Skip to the text

Quæstio 4

An quæritur, An implicet contradictionem, Filium Dei assumere naturam creatam quæ ipso non fruatur.

Videtur quod sic. Primo, quoniam unio hypostatica cum Verbo est major quam illa quæ est per habitum gloriæ, seu per beatificam fruitionem, sicque præsupponere et includere eam videtur; sed creaturam Deo unitam per habitum gloriæ seu beatam fruitionem, Deo non frui, contradictionem includit : ergo et hoc, quod est Deo hypostatice uniri et ipso non frui. — Secundo, creatura Deo non fruens, videtur posse peccare, et sic Deum posse peccare ac damnari consequeretur.

In oppositum sunt præallegati doctores dicentes, quod de potentia absoluta Deus potest irrationalem creaturam assumere, quæ nequaquam capax est fruitionis divinæ : non ergo implicat, personam increatam assumere naturam creatam quæ non fruatur persona divina assumente.

Itaque intuendum, quod hæ duæ quæstiones sunt connexæ multumque condependent, videlicet : an Deus possit irrationalem assumere creaturam, et an implicet quod assumat creaturam quæ ipso non fruatur.

Præterea de prima illa quæstione scribit Henricus tertiodecimo Quodlibeto :1 Circa istud sunt duæ opiniones. Una communior atque solennior, cui aliquantulum consentire consuevi, quod scilicet quælibet natura in creatis consistens possit assumi, principaliter propter duo. Primum, quia corpus Christi mansit unitum Verbo in triduo mortis Christi. Secundum, quia in

Deo est ratio omnis esse ac subsistentiæ quæ est in creatura. Et hujus opinionis sequaces affirmant, aliquam naturam posse elevari ad istam unionem cum Verbo, cujus tamen naturæ potentia elevari non potest ad operationem quæ est cognitio atque fruitio Verbi æterni. Quocirca pensandum, quod Deus dupliciter est in rebus : primo, naturaliter et modo congruenti naturæ; secundo, voluntarie et modo supergrediente limites naturæ creatæ. Primo modo, est in omni creatura per illapsum; secundo modo, habet esse solummodo in natura assumpta per circumincessionem. Et quamvis per illapsum Deus sit intimus omni creaturæ, atque intimior quam ipsamet sibi aut forma materiæ, per circumincessionem tamen fit intimissimus naturæ assumptæ. Nempe per intimationem circumincessionis, natura assumpta tam intime, ineffabiliter et incomprehensibiliter unitur naturæ assumentis, quod necesse est naturam assumptam amittere proprium esse subsistentiæ (si quod ante assumptionem in ea fuit; vel eo carere, si nunquam ipsum habuit), et subintrare esse subsistentiæ naturæ ad quam assumitur, ut sit idem suppositum subsistentiæ in duplici natura. Utraque enim naturarum illarum in unione ipsarum retinet proprium esse essentiæ, et non exsistentiæ. Denique, per illapsum Deus unitur omni creaturæ ad duo, videlicet : ad actum primum naturæ, hoc est ad stabiliendum ei esse ut persistat, et ad actum naturæ secundum eliciendum, qui est operatio ejus: quorum nullum potest creatura sine isto illapsu habere. Per circumincessionem quoque intimatur Deus naturæ assumptæ ad duo, puta: ad sublimandum naturam ad actum primum, qui est esse subsistentiæ divini suppositi, et ad sublimandum potentiam naturæ assumptæ ad actum supernaturalem secundum, qui est actus beatificus contemplandi ac perfruendi. — Ex his arguo ita : Sicut se habet Deus ad omnem creaturam per illapsum ad duos actus prætactos, ita se habet ad naturam assumptam per circumincessionem ad duos prædictos actus, limites naturæ supergredientes; sed nulla creatura susceptibilis est divini illapsus quoad actum illum primum, nisi susceptibilis sit ejusdem quoad actum illum secundum : ergo nec natura aliqua susceptibilis est per circumincessionem, primi illius supernaturalis actus, seu hypostaticæ subsistentiæ, nisi sit capax actus secundi, qui est beatifica fruitio, in dilectione et cognitione consistens. Hæc Henricus.

Qui huic opinioni consentit, cui et paulo ante consensi, verumtamen non propter rationem eamdem. Ipse etenim ei consentit propter rationem quam posuit; ego vero, quia indignum et indecens est, Deo adscribere quod sit brutum aut lapis :2 quam rationem dicit ipse non movere nisi quosdam rudes, qui propter devotionem quam habent ad Deum et dignitatem ipsius, arbitrantur indignum talia Deo adscribi et convenire. Verumtamen ratio illa movet etiam Bonaventuram, et alios quosdam subtiles. Dictum est quoque super primum ex concordi doctrina doctorum, quod quamvis loquendo in generali, Deus dicatur esse in omnibus per essentiam, præsentiam et potentiam, attamen in speciali sunt multa in quibus Deum esse non dicimus, vel quia in sua ratione vel significatione includunt deformitatem peccati, vel fœditatem aut vilitatem; unde non dicimus Deum esse in diabolo, nec in cloaca aut luto, stercore aut cadavere. Multo ergo plus indignum, indecens, abhorrendum est, superpræstantissimum Deum tale quid esse, ut bufonem, basiliscum seu talpam; et si non est indignum eum assumere talia, sequetur quod et actus talium sibi convenient. Absit igitur, ut ex lege Christianorum, sequatur, tam fœda et vilia superaltissimum Deo posse adscribi : imo sicut Deo nequaquam quædam conveniunt ratione suæ sanctitatis, ut esse peccatorem; quædam ratione suæ felicitatis, ut esse damnatum; quædam ratione sapientiæ suæ, ut aliquid inordinatum relinquere : sic et

C

D quædam nullatenus ei conveniunt ratione dignitatis et excellentiæ suæ, sicut prætacta.

Insuper, quod ait Henricus de modo exsistendi Deum in natura assumpta per circuminceSSIONEM, non videtur idonee dictum. Damascenus namque, quem allegat, et a quo modus iste loquendi aut primam aut magnam sumpsit occasionem sive originem, asserit divinas et increatas personas esse in invicem per circuminceSSIONEM, et tamen circumincessio illa non aufert eis propriam personalitatem: quomodo ergo circumincessio illa aufert naturæ assumptæ propriæ speciei personalitatem? Imo si vim nominis attendamus, videtur Deus omnipotens et immensus esse in omni re creata per circuminceSSIONEM: quia ex omni parte seu circumquaque incedit, pertransit, attingit, penetrat eam. Non ergo circumincessio illa est causa assumptionis seu unionis hypostaticæ naturæ assumptæ cum Verbo æterno, sed communicatio personalis subsistentiæ, qua increata persona communicat naturæ assumptæ suam æternam et increatam personalitatem ad subsistendum in ea: non quod natura assumpta sit persona, sed quia ex natura et persona increata, atque ex natura assumpta non constat, nec constituitur, neque relinquitur nisi una persona.

Postremo ratio illa Henrici, quam magni pendit et putat concludere, a defensoribus alterius opinionis satis faciliter solvitur, dicentibus: Esse et posse sibi invicem correspondentia ita se habent, quod potentia nunquam potest in actum suæ operationis, nisi natura habeat actu esse, sicut videmus in naturalibus, ex quibus ipsi similitudinem sumunt. Nulla quippe res potest habere operationem naturalem, nisi habeat esse naturale. Si igitur posse in visionem divinæ essentiæ correspondet assumpto, impossibile esset creaturam videre Deum per essentiam, nisi esset assumpta. Præterea, si elevata essentia ad esse divinum per assumptionem, necesse sit potentiam elevari ad posse in divinam operationem, non solum oporteret unam potentiam taliter elevari, sed et omnes vires illius naturæ: quia non ponitur elevatio potentiæ ad tale posse, nisi per elevationem essentiæ ad tale esse; omnes autem potentiæ supponunt essentiam, et in ea fundantur: ea igitur elevata, omnia elevantur; quod falsum est. Sic enim natura humana assumptibilis non fuisset, quia non omnes ejus potentiæ elevabiles sunt ad visionem et fruitionem divinam.

Hinc dico, quod elevata essentia, elevatur proportionabiliter ejus potentia: quia sicut non elevatur essentia ut habeat aliquod esse intrinsece ac inhærenter quod non habuit ante, sed ut sit altioris suppositi; sic suo modo elevatur ejus potentia. Clarius autem loquendo, respondeo quod potentiam assumptæ naturæ elevari oportet juxta modum elevationis naturæ. Ideo si natura inanimata assumeretur, constat non oportere elevari aliquam potentiam ejus ad actum aliquem beatificæ visionis, quum non habeat vim intellectualem; et idem dicendum de natura viva irrationali. Sed operatio lapidis naturalis, ratione assumptionis, altiori modo conveniret eidem; similiter operatio irrationalis naturæ. Nam et subsistentia personalis divinæ personæ non communicaretur lapidi, nisi ad subsistendum in ea, non ad vivendum aut intelligendum in ea, etiam prout vivere et intelligere nominant actum primum. Ex his breviter tactis apparet, quod Henricus in hac re non fuerit subtiliter contemplatus; sed quod aliis imputat passus, deblique persuasione inductus, veræ tamen conclusioni assensus.

Nunc scrutandum, quid de quæstione modo proposita sit censendum, an scilicet implicet, naturam assumptam rationalem divinæ personæ hypostatice uniri nec ea frui.

Et de hoc præfatus doctor sexto loquitur Quodlibeto: In hoc actus fruitionis perficitur, quod objectum fruibile voluntarie sese repræsentat atque illabitur intellectivæ potentiæ, eamque immutat ad actum videndi per speciem apertam; per corporis, procedit actus beatificationis, quohoc quoque alliciendo movet voluntatem ad transferendum se in ipsum fruibile, habitu nihil operante ad actus hos, nisi quod elevat ac disponit potentiam ut idonea sit cui objectum repræsentetur, per hoc quod ex habitu prompta sit et expedita ut in illud inclinetur. Nunc autem tenendum firmiter putamus, quod omnem elevationem et habilitatem quam facere potest habitus in potentia ut inclinetur in objectum fruibile præsentatum, multo eminentius operatur unio ipsa cum objecto fruibili in unitate personæ. Ideo unio ista necessario repræsentat objectum sub ratione fruibilis virtuti seu potentiæ fruentis, ita quod unio hæc non possit esse in essentia et natura ad perfectionem naturæ assumptæ, in quantum est essentia seu natura qua dicitur homo, quin simul et per quamdam concomitantiam sit in ejus potentiis, prout essentia habet rationem cognitivi et volitivi, et divina natura, ad quam facta est unio, habet rationem cogniti et voliti. Quemadmodum si oculus corporalis natus esset videre visibile sibi impressum substantialiter, sicut si lux substantialiter et ut forma quædam infunderetur oculo ad perficiendum ipsum secundum ejus substantiam, in quantum habet rationem perspicui: non posset ei non infundi sub ratione visibilis, ad perficiendum ipsum ut est visibile quoddam, in quantum oculus habet rationem visivæ potentiæ. Quamvis enim isti sint diversi modi essendi in et perficiendi, unus tamen necessario alteri est connexus. Unde in D Beatis qui finem, ut est beatificans primo et principaliter, non attingunt nisi per intellectum et voluntatem, habetque ipse finis esse in essentia quam facit beatam, quia illabitur primo potentiis, concomitative tamen necessario simul illabitur substantiæ, beatificando Beatum non solum in ejus potentiis, sed item in essentia suæ naturæ intellectualis. Propterea a beatitudine animæ, quam in sua habet essentia et natura, eo quod est actus formaque ad corporis dotes, in corpus secundum derivationem. Quumque essentialior origo et processus sint ab essentia ad potentias quam econtra, quoniam potentiæ ab essentia oriuntur: si objectum fruibile non potest objective illabi in potentias Beatorum ut beatificans eas, quin simul illabatur essentiæ ut beatificans eam, multo fortius illabi non potest essentiæ naturæ humanæ substantialiter per hypostaticam unionem, in hoc beatificando essentiam quantum potest beatificari ut est essentia, quin simul illabatur potentiis intellectus et voluntatis, ipsas beatificando quantum beatificari possunt, quod non fit nisi per actum fruitionis. Hinc (ut opinor) Deus non potest assumere humanam naturam absque hoc quod ipsa fruatur Deo, estque impossibile aliter eam assumi, non impossibilitate alicujus defectus, sed ex immutabilitate perfectionis ex unione præfata; alias natura assumpta, per usum bonum liberi arbitrii posset mereri per gratiam ipsam fruitionem, et malo usu liberi arbitrii sine gratia posset peccare ac damnationem mereri, et vere dici posset quod Deus esset damnatus atque in malo obstinatus: quæ videntur absurda. Hæc Henricus.

At vero Scotus tenet horum contrarium, dicens non implicare, creaturam rationalem hypostatice Deo uniri nec eo frui, irrationalem quoque creaturam posse assumi. Ponit item alterius opinionis motiva, et (ut patet) reprobat ea. Nempe, contra id quod dicit opinio illa, quod superiores vires naturæ assumptæ necessario immutantur ab objecto illo fruibili, cui essentia, a qua profluunt illæ vires, hypostatice est unita, sic arguit: Deus ad extra nil necessario operatur, ergo nec vires necessario movet ad sui fruitionem. Verum hoc non est contra mentem Henrici, quum et ipse testetur, voluntarie agere Deum in illas potentias: idcirco, quod dicit eas necessario immutari a summo bono unito, sic accipit quomodo Beati dicuntur Deo necessario frui, quia inavertibiliter sunt ei conjuncti. Impeccabilitatem vero dicit Scotus convenire naturæ assumptæ, ex congruentia quadam. Naturam vero irrationalem dicit assumptibilem, ex persuasionibus tactis ab aliis. Verum (ut patuit) irrationalis creatura ex sua irrationabilitate repugnantiam habet, indecentiam et ineptitudinem ad assumptibilitatem;3 nec communicatio idiomatum divinorum convenit ei, nec decet eam communicari eidem, sicut ostensum est. Quumque præhabita sint hæc, non est amplius immorandum. Materia tamen opinabilis est; sed pietati fidei amplius congruit ea removeri a Deo, quæ ejus excellentiæ, perfectioni, sanctitati ac beatitudini derogare videntur, et per quæ increduli magis averterentur a fide.

Footnotes

  1. q. 5. ↩

  2. dist. xxxvii, q. 1 et 2. ↩

  3. quæst. 2, et p. 74 B' et s. ↩

Chapter 56 of 201