Skip to the text

Quæstio 3

A Mplius circa hæc adhuc quæruntur, quæ ad curiositatem potius quam ad utilitatem pertinere videntur, nisi forsan propter exercitationem, aut ad infidelium repressionem quærantur. Itaque quæritur,

Utrum universum fuit assumptibile.

Ad quod Alexander respondet quod non, quoniam non est unum simpliciter, sed aggregative. — Concordat Bonaventura.

Thomas vero respondet, quod aliquid convenit toti dupliciter : primo ratione partis, sicut homo dicitur simus propter nasum, sicque universum assumptum est, homine assumpto; alio modo ratione sui, qua convenit unicuique parti ipsius : et sic universum non est assumptibile, quoniam multæ partes ejus inassumptibiles sunt.

Quæritur quoque, an conveniens fuit quod persona Verbi assumeret naturam humanam in omnibus ejus suppositis. — Respondetur quod non, quia non mansissent residuæ personæ speciei humanæ ad plus ultra numerum personarum divinorum, seu hypostasis assumentis, ut patuit supra.1

Quæritur item, an decuit Filium Dei assumere naturam abstractam in suam communitatem.

Ad quod Thomas tertia parte, quarta quæstione, respondet :2 Natura hominis seu cujuscumque rei sensibilis, præter esse quod in singularibus habet, dupliciter potest intelligi : primo, quasi in se et per se subsistens, sicut Platonici posuerunt; secundo, ut in intellectu consistens. Sed ut septimo Metaphysicæ probat Philosophus, natura talis per se non valet subsistere, quia de ejus ratione est materia sensibilis. Et quamvis ita fuisset subsistens, non tamen assumptibilis exstitisset. Primo, quia assumptio ista terminatur ad personam : et hoc est contra rationem naturæ communis quod sit in persona, quoniam in persona individuatur. Secundo, quia naturæ communi attribui nequeunt nisi operationes communes ac universales, secundum quas homo non meretur nec demeretur : illa vero assumptio facta est, ut Filius Dei in assumpta natura pro nobis satisfaceret, nobisque meretur. Tertio, quia natura sic exsistens, non est sensibilis, sed intelligibilis tantum : Filius vero Dei ideo incarnari dignatus est, ut inter homines conversando, ipsos instrueret ac salvaret. Hæc Thomas.

Footnotes

  1. Cf. p. 57 B', D' et s. ↩

  2. art. 4. ↩

Chapter 55 of 201