Skip to the text

Quæstio 6

P Ræterea quæritur, An caro Christi prius fuerit concepta quam assumpta, et assumpta quam animata; an etiam anima ejus sit prius assumpta quam corpori conjuncta.

Videtur quod caro illa prius fuit concepta. Primo, quoniam motus præcedit terminum motus. Quum ergo conceptio carnis terminata sit ad assumptionem a Verbo, seu ad unionem cum eo, videtur quod eam præcesserit etiam tempore, quum motus non nisi in tempore fiat. — Secundo, quod non est, non potest assumi nisi primo sit; sed caro nondum concepta, nondum est : ergo non est assumptibilis, necesse est igitur ut prius concipiatur quam uniatur. —

Tertio, non est assumptio nisi carnis jam organizatæ; organizationem autem præcedit formatio, formationem consolidatio, consolidationem conceptio: ergo a primo assumptionem præcessit conceptio.

In oppositum est, quod sola unione communicatio idiomatum ac proprietatum efficitur, ut quod de homine dicitur, de Filio Dei dicatur. Concipi autem proprie carnis est. Si ergo conceptio carnis unionem cum Verbo præcessit, Filius Dei de Virgine natus non esset.

Ad hoc Bonaventura respondet: De conceptione contingit loqui quantum ad ordinem temporis, et quantum ad ordinem naturæ. Quoad ordinem naturæ, conceptio illa prior fuit assumptione; sed quoad ordinem temporis, simul fuerunt. Nec requirebatur ibi successio temporis, quia per infinitam fiebant virtutem; nec decuit conceptionem præcedere tempore: non enim mulier virginalis concipere debuit frustum carnis, sed virum, in annuntiatio angelica, ut Jeremias prædixit.1 Hæc Bonaventura. — Idem Antisiodorensis et Alexander.

Denique Thomas: Nulla (inquit) natura habet esse nisi in suo supposito: non enim humanitas esse potest nisi in homine hoc aut illo. Hinc quidquid est in genere substantiæ per se exsistens, rationem hypostasis aut suppositi habet. Quumque deitatis humanitatisque unio in hypostasi facta sit, non potuit quod assumptum est, prius esse quam assumeretur: nisi forsitan poneretur quod assumptio rationem hypostasis a re assumpta auferret; quod improbatum est supra. Ideo nullum horum trium fuit possibile, utpote:2 quod caro prius fuit concepta, et postmodum assumpta; aut quod anima fuerit prius creata, assumptaque postea; vel quod homo prius ex suis sit partibus constitutus, et post assumptus. Quemadmodum demum patet ex dictis, corpus assumptibilitatem habet ab anima;3 similiter partes essentiales ex ratione naturæ cujus sunt partes. Unde utrumque horum impossibile est, ut scilicet anima prius sit creata et a Verbo assumpta, et postea corpori conjuncta; et etiam quod caro sit prius concepta et assumpta, postmodumque animæ unita: imo hæc quatuor oportet simul fuisse, conceptionem carnis, creationem animæ, conjunctionem utriusque, et unionem cum Verbo. Itaque quamvis quod non est, assumptibile non sit, possibile tamen est ut eodem instanti quo esse cœperit, assumatur. Quumque conceptio illa in instanti sit facta, non differunt in eadem principium, medium et finis ipsius. Constat quoque ex his, impossibile esse ut caro sit prius assumpta quam animata, quum assumptibilitatem sortiatur ab anima, et quoniam partes assumptibilitatem habent ex toto. Nec potuit anima Christi prius assumi quam carni uniretur, quum assumptibilis sit per hoc quod est pars naturæ humanæ. Hinc non oportet extremum semper prius tempore conjungi medio quam alteri extremo, sicut et aer et visus simul immutantur a colore, sed aer prius natura. Hæc Thomas in Scripto.

Insuper in tertia parte, quæstione tricesima tertia: In conceptione corporis Christi, asserit, tria considerantur.4 Primum est motus localis sanguinis ad locum generationis; secundum, formatio corporis ex illa materia; tertium, augmentatio usque ad quantitatem perfectam. In quorum medio ratio conceptionis consistit: primum namque est conceptioni præambulum; tertium conceptionem consequitur. Primum horum non potuit esse in instanti, quum hoc sit contra rationem motus localis corporis cujuscumque, cujus partes successive locum subintrant. Tertium quoque oportuit esse successivum, tum quia de ratione augmenti est motus localis, tum quia procedit ex virtute animæ in corpore jam formato operantis, quæ non operatur nisi in tempore. Ipsa vero formatio corporis, in qua principaliter ratio conceptionis consistit, exstitit in instanti. Primo, propter infinitam virtutem agentis, videlicet

Spiritus Sancti, a quo corpus Christi formatum est: nempe quo agens majoris exstat virtutis, eo celerius atque facilius materiam potest disponere. Secundo, ex parte ejus cujus corpus formabatur, quem non decuit assumere corpus nisi formatum. Si autem formationem perfectam aliquod tempus præcessisset, non posset tota conceptio Filio Dei attribui, quæ non attribuitur ei nisi ratione assumptionis. Idcirco in primo instanti quo materia ministrata ad locum generationis pervenit, corpus Christi perfecte formatum est et assumptum; ac per hoc dicitur ipse Filius Dei verus Deus conceptus: quod aliter dici non posset.

Hinc non est assignare ultimum instans in quo materia illa fuit sanguis; sed est assignare ultimum tempus, quod nullo interveniente medio, continuatur ad primum instans in quo fuit caro Christi formata. Hocque instans, fuit terminus temporis motus localis materiæ ad locum generationis. — Præterea si quis instet, quod anima requirit debitam quantitatem in corpore cui infunditur, quantam non habuit corpus Christi in primo suæ conceptionis instanti, ergo postea fuit animatum;5 dicendum, quod quantitas quam anima in corpore suo requirit, latitudinem habet, quoniam in majori et minori quantitate salvatur. Quantitas vero corporis quam habet dum sibi infunditur anima, proportionatur quantitati perfectæ ad quam per augmentum pertingit: ita quod majorum hominum majorem quantitatem habent corpora in prima sua animatione. Christus autem in perfecta ætate decentem et mediocrem habuit quantitatem, cui proportionabatur quantitas quam habuit corpus ejus in tempore quo aliorum hominum corpora animantur; minorem tamen habuit in principio suæ conceptionis. Attamen parva quantitas illa non fuit tam parva, ut in ea conservari non posset ratio corporis animati, quum in tali quantitate quorumdam parvorum hominum corpora animentur. — Hoc quoque pensandum, quod proprie dicimus Deum factum hominem;6 improprie vero quod homo factus est Deus: quia videlicet Deus assumpsit sibi id quod exstitit hominis; non autem præexstitit id quod hominis est, quasi per se subsistens, antequam susciperetur a Verbo. Si autem caro Christi fuisset concepta antequam susciperetur a Verbo, habuisset aliquando aliquam hypostasim præter hypostasim Verbi Dei: quod est præter Incarnationis rationem, secundum quam ponimus Verbum Dei esse unitum humanæ naturæ et omnibus partibus ejus in unitate hypostasis. Nec fuit conveniens quod hypostasim præexsistentem humanæ naturæ, vel alicujus partis ejus, Verbum Dei sua assumptione destrueret. Ideo contra fidem est, quod caro Christi fuerit prius concepta postmodumque assumpta. Unde in carne illa simul fuit concipi et esse conceptum. Sicque (ut loquitur Augustinus in libro de Fide ad Petrum) dicimus ipsum Dei Verbum acceptione suæ carnis conceptum, carnem quoque Verbi incarnatione conceptam. — Hæc Thomas in Summa. Idem Albertus, Petrus, Richardus, Udalricus aliique communiter.

Scotus quoque hic narrat duas opiniones, quarum una ponit in corpore hominis, etiam Christi, fuisse plures formas substantiales: quæ opinio super secundum est reprobata. Alia tenet opinio, quod animatio non præcessit tempore assumptionem:7 quod consonat præinductis. — De organizatione vero corporis Christi ait, quod organizatio potest intelligi vel ultima inductio formæ accidentalis disponens immediate ad animam intellectivam, seu ipsa animæ intellectivæ inductio, aut transmutatio præcedens hanc ultimam inductionem formæ accidentalis. Præcedunt quippe duæ transmutationes, utpote: motus localis, quo materia, scilicet sanguis, fertur ad locum generationi convenientem; et alteratio, qua in loco hoc alteratur atque disponitur ad formam organici corporis inducendam. Organizatio autem primo modo accepta, qua corpus dicitur organicum et immediate dispositum ad animam intellectivam, etiam in nobis non præcedit tempore animationem: alias homo non generaret hominem, quoniam tota ejus actio prius duratione esset completa, quam anima infunderetur et homo in utero gignetur. Ille quippe non generat hominem, cujus tota actio prius tempore est completa quam homo gignatur. Porro de transitione materiæ ad locum generationi aptum, et de alteratione præcedente totius generationem, dubium est an tempore præcesserint incarnationem vel in eodem instanti fuerint: quia si ponantur fuisse in tempore, magis videtur posse salvari Mariam fuisse cooperatam ad illos motus; et de hoc infra in quarta distinctione dicetur. Si autem ponatur totum fuisse in instanti, ut nullus fuerit motus localis, aut cum successione mutatio, magis salvatur quod in ultimo instanti assensus Virginis expressi, fuerit Verbum Dei factum homo in Virginis utero: quoniam ante illud instans non videtur fuisse aliqua operatio specialis ad incarnationem, et in illo instanti tota incarnatio videtur esse completa. — Hæc Scotus, qui in his verbis insinuare videtur, probabiliter posse teneri translationem illam materiæ ad locum congruum generationi, et de alteratione prætacta, quod fuerint in instanti. Ineptum vero videtur, quod organizatio capiatur pro inductione animæ intellectivæ.

Footnotes

  1. Jer. xxxi, 22. ↩

  2. quæst. 1. ↩

  3. quæst. 5. ↩

  4. art. 1. ↩

  5. art. 2 ad 2um. ↩

  6. art. 3. ↩

  7. dist. xvii, q. 1. ↩

Chapter 58 of 201