Skip to the text

Distinctio 2

A. Quare totam humanam naturam accepit, et quid nomine humanitatis vel humanæ naturæ intelligendum sit.

Et quia in homine tota humana natura vitio corrupta erat, totam assumpsit, id est animam et carnem, ut totam curaret et sanctificaret. Quod autem humanæ naturæ sive humanitatis vocabulo anima et caro intelligi debeant, aperte docet Hieronymus, in Expositione catholicæ fidei dicens : Sic confitemur in Christo unam Filii esse personam, ut dicamus duas perfectas et integras esse substantias, id est deitatis et humanitatis, quæ ex anima continetur et corpore. Ecce aperte ostendit, humanitatis nomine animam et corpus intelligi, quæ duo assumpsisse Dei Filius intelligitur, ubi hominem sive humanitatem vel humanam naturam accepisse legitur. Errant ergo qui nomine humanitatis non substantiam, sed proprietatem quamdam a qua homo nominatur, significari contendunt, ubicumque humanitas Christi memoratur. Ait enim Joannes Damascenus : Sciendum quidem est, quod deitatis et humanitatis nomen, substantiarum, scilicet naturarum, est repræsentativum. Natura enim non sic accipitur in Christo, ut quum dicitur una natura esse omnium hominum : quod evidenter idem Joannes ostendit, differentem rationem dicti assignans, quum natura humana in Christo nominatur, et quum una dicitur natura omnium hominum. Ait enim : Quum unam hominum naturam dicimus, sciendum est, quod non considerantes ad animæ et corporis rationem, hoc dicimus. Impossibile enim est unius naturæ dicere Domini corpus et animam, ad invicem comparata. Sed quia plurimæ personæ hominum sunt, omnes autem eamdem suscipiunt rationem naturæ (omnes enim ex anima et corpore compositi sunt, et omnes naturam animæ participant, et substantiam corporis possident), communem speciem plurimarum et differentium personarum unam naturam dicimus, uniuscujusque scilicet personæ duas naturas habentis, et in duabus perfecte naturis, animæ scilicet et corporis, exsistentis. In Domino autem Jesu Christo non est communem speciem accipere. Neque enim factus est, nec est nec aliquando fiet alius ; sed Christus ex deitate et humanitate est, in deitateque et humanitate Deus perfectus est idem et homo perfectus. — Totam ergo hominis naturam, id est animam et carnem, et horum proprietates sive accidentia, assumpsit Deus, non carnem sine anima, nec animam sine ratione , ut hæretici voluerunt, sed et carnem et animam cum sensibus suis.

Pelag. Lib. fidei, p. 11, n. 9.

Damasc. de Fide orthod. lib. III, c. 4.

Ibid. c. 3. carne

Ibid. c. 6.

Unde Joannes Damascenus ait : Omnia quæ in natura nostra plantavit Deus, Verbum assumpsit, scilicet corpus et animam intellectualem, et horum idiomata. Totus enim totum assumpsit me, ut toti mihi salutem gratificet. Quod enim inassumptibile est, incurabile est.

B. De unione Verbi et carnis mediante anima.

Assumpsit ergo Dei Filius carnem et animam, sed carnem mediante anima. Unitum est carni per medium intellectum Verbum Dei. Tantæ enim subtilitatis atque simplicitatis est divina essentia, ut corpori de limo terræ formato uniri non congruerit, nisi mediante rationali essentia. Illa autem unio inexplicabilis est adeo, ut etiam Joannes ab utero sanctificatus, se non esse dignum fateatur solvere corrigiam calceamenti Jesu:1 quia illius unionis modum investigare aliisque explicare non erat sufficiens. Non sunt ergo audiendi qui non verum hominem Filium Dei suscepisse dicunt, neque natum de femina, sed falsam carnem et imaginem corporis simulatam ostendisse videntibus. In quem errorem prorumpunt, quia timent quod fieri non possit, scilicet ne humana carne veritas et substantia Dei inquinetur; et tamen prædicant istum visibilem solem radios suos per omnes fæces spargere, et eos mundos et sinceros servare. Si ergo visibilia munda a visibilibus immundis contingi possunt et non coinquinari, quanto magis incommutabilis et invisibilis Veritas, per spiritum animam et per animam corpus suscipiens, totum hominem sine sui contaminatione assumpsit, et ab omnibus infirmitatibus liberavit? — Ecce hic dicit Dei Sapientiam per spiritum assumpsisse animam, et per animam corpus. Spiritus enim, scilicet pars animæ superior, majori similitudine Deo propinquat quam anima, scilicet ipsa eadem secundum inferiorem partem, et anima magis quam corpus: et ideo non incongrue anima dicitur assumpta per spiritum, et corpus per animam.

Damasc. de Fide orthod. lib. III, c. 6.

Aug. de Agone christ. n. 20.

C. Quod Verbum simul assumpsit carnem et animam; neque caro prius est concepta quam assumpta.

Si autem quæritur, utrum Verbum carnem simul et animam assumpserit, an prius animam quam carnem, vel carnem quam animam; et utrum caro illa prius fuerit in utero Virginis concepta, et postea assumpta: verissime et absque ulla ambiguitate dicitur, quia ex quo Deus hominem assumpsit, totum assumpsit, simulque sibi univit animam et carnem; nec caro prius fuit concepta et postmodum assumpta, sed in conceptione assumpta, et in assumptione concepta. Unde Augustinus in libro de Fide ad Petrum: Firmissime tene, et nullatenus dubites, non carnem Christi sine divinitate conceptam in utero Virginis priusquam susciperetur a Verbo, sed ipsum Verbum Deum suæ carnis acceptione conceptum, ipsamque carnem Verbi incarnatione conceptam. Idem in libro de Trinitate: Non esset Dei hominumque mediator, nisi esset idem Deus, idem homo, in utroque unus et verus: quam servilem formam a solo Filio susceptam, tota Trinitas, cujus una est voluntas et operatio, fecit. Non autem in utero Virginis prius caro suscepta est, et postmodum divinitas venit in carnem; sed mox ut Verbum venit in uterum, servata

Hugo, de Sacram. lib. II, p. I, c. 9.

Fulgent. de Fide ad Petrum, n. 61.

Aug. Sermo 293, n. 7, contra serm. Arian. c. 8. veritate propriæ naturæ, factum est caro et perfectus homo, et in veritate carnis et animæ natus est. De hoc etiam Gregorius in Moralibus ait: Angelo nuntiante et Spiritu adveniente, mox Verbum in utero, mox intra uterum Verbum caro.2

SUMMA

DISTINCTIONIS SECUNDÆ

IN distinctione præhabita tractavit Magister de Incarnatione ex parte naturæ divinæ seu assumentis personæ. Hic loquitur de eadem ex parte naturæ assumptæ, ostendens primo, quod integram assumpsit humanitatem; et circa hoc reprobat quorumdam errorem, dicentium quod persona Verbi assumpsit non veram humanitatem, sed quamdam ejus proprietatem. DeindePLANTE EXPLANATIONE FIDEI VERITATEM CIRCA INCARNATIONIS MYSTERIUM, ET QUORUMDAM HÆRETICAS IMPROBAT FALSITATES; ATQUE DEINCEPS DECLARAT, QUO MODO SEU ORDINE HUMANAM NATURAM ASSUMPSERIT, UTPOTE CARNEM ANIMA MEDIANTE, NON PRIORITATE AUT ORDINE TEMPORIS, SED DIGNITATIS. QUOCIRCA REDARGUIT QUORUMDAM CRASSAM ET FALSAM, IMO ET HÆRETICAM IMAGINATIONEM, DICENTIUM QUOD DEUS NON VERAM, SED PHANTASTICAM ASSUMPSERIT CARNEM. POSTREM OSTENDIT, QUOD VERBUM ÆTERNUM SIMUL TEMPORE ASSUMPITS CARNEM ET ANIMAM RATIONALEM, QUOD ITEM EODEM MOMENTO FORMATA AC ORGANIZZATA SIT CARO ILLA ET A VERBO ASSUMPTA.

Footnotes

  1. Joann. I, 27. ↩

  2. Gregor. Moral. lib. XVIII, n. 85. ↩

Chapter 52 of 201