Quæstio 1
PRimo ergo hic quæritur, An Christus fuerit homo in triduo mortis.
Videtur quod non. Primo, quoniam fuit mortuus pro tunc, seu mortuus homo: sed homo mortuus non est homo, sicut nec homo pictus. — Secundo, quia non habuit tunc naturam humanam sibi unitam, quum corpus et anima fuerint ab invicem separata.
In oppositum sunt quæ habentur in textu; et quod juxta præhabita, persona Verbi naturam quam semel assumpsit, nunquam deposuit.1
Ad hoc Thomas respondet: Opinio fuit Magistri atque Hugonis de S. Victore, quod Christus in illo triduo fuit homo. Ad quod tamen movebantur viis diversis. Hugo et enim dixit, quod tota personalitas et quidditas hominis sit anima rationalis, ita quod ipsa proprie loquendo sit homo, atque post mortem possit homo vocari, non solum in
A Christo, sed in ceteris quoque. Quæ opinio stare non valet, quoniam enti completo in specie, nequit aliud advenire ad componentum cum ipso naturam, sed vel adjungitur ei in persona et non in natura (quod singulare est in Christo), vel accidentaliter. Et ita secundum istam opinionem ex anima et corpore non efficeretur una natura, nec anima esset corporis forma, nec vivificaret illud formaliter: imo accidentaliter ei adjungeretur, ut nauta navi, et homo vesti, ut dixerunt antiqui philosophi, quorum in hoc Plato exstitit princeps, ut Gregorius refert Nyssenus. Unde Plato asseruit, quod homo non est quid compositum ex anima et corpore, sed anima corpore utens. Quæ quum inconvenientia sint, Magister non consensit quod alii homines post mortem sint homines, sed voluit hoc de Christo, in quo anima et caro post mortem manserunt unita in una persona. Quæ opinio salvari non valet, proprie sumendo hoc nomen, homo. Primo, quia de hominis ratione est, quod anima et corpus inter se uniantur, atque constituant unam naturam: quod fit per hoc quod corpus informatur ab anima. Quod in Christo non fuit in triduo. Secundo, quoniam recedente anima, caro illa non mansit caro nisi æquivoce: unde nec corpus illud fuit tunc corpus humanum nisi æquivoce. Hinc omnes moderni fatentur, quod in triduo illo Christus non exstitit homo. Sciendum tamen, quod nec Magister voluit dicere, quod Christus in triduo illo fuerit homo univoce. Nam ait, quod non secundum eamdem rationem homo fuit post mortem, ut ante, et sicut ceteri homines. Sicque ex positione Magistri non sequitur inconveniens aliquod secundum rem, quia (secundum Philosophum quarto Metaphysicæ) non est inconveniens ut quod nos dicimus hominem, alii dicant non hominem, quantum ad convenientiam nominis; sed in verbis Magistri solum est improprietas in modo loquendi, quum non sit in usu hujus nominis, homo, quod significet animam et corpus divisa. — Si autem objiciatur, quoniam nono Ethicorum testatur Philosophus, quod homo est suus intellectus: dicendum, quod illa est figurativa locutio; propter quod dicit, quod homo dicitur intellectus, sicut civitas dicitur rex, quoniam totum quod est in civitate, ex regis voluntate dependet. Hæc Thomas in Scripto.
Insuper in tertia parte, quinquagesima quæstione: Christum, inquit, vere fuisse mortuum, est articulus fidei.2 Hinc aliquid dicere per quod tollitur veritas mortis Christi, est contra fidem. Ad veritatem autem mortis hominis pertinet, quod per mortem desinat esse homo, ex animæ separatione. Ideo dicere Christum in triduo illo hominem fuisse simpliciter, erroneum est. Aliqui tamen hoc dixerunt, sensum erroris in fide non habentes: ut Hugo, qui dixit hominem non esse nisi animam rationalem; et Magister, quia putavit, quod unio animæ et corporis non sit de ratione hominis, sed sufficeret corpus animamque habere, sive conjuncta sive divisa. — Si autem objiciatur, quod Christus dicitur sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech, ergo in triduo non desiit esse sacerdos, ergo nec homo;3 dicendum, quod esse sacerdotem convenit homini ratione animæ, in qua character est ordinis. Hinc homo per mortem non amittit ordinem sacerdotalem, et multo minus Christus, qui totius sacerdotii est origo. Hæc idem in Summa.
Quibus objici potest, quod implicare videntur: quia si Hugo asseruit Christum in triduo fuisse hominem, quoniam dixit animam hominem esse, videtur habuisse non solum verba erronea, sed etiam sensum erroris. Et si dicatur, quod non fuit error in fide, objici posset, quod ex eis sequitur error iste quem dicit formaliter esse contra fidem, ergo fuit error in fide. — Præterea, quod dicit Magistrum concessisse Christum fuisse hominem in triduo, quia putavit unionem animæ et corporis non esse de ratione hominis, non apparet: quia (ut ait in Scripto) Magister non intendebat asserere, quod Christus fuit homo in triduo, nisi æquivoce: quo constat quod secundum intentionem Magistri, unio animæ et corporis de ratione sit hominis. — Rursus, fides et spes sunt in anima, imo in supremis viribus ejus; nihilo minus anima separata et beatificata, desinunt in ea esse fides et spes: ergo ex hoc quod anima manet post mortem, non sequitur characterem sacerdotalem manere in ea. Verum an tunc in ea perseveret, infra super quartum dicetur. — Itaque advertendum, quod Hugo non negavit Christum vere mortuum in triduo illo, sicut nec negavit Apostolos et ceteros qui abierunt, mortuos esse; sed quoniam dixit carnem seu materiam non esse de essentia hominis, habuit dicere, quod Christus in triduo illo fuit homo essentialiter, id est, secundum totum illud quod est de essentia hominis, non tamen formaliter, quoniam carnis conjunctio aliquo modo concurrit ad completum hominis esse, et sicut quidam Albertum sequentes dicere solent, est de ratione hominis, sicut intrinsecus terminus fluxus formæ. Hoc dico non taliter sentiendo, sed quorumdam intentionem elucidando.
Præterea Albertus respondet hic pro majori parte ut Thomas, et fatetur Hugonem falsum dixisse in verbis præhabitis. Dicit quoque Albertus, Magistrum hic esse deceptum ex quibusdam locutionibus, quibus utimur dicendo Christum jacuisse in sepulcro, et descendisse ad inferos, quæ non conveniunt Christo nisi ratione naturæ humanæ; quumque attribuantur supposito, videtur quod Christus ibi supponat suppositum humanæ naturæ, puta hunc hominem. Sed dicendum, quod illæ locutiones exstant synecdochicæ, ponentes partem pro toto: quemadmodum dicimus, Sancte Petre, ora pro nobis. Hæc Albertus. — Qui etiam dicit, quod in illo triduo
Christus non fuit rationalis, quamvis habuit animam rationalem: quia a rationabilitate quæ est pars animæ, non dicitur homo rationalis, sed a differentia hominis quæ non est pars animæ, sed forma totius secundum quod totum est, quemadmodum genus et differentia. Amplius, Christus in triduo fuit suppositum in natura humana exsistens, sed hoc non sufficit ad hoc quod fuerit homo, sed oportet habere aliquam rationem suppositi ab ipsa natura: quod non fuit in Christo in triduo, quia natura non dat esse suum supposito, nisi prout constituendo suppositum, convenit per compositionem. Hæc Albertus.
Cujus huic ultimo dicto objici potest, quod quum de ratione naturæ humanæ sint anima rationalis et caro simul junctæ, non videtur Christus in triduo illo fuisse suppositum in natura humana exsistens: quia in eo non fuit tunc anima carni conjuncta, nec animæ caro. Nec in Christo suppositum habuit aliquam rationem suppositi a natura humana, quia in Christo non fuit nisi increatum suppositum, quod nec esse simpliciter nec rationem suppositi unquam habuit a natura illa assumpta, quamvis aliquas denominationes ex parte ipsius suscipiat per communicationem idiomatum, quæ nec aliquid novum nec quid superadditum ponunt in incommutabili et perfecta Verbi persona. Hinc quoque Thomas circa hæc ait in Scripto: Christus in triduo non subsistebat in natura humana, quia non erant ibi omnes partes humanæ, videlicet caro et os, nisi æquivoce. Nihilo minus verbum hoc sancti Doctoris inquisitionis eget majoris; et paulo post requiretur, an corpus Christi vivum ac mortuum, fuit unum idemque numero.
Porro Udalricus: Dicunt (inquit) hic quidam, quod Christus in triduo mortis fuit homo. Quod si intelligunt secundum quod homo vocatur ex denominatione partis suæ dignioris, juxta quod ait Philosophus, quod homo est suus intellectus, verum affirmant, propter unionem animæ Christi cum Verbo in triduo illo. Si vero sumunt hoc nomen, homo, prout Sancti eo utuntur frequenter in ista materia pro principiis humanæ naturæ, id est anima et corpore, iterum dicunt verum, quia divinitas mansit duobus illis unita. Si autem accipiatur pro natura resultante ex immediata illorum unione ad invicem, erroneum esset. Hæc Udalricus.
At vero Petrus: Circa hæc, ait, tres fuerunt opiniones. Una Hugonis, quod anima persona est hominis, quoniam substantificat eum in esse; quumque persona hominis sit homo, anima est homo. Contra hoc: quia sic corpus accidentaliter homini adveniret. Secunda Magistri, dicentis quod solus Christus post mortem ante resuscitationem fuit homo, non ex unione solius animæ cum Verbo, sed animæ et corporis cum ipso Verbo: non tamen eo modo quo ceteri homines appellantur; nam ceteros efficit homines animæ corporisque conjunctio, Christum vero utriusque assumptio, vivum autem hominem fecit utriusque unitio. Contra hoc est, quod Christus fuisset æquivoce homo, nec ὁμοούσιος, id est consubstantialis suæ Matri. Tertia positio est, quod Christus in triduo non exstitit homo: quia hominem quasi materialiter fecit eum corporis et animæ assumptio, formaliter vero utriusque ad invicem unio. — Hæc Petrus. Qui etiam dicit, quod sacerdotium Christi nominatur æternum, quia aliud ei non successit neque succedet, non quia continue fuit sacerdos: quod consonat Thomæ in Scripto, quamvis (ut patuit) in Summa aliter videatur sentire.4
Richardus demum tertiæ consonat positioni, et contra Hugonem allegat illud in Symbolo: Anima rationalis et caro unus est homo. Et addit: Christus est nomen personæ Filii Dei in duabus naturis; unde in significato Christi includitur significatum hominis. Ideo quandocumque et quomodocumque fuit id quod significatur per nomen Christi, ipse Christus tunc et illo modo fuit homo, non aliter. Quumque in triduo mortis Christus non fuerit ratione totius significati in esse actuali atque reali, quia secundum naturam assumptam ita non mansit; ideo in triduo illo non exstitit homo in esse reali et actuali. Attamen, quia in triduo illo Christus ratione suppositi et totius sui significati, fuit in esse intellecto seu in esse per apprehensionem, quoniam totum significatum per nomen hoc, Christus, intelligebatur: hinc oportet concedere, quod Christus in triduo illo fuit homo in esse intellecto. Et quoniam convenientia rerum secundum esse intellectum, est causa veritatis in enuntiatione affirmativa; idcirco in triduo illo ista enuntiatio seu propositio fuit vera, Christus est homo. Nempe ut primo Metaphysicæ suæ loquitur Avicenna, enuntiationes veræ non sunt nisi per id quod habet esse in anima, per accidens autem secundum id quod in exterioribus habet esse: ergo ad veritatem propositionis accidit, quod res esse habeat extra animam. Denuo, terminus communis supponit omnem terminum singularem in cujus significato includitur significatum illius; sed in triduo ita significavit hoc nomen, Christus, unum hominem singularem, quemadmodum ante mortem, quoniam re destructa, non desinit terminus significare quod ante significavit: ergo in triduo iste terminus, homo, significabat Christum. Terminus autem communis vere prædicatur de omni suo supposito: ergo in triduo vera fuit prædicatio ista, Christus est homo. — Hæc Richardus. Cujus responsio videtur procedere juxta illud Porphyrii: Sive Socrates sit, sive non sit, Socrates semper est homo: quod verificatur de esse quidditativo, seu esse essentiæ, et prout verum hoc est, conformitatem denotat extremorum.
Præterea Bonaventura circa hæc scribit diffuse, cujus responsio in dictis ex Petro et Richardo summatim perstringitur, imo amborum illorum responsiones ex Bonaventura sumptæ videntur. Itaque ait, sicut ex Petro jam tactum est, quod circa istud est triplex opinio, et quælibet aliquid continet veritatis. Dum enim unum prædicatur de aliquo, intelligi potest tripliciter : primo, quantum ad esse actuale; secundo, quantum ad esse aptitudinale; tertio, partim secundum illud et partim secundum istud. Tuncque est prædicatio primo modo, quando subjectum actualiter est, et forma prædicati ei actualiter inest: ut homine exsistente dicitur, Homo currit. Tunc vero est prædicatio secundum esse aptitudinale, quando nec subjectum est actu, nec prædicatum ei actualiter inest; necessaria tamen est ordinatio unius ad alterum, super principia naturæ fundata (hoc est, quando unum est de intellectu alterius): quemadmodum nulla rosa exsistente veraciter dicimus, Rosa est flos. Tunc demum est prædicatio partim secundum esse actuale, partim secundum esse aptitudinale, quando suppositum seu subjectum est in actu, sed forma prædicati ei non inest secundum actum, sed secundum necessariam ordinationem prætactam. Itaque loquendo de prædicatione secundum esse aptitudinale, non solum Christus in triduo mortis, imo et quilibet homo mortuus, dicitur homo, secundum nostræ fidei veritatem theologicamque scientiam: quia dum moritur homo, remanent essentialia principia ejus, in quibus salvatur ordinatio ejus, non solum respectu formæ hominis, imo etiam respectu hominis hujus: alioqui non esset resurrectio vera. Loquendo autem de prædicatione partim actuali partimque aptitudinali, concedi potest, quod Christus fuit homo in triduo. Nam quantum ad divinam naturam, fuit in actu; quantum ad humanitatem, aptitudine, quoniam anima et corpus apta erant iterum couniri. Si autem loquamur de prædicatione totaliter actuali, sic neque de Christo neque de alio homine, quamdiu anima est a corpore separata, verum est, quod sit homo. Et quamvis per istam distinctionem, prætactæ positiones videantur posse concordari, non tamen veraciter concordantur: quia intentio tam Magistri quam ipsius Hugonis fuit, quod Christus in triduo fuit homo secundum actualem prædicationem jam dictam. Hæc Bonaventura.
Insuper Alexander hic recitat: Secundum Magistrum, Christus in triduo fuit homo, quoniam habuit eamdem naturam sibi unitam, etiam eodem modo quo prius; ex qua unione dicitur homo. Dicit quoque, quod aliter est in puro homine, aliterque in Christo: quia in puro homine, non est nisi unio una, videlicet carnis et animæ; in Christo autem duæ: una humanitatis cum deitate, quæ facit eum hominem esse ac Deum; alia animæ ad carnem, quæ facit eum vivere vita humana: quæ unio quum fuerit soluta in triduo, tunc mortuus fuit. Et quoniam alia tunc soluta non exstitit, dicit eum fuisse tunc hominem. Hugo quoque idem concedit, quoniam dicit animam esse personam. Unde concedit, quod mortuus homo est homo, et quod homo non desinit esse homo quum desinit vivere carne, quoniam anima non moritur. Nempe quum homo ex anima et corpore constet, tamen ob unam partem, quæ est corpus, dicitur homo corpus: ergo multo magis propter animam dicendus est anima. Ex quibus concludit Hugo, quod si homo dicat personam, homo mortuus est homo; si vero dicat animæ et corporis unionem, homo mortuus non est homo. Separata quippe anima a carne, spiritus rationalis eadem manet persona quæ prius. Sustinentes ergo Hugonem dicerent, quod homo potest dicere conjunctum ex anima et corpore, sicque Christus in triduo non fuit homo; potest quoque dicere personam, videlicet animam rationalem, et sic Christus tunc exstitit homo. Alii tamen negant animam esse personam. — Hæc Alexander, qui magis consentit communi positioni. Ex cujus etiam verbis elicitur, quod Alexander fatetur Magistrum sensisse, quod in Christo anima et corpus nec ante passionem fuerunt ad invicem formaliterque unita: quod et Henricus et alii multi affirmant sensisse Magistrum. Thomas vero ac alii quidam dicunt oppositum. Et verum est quod Magister expresse et evidenter non dicit hoc. Ad argumentum demum Hugonis responsum est ante. Non enim homo dicitur corpus, prout corpus designat essentialem hominis partem, sed substantiam corporalem, quæ genus est ad corpus animatum et non animatum. Henricus aliique communiter dicunt, quod Christus in triduo non exstitit homo.
Insuper Scotus hic scribit prolixe, recitando opiniones Magistri atque Hugonis; deinde qualiter Hugoni concordent qui dicunt materiam non esse de quidditate rei materialis, sed formam esse totam rei essentiam: cujus oppositum probat et tenet. Consequenter ostendit, quod Christus in triduo non fuit homo. His demum addit singularia quædam, quæ tamen non habent hic locum nisi incidentaliter. Dico (inquiens), quod natura humana non est partes, nec partes unitæ, quoniam pono quod natura dicit entitatem absolutam ultra partes. Non enim relatio est id quo homo formaliter sit homo. Est autem homo formaliter humanitate: imo si homo non esset nisi partes unitæ, homo non esset homo nisi aggregatione, sicut quinarius nec est unitas aliqua, nec unitates, sed illud totum quod ex unitatibus quinque resultat; aliter si esset unitates illæ, esset unum sicut acervus. Dico ergo, quod homo habet quamdam tertiam entitatem aliam ab istis partibus, etiam unitis, non tamen partialem entitatem quæ cum istis faciat compositum: tunc enim procederetur in infinitum. Et illud totum seu forma totius, non fuit unitum Verbo in triduo: et quamvis illud totum non sit sine partium unione, tamen unio seu relatio illa non est formalis ratio illius totius.
Sed quid logice? Estne vera ista locutio, Christus est homo, pro triduo illo, si tunc eam quis protulisset? Dico quod non. Nec propter hoc nego istam, Cæsar est homo, nullo homine exsistente: quia in ista, Christus est homo, subjectum (videlicet Christus) non habet unum simplicemque conceptum, secundum Damascenum dicentem: Christus est nomen hypostaseos, non uniformiter dictum, sed duarum naturarum exsistens significativum. Ex quo apparet, quod Christus non habet unum conceptum, sed duos includit, videlicet Dei et hominis. Cæsar vero dicit unum conceptum. Hinc ad propositum dico, quod quando subjectum respectu prædicati non habet conceptum unum, sed duplicem includit, oportet rationem illius subjecti esse in se veram, nec includere repugnantiam aliquam: alioqui si ad propositionis verificationem sufficeret, prædicatum esse de intellectu subjecti, et non requireretur quod ratio subjecti includentis duos conceptus esset in se vera, tunc hæc esset vera, Majus Deo est, quoniam esse est de intellectu subjecti. Sed quia hoc extremum, majus Deo, includit repugnantiam; ideo non est verum de aliquo, nec aliquid de ipso. Quum ergo hoc nomen, Christus, significet suppositum subsistens in duabus naturis, atque in triduo non subsistebat in tota natura humana; ideo pro tunc falsum fuit, Christus est homo, quoniam ratio Christi non fuit in se vera: non enim includebat suum significatum, quemadmodum ista est falsa, Homo albus est homo, nullo homine exsistente. — Et si objicias, quia (ut dictum est) ista est per se vera, Christus est homo;5 et si per se vera, ergo necessaria. Dico, quod si ad perseitatem propositionis sufficit, quod subjectum includat in intellectu suo causam inhærentiæ prædicati ad subjectum, nec requiratur quod subjectum habeat in se unum conceptum, posset concedi quod hæc, Christus est homo, semper fuerit vera. Sed magis credo, quod ultra hoc exigatur, quod subjectum habeat conceptum unum; vel si non habet conceptum unum, sed plures, oportet quod ratio illius sit in se vera, antequam prædicatum verificetur de eo. — Hæc Scotus.
Quibus multipliciter objici potest. Primo contra id quod ait, Natura humana non est partes, nec partes unitæ. Quod reprobatur, quoniam omne totum est suæ partes materialiter, et est suæ partes unitæ seu simul sumptæ formaliter, ut constat ex vi nominis, et definitione et communi doctrina. Quid enim est homo, nisi res constans seu composita ex carne et anima rationali? Et quid quatuor, nisi bis duo simul sumpta, secundum Boetium? — Denique quod ait, Pono quod natura dicit entitatem absolutam ultra partes: si hoc ita intelligatur, quod natura sit entitas absoluta, realiter distincta a partibus, stultum est et falsum. Nec enim in quocumque homine citra Christum, est aliquid de genere substantiæ, nisi materia et forma seu anima rationalis; et quod ex utrisque resultat, est natura seu forma totius, realiter idem quod partes simul acceptæ, imo et idem quod totum, de quo et in concreto prædicatur. Et quod dictum suum probando subjungit, Non enim relatio est id quo homo formaliter est homo, concedendum est ad hunc sensum, quod nec relatio nec aliquid de genere accidentis, est de formali quidditativa hominis ratione: alioqui homo non esset in prædicamento substantiæ. Nihilo minus ad constitutionem et consistentiam hominis, multa concurrunt et requiruntur de genere accidentium, ut quantitas, complexio, figuratio, sensus, et consimiliter unio seu quædam relatio, quorum nullum nec omnia simul, sunt id quo homo proprie, immediate et formaliter fit aut est homo. — Deinceps contra id quod subdit, Si homo non esset nisi partes unitæ, homo non esset homo nisi aggregatione, verum est si per aggregationem compositio designetur, ita quod partium compositio seu aggregationio ad consistentiam constitutionemque hominis requiritur et concurrit, sicut fieri ad esse, et via ad terminum seu ejus adeptionem; si vero per aggregationem intelligatur diversorum collectio, quorum unumquodque in propria forma permaneat, nec alterius pars intrinseca essentialis consistat: qua aggregatione id dicitur unum aggregative, quod non est unum simpliciter, sicut exercitus acervusque lapidum: sic illud negandum est, nec sequitur inde falsum. Est quoque verum quod quinarius sit aliud quam quinque unitates simul sumptæ: imo quemadmodum juxta Boetium, quatuor sunt duo bis sumpta et simul accepta, sic quinque sunt duo et tria. — Deinde quod dicit, hanc a primordio incarnationis non indesinenter veram fuisse, Christus est homo, logice et secundum prædicationem aptitudinalem seu quantum ad esse essentiæ loquendo (sicut ista est vera, Petrus est homo, et rosa est flos, et tonitruum est sonus factus in nubibus, rebus illis non exsistentibus actu), sicut jam patuit, est contra Alexandrum, Bonaventuram, Richardum, non leves sed solidos authenticosque doctores Ordinis sui; deinde contra doctores non minores, Thomam, Albertum, Henricum, ceterosque communiter. — Insuper quod assignat pro ratione, quod Christus non habet unum conceptum: dico, quod sicut Christus verissime est una persona et aliquid unum, imo quid summum simpliciter unum, sic habet et unum conceptum designatum nomine hujus personæ, quod est Christus, et tantum valet sicut Deus incarnatus. Non enim significat duas naturas divisim, sed in una persona conjunctas atque conjunctim. Imo conceptus Christi est magis unus quam conceptus Cæsaris. Cæsar namque non solum est nomen personæ humanæ de genere substantiæ, sed etiam nomen officii de genere relationis: quæ duo non faciunt unum simpliciter, sicut nec homo albus. Verum in Christo duæ naturæ constituunt unum simpliciter. Itaque quamvis in triduo Christus actualiter non fuit in duabus naturis formaliter ac proprie sumptis subsistens, attamen ratio Christi vera tunc fuit veritate essentiæ et veritate aptitudinali, juxta logicam considerationem. — Rursus, quod ait de isto complexo, Majus Deo, nil posse veraciter prædicari, nec ipsum de aliquo, improbatur, quum ista sit vera: Majus Deo non est, majus Deo ficticium est; similiter ista, Nihil est majus Deo. Multa his consimilia contra verba illius possent induci, quum nec ratione, nec subtilitate, nec auctoritate aliqua fulciantur, et communi doctrip. 371 A', B', etc. næ tot ac tantorum contrarientur theologorum.
Postremo, Antisiodorensis circa hæc scisitatur, An Christus in triduo fuit redemptor, vel mediator, aut ostium. Respondet, quod Christus in triduo fuit generis humani redemptor, prout redemptor dicit auctoritatem redemptionis, non autem prout redemptor designat Redemptionis mysterium, quod Christo non competit nisi secundum quod homo. Denique, secundum has duas significationes, diversimode concludi seu terminari potest ista oratio, Fidelium Deus omnium conditor et redemptor: quia si primo modo intelligatur redemptor, debet sic terminari, Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum; si sumatur secundo modo, terminanda est sic, Qui vivis et regnas. Hæc vero propositio, Christus est mediator, fuit simpliciter falsa in triduo. Duplex namque est mediatio, scilicet substantialis et accidentalis. Substantialis est, qua Christus est mediator secundum duas naturas, quarum unam habet communem cum Patre, aliam cum redemptis. Unde in Job, Non est qui possit utrumque arguere et ponere manum in ambobus, nisi videlicet Christus, qui manum posuit in ambobus, manum utique reconciliationis.6 Nam ut Deus et homo, germanitatem habuit cum hominibus et cum Deo, fuitque convenientissimus mediator inter ipsos, sicut consanguineus intra partes cognatas. Mediatio quoque accidentalis pensatur secundum accidentalia Christi, ut est homo: quia ut justus, conveniebat cum Deo; in quantum passibilis, cum hominibus. — Hæc Antisiodorensis, quæ recitative, non assertorie tango. Nempe quum Christo convenerit promereri, satisfacere, reconciliare, pati, tam secundum corpus quam secundum animam, et potissime secundum animam, a qua et corporis sensus, et ipsa Verbi persona manserit tam animæ quam carni unita; videtur quod ratione utriusque unionis fuerit in triduo illo redemptor et mediator ac ostium, quamvis magis proprie secundum integram humanitatem. Imo dato per impossibile, quod completo nostræ redemptionis mysterio, corpus et animam totaliter deposuisset, nec resumpsisset, adhuc vere redemptor, mediator ac ostium diceretur ratione redemptionis ac reconciliationis et introductionis atque victoriæ semel peractæ in natura assumpta : sicut princeps militiæ vocatur victor et expugnator adversariorum, non solum quamdiu actus prælii expugnationisque durat, et quamdiu armatus est et militibus cinctus, quamvis per arma ac militum ope invaluit. Hoc tamen sine temeraria assertione pronuntio, quia inde nil legi; sed ista, prout occurrunt, celeriter scribo.
Footnotes
Chapter 136 of 201