Quæstio 5
Insuper quæritur, An persona Verbi assumpsit totam naturam humanam, videlicet corpus et animam formaliter counita, ad suum hypostaticum esse immediate.
Videtur quod non, quia ut fertur in textu, assumpsit carnem mediante anima, animam quoque mediante mente seu spiritu, ut aliqui dicunt.1 — Item, totum non assumitur nisi per partes suas, nec decuit humanam naturam assumi a suo Creatore, nisi omni gratia, veritate, dono et gloria excellentissime decoratam: ergo supernaturalia ista charismata fuerunt media quædam habilitantia, per quæ facta est unio illa. — Adhuc autem, quum Deus non sit personarum acceptor, non apparet quod Christi humanitatem tam summe, immediate ac incomparabiliter univerit sibi absque omni ejus merito præcedente:2 ergo per merita facta est.
In hac quæstione comprehenduntur dubia multa, imo et aliqua præsupponuntur in ea, puta quod Christus carnem assumpsit, et rursus, quod animam.
Primo itaque respondendum ad quæstionem qua quæritur, an carnem assumpsit.
Ad quam Antisiodorensis respondet: Dicimus, quod Filium Dei assumere carnem et animam, non fuit illas sibi facere partes, aut unire eas sibi ut partes: quia si hoc esset, naturaliter prius essent partes Filii Dei, quam Filius Dei esset homo; sed ex illa susceptione seu unione est subsecutum, ut illa duo sint partes Filii Dei. — Si quæratur, qualis fuit unio seu susceptio illa; dicimus, quod talis quæ fecit Deum hominem, et hominem Deum; nec potest amplius determinari quam B. Augustinus determinavit. Fuerunt quippe ibi tres uniones: una Filii Dei ad carnem, et econtrario; alia Filii Dei ad animam, et econtrario; tertia animæ ad carnem, et econtra. Dicimus ergo, quod duæ primæ uniones fuerunt talis naturæ, quod fecerunt Dei Filium hominem, et hominem Filium Dei: ita ut omnis proprietas illius hominis esset Filii Dei, et econtrario; et quod nihil esset verum de homine illo, quod non esset verum de Filio Dei, et econtrario. Hæc Antisiodorensis. — In quibus sane intelligendum relinquitur, quod ait de duabus unionibus illis primis; quia non sic accipi potest, quod una fuerit prior alia tempore, imo (ut infra dicetur) simul Christus accepit totam naturam, corpus et animam, non separatim unum ab alio.
Hinc Alexander plenius loquitur: Duplex est medium, utpote medium necessitatis et congruitatis. Medium necessitatis sic ligat extrema, quod ipso amoto, extrema ab invicem separantur: quemadmodum harmonia seu contemperantia corporis colligat corpus et animam, ideo ipsa destructa, illa separantur ab invicem. Medium vero congruitatis non ligat extrema ad invicem, sed dicit ordinem in extremis, ut est in elementato. Quamvis etenim simul sint quatuor elementa, tamen cum ordine, in quo media sunt aer et aqua inter subtilissimum ignem et terram grossissimam. Itaque loquendo de medio necessitatis, nullum in Christo exstitit medium inter spiritualem substantiam increatam, quæ est deitas seu Verbi persona, et inter substantiam corporalem creatam, videlicet carnem. Si vero loquamur de medio secundum ordinis congruentiam, duplex est medium inter ea, utpote spiritus et anima: quoniam inter spiritualem naturam corpori non conformem, et corpoream substantiam non conformem divino spiritui, sunt duo media ordinatæ naturæ, videlicet natura spiritualis spiritui divino conformis, et spiritualis natura spiritui conformis humano. Hæcque dicuntur spiritus et anima: spiritus, in quantum a corpore separabilis, quantum ad superiorem animæ partem; anima vero, secundum partem inferiorem, ut est animans ipsum corpus. Sicque intelligitur quod docti dicunt, quod Verbum aptavit sibi corpus per animam, animam vero per spiritum. Hæc Alexander. — Ad id vero quod quæritur, an unio naturæ humanæ cum Verbo sit facta per gratiam, ait: Posset secundum Damascenum responderi, quod deitas unitur carni mediante intellectu, id est anima intellectiva, et anima mediante gratia: sicque quum anima sit gratiæ susceptiva, vinculum hujus unionis est gratia, quum corpus per animam deitati unitur. Concedendum est ergo, quod in Christo sit gratia unionis, ad uniendum humanitatem cum deitate. Non enim possibile est naturæ humanæ, ut per donum conditionis naturæ elevetur ac disponatur ad hanc divinam hypostaticam unionem: ideo indiget gratia ad hoc disponente, quam dicimus gratiam unionis. — Hæc verba Alexander ex sequentibus plenius intelligentur.
At vero S. Thomas adhuc planius atque diffusius super his scribit: Definitio, inquiens, secundum Philosophum octavo Metaphysicæ, in hoc cum numero convenit, quod sicut subtracta aut addita unitate, fit alia numeri species, ita in definitionibus si addatur aut subtrahatur differentia aliqua, mox fit species alia. Quumque differentiæ omnes ex essentialibus sumantur principiis, hinc si rei aliquid subtrahatur de essentialibus ejus, non remanet eadem species. Christus autem ejusdem est speciei cum hominibus ceteris: alias non esset verus homo, imo æquivoce homo diceretur, nec pro hominibus satisfaceret congruenter. Oportet ergo quod omnia essentialia homini sint in Christo, utpote: corpus et anima vegetativa, sensitiva ac rationalis, ulterius quoque forma totius, resultans ex conjunctione animæ et corporis, quæ humanitas appellatur. Et quoniam naturales proprietates ex essentialibus causantur principiis, necesse est quod in Christo fuerint omnes naturales proprietates, humanam speciem consequentes. De aliis vero quæ per accidens speciem consequuntur humanam, sive sint defectus sive perfectiones, infra suo loco dicetur. — Ex his patet error et hæresis Manichæorum, qui Christum habuisse dixerunt corpus phantasticum: siquidem omnium visibilium creatorem dixerunt esse diabolum. Hæresis quoque Marcianorum, dicentium Christum non assumpsisse corpus ex Virgine, sed attulisse de cælo: quod forsitan habuit ortum ex dictis quorumdam Platonicorum, qui asserebant animæ omne corpus terrestre esse fugiendum, ut beatitudinem consequatur. Non enim credebant fieri posse, ut anima corpori terrestri unita, esset beata. Ponebant tamen animas corporibus cœlestibus (ut soli, lunæ et stellis) unitas, esse beatas, ut decimo de Civitate Dei recitat Augustinus. Hinc animam Christi summe beatam, non terrestri, sed cœlesti corpori unitam putabant. Hæc Thomas in Scripto.
Qui consequenter respondet ibidem ad istud, an Christus animam rationalem verere assumpsit: Circa hoc, inquiens, duo fuerunt errores hæretici. Unus error Arii atque Eunomii, dicentium Filium Dei carnem sine anima assumpsisse, putantes loco animæ deitatem esse carni unitam, quum tamen deitati deroget, corpus informare aut vivificare. Nec secundum hanc hæresim, Christus consisteret homo, quum de ratione hominis sit anima rationalis.
Alius fuit error Apollinaris, qui dixit in Christo fuisse animam intellectu et sensu carentem, quia officium intellectus deitas complevisset: sicque Christus fuisset non homo, sed potius brutum. Hæc Thomas in Scripto.
Quocirca sciendum, quod impiissimi illi hostes Altissimi dixerunt Filium Dei esse puram creaturam, et primam ac summam mentem creatam, hancque carni loco animæ fuisse unitam. — Amplius, ut in Scripto Thomas enarrat, opinati sunt quidam Christum non assumpsisse formam totius, id est humanitatem ex unione carnis et animæ resultantem; sed tam corpus quam animam fuisse Verbo unita, non autem ad invicem: quo concesso, non consisteret verus homo, quum corpus ejus non esset rationali anima informatum. Si autem objiciatur, quod secundum Damascenum libro tertio, in Domino Jesu Christo non est speciem communem accipere; ergo in ipso non fuit natura communis et forma totius; dicendum, quod Damascenus vult dicere, in Christo non esse factam unionem in una natura, secundum quod Eutyches dixit hæreticus, quasi ex divina natura et humana in Christo resultet una natura communis tertia, quæ non sit ulla duarum, sicut humanitas non est anima tantum nec corpus. Sic namque Christus non esset Deus nec homo, sed solum diceretur Christus. Hæc idem ibidem.
Præterea ad istud, utrum Christus assumpsit carnem anima mediante, respondet in Scripto: Duplex est medium, utpote congruentiæ et necessitatis. Medium congruentiæ est quod confert ad decentem extremorum conjunctionem, quæ tamen sine illo esse potest, quemadmodum pulchritudo ad matrimonii unionem. Medium vero necessitatis est sine quo conjunctio extremorum esse non valet, ut lumen jungitur aeri mediante diaphano. Hoc tamen contingit dupliciter: quia vel est causa conjunctionis, vel ad conjunctionem consequens. Conjunctionis causa est medium, sicut aqua et aer in visu, quia per aerem redditur species visibilis visui. Consequens autem conjunctionem est quod ex disposizione conjunctorum causatur, sicut aqua vel aer medium est in tactu: quoniam medietates corporum sese tangentium oportet esse humectas, et ita humiditatem intermediam esse. Medium autem quod est causa conjunctionis, est duplex: quia vel conjungit effective, sicut homo reconcilians inimicos, dicitur medius inter eos; vel conjungit formaliter, sicut amor conjungit amicos. Verum horum utrumque adhuc contingit dupliciter: quoniam medium necessitatis aut est causa conjunctionis in actu, ut vinculum quo aliqua colligantur; aut est causa conjungibilitatis, ut siccitas in lignis causat conjungibilitatem ad ignem. — Itaque anima est quodammodo medium quo corpus divinitati conjungitur: ita quod si anima comparetur ad unionem in actu, est medium congruentiæ tantum. Non enim decet ut deitas corpori uniatur nisi animato: tum quia anima est Deo propinquior; tum quia anima pluribus modis est Deo unibilis, puta per gratiam et gloriam; tum quia divinitas corpori jungitur propter animæ reparationem. Si vero comparetur ad unibilitatem, sic est medium necessitatis, sicut causans formaliter in corpore unibilitatem. Non enim est corpus unibile, servato ordine ad finem unionis, secundum quod creatura rationalis præ aliis unibilis dicitur, nisi per hoc quod particeps est imaginis Dei, anima mediante.
Præterea si quæratur, quid magis aut fortius conjungitur carni Christi, anima an deitas; dicendum, quod aliqua duo esse magis conjuncta quam alia, contingit dupliciter. Primo, quia pluribus modis conjunguntur: sicque anima magis conjungitur carni quam deitas, quum anima sit corporis forma, ac per hoc unibilitatem formaliter causans in eo. Secundo, quoniam fortiori vinculo uniuntur, et ita divinitas magis unitur carni quam anima, quæ unitur corpori naturali unione, propter quod separabilis est ab eo; deitas vero unitur carni per gratiam unionis increatam, quæ immutabilis est: ideo unio illa nunquam dissolvitur.
Denique ad istud, utrum anima conjungatur deitati seu Verbo æterno, mediante spiritu, respondens: Spiritus, inquit, secundum Augustinum duodecimo super Genesim, multipliciter dicitur. Primo, corpus subtile, ut aer. Secundo, corpus omnino subditum animæ, ut corpora Sanctorum in resurrectione communi. Tertio, quælibet anima brutorum. Ecclesiastes: Quis novit si spiritus jumentorum, etc. Quarto, virtus imaginaria. Hinc Apostolus: Psallam spiritu, ait, psallam et mente. Quinto, mens angeli aut hominis. Ad Ephesios: Renovamini spiritu mentis vestræ. Sexto, Dei substantia. Joannes: Spiritus est Deus. Nunc autem sumimus spiritum pro mente. Sicque Verbum assumpsit animam mediante spiritu, quemadmodum carnem mediante anima. Nempe ut corpus non est assumptibile, nisi in quantum animatum; ita nec anima, nisi ut intellectualis et Dei imago.
Amplius ad hoc, utrum Verbum assumpsit simul totam humanitatem, vel totam mediantibus partibus ejus, respondet: Partes originaliter priores sunt toto, quia ipsum constituunt. Totum vero completive prius est partibus, quoniam ratio naturæ completæ prius invenitur in toto, et per illud in partibus, in quantum sunt partes totius. Nam et partes in genere sunt reductive. Hinc dicendum, quod Filius Dei quodammodo mediantibus partibus assumpsit totum, in quantum partes originaliter humanam naturam constituebant, cui per se assumptio competebat; quodammodo quoque assumpsit partes mediante toto, in quantum ratio humanæ naturæ, quæ per se assumptibilis fuit, per prius invenitur in toto, et per hoc in partibus ejus. — Sciendum quoque, quod singularitas duplex est, utpote: singularitas naturæ, ut hæc humanitas; et singularitas subsistentis in natura, ut hic homo. Unio autem in Verbo non est facta in singularitate naturæ, quia naturæ inalterabiliter et incommiscibiliter sunt unitæ; sed facta est in singularitate subsistentis in natura, quoniam in utraque natura idem subsistit Christus. Singularitas vero partium, in quantum partes sunt, pertinet ad naturam: hinc non est eadem singularitas partium hominis et Dei, sed est eadem singularitas Dei et hominis.
At vero ad istud, utrum humana natura assumpta sit gratia mediante, respondens: In unione (ait) humanæ naturæ ad divinam, nullum potuit esse medium unionem formaliter causans, cui per prius uniretur natura humana quam divinæ personæ. Quemadmodum enim inter formam et materiam nil cadit medium in esse, quod per prius sit in materia quam forma substantialis, alias accidentale esset prius substantiali, quod est impossibile; sic inter naturam et suppositum non potest aliquod præfato modo cadere medium, quum utraque conjunctio sit ad esse substantiale. Sed sicut adventum formæ in materiam præcedunt ordine fiendi quædam formaliter materialiterque disponentia, quibus materia fit ad susceptionem formæ idonea: sic in natura humana sunt superaddita quædam, quibus decens effecta est ut assumeretur a divina persona, ut scientiæ et virtutes; unde hæc quodammodo dici queunt congruentiæ medium.3 Quemadmodum vero secundo Sententiarum præhabitum est, gratia Dei dupliciter dicitur: primo, ipse Deus gratis dans, seu gratuita ejus voluntas; secundo, donum gratis datum. Itaque gratia primo modo sumpta, est medium unionis effectivum: quia gratuita voluntate Verbum sine præcedentibus meritis carnem assumpsit. Sumendo autem gratiam secundo modo, non fuit ibi aliquod medium tanquam habituale donum, unionem aut unibilitatem formaliter causans, sed solum est medium congruitatis, sicut scientia corporisque perfectio, atque hujusmodi, quæ decuit naturæ assumptæ non deesse; nisi forsan gratia appelletur unio ipsa, quæ est quoddam donum gratis
Eccle. III, 21.
1 Cor. XIV, 15.
Ephes. IV, 23.
Joann. IV, 24. datum; quæ qualiter sit medium, infra dicetur. Itaque dum Augustinus tertiodecimo de Trinitate affirmat: In rebus per tempus exortis, summa gratia est, quod Deus in unitate personæ sine præcedentibus meritis homini est unitus; accipit gratiam pro gratiosa et pia Dei voluntate quæ fecit hujusmodi unionem, non pro habitu aliquo mediante.
Præterea, si quæratur, an ipsa unio exstitit medium inter divinam et humanam naturam; dicendum, quod inter naturam divinam et humanam oportuit cadere mediam unionem, non sicut causam, sed ut effectum consequentem naturarum conjunctionem. Est quippe natura relationis, ut in aliis rerum generibus habeat causam, quia minimum habet de entitate, prout duodecimo Metaphysicæ asserit Commentator. Unde quamvis relatio per se non terminet motum, quoniam in ad aliquid non est motus, ut quinto Physicorum probatur, tamen ex hoc quod motus ad aliquod ens terminatur, ex necessitate consequitur relatio aliqua: sicut ex hoc quod motus alterationis terminatur ad albedinem, consequitur relatio similitudinis ad omnia alba. Sic ex hoc quod motus generationis terminatur ad formam, consequitur relatio secundum quam materia dicitur esse sub forma. Ita ex hoc quod motus assumptionis naturæ humanæ terminatur ad personam divinam, consequitur relatio ista quæ dicitur unio. Sicque unio est medium, non quasi assumptionem causans, sed consequens: sicut et aqua dicitur medium esse in tactu ex hoc quod tangentia sunt humectata. — Quod si quæratur, an hæc unio in operibus sex dierum præcessit; dicendum, quod non præcessit in ratione seminali, sed solum in potentia obedientiali, sicut in costa Adæ fuit ut ex ea posset Eva formari.4 — Hæc Thomas in Scripto. Qui etiam de his scribit in tertia parte concorditer ad hæc.
De hoc demum, qualiter Verbum assumpsit carnem mediante anima, et animam mediante intellectu seu spiritu, scribit ibidem quæstione sexta: Medium dicitur respectu principii et finis.5 Hinc sicut principium et finis important ordinem, ita et medium. Est autem duplex ordo: unus temporis, alius naturæ. Secundum ordinem temporis, in mysterio Incarnationis non est aliquod medium, quia totam naturam humanam simul sibi univit Filius Dei. Ordo vero naturæ inter aliqua potest attendi dupliciter: primo secundum gradum dignitatis, quemadmodum angeli medii sunt inter Deum et homines; alio modo secundum rationem causalitatis, prout causa aliqua dicitur media inter primam causam effectus et ipsum effectum. Hicque secundus ordo aliquo modo consequitur primum: nempe, ut tertiodecimo capitulo de Divinis nominibus S. Dionysius loquitur, Deus per substantias sibi propinquiores agit in remotiora.6 Itaque secundum gradum et ordinem dignitatis, anima media est inter Deum et carnem: sicque potest concedi quod conjunxit sibi corpus anima mediante. Secundum ordinem quoque causitatis, anima est aliqualiter causa carnis uniendæ Filio Dei: non enim esset assumptibilis caro, nisi per ordinem quem habet ad animam rationalem, secundum quem habet quod sit caro humana. Verumtamen duplex ordo considerari potest inter Deum et creaturas. Unus, secundum quod creaturæ causantur et dependent a Deo tanquam a principio sui esse, et sic propter infinitatem suæ virtutis Deus immediate attingit quamlibet rem causando et conservando; atque ad hoc pertinet quod Deus dicitur esse in omnibus per essentiam, præsentiam et potentiam. Alius est ordo, secundum quod res reducuntur in Deum sicut in finem; et quoad hoc, est medium inter Deum et creaturas, quoniam inferiores creaturæ reducuntur in Deum per superiores. Et ad hunc ordinem spectat assumptio humanæ naturæ a Verbo, quod est terminus assumptionis istius: idcirco per animam carni unitur.
Postremo de hoc, an unio ista sit per gratiam facta, ibi subjungit:7 In Christo est gratia unionis et gratia habitualis, quarum nulla potest poni medium in unione prædicta. Nam gratia unionis est ipsum esse personale divinum, gratis communicatum naturæ humanæ in persona Verbi. Gratia vero habitualis, pertinens ad spiritualem illius hominis sanctitatem, est effectus consequens unionem, secundum illud Joannis: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis.8 Per quod datur intelligi, quod ex hoc ipso quod ille homo est Unigenitus a Patre (quod sibi convenit per unionem), habet plenitudinem gratiæ et veritatis. Si autem gratia dicatur ipsa voluntas Dei, aliquid gratis donans aut faciens, sic unio facta est per gratiam non sicut per medium, sed sicut per causam efficientem. Hæc in tertia parte. — In Summa quoque contra gentiles, plenissime et diffuse reprobat ex Scripturis et rationibus multis hæreticas falsitates Arii et Eunomii ac Apollinaris, dicentium in Christo non fuisse animam rationalem; insanias etiam Manichæi et Valentini, negantium in Christo carnem vere humanam: de quibus pertranseo, quia communia sunt, nec ulla apparentia in hæreticorum illorum figmentis consistit.
His scripta Bonaventuræ omnino concordant. Et satis continentur in istis similiter scripta Petri, qui aliqua addit: Duplex est, inquiens, medium. Unum secundum intentionem: sicque anima fuit medium et etiam spiritus, quoniam propter animam assumpsit carnem, et ipsam animam propter spiritum seu mentem. Aliud est medium secundum exsecutionem, et illud est duplex, videlicet medium congruentiæ et medium necessitatis, etc., ut supra. Et rursus:9 Quadruplex est, ait, gratia. Una, unionem efficiens, utpote gratia increata. Altera, ad unionem disponens, puta divina assimilatio. Tertia, unionem constituens, scilicet unio ipsa, seu associatio gratuita. Quarta, unionem consequens, utpote communicatio attributorum. Hæc Petrus, qui in his brevitati studens, obscuritatem reliquit.
A Richardus demum narrat et sequitur distinctionem medii a Petro inductam, et amborum scripta dictis Thomæ ac Bonaventuræ concordant. Recitat quoque opinionem dicentium, quod gratia sumpta pro habitu gratuito animam perficiente, non fuit medium congruentiæ in assumptione naturæ humanæ a Verbo. Quam opinionem Durandus sequitur, et sic probat, quia natura humana personatur in Verbo, sicut personata fuisset in proprio supposito: una namque personatio supplet vicem alterius. Sed natura Christi humana si sibi ipsi fuisset relicta, personata fuisset in supposito proprio non mediante gratia: ergo sine ea personatur in Verbo. Secundo, quoniam illud quod sequitur unionem, non est medium in eadem; sed gratia habitualis secuta fuit in Christo (ordine naturæ, non temporis) unionem naturarum in persona Verbi: ergo gratia habitualis non fuit medium unionis. Probatio minoris. Nam sicut se habet esse ad operari, sic gratia unionis ad gratiam habitualem: cujus ratio est, quoniam unio facta est ut natura humana habeat suum esse in divino supposito, gratia autem datur propter bene operari. Sed esse præcedit operationem: ergo gratia unionis seu unio ipsa, gratiam habitualem.
B C D Verum ista opinio positioni præcipuorum dissentit doctorum, Alexandri, Thomæ, Bonaventuræ, Alberti, et aliorum quos allegavi, estque erronea, et levibus persuasionibus innitens. Prima quoque persuasio magis concludit contrarium. Quum enim personatio humanæ naturæ in proprio supposito, id est in persona humana creata, sit naturalis, non mirum quod ad eam non requiritur per modum congruentiæ, et ut medium congruitatis, aliqua gratia habitualis. Verum quum personatio naturæ humanæ in persona increata sit supernaturalis, imo supernaturalissima, excellentissima et superinvariabilis et incomprehensibilis prorsus, rite ad eam requirebatur per modum decentissimæ ac sapientissimæ congruentiæ, gratia habitualis altissi-
B C ma, aptans, ornans, disponens ad hujusmodi unionem. — Sed contra hoc videtur esse secunda objectio : ad quam dicendum, quod quamvis hæc gratia secundum rem se habet concomitanter ad unionem, tamen secundum prævisionem, præordinationem atque propositum Dei, se habuit antecedenter, quoniam Trinitas summa præordinavit et voluit naturam humanam non uniri Verbo æterno nisi splendidissimam, pulcherrimam, gratiosissimam, imo et beatfice gloriosam : quod plane congruentissimum fuit. Hinc secundum Albertum, Petrum et Udalricum, gratia illa, quantum ad intentionem, fuit congruentiæ medium : sic equidem etiam ultimum in exsecutione, frequenter est primum in intentione.
Verumtamen Scotus hanc opinionem sequitur imbecillem, argumenta ponens eadem quæ Durandus, et addit quod gratia habitualis non potuit se habere in ratione dispositionis circa naturam assumptam : quoniam exsistentia accidentis præsupponit exsistentiam realem subjecti; et ita hæc gratia præsupposuit exsistentiam humanitatis assumptæ, ordine naturæ. — Verum instantia hæc nulla est. Fuerunt etenim simul tempore gratia ista et natura assumpta : nihilo minus gratia ista in præordinatione atque proposito Dei, exsistenttiam præcessit subjecti, tanquam aliquid ordinatum ad ejus decorem et habilitationem.
Insuper Scotus ait : Dicitur quod Verbum assumpsit corpus mediante anima. Quod ita exponitur, quod primo anima est assumpta a Verbo, et in secundo instanti naturæ corpus, et per hoc in illo instanti secundo Verbum univit sibi corpus personaliter mediante anima, quam sibi primo univit. — Hæc Scotus, qui (ut ex tenore verborum ejus perpenditur) loquitur more solito contra Henricum , qui primo Quodlibeto et in Summa sua scribit de his. Verumtamen nec in Quodlibetis nec in Summa asseruit, quod Verbum prius tempore assumpsit animam quam corpus, Revera hic disputat Scotus contra Varronem. imo utrumque simul tempore assumptum a Verbo fatetur.
Consequenter Scotus subjungit : In ista assumptione passiva naturæ humanæ a Verbo, nullum fuit medium quod inter Verbum et totam naturam. Istud probat sicut ex Durando probatur, et probatio ejus cassatur sicut cassata est, quamvis aliquo modo sit verum quod nullum fuerit medium ibi, prout ex præallegatis doctoribus solidis est deductum.
In hac quæstione Scotus grandem facit inquisitionem, an totum seu forma totius sit idem cum parte sua seu partibus et cum forma partis, quum tamen facillime constet, quod totum non sit nisi suæ partes simul acceptæ; quod item totum nec sit totaliter idem cum parte sua, nec totaliter quid diversum ab ea, sed partim idem et partim diversum, quum pars aliquid sit totius, totum quoque partem suam includat et superaddat. Fatetur tamen hic Scotus, quod in rebus materialibus forma totius, seu essentia et quidditas rei, includat materiam. — Præhabitis demum ex Thoma et aliis consonant scripta Antisiodorensis.
Footnotes
Chapter 57 of 201