Quæstio 2
Secundo quæritur, An irrationalis creatura assumptibilis fuit.
Videtur quod non. Primo, quia hoc penitus indecens esset, Deum videlicet esse Deum et brutum, seu plantam vel saxum. — Secundo, creatura irrationalis non est capax cognitionis et dilectionis Dei: ergo nec hypostaticæ unionis cum Deo, quum unio ista multo major sit illa; nec decet creaturam taliter Deo uniri, nisi super hoc grata sit ei: quod irrationali non convenit.
In oppositum est omnipotentia Dei, et rursus quod in triduo mortis Christi corpus ejus mansit Verbo unitum ab anima separatum.
Ad hoc Bonaventura breviter dicit, quod Deum assumere irrationalem creaturam, dedecet ejus sapientiam atque potentiam magis quam deceat. An tamen Deus de potentia sua absoluta hoc possit, non exprimit. — Porro, ut præcedenti patuit quæstione, Petrus effatur quod Deus de potentia sua absoluta hoc valeat.1
At vero Thomas clarius loquens, conformiter hoc fatetur, adjiciens: Loquendo de potentia ordinata, Deus illam potest assumere creaturam quam eum decet et congruit assumere; sicque potissime assumere potuit humanitatem. Irrationalem autem de absoluta potentia assumere potuit. Nec impedit quod creatura irrationalis personalitatem non habet: quia personalitas non debetur humanitati assumptæ ratione sui, sed ratione naturæ seu personæ assumentis; unde non est ibi personalitas nisi increata. Præterea, quamvis in natura irrationali non invenitur personalitas, est tamen in ea hypostasis sive suppositum; unio autem facta est non tantum in persona, sed etiam in supposito atque hypostasi. Congruum vero non fuit ut creatura irrationalis assumeretur, præsertim quia assumpta natura in assumente maxime beatificatur, juxta illud Psalmi: Beatus quem elegisti et assumpsisti. Quæ beatitudo in actu mentis consistit, cujus irrationalis creatura susceptiva non est. Hinc ad congruitatem assumptibilitatis requiritur similitudo imaginis. Porro duplex est similitudo creaturæ ad Deum. Una secundum participationem alicujus bonitatis, sicut a Deo vivente cuncta dicuntur vivere et vitam participant: sicque creatura rationalis Deo maxime assimilatur; et hæc similitudo ad assumptibilitatem requiritur. Alia similitudo est secundum proportionalitatem, ut si dicatur similitudo inter Deum et ignem, quoniam sicut ignis consumit stipulam, sic Deus malitiam; et hæc similitudo exigitur in locutionibus figurativis et appropriationibus: quam similitudinem divinus Dionysius secundo Cœlestis hierarchiæ capitulo vocat dissimilem similitudinem. Sicque quintodecimo Cœlestis hierarchiæ capitulo, S. Dionysius protestatur: In igne inter omnia corporalia divinæ similitudines magis repræsentantur. Idem quoque affirmat de radio solis, quarto capitulo de Divinis nominibus. Hæc Thomas in Scripto.
At vero in tertia parte, quæstione quarta, disseruit naturam irrationalem non habere congruitatem ad unionem cum Deo in unitate suppositi, quia non potest pertingere ad ipsum per unionem quæ est secundum operationem intellectualem, in qua beatitudo consistit, quum tamen ista sit minor quam prima.2
Circa hæc scribit Richardus: Aliqui dicunt, quod creatura irrationalis nequaquam assumptibilis fuit, quoniam nihil potest facere Deus, etiam de potentia absoluta, nisi quod potest velle atque disponere; non autem potest velle aut disponere aliquid repugnans sapientiæ suæ, quale est, Deum fieri saxum aut asinum. Alii dicunt, istud de potentia absoluta fieri posse, quoniam contradictionem non implicat, et quoniam corpus Christi separatum ab anima, mansit deitati unitum. Si dicas hoc ideo factum, quoniam ordinatum fuit ut denuo perficeretur ab anima Christi resurgente, videtur hoc non sufficere: quamvis enim supernaturaliter resurrexit, non præcedente sui resolutione usque ad primam materiam, naturaliter tamen nequivit rursus disponi ad animæ susceptionem, nisi prius facta resolutione usque ad materiam primam. Unde secundum Philosophum octavo Metaphysicæ: Si ex mortuo naturaliter fiat vivum, oportet primo ad materiam primam redire. Quum ergo materia creaturæ irrationalis, facta tali resolutione, queat disponi ad rationalis animæ infusionem, apparet quod de potentia absoluta potuerit divina persona irrationalem assumere creaturam. Denique, sicut per triduum mansit persona Filii unita corpori inanimato, ita eidem seu alteri posset perpetuo unita manere. — Hæc Richardus, qui ad nullam harum opinionum divertit, sed qualiter utraque valeat sustineri prosequitur, utriusque solvens instantias.
Insuper, Durandus circa hæc scribit prolixe, tenens fideliter quod Deus de potentia absoluta potuit assumere irrationalem naturam: quia non fuit nec est impossibile omnipotentiæ suæ, terminare et substantificare seu sustentare in se dependentiam irrationalis creaturæ, sicut terminavit et sustentat dependentiam humanæ naturæ assumptæ. Actualis quoque subsistentia et exsistentia rei posterior est natura: sicque potest separari ab ea, ita quod natura sustentetur ac fulciatur subsistentia aliena, præsertim increatæ personæ, quæ omnium subsistentiarum rationes ac perfectiones in se supereminenter includit. Hæc Durandus.
Circa hæc apparet, quod sicut Deus omnipotens dicitur quædam non posse, non ex impotentia sua, sed quoniam excellentiæ suæ naturæ nequaquam conveniunt, ut ambulare, manducare, bibere et dormire (loquendo de Deo secundum propriæ deitatis naturam), qui tamen actus seu effectus in se indecentiam non includunt; ita irrationalem naturam assumere, supergloriosissimo Creatori nullatenus convenit, nec ulla potentia potest competere: non ex impotentia sua, sed quoniam excellentiæ suæ nullatenus competit, imo disconvenit et sapientiæ atque justitiæ suæ derogat, ut brutum appelletur ac sit, ac tanta dona communicet rei quæ grata nequit consistere. — In hujus vero quæstionis solutione scribit Durandus nonnulla quæ videntur non vera, dicendo: Quum dicitur quod natura assumpta per assumptionem habet esse divinum et supernaturale, dicendum quod falsum est. Natura enim assumpta nullum esse sibi intrinsecum habet quod non habuisset si sibi fuisset relicta, et quod non haberet si sibi ipsi relinqueretur; sed per assumptionem fit, quod suum esse naturale et intrinsecum habet in divino supposito. Hæc Durandus, quæ contrariari videntur dicto theologorum, dicentium quod in Christo natura assumpta in eodem esse personali increato subsistit in quo Verbum æternum, nec habet esse personale et actuale seu subsistentiam proprii ordinis, prout istud infra clarius elucescet.
Postremo, quod de corpore Christi arguitur, nil concludit. Illud namque non nisi anima rationali informatum, assumptum est; nec vero post separationem ab anima, mansit tempore brevi conjunctum, nisi ut paulo post eidem animæ reunitum, una cum ipsa maneret personæ Verbi æterna liter counitum. Nec hoc derogat excellentiæ Dei, quia judicandum est de re secundum ipsius causam finalem. — De hac re in quæstione post proximam quæstionem immediate sequente, quædam addentur.
Footnotes
Chapter 54 of 201