelica assumptibilis fuit a persona divina; an etiam angelus constitutus in esse personali, seu persona angelica.

Videtur quod sic. Primo, quia natura angelica excellentior fuit et est quam humana: ergo ad tantam talemque unionem magis apta ac digna. — Secundo, quia natura angelica est deiformior, id est Deo similior, ergo et carior ei, quum similitudo sit ratio caritatis: ergo plus decuit illam suo Creatori tam proxime copulari, ac Deum suam dilectionem ad illam ita ostendere. — Tertio, quæ propinquiora sunt, convenientius uniuntur; sed natura angelica est Deo propinquior, unde decentius videretur, superpulcherrimam et supersimplicissimam deitatem hypostatice uniri incorporali ac puræ et simplici naturæ angelicæ quam humanæ, quæ corpus habet vile ac sordidum.

In oppositum sunt variæ rationes, quæ tangentur.

Ad hoc respondet Albertus: Angelus non est hypostatice Deo unibilis. Primo, quia ab angelo inseparabilis est discretio personalis, juxta quod dictum est secundo libro, tertia distinctione, ubi Magister ex verbis asserit Augustini, quod personalis discretio seu personalitas ipsa, est unum de quatuor attributis naturæ angelicæ quæ ipsam naturam non derelinquunt.1 Si ergo angelus assumeretur: aut personalitas in ipso maneret, et ita non fieret unio in persona, sed essent ibi duo personalia esse; aut non maneret, et ita corrumpetur, quod absurdum est, quia assumptio nihil destruit in assumpto. Imo quum res corrumpi dicatur dum esse suum personale corrumpitur, sequeretur quod ipse angelus in tali casu corrumperetur. Item, assumptio est ad redemptionem, quæ per alium fit quam per illum qui peccavit; sed qui per se ipsum peccavit, non habet congruitatem ut per alterum satisfaciat. Quum igitur angelus per se ipsum peccavit, per alium satisfacere nequit: ergo vana esset ejus assumptio. Amplius, unio non fit ad omnes hypostases naturæ unibilis, sed magis ad unam; atque ob hoc

Rom. v, 12. quod omnes in uno peccaverunt, a quo descenderunt, etiam per unum satisfacere valent; sed non omnes angeli ab uno angelo orti sunt: ergo assumpto uno, non posset per illum satisfieri pro omnibus eis. Hinc ad Hebræos ait Apostolus, quod

Hebr. II, 16. Christus nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit. Hinc dico, quod similitudo non est sufficiens ratio assumptibilitatis naturæ rationalis; sed exigitur aliquid ex parte naturæ, aliquid quoque ex parte status. Ex parte naturæ, quod tempore et actu distinguibilis seu separabilis sit a perfectione personali; quod item originem ducat ex uno suæ speciei supposito: quoniam aliter, una hominis natura assumpta, non esset Deus unitus in natura, quia natura alia et alia est, secundum quod est ex alio originis principio. Ex parte vero status requiritur, quod per alium peccaverit, et ob hoc resurgere possit. Quæ non reperiuntur in angelo: hinc assumptibilis non est a persona divina. Hæc Albertus.

Concordat Udalricus in Summa: Divina (inquiens) providentia, quum non sit naturarum corruptiva, operatur in unaquaque natura secundum modum et capacitatem illius. Non autem potuit assumi natura angelica in unitatem personæ sine sui corruptione. Quum enim in perpetuis non differant esse et posse, principia personæ in angelis non excedunt ipsam personam, sed sunt simul in ipsa, vel potius sunt ipsa persona. — Hæc Udalricus, qui hic eadem scribit quæ Albertus, et addit: Quum in angelis tot sint species quot individua, hinc una specie angeli assumpta, non ex hoc sortiretur remedium species angelica alia: quod et consonat Thomæ, non tamen scriptis Alberti super secundum, ut patuit ibi.2

Insuper Thomas in tertia parte, quarta quæstione, interrogat, utrum humana natura fuerit magis assumptibilis a Filio Dei. Respondet: Assumptibile dicitur quasi aptum assumi a divina persona; quæ aptitudo non valet intelligi secundum passivam potentiam naturalem, quæ non extendit se ad id quod transcendit ordinem naturalem, quem transcendit personalis unio creaturæ ad Deum. Hinc assumptibile aliquid nominatur secundum congruentiam ad unionem præfatam. Hæc autem congruentia in natura humana secundum duo attenditur, utpote penes ejus dignitatem, et penes ejus necessitatem. Penes ejus dignitatem, quia in quantum rationalis et intellectualis, nata est Deo conjungi per operationem, ipsum cognoscendo ac diligendo; penes necessitatem quoque, quoniam originali peccato subjecta, indiguit reparatione. Quæ duo soli conveniunt naturæ humanæ. Naturæ quippe irrationali deest congruitas dignitatis, naturæ vero angelicæ congruitas necessitatis. Unde relinquitur, quod sola natura humana assumptibilis fuit a Deo. — Aliqui autem dicunt, angelum non esse assumptibilem, quoniam a principio suæ creationis est in sua personalitate perfectus, quum nec generationi nec corruptioni subjaceat. Sed hoc non videtur totaliter excludere congruitatem assumptionis naturæ angelicæ. Potest namque Deus creando novam angelicam creaturam seu naturam, sibi copulare eamdem in unitate personæ: sicque nil præexsistens ibi corrumperetur. Verum (ut dictum est) deest ibi congruitas necessitatis, quia etsi natura angelica in quibusdam personis peccato subjaceat, tamen peccatum angeli irremediabile exstat. Hæc Thomas in Summa.

D Alexander demum hic scribit, quod humana natura unibilior sit Deo quam natura angelica, quia in pluribus est imago Dei in homine quam in angelo. — Istud non prosequor, quoniam sicut ostensum dist. III, q. 7. est super primum, quemadmodum absolute loquendo, angelus est multo nobilior atque perfectior homine, ita in angelo, absolute loquendo, eminentius splendet summæ Trinitatis similitudo et imago quam in homine ipso: quamvis in quibusdam accidentalibus in homine magis reluceat, ut quod omnes homines descendunt ab uno primo parente, sicut universa ab uno do modo, sola natura humana. Cujus una primo principio; et quod sicut Deus est totus in toto universo et in qualibet ejus parte, sic anima est tota in corpore toto, et tota in qualibet ejus parte.3

Denique Bonaventura : Major (inquit) sine dubio fuit congruentia in natura humana ad unionem præfatam, quam in natura angelica. Quod satis patet ex hoc quod Deus sic fecit, qui quod congruentissimum est facit. Et hujus est ratio triplex. Prima, quia in humana natura est discretio personalis secundum originem, qua unus homo generatur ab alio : hinc Filium Dei, qui distinguitur a Patre secundum originem, magis decuit assumere naturam humanam quam angelicam, in qua unus angelus non propagatur ab alio. Secunda, propter majorem divini exemplaris repræsentationem, quoniam homo dicitur minor mundus. Tertia, quoniam homo in aliquo cum omni communicat creatura : idcirco in ejus unione cum Verbo, omnis creatura quodammodo exaltatur. Insuper homo magis indiguit, et minus indignus fuit, in quantum ejus peccatum excusabilius et remediabilius fuit peccato angeli. Unde et misericordia Dei in hominis assumptione magis ostensa est per hoc quod homo miserabilior, infirmior atque inferior exstitit. Deus quoque per Salomonem testatus est : Deliciæ meæ esse cum filiis hominum.4 Per quod insinuatur specialis quædam aptitudo ad hujusmodi unionem. Hæc Bonaventura. — Verum de hoc, an natura angelica assumptibilis sit, non scribit; similiter nec Richardus, qui in his Bonaventuræ concordat.

At vero Petrus : Assumptibilis (ait) atque unibilis dicitur creatura solum a potentia susceptiva respectu Creatoris. Quæ susceptibilitas dupliciter potest intelligi : primo, secundum rationem nudæ possibilitatis, per comparationem ad potentiam Dei absolutam; secundo, penes rationem alicujus congruitatis, per comparationem ad potentiam Dei ordinatam. Primo modo, omnis creatura assumptibilis fuit;

Postremo, positio illa Thomæ de assumptibilitate angeli rationabilior esse videtur : imo, considerando divinam hypostasim seu naturam secundum se, et item naturam quamcumque creatam secundum se, apparet quod natura angelica tanto præ omni natura creata, etiam humana, assumptibilior fuit, quanto præ ceteris deiformior, præstantior et increatæ perfectioni propinquior exstitit. Quod si tam plene et plane cognosceremus universas angelicæ naturæ proprietates, actiones, perfectiones et habitudines, sicut animæ rationalis, haud dubium quin conspiceremus in angelica natura præcipuas habilitates et congruentias ad assumptibilitatem, præsertim secundum considerationes opinionis dicentium Deum fuisse incarnandum quamvis homo non peccasset. Insuper, per omnipotentiam suam posset angelo jam constituto in esse personali, Deus ipsius proprium esse personale auferre, natura manente, et sic illam assumere. Unde secundum Bernardum, Lucifer prænoscens creaturam quamdam taliter a divina assumendam persona, inordinate adspiravit ad hujuscemodi unionem, prout etiam Alexander et Guillelmus enarrant. Verumtamen in Scripto Thomas respondet de unibilitate.

Footnotes

  1. Cf. t. XXI, p. 180. ↩

  2. Cf. t. XXI, p. 222 C. ↩

  3. Cf. t. XIX, p. 252 D'. ↩

  4. Prov. viii, 31. ↩

Chapter 53 of 201