Quæstio 3
Tertio quæritur, An Christus diebus tribus fuit sepultus.
Videtur quod non, quia non nisi una integra nocte et alia vix tota. Sepultus et enim fuit feria sexta, completorii hora, et in nocte surrexit sequentis dominicæ.
Circa hoc quæritur, qualiter verificetur quod asserit Damascenus, quod Christus fuit totus in sepulcro, et totus in limbo, sed non totum.
Circa hoc scribit Antisiodorensis in Summa sua, tertio libro: Contra Damascenum sic argui potest, Totus Christus fuit in sepulcro per triduum, ergo quælibet pars ejus fuit tunc ibi, quum totum non sit nisi partes suæ simul acceptæ, atque hæc dictio, totus, distributiva sit partium. Dicendum, quod secundum Damascenum, hæc dictio, totus, quum masculini generis sit, pertinet ad personam; totum vero, quum neutri sit generis, ad naturam. Fuit ergo tota illa persona tunc in sepulcro et in inferno seu limbo, ut hæc dictio, tota, non sit distributiva partium, sed quasi partium: qualis distributio est, quum ait Salvator ad Patrem: Omnia tua mea sunt, et mea tua sunt.1 Omnia tua, id est tua potentia, tua sapientia, tua bonitas, sicque fit ibi distributio unius et ejusdem propter diversos effectus. Fuit ergo totus Christus in sepulcro, totus in inferno, id est totalis personaliter: quoniam nihil erat illius personæ secundum quod persona, quod tunc non fuerit in sepulcro atque in inferno, quia secundum hoc est totus ubique; non tamen totum fuit in sepulcro et limbo, quia non secundum utramque naturam fuit utrobique: humana namque natura non fuit tota in ullo illorum locorum. Hæc Antisiodorensis.
Hinc Alexander: Totum, inquit, uno modo idem est quod perfectum, nec ita refertur ad partem. Secundo dicitur totum, aliquid ex partibus constitutum. Primo modo Christus fuit totus in monumento et limbo, et non totum: quoniam totus refertur ad personam, etc., ut supra. Hæc Alexander.
Præterea de Christi sepultura scribit Bonaventura: Non decuit Christi corpus mox post sepulturam resuscitari, nec decens fuit suscitationem illam usque in diem differri judicii: quoniam fides, qua nos credimus resurrecturos, supra veram Christi resurrectionem fundatur. Ad hoc autem quod nobis constet de veritate resurrectionis alicujus, duo concurrunt: primum, ut certificemur de morte illius; secundum, ut certi reddamur de iterata unione carnis et animæ in eodem. Primum horum innotuit per hoc quod Christus triduo mansit in sepulcro; secundum, quod illo completo statim surrexit: quod triduum per synecdochen sumitur. De hora qua resurrexit, videntur inter Sanctos quædam diversitates, quoniam quidam affirmant eum surrexisse media nocte, alii in aurora. Cujus diversitatis ista est ratio, quod quidam considerant congruentiam in illa dilatione quantum ad numerum horarum, quas computare incipiunt ab hora sexta, qua exstitit crucifixus; et protendunt quietem in monumento usque ad mediam noctem inter sabbatum et diem dominicum: sicque computant horas triginta sex, quia vernale æquinoctium fuit, quando passus est Dominus. Alii computare cœperunt a sero quo positus est in sepulcro, et protendunt tempus usque diluculum diei domi-
1 Cor. xv, 12 et seq. nicæ. Utrique autem attendunt congruentiam temporis. Distulit quippe Christus resurrectionem per horas triginta sex, ad designandum liberationem victoriamque perfectam. Hæc Bonaventura. — Ista communia sunt, idcirco pertranseo. De quibus et Thomas plenarie scribit in tertia parte Summæ, quæstione quinquagesima prima.2
Amplius, circa propositiones præhabitas, utpote, Christus fuit totus in sepulcro, et totus in inferno, sed non totum, scribit Durandus: Hic est duplex responsio. Una, quod sint veræ. Alia, quod non fuerunt veræ pro triduo illo, quia de eo quod non est, non potest dici quod sit alicubi: sed Christus tunc non fuit. Christus namque designat personam in natura duplici subsistentem, humana scilicet et divina; et tunc non fuit aliquid tale. — Sed ista responsio videtur hæretica, quoniam Christus nominat increatam et æternam personam, quæ in passione non desiit esse, et cujus esse a natura assumpta non dependebat. Sequeretur quoque ex ista responsione, quod Christus tunc non fuisset in monumento, neque in limbo; falsumque esset quod Christus dixit latroni, Hodie mecum eris in paradiso:3 quia esse in paradiso, præsupponit esse. Et juxta responsionem hanc fatuam, Christus statim post exspirationem desiit esse, nec fuit: et ita post eam in die illo non fuisset in paradiso.4 Denique, Judas apostolus in sua scribit Canonica: Jesus populum suum educens de Ægypto, etc. Et tamen Jesus tunc nondum exstitit incarnatus. Et ipsemet Christus in Apocalypsi testatur: Ego sum Alpha et Omega, principium et finis, primus et novissimus.5 Et ut Paulus fatetur, Christus eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium.6 Præterea ad propositionis sufficit veritatem, quod prædicatum conveniat subjecto ratione alicujus importati per subjectum, quamvis non ratione omnium. Ergo quum esse competat Christo vere et plene ratione increatæ personæ, verum fuit in triduo, Christus est.
Footnotes
Chapter 138 of 201